Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/160" differant

→‎Emendata: corrigo
 
(eadem)

Redactio novissime (die 26 Iulii 2021, hora 08:11) facta

Haec pagina emendata est
154
salimbene de adam

in novissimo. Quibus associari potest pessimus ille Helyas, cuius occasione diximus supraposita. Cor durum non habuit Iob, qui dixit XXIII: Deus mollivit cor meum, et omnipotens conturbavit me.


De Domino salvatore, et de illis qui ad Dominum clamaverunt, tam de veteri quam de novo Testamento.


  Tertii qui clamaverunt ad Deum fuerunt sancti patres existentes in limbo. De quorum clamore potest dici illud Neemie IX: In tempore tribulationis sue clamaverunt ad te, et tu de celo exaudisti eos et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum. Ex quibus salvatoribus precipuus fuit filius Dei, de quo dicitur Io. IIII: Scimus quia hic est vere salvator mundi. Huic congruere potest quod dicitur IIII Reg. XIII: Dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu regis Syrie. Iste fuit salvator, qui salvum fecit populum suum a peccatis eorum, Mat. I. Iste fuit salvator, qui eduxit sanctos patres de lacu miserie et de luto fecis iuxta verbum quod scriptum est Zacharie IX: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
  Quarti qui clamaverunt fuerunt hi qui convertebantur in primitiva Ecclesia, de quibus dicitur Act. VI, quod factum est murmur Grecorum adversus Hebreos, eo quod despicerentur in ministerio cotidiano vidue eorumìì. Et XII Apostoli invenerunt remedium faciendo eligi VII diacones, quos constituerunt super opus illud, pro quo murmur oriebatur. De isto clamore potest dici illud Iere. Tre. II: Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filie Syon.
  Quinti qui clamaverunt fuerunt similiter in primitiva Ecclesia, eo quod quidam dogmatiçabant quod, si salvari volebant, oportebat eos legem et Evangelium et cum baptismo circumcisionem servare. De quibus habetur Acti XV. Sed cito habuerunt remedium, quia Petrus dixit: Quid templatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres