Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/158" differant

→‎Emendata: corrigo
 
(eadem)

Redactio novissime (die 26 Iulii 2021, hora 07:52) facta

Haec pagina emendata est
152
salimbene de adam

Prover. XXVI: Sapientior sibi piger videtur VII viris loquentibus sententias. Secundam, quia, ut se commendare posset, patrem suum vilificabat dicens III Reg. XII: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. Ideo dicit Ys. XXXII: Stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem. Item Eccle. X: Labia insipientis precipitabunt eum. Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. Stultus verba multiplicat. Et ideo dicit sapiens Prover. XXVI: Qui imponit stulto silentium iras mitigat. Item Prover. XVII: Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. Item Eccli. III: Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria, sed confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.


De sermone moderando. Ieronimus: Vide, quid lenitas sermonis, quid asperitas fecerit. Salveris laborator!
Exemplum illius qui dixit se medicum esse verborum.


  Tertiam stultitiam considerare potes hominis istius, scilicet Roboam, quia relicto consilio senum, plus acceptavit consilium iuvenum, de quibus iam dictum est, et oblivioni tradidit quod a patre didicerat, Prover. XXVII: Laudet te alienus, et non os tuum, extraneus, et non labia tua. Item et hoc didicerat, quod implere contempsit, Prover. XV: Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Item Eccli. VI: Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos. Item Prover. XVII: Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est. Quod Gedeon fecisse dignoscitur, Iudic. VIII. Et etiam Dominus pluries hoc fecit, ut habetur Io. VI: Hoc vos scandaliçat? Si ergo et cet. Item Io. X: Nonne scriptum est in lege vestra et cet. Ideo dicit Ecclesiasticus XXXVI: Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordie. Non est vir illius secundum filios hominum. De isto clamore potest dici illud psalmi: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Quare hoc? Ratio assignatur III Reg. XII: Et non adquievit rex populo, quoniam aversatus eum fuerat Dominus, ut suscitaret