Quantum redactiones paginae "Moriae encomium" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
+ Categoria:Saeculum sextum decimum; textquality 25%
mNo edit summary
Linea 110:
41. Verum ab his Divis quid tandem petunt homines nisi quod ad stultitiam attinet? Agedum inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, vidistisne umquam qui stultitiam effugerit, qui vel pilo sit factus sapientior? Alius enatavit incolumis. Alius ab hoste perfossus, vixit. Alius e prælio, pugnantibus cæteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem subactus, favore Divi cuiuspiam furibus amici, decidit ut nonnullos etiam male divitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit. Alius irato medico a febre revaluit. Alii potum venenum, alvo soluta, remedio non exitio fuit, idque non admodum læta uxore, quæ operam et impensam luserit. Alius everso plaustro, equos incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina vixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa stultitia gratias agit. Adeo suavis quædam res est nihil sapere, ut omnia potius deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pelagus ingredior?
 
'Non mihi si linguæ centum sint, oraque centum, Ferrea vox, omneis fatuorum evolvere formas, Omnia stultitiæ percurrere nomina possim'.
 
Usque adeo omnis omnium Christianorum vita istiusmodi delirationibus undique scatet: quas ipsas tamen Sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter hæc, si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est, non male peribis, sibene vixeris: peccata redimis, si nummulo addideris odium malefactorum, tum lacrymas, vigilias, precationes, ieiunia, ac totam vitæ rationem commutaris: Divus hic tibi favebit, si vitam illius æmulaberis. Hæc, inquam, atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, vide a quanta felicitate repente mortalium animos in quem tumultum retraxerit? Ad hoc collegium pertinent, qui vivi qua funeris pompa velint efferri, tam diligenter statuunt, ut nominatim etiam præscribant, quot tædas, quot pullatos, quot cantores, quot luctus histriones velint adesse, perinde, quasi futurum sit, ut aliquis huius spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si ædiles creati, ludos aut epulum edere studeant.