Quantum redactiones paginae "De fide et symbolo" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
 
Linea 55:
 
 
16. De fide in Spiritum sanctum. Trinitatis mysterium. Similitudinibus explicantur. Professio christianae fidei. De Spiritu sancto opinio quorundam, quod sit ipsa deitas Patris et Filii: Sanctitas a sanciendo. Digesta itaque fideique commendata et divina generatione Domini nostri et humana dispensione, adiungitur confessioni nostrae, ad perficiendam fidem quae nobis de Deo est, Spiritus sanctus, non minore natura quam Pater et Filius, sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus; quia ista Trinitas unus est Deus: non ut idem sit Pater qui et Filius et Spiritus sanctus; sed ut Pater sit Pater, et Filius sit Filius, et Spiritus sanctus sit Spiritus sanctus, et haec Trinitas unus Deus, sicut scriptum est Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. 6,4). Tamen si interrogemur de singulis, et dicatur nobis, Deus est Pater? respondebimus, Deus. Si quaera utrum Deus sit Filius, hoc respondebimus. Nec, si fueit de Spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus respondere quam Deum: vehementer caventes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est, Dii estis (Psal. 81,6). Non enim sunt naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex Patre per Filium dono Spiritus sancti. Ipsa enim signignificatur Trinitas, cum Apostolus dicit, Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia (Rom. 11,36). Quanquam ergo de singulis interrogati respondeamus Deum esse de quo quaeritur, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum; non tamen tres deos a nobis coli quisquam existimaverit. 17. Nec mirum quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in iis etiam rebus quas corporeis oculis cernimus, et corporeo sensu diiudicamus, tale aliquid accidat. Nam cum de fonte interogati, non possimus dicere quod ipse sit fluvius; nec de fluvio interrogati possimus cum fontem vocare; et rursum potionem quae de fonte vel fluvio est, nec fluvium possimus appellare nec fontem; tamen in hac trinitate quam nominamus, et cum de singulis quaeritur, sigillatim aquam respondemus. Nam si quaero utrum aqua sit in fluvio, nihil aliud respondetur, et in illa potione non poterit esse alia responsio; nec tamen eas tres aquas, sed unam dicimus. Sane cavendum est ne quisquam ineffabilem illius maiestatis substantiam sicut fontem istum visibilem atque corporeum vel fluvium vel potionem cogitet. In his enim aqua illa quae nunc in fonte est, exit in fluvium, nec in se manet; et cum de fluvio vel de fonte inpotionem transit, non ibi permanet, unde sumitur. Itaque fieri potest ut eadem aqua nunc ad fontis appellationem pertineat, nunc ad fluvii, nunc ad potionis: eum in illa Trinitate dixerimus non posse fieri ut Pater aliquando sit Filius, aliquando Spiritus sanctus; sicut in arbore non est radix nisi radix, nec robur est aliud quam robur, nec ramos nisi ramos possumus dicere: non enim quod dicitur radix, id potest dici robur et rami; nec lignum quod pertinet ad radicem, potest aliquando transito nunc in radice esse, nunc in robore, nunc in ramis, sed tantummodo in radice: cum illa regula nominis maneat, ut radix lignum sit, et robur lignum, et rami lignum; nec tamen tria ligna dicantur, sed unum. Aut si haec habent aliquam dissimilitudinem, ut possint non absurde tria ligna dici, propter firmitatis diversitatem; illud certe omnes concedunt, si ex uno fonte tria pocula impleantur, posse dici tria pocula, tres autem aquas non posse dici, sed omnino unam aquam; quanquam de singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam esse respondeas: quamvis nullus hic transitus fiat, sicut de fonte in fluvium dicebamus. Sed haec non propter illius divinae naturae similitudinem, sed propter visibilium etiam unitatem corporalia exempla data sunt, ut intelligeretur fieri posse ut aliqua tria non tantum singillatim sed etiam simul unum singulare nomen obtineant; nec quisquam miretur et absurdum putet quod Deum dicimus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, nec tamen tres deos in ista Trinitate, sed unum Deum unamque substantiam. 18. Et de Patre quidem ac Filio multis libris disseruerunt docti et spirituales viri, quibus quantum homines hominibus poterant, et quemadmodum non unus esset Pater et Filius, sed unum essent; et quid proprie Pater esset, et quid Filius insinuare conati sunt: quod ille genitor, hic genitus; ille non de Filio, hic de Patre; huius ille principium, unde et caput Christi dicitur (1Cor 11,3), quamvis et Christus principium (Ioan. 8,25), sed non Patris; hic vero illius imago (Coloss. 1,15), quamvis nulla ex parte dissimilis et omnino indifferenter aequalis. Tractatur haec latius ab eis qui non tam breviter quam nos, totius christianae fidei professionem volunt explicare. Itaque in quantum Filius est, de Patre accepit ut sit, cum ille de Filio id non acceperit: et in quantum hominem mutabilem scilicet creaturam in melius commutandam, ineffabili misericordia, temporali dispensatione suscepit, multa de illo in Scripturis inveniuntur ita dicta, ut impias haereticorum mentes prius volentes docere quam nosse, in errorem miserint, ut putarent eum non aequalem Patri, nec eiusdem esse substantiae, qualia sunt illa, Quoniam Pater maior me est (Ioan. 14,28); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus (1Cor. 11,3); et, Tunc ipse subiectus erit ei qui illi subiecit omnia (1Cor. 15,28); et, Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Ioan. 20,17); et nonnulla huiusmodi: quae omnia posita sunt, non ut naturae atque substantiae inaequalitatem significent, ne false sint illa, Ego et Pater unum sumus (Id. 10,30); et, Qui me vidit vidit et Patrem meum (Id. 14,9); et, Deus erat Verbum; non enim factus est, cum omnia per ipsum facta sint (Id. 1,1.3); et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et caetera talia: sed illa posita sunt, partim propter administrationem suscepti hominis, qua dicitur, Semetipsum exinamivit (Philipp. 2,6); non quia mutata est illa Sapientia, cum sit omnino incommutabilis; sed quia tam humiliter hominibus innotescere voluit: partim ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de quibus haeretici calumniantur; partim propter hoc, quia Filius Patri debet quod est, hoc etiam debens utique Patri quod eidem Patri aequalis aut par est; Pater autem nulli debet quidquid est. 19. De Spiritu sancto autem nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divinarum Scripturarum tractatoribus, ut intelligi facile possit et eius proprium, quo proprio fit ut eum neque Filium neque Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum; nisi quod eum donum Dei esse praedicant, ut Deum credamus non se ipso inferius donum dare. Servant tamen ut non genitum Spiritum sanctum tanquam Filium de Patre praedicent; unicus enim est Christus: neque de Filio tanquam nepotem summi Patris: nec tamen id quod est, nulli debere, sed Patri, ex quo omnia; ne duo constituamus principia sine principio, quod falsissimum est et absurdissimum, et non catholicae fidei, sed quorumdam haereticorum errori proprium. Ausi sunt tamen quidam ipsam communionem Patris et Filii, atque, ut ita dicam, deitatem, quam Graeci qeothta appellant, Spiritum sanctum credere: ut, quoniam Pater Deus et Filius Deus, ipsa deitas, qua sibi copulantur et ille gignendo Filium et ille Patri cohaerendo, ei a quo est genitus aequetur. Hanc ergo deitatem, quam etiam dilectionem in se invicem amborum charitatemque volunt intelligi, Spiritum sanctum appellatum dicunt, multisque Scripturarum documentis adsunt huic opinioni suae; sive illo quod dictum est, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. 5,5); sive aliis multis talibus testimoniis; et eo ipso quod per Spiritum sanctum reconciliamur Deo, unde etiam cum donum Dei dicitur, satis significari volunt charitatem Dei esse Spiritum sanctum. Non enim reconciliamur illi, nisi per dilectionem, qua etiam filii {Dei} appellamur (1Ioan. 3,1): non iam sub timore tanquam servi, quia consummata dilectio foras mittit timorem (Id. 4,18); et Spiritum libertatis accepimus, in quo clamamus, Abba Pater (Rom. 8,15). Et quia reconciliati et in amicitiam revocati per charitatem (Id. 5,8-10) poterimus omnia Dei secreta cognoscere, propterea de Spiritu sancto dicitur, Ipse vos inducet in omnem veritatem (Ioan. 16,13). Propterea et confidentia praedicandae veritatis, qua impleti sunt in adventu eius Apostoli (Act. 2,4), recte charitati tribuitur; quia et diffidentia timoridatur, quem consummatio charitatis excludit. Ideo etiam donum Dei dicitur (Ephes. 3,7), quia eo quod quisque novit non fruitur, nisi et id diligat. Frui autem sapientia Dei, nihil est aliud quam ei dilectione cohaerere: neque quisquam in eo quod percipit permanet, nisi dilectione; et ideo Spiritus sanctus dicitur, quoniam ad permanendum sanciuntur quaecumque sanciuntur, nec dubium est a saciendo sanctitatem vocari. Maxime autem illo testimonio utuntur assertores huius sententiae, quod scriptum est, Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de Spiritu, spiritus est (Ioan. 3,6): quoniam Deus Spiritus est (Id. 4,24). Hic enim regenerationem nostram dicit, quae non secundum Adam de carne est, sed secundum Christum de Spiritu sancto. Quapropter si Spiritus sancti hoc loco facta est commemoratio, cum dictum et, Quoniam Deus Spiritus est: animadvertendum dicunt, non dictum esse, Quoniam Spiritus Deus est; sed, Quoniam Deus Spiritus est; ut ipsa deitas Patris et Filii hoc loco dicta sit Deus, quod est Spiritus sanctus. Huc accedit aliud testimonium quod dicit Ioannes apostolus, Quoniam Deus dilectio est (1Ioan. 4,16). Etiam hic enim non ait, Dilectio Deus est; sed, Deus dilectio est; ut ipsa deitas dilectio intelligatur. Et quod in in illa enumeratione connexarum sibi rerum, ubi dicitur, Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei (1Cor. 3,22.23); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus, nulla fit commemoratio Spiritus sancti; ad hoc pertinere dicunt, quia non fere in iis quae sibi connexa sunt numerari solet ipsa connexio. Unde in illo etiam loco Trinitatem ipsam videntur agnoscere qui legunt attentius, cum dicitur, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. 11,36). Ex ipso, tanquam ex eo qui nulli debet quod est; per ipsum, tanquam per mediatorem; in ipso, tanquam in eo qui continet, id est, copulatione coniungit. 20. Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam communionem, quam sive deitatem sive dilectionem sive charitatem appellamus, non esse substantiam quaerunt autem secundum substantiam sibi exponi Spiritum sanctum, nec intelligunt non aliter potuisse dici, Deus dilectio est, nisi esset dilectio substantia. Ducuntur quippe consuetudine rerum corporalium; quoniam si duo sibi corpora copulentur, ita ut iuxta invicem collocentur, ipsa copulatio non est corpus; quandoquidem, separatis illis corporibus quae copulata fuerant, nulla invenitur: nec tamen quasi discessisse et migrasse intelligitur, sicut illa corpora. Sed hi tales cor mundum faciant, quantum possunt, ut videre valeant in Dei substantia non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum haec dici possunt facile, et credi: videri autem nisi corde puro quomodo se habeant, omnino non possunt. Quapropter sive ista vera sit sententia, sive aliud aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, ut Deum dicamus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum; neque tres deos, sed istam Trinitatem unum Deum; neque diversos natura, sed eiusdem substantiae; neque ut Pater aliquando sit Filius, aliquando sit Spiritus sanctus; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Nec temere de invisibilibus aliquid affirmemus tanquam scientes, sed tanquam credentes; quoniam videri nisi mundato corde non possunt: et qui ea videt in hac vita ex parte, ut dictum est, atque in aenigmate (1Cor. 13,12), non potest efficere ut et ille videat cui loquitur, si cordis sordibus impeditur. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. 5,8). Haec fides est de Deo conditore et renovatore nostro. 21. Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis imperata est, cum dictum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; sed etiam in proximum; nam, Diliges, inquit, proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. 10,27): si autem ista fides congregationem societatemque hominum non teneat, in qua fraterna charitas operetur, minus fructuosa est.
 
== Caput X ==