Quantum redactiones paginae "Cum Multa Sint" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
m fix tmp
No edit summary
Linea 20:
 
 
Cum multa sint, in quibus excellit generosa ac nobilis Hispa¬
norum natio, tum illud est in prima commendatione ponendum, quod,
post varios rerum et hominum interitus, pristinum illud ac prope
Linea 26:
•est Hispani generis salus et magnitudo coniuncta. — Quod quidem
studium plura argumenta declarant : praecipue vero eximia in hanc
Sedem Apostolicam pietas, quam omni significationum genere, lit¬
teris, liberalitate, susceptis religionis caussa peregrinationibus Hi¬
spani homines saepe et praeclare testantur. Neque interitum est
paulo superioris temporis memoria, quo tempore ipsorum animum
Linea 34:
praeter singulare quoddam Dei beneficium, agnoscimus. Dilecti Eilii
Nostri, Venerabiles Fratres, vigilantiae vestrae fructum: itemque
laudabile ipsius populi propositum, qui per haec tam infensa catho¬
lico nomini tempora religioni avitae studiose adhaerescit, neque du¬
bitat magnitudini periculorum parem constantiae magnitudinem op¬
ponere. Profecto nihil est, quin de Hispania sperari iure queat, si
modo talem animorum affectionem caritas aluerit, et stabilis volun-
Linea 42:
enim dissimulabimus id quod est, cum cogitamus agendi rationem,
quam aliquot ex Hispania catholici homines ineundam putant, dolor
quidam obiicitur animo cum nonnulla similitudine anxiae sollicitu¬
dinis, quam Paulus Apostolus olim, Corinthiorum caussa, suscepe¬
rat. Tuta et tranquilla catholicorum cum inter se tum maxime cum
Episcopis suis istic concordia permanserat: eoque nomine Grego-
rius XVI Decessor Noster iure laudavit Hispanam gentem, quod
eius pars longe maxima in veteri sua erga Episcopos et inferio¬
res pastores canonice constitutos reverentia perseveraret. (1) Nunc
tamen, interiectis partium studiis, vestigia apparent dissensionum,
Linea 61:
242 EPISTOL ENCYCLICA
 
ut apud disquirentes, qua potissimum ratione expediat rem catho¬
licam tueri, minus quam aequum est, Episcoporum valeat auctori¬
tas. Quin immo interdum si quid Episcopus suaserit, si quid etiam
pro potestate decreverit, non desunt qui moleste ferant, aut aperte
Linea 69:
referat, incolumem esse animorum coniunctionem, eo vel magis quod
in tanta ubique pravarum opinionum licentia, in tam acri insidio-
saque Ecclesiae catholicae oppugnatione, omnino necesse est, Chri¬
stianos universos, collatis in unum viribus maximaque voluntatum
conspiratione resistere, ne calliditate atque impetu adversariorum
separatim oppressi succumbant. Igitur huiusmodi incommodorum co¬
gitatione permoti, Vos, his litteris. Dilecti Filii Nostri, Venerabiles-
Fratres, appellamus, vehementerque petimus, ut salutarium monito¬
rum Nostrorum interpretes in firmanda concordia prudentiam aucto¬
ritatemque vestram adhibeatis.
 
Erit autem opportunum primo loco rei sacrae reique civilis me¬
minisse rationes mutuas, quia multi contrario errore falluntur. So¬
lent enim nonnulli rem politicam a religione non distinguere solum,
sed penitus seiungere ac separare, nihil ut esse utrique commune
velint, nec quicquam ad alteram ab altera innuere putent oportere.
Hi profecto non multum ab iis distant, qui civitatem constitui ad-
ministrarique malunt, amoto cunctarum procreatore dominoque re¬
rum Deo : ac tanto deterius errant, quod rempublicam uberrimo uti¬
litatem fonte temere prohibent. Nam ubi religio tollatur, vacillare
necesse est illorum stabilitatem principiorum, in quibus salus pu¬
blica maxime nititur quaeque vim a religione capiunt plurimam,,
cuiusmodi potissimum sunt, iuste moderateque imperare, propter
Linea 96:
fugienda illorum opinio praepostera, qui religionem cum aliqua parte
civili permiscent ac velut in unum confundunt, usque adeo, ut eos,
qui sint ex altera parte, prope descivisse a catholico nomine decer¬
nant. Hoc quidem est factiones politicas in angustum religionis
campum perperam compellere: fraternam concordiam velle dirimere,
funestaeque incommodorum multitudini aditum ianuamque patefa¬
cere. — Igitur oportet rem sacram remque civilem, quae sunt ge¬
nere naturaque distincta, etiam opinione iudicioque secernere. Nam
hoc genus de rebus civilibus, quantumvis honestum et grave, si
Linea 108:
 
 
spectetur in se, vitae huius, quae in terris degitur, fines nequa¬
quam praetergreditur. Contra vero religio, nata Deo et ad Deum
referens omnia, altius se pandit caelumque contingit. Hoc enim illa
vult, hoc petit, animum, quae pars est hominis praestantis sima,
notitia et amore Dei imbuere, totumque genus humanum ad futu¬
ram civitatem, quam inquirimus, tuto perducere. Quapropter reli¬
gionem, et quidquid est singulari quodam vinculo cum religione
colligatum, rectum est superioris ordinis esse ducere. Ex quo con¬
sequitur, eam, ut est summum bonum, in varietate rerum huma¬
narum atque in ipsis commutationibus civitatum debere integram
permanere : omnia enim et temporum et locorum intervalla comple¬
ctitur. Fautoresque contrariarum partium, cetera dissentientes, in
hoc oportet universi conveniant, rem catholicam in civilitate sal¬
vam esse oportere. Et ad istud nobile necessariumque propositum,
quotquot amant catholicum nomen debent velut foedere icto stu¬
diose incumbere, silere paulisper iussis diversis de caussa politica
sententiis, quas tamen suo loco honeste legitimeque tueri licet. Huius
enim generis studia, modo ne religioni vel iustitiae repugnent, Ec¬
clesia minime damnat; sed procul omni concertationum strepitu,
pergit operam suam in communem afferre utilitatem, hominesque
Linea 132:
 
Concordiae vero quam diximus, idem est in re christiana, atque
in omni bene constituta republica fandamentum ; nimirum obtempe¬
ratio legitimae potestati, quae iubendo, vetando, regendo, varios
hominum animos concordes et congruentes efficit. Quam ad rem nota
omnibus atque explorata commemoramus : verumtamen talia, ut non
cogitatione solum tenenda, sed moribus et usu quotidiano, tamquam
officii regula, servanda sint. — Scilicet sicut Pontifex Romanus to¬
tius est Ecclesiae magister et princeps, ita Episcopi rectores et ca¬
pita sunt Ecclesiarum, quas rite singuli ad gerendum acceperunt.
Eos in sua quemque ditione ius est praeesse, corrigere, generatim-
que de iis, quae e re christiana esse videantur, decernere. Parti¬
cipes enim sunt sacrae potestatis, quam Christus Dominus a Patre
acceptam. Ecclesiae suae reliquit: eamque ob caussam Gregorius IX
Decebor Noster: Episcopos inquit « in partem sollicitudinis vocatos
» vices Dei gerere minime dubitamus ». (1) Atque huiusmodi po¬
 
testas Episcopis est summa cum utilitate eorum, in quos exercetur,
Linea 172:
u crescit in augmentum Dei ». (3) Ex quibus apparet, adhibendam
 
esse adversus Episcopos reverentiam praestantiae muneris consen¬
taneam, in iisque rebus, quae ipsorum potestatis sunt, obtemperari
oportere.
 
Perspectis autem studiis, quibus multorum animi istic hoc tem¬
pore permoventur, Hispanos omnes non hortamur solum, sed plane
obsecramus, ut sese huius tanti officii memores impertiant. — Ac
nominatim vehementer studeant modestiam atque obedientiam te¬
nere qui sunt ex ordine Cleri, quorum dicta factaque utique ad
exemplum in omnes partes valent plurimum. Quod in muneribus
suis insumunt operae, tum sciant maxime fructuosum sibi, proxi¬
misque salubre futurum, si se ad imperium eius nutumque finierint,
qui Dioecesis gubernacula tenet. Profecto sacerdotes tradere se pe¬
nitus partium studiis, ut plus humana, quam caelestia curare vi¬
deantur, non est secundum officium. Cavendum igitur sibi esse in-
telligant, ne prodeant extra gravitatem et modum. Hac adhibita
vigilantia, pro certo habemus, Clerum Hispanum non minus.ani¬
morum saluti quam rei publicae incremento virtute, doctrina labo¬
ribus, magis magisque in dies profuturum.
 
Linea 198:
fructus. — Verum cum sibi proposita sit rei catholicae tutela et
amplificatio, resque catholica in Dioecesibus singulis ab Episcopo
geratur, sponte consequitur, eas Episcopis subesse et ipsorum au¬
ctoritati auspiciisque tribuere plurimum oportere. — Neque minus
elaborandum ipsis est in coniunctione animorum retinenda: primo
Linea 212:
 
 
et efficientia a voluntatum conspiratione proficiscatur : deinde ma¬
xime decet in huiusmodi sodalitatibus elucere caritatem mutuam,
quae debet esse ad omnia rectefacta comes, disciplinaeque Christianae
alumnos velut signum et nota distinguere. Quapropter cum sodales
facile possint de re publica diversi diversa sentire, idcirco ne con¬
cordia animorum contrariis partium studiis dirimatur, meminisse
oportet, quorsum spectent societates, quae a re catholica nominan¬
tur, et in consiliis capiundis ita habere animos in uno illo propo¬
sito defixos, ut nullius partis esse videantur, memores divinae Pauli
Apostoli sententiae: u Quicumque in Christo baptizati estis, Chri-
Linea 227:
 
Qua ratione illud capietur commodi, ut non modo socii singuli, sed
variae etiam eiusdem generis societates, quod est diligentissime pro¬
videndum, amice ac benevole consentiant. Sepositis quippe, ut dixi¬
mus, partium studiis , infensarum aemulationum praecipuae erunt
occasiones sublatae; eritque consequens, ut ad se una omnes caussa
Linea 236:
Denique magni refert, sese ad hanc ipsam disciplinam accomo-
dare, qui scriptis, praesertim quotidianis, pro religionis incolumitate
dimicant. — Compertum quidem Nobis est, quid studeant, qua vo¬
luntate contendant; neque facere possumus, quin de catholico no¬
mine meritos iusta laude prosequamur. Verum suscepta ipsis caussa
tam excellens est tamque praestans, ut multa requirat, in quibus
Linea 245:
et mansuetudine dissidiis, coniunctionem animorum cum ipsi inter
se, tum in multitudine tueantur: quia multum pollet scriptorum
opera in utramque partem. Concordiae vero cum nihil tam sit con¬
trarium, quam dictorum acerbitas, suspicionum temeritas, insimu¬
lationum iniquitas, quidquid est huiusmodi summa animi provi¬
sione fugere et odisse necesse est. Pro sacris Ecclesiae iuribus; pro
catholicis doctrinis non litigiosa disputatio sit, sed moderata et
temperans, quae potius rationum pondere, quam stilo nimis vehe¬
menti et aspero victorem certaminis scriptorem efficiat.
 
Istas igitur agendi normas plurimum arbitramur posse ad eas
caussas, quae perfectam animorum concordiam impediunt, prohi¬
bendam. Vestrum erit, Dilecti Eilii Nostri, Venerabiles Fratres,
 
Linea 262:
 
 
mentem Nostram populo interpretari, et quantum potestis conten¬
dere, ut ad ea, quae diximus, vitam quotidianam universi exigant. —
Quod sane Hispanos homines ultro effecturos confidimus cum ob spe¬
ctatam erga hanc Apostolicam Sedem voluntatem, tum ob speranda
concordiae beneficia. Domesticorum exemplorum memoriam renovent :
cogitent, maiores suos, si multa fortiter multa praeclare domi iu-
risque gesserunt, plane non dissipatis dissentiendo viribus, sed una
velut mente, unoque animo gerere potuisse. Etenim fraterna cari¬
tate animati et id ipsum invicem sentientes, de praepotenti Mau¬
rorum dominatu, de haeresi, de schismate triumpharunt. Igitur
quorum accepere fidem et gloriam, eorum vestigiis insistant, imi-
Linea 277:
 
Ceterum expedire vobis, Dilecti Eilii Nostri, Venerabiles Fratres,
ad coniunctionem animorum similitudinemque disciplinae existima¬
mus, qui in eadem estis provincia et inter vos et cum Archiepiscopo
consilia identidem conferre, de rebus communibus una consulturos:
ubi vero res postulaverit, hanc adire Sedem Apostolicam, unde fidei
integritas et disciplinae virtus cum veritatis lumine proficiscitur. —
Cuius rei percommodam allaturae sunt opportunitatem peregrina¬
tiones, quae passim ex Hispania suscipiuntur. Nam ad componenda
dissidia dirimendasque controversias nihil est aptius, quam Eius
vox, quem Christus Dominus princeps pacis vicarium constituit po¬
testatis suae: itemque caelestium charismatum copia, quae ex Apo¬
stolorum sepulcris large dimanat.
 
Verumtamen quoniam omnis sufficientia nostra ex Deo est,
Deum enixe Nobiscum una adprecamini, ut monitis Nostris virtutem
efficiendi impertiat, animosque populorum promptos ad parendum ef¬
ficiat. — Communibus adnuat coeptis augusta Dei parens Maria
Virgo Immaculata, Hispaniarum patrona: adsit Iacobus Apostolus,
adsit Theresia a Iesu, virgo legifera, magnum Hispaniarum lumen,
in qua concordiae amor, patria caritas, obedientia christiana mira¬
biliter in exemplum eluxere.
 
Interim caelestium munerum auspicem et paternae benevolentiae
Nostrae testem vobis omnibus, Dilecti Filii Nostri, Venerabiles Fra¬
tres, cunctaeque genti Hispanorum Apostolicam benedictionem per¬
amanter in Domino impertimus.