Quantum redactiones paginae "De ira Dei" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 201:
 
- CAPUT XIX. De anima et corpore, deque Providentia.
 
Sed quoniam compactus est, ut diximus, e duobus, animo et corpore, in altero virtutes, in altero vitia continentur, et impugnant se invicem. (0135B) Animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori; et corporis bona, quae sunt in omni genere voluptatum, inimica sunt animo. Sed si virtus animi repugnaverit cupiditatibus, easque compresserit, erit vere Deo similis. Unde apparet animam hominis, quae virtutem divinam capit, non esse mortalem. (0136A) Sed discrimen illud est, quod cum virtus habeat amaritudinem, et sit dulcis illecebra voluptatis, vincuntur plurimi, et abstrahuntur ad suavitatem. Ii vero, qui se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram, nec assequi possunt divini muneris gratiam, quia se vitiorum labibus inquinaverunt. Qui autem Deum secuti, eique parentes, corporis desideria contempserint, et virtutem praeferentes voluptatibus, innocentiam iustitiamque servaverint: hos Deus ut sui similes recognoscit.
 
Cum igitur sanctissimam legem posuerit, velitque universos, innocentes ac beneficos esse; potestne non irasci, cum videt contemni legem suam, abiici virtututem, appeti voluptatem? Quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo vel maximum. (0136B) Si est providus, ut oportet Deum, consulit utique generi humano, quo sit vita nostra et copiosior, et melior, et tutior. Si est pater ac Deus universorum, certe virtutibus hominum delectatur, et vitiis commovetur; ergo et iustos diligit, et impios odit. Odio (inquit) opus non est; semel enim statuit bonis praemium, et malis poenam. (0137A) Quod si aliquis iuste innocenterque vivat, et idem Deum nec colat, nec curet omnino, ut Aristides, ut Aristides et Timon, caeterique philosophorum, cedetne huic impune, quod cum legi Dei obtemperarit, ipsum tamen spreverit? Est igitur aliquid, propter quod Deus possit irasci, tanquam fiducia integritatis adversus eum rebellanti. Si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori, qui legem cum ipso pariter latore contempserit? Iudex peccatis veniam dare non potest, quia voluntati servit alienae. Deus autem potest, quia est legis suae ipse disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam.
 
 
 
- CAPUT XX. De peccatis et Dei misericordia.
 
Si potest ignoscere, potest igitur et irasci. (0137B) Cur ergo, inquiet aliquis, et qui peccant, saepe felices sunt, et qui pie vivunt, saepe miseri? Quia fugitivi et abdicati libere vivunt, et qui sub disciplina patris, aut domini sunt, strictius et frugalius. Virtus enim per mala et probatur, et constat; vitia per voluptatem. Nec tamen ille qui peccat, sperare debet perpetuam impunitatem, quia nulla est perpetua felicitas:
Sed scilicet ultima semper
Expectanda dies homini; dicique beatus
Aute obitum nemo supremaque funera debet. (OVID., Metam., lib. III, vers. 135.) ut ait poeta non insuavis. Exitus est, qui arguit felicitatem; et nemo iudicium Dei potest, nec vivus effugere, nec mortuus. (0137C) Habet enim potestatem, et vivos praecipitare de summo, et mortuos aeternis afficere cruciatibus. (0138A) Imo, inquit, si irascitur Deus, statim debuit vindicare, et pro merito quemque punire. Atenim si id faceret, nemo superesset. Nullus est enim, qui nihil peccet; et multa sunt, quae ad peccandum irritent; aetas, vinolentia, egestas, occasio, praemium. Adeo subiecta est peccato fragilitas carnis, qua induti sumus, ut nisi huic necessitati Deus parceret, nimium fortasse pauci viverent: propter hanc causam patientissimus est, et iram suam continet. Nam quia perfecta est in eo virtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quae et ipsa virtus est. Quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex improbis continentes! quam multi in prima aetate turpes, et omnium iudicio damnati, postmodum tamen laudabiles extiterunt! Quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur. (0138B)
 
Leges publicae manifestos reos damnant: sed plurimi sunt, quorum peccata occuluntur; plurimi, qui delatorem comprimunt, aut precibus, aut praemio; plurimi, qui iudicia eludunt per gratiam, vel potentiam. Quod si eos omnes, qui humanam poenam effugiunt, censura divina damnaret, esset homo aut rarus, aut etiam nullus in terra. Denique vel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines, contempto Deo vivo, terrenis fragilibusque figmentis honorem divinum tanquam coelestibus deferunt, adorantes opera humanis digitis laborata. (0138C) Cumque illos Deus artifex, ore sublimi, statu recto figuratos, ad contemplationem coeli et notitiam Dei excitaverit, curvare se ad terram maluerunt pecudum modo. (0139A) Humilis enim, et curvus, et pronus est, qui ab aspectu coeli Deique patris aversus, terrena, quae calcare debuerat, id est, de terra ficta et formata, veneratur. In tanta igitur impietate hominum tantisque peccatis id assequitur patientia Dei, ut se ipsi homines damnatis vitae prioris erroribus corrigant. Denique, et boni sunt iustique multi, et abiectis terrenis cultibus, maiestatem Dei singularis agnoscunt. Sed cum maxima et utilissima sit Dei patientia, tamen, quamvis sero, noxios punit, nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse perviderit.
 
 
- CAPUT XXI. De ira Dei et hominis.
 
 
Superest una et extrema quaestio. (0139B) Nam dixerit fortasse quispiam, adeo non irasci Deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci vetet. Possem dicere, quod ira hominis refraenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur; et praesentem habet motum, quia temporalis est. Itaque ne fierent ea, quae faciunt per iram et humiles, et mediocres, et magni reges, temperari debuit furor eius, et comprimi, ne mentis impos aliquod inexpiabile facinus admitteret. Deus autem non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque virtutis; et nunquam nisi merito irascitur. Sed tamen non ita res se habet. (0140A) Nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, qui a principio iram iecori hominis indidisset: siquidem creditur, causam huius commotionis in humore fellis contineri. Non igitur in totum prohibet irasci, quia is affectus necessario datus est: sed prohibet in ira permanere. Ira enim mortalium debet esse mortalis; nam si maneat, confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. Deinde rursus cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique evellit iram radicitus, sed temperavit: ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus. Qui ergo irasci nos iubet, ipse utique irascitur: qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis; ea enim praecepit, quae sunt iusta, et rebus utilia communibus. (0140B)
 
Sed quia dixeram non esse iram Dei temporalem, sicut hominis, qui praesentanea commotione fervescit, nec facile regere se potest propter fragilitatem; intelligere debemus, quia sit aeternus Deus, iram quoque eius in aeternum manere: sed rursum, quia virtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam; nec ab ea regi, sed ipsum illam, quemadmodum velit, moderari: quod utique non repugnat superiori. Nam si prorsus immortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus; cum ipse homines ante solis occasum reconciliari iubeat. Sed ira divina in aeternum manet adversus eos, qui peccant in aeternum. (0141A) Itaque Deus non thure, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur; et qui peccare desinit, iram Dei mortalem facit. Idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.
 
 
- CAPUT XXII. De peccatis, deque iis recitati versus Sibyllae.
 
Haec habui, quae de ira Dei dicerem, Donate charissime; ut scires quemadmodum refelleres eos qui Deum faciunt immobilem. Restat, ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. (0141B) Sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit: ita nos in hoc opere testimonia divina, quibus credi possit, adhibere debemus, ut illorum persuasionem revincamus, qui sine ira Deum esse credentes, dissolvunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut immanitate belluis, aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione, id est, in Dei summi notione sapientia est. (0142A) Prophetae universi divino Spiritu repleti nihil aliud, quam de gratia Dei erga iustos, et de ira eius adversus impios loquuntur. Quorum testimonia nobis quidem satis sunt: verum iis quoniam non credunt isti, qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis fuerant a nobis refellendi. Sic enim praepostere agitur, ut humana divinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis divina debuerint. Quae nunc sane omittamus ne nihil apud istos agamus, et in infinitum materia procedat. Ea igitur quaeramus testimonia, quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare.
 
Sibyllas plurimi et maximi auctores tradiderunt; Graecorum, Aristo Chius et Apollodorus Erythraeus; nostrorum, Varro et Fenestella. Hi omnes praecipuam, et nobilem praeter caeteras Erythraeam fuisse commemorant. (0142B) Apollodorus quidem ut de civi ac populari sua gloriatur. (0143A) Fenestella vero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur, et ea consules Curio et Octavius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Catulo restitutum, ponenda curarent. Apud hanc de summo et conditore rerum Deo huiusmodi versus reperiuntur:
Ἄφθαρτος κτίστης αἰώνιος αἰθέρα ναίων,
Τοῖς ἀγαθοῖς ἀγαθὸν προφέρων, πολὺ μείζονα μισθὸν;
Τοῖς δὲ κακοῖς ἀδίκοις τὲ χόλον καὶ θυμὸν ἐγείρων.
Rursù alio loco enumerans, quibus maxime facinoribus incitetur Deus, haec intulit:
Φεῦγε δὲ λατρείας ἀνόμους, Θεῷ ζῶντι λάτρευε.
Μοιχείας τε φύλασσε, καὶ ἄρσενος ἄκριτον εὐνὴν,
Ἰδίαν γενεὰν παίδων τρέφε, μήδε φόνευε·
Καὶ γὰρ ὁ ἀθάνατος κεχολώσεται, ὅσκεν ἁμὰρτῃ.
Indignatur ergo adversus peccatores.
 
 
- CAPUT XXIII. De ira Dei, et peccatorum punitione, deque ea...
 
 
Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam, sicut intendimus, veritatem. Cumeae quidem volumina, quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur: caeterarum tamen fere omnium libelli, quominus in usu sint omnibus, non vetantur; ex quibus alia de nuntians universis gentibus iram Dei ob impietatem hominum, hoc modo exorsa est:
<poem>
Ἐρχομένης ὀργῆς μεγάλης ἐπὶ κόσμον ἀπειθῆ,
Ἔσχατον εἰς αἰῶνα θεοῦ μηνύματα φαίνω,
Πᾶσι προφητεύσασα κατὰ πόλιν ἀνθρώποισι. (0143C)
Alia quoque per indignationem Dei adversus iniustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur.
Ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο
Αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν ἅπασιν.
Γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοῖο ῥαγέντος.
Simili modo deflagrationem postea futuram vaticinata est, qua rursus impietas hominum deleatur.
Καί ποτε τὴν ὀργὴν θεὸν οὐκ ἔτι πραΰνοντα,
Ἀλλ' ἐξεμβρίθοντα, καὶ ἐξολύοντά τε γένναν
Ἀνθρώπων, ἅπασαν ὑπ' ἑμπρησμοῦ πέρθοντα.
Unde apud Nasonem de Iove ita dicitur:
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Quod tunc fiat necesse est, cum honor, et cultus Dei summi apud homines interierit. (0144B)
 
Eadem tamen, placari eum poenitentia factorum et sui emendatione contestans, haec addidit:
Ἀλλ' ἐλέει μετάθεσθε βροτοὶ νῦν, μὴ δὲ πρὸς ὀργήν
Παντοίην ἀγάγητε θεὸν μέγαν.
Item paulo post:
Οὐκ ὁλέσει, παύσει δὲ πάλιν χόλον, εὔτ' ἁν ἄπαντες
Εὐσεβέειν ἐρίτιμον ἑνὶ φρεσὶν ἀσκήσητε.
Deinde alia Sibylla coelestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio eius insurgat:
Μήποτε θυμωθεὶς θεὸς ἄφθιτος ἐξαπολέσσῃ
Πᾶν γένος ἀνθρώπων, βιότον καὶ φῦλον ἀναιδὲς,
Δεῖ στέργειν γενετῆρα Θεὸν σοφὸν αἰὲν ἐόντα. (0144C)
</porm>
Ex his apparet vanas esse rationes philosophorum, qui Deum putant sine ira; et inter caeteras laudes eius id ponunt, quod est inutilissimum, detrahentes ei, quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa maiestas. Regnum hoc imperiumque terrenum nisi metus custodiat, solvitur. Aufer iram regi, non modo nemo parebit, sed etiam de fastigio praecipitabitur. Imo vero cuilibet humili eripe hunc affectum, quis eum non spoliabit? quis non deridebit? quis non afficiet iniuria? Ita nec indumenta, nec sedem, nec victum poterit habere, aliis quidquid habuerit diripientibus; nedum putemus coelestis imperii maiestatem sine ira et metu posse consistere. (0145B) Apollo Milesius, de Iudaeorum religione consultus, responso hoc indidit:
Ἠδὲ Θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων,
Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδἐ θάλασσα,
Ταρτάρεοί τε μυχοὶ, καὶ δαίμονες ἐκφρίττουσιν.
Si tam lenis est, quam philosophi volunt, quomodo ad nutum eius non modo daemones, et ministri tantae potestatis, sed etiam coelum, et terra, et rerum natura omnis contremiscit? Si enim nullus alteri servit nisi coactus, omne igitur imperium metu constat: metus autem per iram: nam si non moveatur quis adversus parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium. Consulat unusquisque affectus suos: iam intelliget neminem posse sine ira et castigatione imperio subiugari. Ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque non erit. (0146A) Deus autem habet imperium; ergo et iram, qua constat imperium, habeat necesse est. Quapropter nemo vaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se Dei erudiat; quod est maximum nefas. Debemus hunc omnes et amare, quod pater est; et vereri, quod dominus; et honorificare, quod beneficus; et metuere, quod severus: utraque persona in eo venerabilis. Quis salva pietate non diligat animae suae parentem? aut quis impune contemnat eum, qui rerum dominator, habeat in omnes veram et aeternam potestatem? Si patrem consideres, ortum nobis ad lucem, qua fruimur, subministrat: per illum vivimus, per illum in hospitium huius mundi intravimus. (0146B) Si Deum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in huius domo habitamus, huius familia sumus; et si minus obsequens, quam decebat, minusque officiosa, quam domini et parentis immortalia merita poscebant: tamen plurimum proficit ad veniam consequendam, si cultum eius notionemque teneamus; si abiectis humilibus terrenisque tam rebus, quam bonis, coelestia et divina sempiterna meditemur. Quod ut facere possimus, Deus nobis sequendus est, Deus adorandus et diligendus est; quoniam in eo est materia rerum, et ratio virtutum, et fons bonorum.
 
Quid enim Deo aut potentia maius est, aut ratione perfectius, aut claritate luculentius? (0147A) Qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad iustitiam procreavit; non est fas hominem, relicto Deo sensus, ac vitae datore, terrenis fragilibusque famulari, aut quaerendis temporalibus bonis inhaerentem, ab innocentia et pietate desciscere. Non faciunt beatum vitiosae ac mortiferae voluptates, non opulentia libidinum incitatrix, non inanis ambitio, non caduci honores, quibus illaqueatus animus humanus, et corpori mancipatus, aeterna morte damnatur: sed innocentia sola, sola iustitia, cuius legitima et digna merces est immortalitas, quam statuit a principio Deus sanctis et incorruptis mentibus, quae se a vitiis et ab omni labe terrena integras inviolatasque conservant. Huius praemii coelestis ac sempiterni participes esse non possunt, qui facinoribus, fraudibus, rapinis, circumscriptionibus conscientiam polluerunt, quique iniuriis hominum, nefariis commissis, ineluibiles sibi maculas inusserunt. (0147B) Proinde universos oportet, qui sapientes, qui homines merito dici volunt, fragilia contemnere, terrena calcare, humilia despicere, ut possint cum Deo beatissima necessitudine copulari. (0148A)
 
Auferatur impietas, discordiae; dissensionesque turbulentae ac pestiferae sopiantur, quibus humanae societates, et publici foederis divina coniunctio rumpitur, dirimitur, dissipatur: quantum possumus, boni ac benefici esse meditemur; si quid nobis opum, si quid suppetit copiarum, id non voluptati unius, sed multorum saluti impartiatur. Voluptas enim tam mortalis est, quam corpus, cui exhibet ministerium. Iustitia vero et beneficentia tam immortales, quam mens et anima, quae bonis operibus similitudinem Dei assequitur. Sit nobis Deus non in templis, sed in corde nostro consecratus. Destructilia sunt omnia, quae manu fiunt. Mundemus hoc templum, quod non fumo, non pulvere, sed malis cogitationibus sorditatur; quod non cereis ardentibus, sed claritate ac luce sapientiae illuminatur. (0148B) In quo si Deum semper crediderimus esse praesentem, cuius divinitati secreta mentis patent, ita vivemus, ut et propitium semper habeamus, et nunquam vereamur iratum.