Quantum redactiones paginae "Historia Scholastica" differant

[unchecked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
fix tmp
 
Linea 3:
|OperaeTitulus= Historia Scholastica
|OperaeWikiPagina= Historia Scholastica (TOC)
|AnnusEditio= Lugduni, 1543
|Annus=Saeculo XII
|SubTitulus= <!-- SubTitulus -->
|Genera=Historia, religio Christiana, religio Iudaica
}}
 
Line 59 ⟶ 61:
Imperatoriae majestatis est, in palatio tres habere mansiones: auditorium vel consistorium in quo jura decernit: coenaculum, in quo cibaria distribuit; thalamum, in quo quiescit. Ad hunc modum Imperator noster, qui imperat ventis et mari, mundum hunc habet pro auditorio: ubi ad nutum ejus omnia disponuntur. Unde illud Isaiae: Coelum et terram ego impleo (Isa. XXV). Secundum hanc dicitur Dominus. Unde: Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXII). Animam justi habet pro thalamo, quia deliciae sunt ei ibi quiescere, et esse cum filiis hominum (Prov. VIII): secundum hanc dicitur sponsus, et anima cujusque sponsa (Ose. II): Sacram Scripturam habet pro coenaculo, in qua sic suos inebriat, ut sobrios reddat. Unde: Ambulavimus in domo Dei cum consensu (Psal. LIV), in sacra Scriptura id ipsum sapientes. Secundum hanc dicitur paterfamilias: Coenaculi hujus tres sunt partes, fundamentum, paries, tectum. Historia fundamentum est, cujus tres sunt species: annalis, kalendaria, ephimera . Allegoria paries superinnitens, quae per factum aliud factum figurat. Tropologia, doma culmini superpositum, quae per id quod factum est quid a nobis sit faciendum insinuat . Prima planior, secunda acutior, tertia suavior: sumitur allegoria quandoque a persona, ut Isaac significat Christum; etiam David quandoque hoc modo significat Christum. Quandoque a re quae non est persona, ut vervex occisus humanitatem passam significat, et lapis duritiem cordis: persona enim est individua rationalis naturae substantia; quandoque a numero, ut apprehendent septem mulieres virum, unum, etc. (Isa. IV), id est septem dona gratiarum Spiritus sancti. Quandoque a loco, ut per montem in quo docebat Christus eminentia virtutum (Matth. V); quandoque a tempore, ut non sit fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV), id est in refrigeratione charitatis; quandoque a facto, ut interfectio Goliae a David (I Reg. XVII), id est interfectio diaboli a Christo. Tropologia est sermo conversivus, pertinens ad mores animi; et magis movet quam allegoria, quae pertinet ad Ecclesiam militantem, anagoge ad triumphantem et ad Domini trinitatem.
{{finis}}
[[Categoria:Saeculi duodecimi opera]]