Quantum redactiones paginae "De diversis Quaestionibus ad Simplicianum" differant
[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
LIBER PRIMUS
{{titulus2
|Scriptor= Aurelius Augustinus
|OperaeTitulus= De diversis Quaestionibus ad Simplicianum
|OperaeWikiPagina=
|SubTitulus=
LIBER PRIMUS
PRAEFATIO.
PRAEFATIO.
Gratissimam plane atque suavissimam interrogationum tuarum dignationem mihi, pater Simpliciane, misisti, quibus nisi respondere conarer, non solum contumax verum etiam ingratus existerem. Et illa quidem quae de Paulo apostolo dissolvenda proposuisti iam a nobis erant utcumque discussa litterisque mandata. Sed tamen eadem ipsa verba apostolica tenoremque sententiarum non contentus inquisitione atque explicatione praeterita, ne quid in ea neglegentius praeterissem, cautius attentiusque rimatus sum; non enim tu ea percontanda censeres, si eorum intellectus facilis atque expeditus foret.
QUAESTIO PRIMA. Lex ad quid data.
1. Nam ex eo loco, ubi scriptum est: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! usque ad eum locum, ubi ait: Igitur lex volenti mihi bonum est, et cetera, credo usque ad illud: Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 1, primam nos voluisti enodare quaestionem. Quo loco videtur mihi Apostolus transfigurasse in se hominem sub lege positum, cuius verbis ex persona sua loquitur. Et quia paulo ante dixerat: Evacuati sumus a lege, mortui in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 2, atque ita per haec verba quasi reprehendisse legem posset videri, subiecit statim: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces 3.
QUAESTIO PRIMA. Lex ad quid data.
Concupiscentia aucta per legem.
2. Hic rursus movet: Si lex non est peccatum sed inseminatrix peccati, nihilo minus his verbis reprehenditur. Quare intellegendum est legem ad hoc datam esse, non ut peccatum insereretur neque ut extirparetur, sed tantum ut demonstraretur, quo animam humanam quasi de innocentia securam ipsa peccati demonstratione ream faceret, ut, quia peccatum sine gratia Dei vinci non posset, ipsa reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. Itaque non ait: Peccatum non feci nisi per legem, sed: Peccatum non cognovi nisi per legem 4; neque rursus ait: Nam concupiscentiam non habebam, nisi lex diceret: Non concupisces, sed ait: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces 5. Unde apparet concupiscentiam per legem non insitam sed demonstratam.
Concupiscentia aucta per legem.
3. Consequens autem erat ut, quoniam nondum accepta gratia concupiscentiae resisti non poterat, augeretur etiam, quia maiores vires habet concupiscentia crimine praevaricationis adiuncto, cum etiam contra legem facit, quam si nulla lege prohiberetur. Consequenter itaque subiungit: Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam 6. Erat enim et ante legem, sed non omnis erat, quando crimen praevaricationis adhuc deerat. Unde alio loco dicit: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio 7.
Peccatum quomodo mortuum erat sine lege. Quomodo revixit.
4. Quod autem adiungit: Sine lege enim peccatum mortuum est 8, pro eo positum est ac si diceret latet, hoc est mortuum putatur. Quod paulo post evidentius dicturus est: Ego autem, inquit, vivebam aliquando sine lege 9, id est nulla ex peccato morte terrebar, quia non apparebat, cum lex non esset; Adveniente autem mandato peccatum revixit 10, hoc est apparuit. Ego autem mortuus sum 11, id est mortuum me esse cognovi, vel quia reatus praevaricationis certum mortis supplicium comminatur. Sane quod ait: Peccatum revixit adveniente mandato 12, satis significavit hoc modo aliquando vixisse peccatum, id est notum fuisse, sicut arbitror, in praevaricatione primi hominis, quia et ipse mandatum acceperat 13. Nam et alio loco dicit: Mulier autem seducta in praevaricatione facta est 14, et iterum: In similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri 15. Non enim potest revivescere nisi quod vixit aliquando. Sed mortuum fuerat, id est occultatum, cum mortales nati sine mandato legis homines viverent sequentes concupiscentias carnis sine ulla cognitione, quia sine ulla prohibitione. Ergo: Ego, inquit, vivebam aliquando sine lege 16, unde manifestat non ex persona sua proprie, sed generaliter ex persona hominis se loqui. Adveniente autem mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem 17. Mandato enim si oboediatur, utique vita est; sed inventum est esse in mortem, dum fit contra mandatum, ut non solum peccatum fiat, quod etiam ante mandatum fiebat, sed hoc abundantius et perniciosius, ut iam ab sciente et praevaricante peccetur.
5. Peccatum enim, inquit, occasione accepta per mandatum fefellit me et per illud occidit 18. Peccatum non legitime utens lege ex prohibitione aucto desiderio dulcius factum est et ideo fefellit. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque maiores poenarum amaritudines consequuntur. Quia ergo ab hominibus nondum spiritalem gratiam percipientibus suavius admittitur quod vetatur, fallit peccatum falsa dulcedine; quia vero etiam accedit reatus praevaricationis, occidit.
Lege quis male utitur.
6. Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 19; iubenda enim iubet et prohibenda prohibet. Quod ergo bonum est mihi factum est mors? Absit! 20 In male utente quippe vitium est, non in mandato ipso, quod bonum est, quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur 21. Male autem utitur lege qui non se subdit Deo pia humilitate, ut per gratiam lex possit impleri. Itaque ad nihil aliud accipit legem qui non ea legitime utitur, nisi ut peccatum eius, quod latebat ante prohibitionem, apparere incipiat per praevaricationem, et hoc super modum 22, quia iam non solum peccatum fit, sed etiam contra mandatum. Sequitur ergo et adiungit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum 23. Unde manifestat, quo sensu dixerit superius: Sine lege enim peccatum mortuum est 24, non quia non erat, sed quia non apparebat, et quomodo dictum sit: Peccatum revixit 25, non ut esset quod erat et ante legem, sed ut appareret, quoniam fiebat contra legem, quando quidem hoc loco ait: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 26; non enim ait: Ut sit peccatum, sed: Ut appareat peccatum.
Lege quis male utitur.
Lex nonnisi a spiritalibus impletur. Carnales dupliciter dicti.
7. Deinde subiungit causam, cur ita sit. Scimus enim, inquit, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum 27. In quo satis ostendit non posse impleri legem nisi ab spiritalibus, qui non fiunt nisi per gratiam. Spiritali enim legi quanto fit quisque similior, id est quanto magis et ipse in spiritalem surgit affectum, tanto magis eam implet, quia tanto magis ea delectatur iam non sub eius onere afflictus sed in eius lumine vegetatus, quia praeceptum Domini lucidum est 28 illuminans oculos, et lex Domini immaculata convertens animas, gratia donante peccata et infundente spiritum caritatis, quo et non sit molesta et sit etiam iucunda iustitia. Sane cum dixisset: Ego autem carnalis sum 29, contexuit etiam qualis carnalis. Appellati sunt enim ad quemdam modum carnales iam etiam sub gratia constituti, iam redempti sanguine Domini et renati per fidem, quibus idem Apostolus dicit: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam 30. Quod dicens utique ostendit iam renatos fuisse per gratiam, qui erant parvuli in Christo et lacte potandi, et_ tamen eos adhuc carnales vocat. Qui autem nondum est sub gratia sed sub lege ita carnalis est, ut nondum sit renatus a peccato sed venundatus sub peccato, quoniam pretium mortiferae voluptatis amplectitur dulcedinem illam qua fallitur, et delectatur etiam contra legem facere, cum tanto magis libet, quanto minus licet. Qua suavitate frui non potest quasi pretio conditionis suae, nisi cogatur tamquam emptum mancipium servire libidini. Sentit enim se servum dominantis cupiditatis qui prohibetur et se recte prohiberi cognoscit et tamen facit.
8. Quod enim operor, ait, ignoro 31. Non ita hic dictum est ignoro, quasi peccare se nesciat. Nam contrarium erit quod dixit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 32, et illud superius: Sed peccatum non cognovi nisi per legem33. Quomodo enim apparet aut quomodo cognovit quod ignorat? Sed ita dictum est, quomodo dicturus est Dominus impiis: Non novi vos 34. Neque enim aliquid Deum latet, quando vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum 35. Sed dicimur aliquando ignorare quod non approbamus. Ita ergo ait: Quod enim operor ignoro, id est non approbo. Quod consequenter ostendit dicens: Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio 36. Quod ergo ait odi hoc ait ignoro, quia et quibus dicturus est Dominus: Non novi vos, de his illi dicitur: Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem 37.
Originalis peccati poena.
9. Si autem quod nolo hoc facio, consentio legi quoniam bona 38, hoc enim non vult quod et lex; nam hoc vetat lex. Consentit ergo legi non in quantum facit quod illa prohibet, sed in quantum non vult quod facit. Vincitur enim nondum per gratiam liberatus, quamvis iam per legem et noverit se male facere et nolit. Quod vero sequitur et dicit: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 39, non ideo dicit, quia non consentit ad faciendum, peccatum, quamvis legi consentiat ad hoc improbandum loquitur enim adhuc ex persona hominis sub lege constituti nondum sub gratia, qui profecto trahitur ad male operandum concupiscentia dominante atque fallente dulcedine peccati prohibiti, quamvis ex parte notitiae legis hoc improbet, sed propterea dicit: Non ego operor illud, quia victus operatur. Cupiditas quippe id operatur, cui superanti ceditur. Ut autem non cedatur sitque mens hominis adversus cupiditatem robustior, gratia facit, de qua post dicturus est.
Lex peccati in membris quid.
Originalis peccati poena.
10. Scio enim, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 40. Ex eo quod scit consentit legi, ex eo autem quod facit cedit peccato. Quod si quaesierit aliquis: Unde hoc est, quod dicit habitare in carne sua non utique bonum, id est peccatum? Unde nisi ex traduce mortalitatis et assiduitate voluptatis? Illud est ex poena originalis peccati, hoc ex poena frequentati peccati; cum illo in hanc vitam nascimur, hoc vivendo addimus. Quae duo scilicet tamquam natura et consuetudo coniuncta robustissimam faciunt et invictissimam cupiditatem, quod vocat peccatum et dicit habitare in carne sua, id est dominatum quemdam et quasi regnum obtinere. Unde est illud in psalmo: Elegi abici in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 41, quasi non habitet, quamvis ibi sit, qui abiectus ibi est ubicumque sit. Unde insinuat habitationem cum quodam principatu intellegendam. Si autem per gratiam fiat in nobis, quod alio loco dicit, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 42, iam nec habitare proprie dicitur.
Loci in quibus lex videri possit dici mala.
Lex peccati in membris quid.
11. Velle enim, inquit, adiacet mihi, perficere autem bonum non 43. His verbis videtur non recte intellegentibus velut auferre liberum arbitrium. Sed quomodo aufert, cum dicat: Velle adiacet mihi? Certe enim ipsum velle in potestate est, quoniam adiacet nobis; sed quod perficere bonum non est in potestate, ad meritum pertinet originalis peccati. Non enim est haec prima natura hominis sed delicti poena, per quam facta est ipsa mortalitas quasi secunda natura, unde nos gratia liberat Conditoris subditos sibi per fidem. Sed istae nunc voces sunt sub lege hominis constituti nondum sub gratia. Non enim quod vult facit bonum qui nondum est sub gratia, sed quod non vult malum hoc agit superante concupiscentia non solum vinculo mortalitatis sed mole consuetudinis roborata. Si autem quod non vult hoc facit, iam non ipse operatur illud sed quod habitat in eo peccatum, sicut superius dictum et expositum est.
Legem esse bonam.
Loci in quibus lex videri possit dici mala.
12. Invenio ergo, inquit, legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet 44, id est invenio legem bonum mihi esse, cum volo facere quod lex habet, quoniam mihi malum adiacet ad facile faciendum, quia superius quod ait: Velle adiacet mihi, ad facilitatem dixit. Quid enim facilius homini sub lege constituto quam velle bonum et facere malum? Nam et illud sine difficultate vult, quamvis non tam facile faciat quam facile vult; et hoc quod odit facile habet, quamvis id nolit, sicut praecipitatus sine difficultate venit in profundum, quamvis id nolit atque oderit. Hoc dixi propter verbum quod ait adiacet. Perhibet igitur testimonium legi, quod bona sit, homo sub ea positus et nondum gratia liberatus. Perhibet omnino eo ipso, quod se reprehendit facere contra legem et invenit eam bonum sibi esse, volens facere quod illa iubet et concupiscentia superante non valens. Atque ita se praevaricationis reatu implicatum videt, ad hoc ut gratiam liberatoris imploret.
Lex repugnans legi membris
13. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, ei utique legi quae dicit: Non concupisces. Video autem, inquit, aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis 45. Legem appellat in membris suis onus ipsum mortalitatis, in quo ingemescimus gravati 46. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam 47. Per quod fit etiam saepe, ut invicte delectet quod non licet. Quam sarcinam prementem et urgentem ideo legem appellat, quia iure supplicii divino iudicio tributa et imposita est ab eo qui praemonuit hominem dicens: Qua die manducaveritis morte moriemini 48. Haec lex repugnat legi mentis dicenti: Non concupisces, cui condelectatur homo secundum interiorem hominem, et, antequam sit quisque sub gratia, ita repugnat, ut et captivet eum sub lege peccati, id est sub semetipsa. Cum enim dicit: Quae est in membris meis, ostendit hanc eamdem esse de qua superius ait: video aliam legem in membris meis 49.
Legem esse bonam.
Miser ego homo!
14. Hoc autem totum ideo dicitur, ut demonstretur homini captivato non esse praesumendum de viribus suis. Unde Iudaeos arguebat tamquam de operibus legis superbe gloriantes, cum traherentur concupiscentia ad quidquid illicitum est, cum lex de qua gloriabantur dicat: Non concupisces. Humiliter ergo dicendum est homini victo damnato captivo et nec saltem accepta lege victori sed potius praevaricatori humiliter exclamandum est: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 50. Hoc enim restat in ista mortali vita libero arbitrio, non ut impleat homo iustitiam cum voluerit, sed ut se supplici pietate convertat ad eum cuius dono eam possit implere.
Lex repugnans legi membris
Ita fit ut non dominetur lex eis qui sub gratia sunt.
15. In hac ergo tota quam tractavimus apostolici contextione sermonis, quisquis putat sensisse Apostolum quod mala sit lex quoniam dicit: Lex subintravit, ut abundaret delictum 51, et: Ministratio mortis in litteris figurata lapideis 52, et: Virtus peccati lex 53, et: Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, et: Passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; nunc vero evacuati sumus a lege, mortui in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 54 et alia, si qua huiusmodi Apostolum dixisse invenimus, attendat ideo esse dicta, quia lex auget concupiscentiam ex prohibitione et reum obligat ex praevaricatione iubendo quod implere homines infirmitate non possunt nisi se ad Dei gratiam pietate convertant; et ideo sub illa esse dicuntur quibus dominatur, eis autem dominatur quos punit, punit autem praevaricatores omnes. Porro qui acceperunt legem praevaricant eam, nisi per gratiam consequantur posse quod iubet. Ita fit ut non dominetur eis qui iam sub gratia sunt implentibus eam per caritatem, qui erant sub eius timore damnati.
Miser ego homo!
Manichaeorum error de Veteri Lege.
16. Nam si illa quae dicta sunt movent, ut putetur Apostolus legem reprehendere, quid agimus ex eo quod dicit: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 55? Hoc enim dicens legem utique laudat. Quod cum illi audiunt, respondent hoc loco Apostolum de alia lege dicere, id est lege Christi, non de illa quae data est Iudaeis. Quaerimus ergo ab eis, de qua lege dicat: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum 56; respondent procul dubio: de illa quam Iudaei acceperunt. Vide ergo, utrum ipsa sit de qua dicitur: Occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam 57. Quid est enim aliud: operatum est in me omnem concupiscentiam, quam id quod ibi est: ut abundaret delictum? Vide quoque, utrum consonet etiam illa sententia: Ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum 58. Hoc est enim: ut fiat super modum peccatum, quod est: ut abundaret peccatum. Si igitur ostenderimus bonum esse mandatum, unde occasione accepta peccatum operatum est omnem concupiscentiam, ut fieret supra modum, simul ostendemus bonam esse legem, quae subintravit ut abundaret delictum, id est ut operaretur peccatum omnem concupiscentiam et fieret supra modum. Audiant ergo eumdem Apostolum dicentem: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! 59 Hoc, inquiunt, de lege Christi dictum est, hoc est de lege gratiae. Respondeant itaque, de qua intellegant illud quod sequitur: Sed ego peccatum non cognovi nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam 60. Ecce verborum ipsa contextio satis indicat, de qua lege dixerit: Lex peccatum est? Absit! de illa scilicet per cuius mandatum occasio fuit peccato, ut operaretur omnem concupiscentiam, de illa ergo quae subintravit ut abundaret delictum, quam putant illi malam. Sed quid apertius quam id quod paulo post ait: Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 61? Hoc, rursus dicunt, non de illa lege quae Iudaeis data est sed de Evangelio dictum est. Manichaeorum est enim tam ineffabiliter caeca ista perversitas. Non enim attendunt quod apertissimum et manifestissimum sequitur: Quod ergo bonum est mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum 62, hoc est per mandatum sanctum et iustum et bonum, quod tamen subintravit ut abundaret peccatum, hoc est ut fieret super modum.
Explicantur testimonia, quibus lex videri possit non bona.
Ita fit ut non dominetur lex eis qui sub gratia sunt.
17. Cur ergo ministratio mortis 63 dicitur, si bona est lex? Quia peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Nec mireris, cum de ipsa praedicatione Evangelii dictum sit: Christi bonus odor sumus in his qui salvi_fiunt et in his qui pereunt, aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem 64. Ad Iudaeos enim dicta est lex ministratio mortis, ad quos et in lapide scripta est ad eorum duritiam figurandam, non ad eos qui legem per caritatem implent. Plenitudo enim legis caritas 65. Ipsa enim lex, quae in litteris est figurata lapideis, dicit: Non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces 66 et cetera. Quam legem dicit Apostolus impleri per caritatem ita loquens: Qui enim diligit alterum legem implevit. Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum 67, quia et hoc in eadem lege scriptum est. Cur virtus peccati lex 68, si lex bona est? Quia peccatum per bonum operatum est mortem, ut fiat super modum, hoc est maiores vires ex praevaricatione concipiat. Cur mortui sumus legi per corpus Christi69, si bona est lex? Quia mortui sumus legi dominanti, liberati ab eo affectu quem lex punit et damnat. Usitatius enim vocatur lex, quando minatur et terret et vindicat. Itaque idem praeceptum timentibus lex est, amantibus gratia est. Inde est illud in Evangelio: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est70. Eadem quippe lex, quae per Moysen data est ut formidaretur, gratia et veritas per Iesum Christum facta est ut impleretur. Sic ergo dictum est: Mortui estis legi, ac si diceretur: Mortui estis supplicio legis, per corpus Christi, per quod sunt delicta donata, quae legitimo supplicio constringebant. Cur passiones peccatorum quae per legem sunt 71, si lex bona est? Quia illas hic voluit intellegi peccatorum passiones, de quibus saepe iam dictum est, augmentum concupiscentiae de prohibitione et reatum poenae de praevaricatione, hoc est quia per bonum operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum 72. Cur liberati sumus a lege, mortui in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 73, si lex bona est? Quoniam lex littera est eis qui non eam implent per spiritum caritatis, quo pertinet Testamentum Novum. Itaque mortui peccato liberantur a littera, qua detinentur rei qui non implent quod scriptum est. Lex enim quid aliud quam sola littera est eis qui eam legere noverunt et implere non possunt? Non enim ignoratur ab eis quibus conscripta est sed quoniam in tantum nota est, in quantum scripta legitur, non in quantum dilecta perficitur, nihil est aliud talibus nisi littera. Quae littera non est adiutrix legentium sed testis peccantium. Ab eius ergo damnatione liberantur qui per spiritum innovantur, ut iam non sint obligati litterae ad poenam, sed intellectui per iustitiam copulati. Inde est et illud: Littera occidit, spiritus autem vivificat 74. Lex enim tantummodo lecta et non intellecta vel non impleta utique occidit; tunc enim appellatur littera. Spiritus autem vivificat, quia plenitudo legis est caritas, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 75
QUAESTIO secunda: Argumentum Epistolae ad Romanos.
Manichaeorum error de Veteri Lege.
1. Sed iam, ut arbitror, tempus est ad aliam transire quaestionem, quam sic proposuisti, ut ab eo quod scriptum est: Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Cum enim nondum nati essent neque aliquid egissent bonum aut malum 76, usque ad id quod scriptum est: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorra similes fuissemus 77, tota ipsa contextio disseratur. Et profecto est latebrosior. Sed certe, qualem te erga me novi, iubere mihi ut aperirem ista non posses, nisi a Domino deprecareris ut possem. Quo adiutorio fidentior factus adgredior.
Gratia fidei precedit bona opera. Gratia fidei minor in catechumenis, maior in renatis.
Explicantur testimonia, quibus lex videri possit non bona.
2. Et primo intentionem Apostoli quae per totam epistulam viget tenebo quam consulam. Haec est autem, ut de operum meritis nemo glorietur. De quibus audebant Israelitae gloriari, quod datae sibi legi servissent et ex hoc Evangelicam gratiam tamquam debitam meritis suis percepissent, quia legi serviebant. Unde nolebant eamdem gratiam dari Gentibus tamquam indignis, nisi Iudaica sacramenta susciperent, quae orta quaestio in Apostolorum Actibus 78 solvitur. Non enim intellegebant quia eo ipso quo gratia est Evangelica operibus non debetur, alioquin gratia iam non est gratia 79. Et multis locis hoc saepe testatur fidei gratiam praeponens operibus, non ut opera extinguat, sed ut ostendat non esse opera praecedentia gratiam sed consequentia, ut scilicet non se quisque arbitretur ideo percepisse gratiam, quia bene operatus est, sed bene operari non posse, nisi per fidem perceperit gratiam. Incipit autem homo percipere gratiam, ex quo incipit Deo credere vel interna vel externa admonitione motus ad fidem. Sed interest, quibus articulis temporum vel celebratione sacramentorum gratia plenior et evidentior infundatur. Non enim cathecumeni non credunt, aut vero Cornelius non credebat Deo, cum eleemosinis et orationibus dignum se praeberet, cui angelus mitteretur 80. Sed nullo modo ista operaretur, nisi ante credidisset; nullo modo autem credidisset nisi vel secretis per visa mentis aut spiritus vel manifestioribus per sensus corporis admonitionibus vocaretur. Sed in quibusdam tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad obtinendum regnum caelorum, sicut in cathecumenis, sicut in ipso Cornelio antequam sacramentorum participatione incorporaretur Ecclesiae; in quibusdam vero tanta est, ut iam corpori Christi et sancto Dei templo deputentur. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos 81, et ipse Dominus: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum caelorum 82. Fiunt ergo inchoationes fidei quaedam conceptionibus similes. Non tamen solum concipi sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perveniatur aeternam. Nihil tamen horum sine gratia misericordiae Dei, quia et opera si qua sunt bona consequuntur, ut dictum est, illam gratiam non praecedunt.
Scopus Apostoli in exempla Iacob et Esau. Bona opera ex gratia, non gratia ex operibus.
3. Quam rem persuadere Apostolus volens, quia sicut alio loco dicit: Non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur 83, de his qui nondum nati erant documentum dedit. Nemo enim posset dicere quod operibus promeruerat Deum Iacob nondum natus, ut divinitus diceretur: Et maior serviet minori 84. Ergo: Non solum, inquit, Isaac promissus est, cum dictum est: Ad hoc tempus veniam et erit Sarae filius 85, qui utique nullis operibus promeruerat Deum ut nasciturus promitteretur, ut in Isaac vocaretur semen Abrahae, id est illi pertinerent ad sortem sanctorum quae in Christo est, qui se intellegerent filios promissionis non superbientes de meritis suis, sed gratiae vocationis deputantes quod coheredes essent Christi cum enim promissum est ut essent, nihil utique meruerant qui nondum erant, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri 86. Vigilantissime ait: Ex uno concubitu. Gemini enim concepti erant, ne vel paternis meritis tribueretur, si quisquam forte diceret: Ideo talis natus est filius, quia pater ita erat affectus illo in tempore quo eum sevit in utero matris, aut ita erat mater adfecta cum eum concepit. Simul enim ambo uno tempore ille sevit, eodem tempore illa concepit. Ad hoc commendandum ait: Ex uno concubitu, ut nec astrologis daret locum vel eis potius quos genethliacos appellaverunt, qui de natalibus nascentium mores et eventa coniectant. Quid enim dicant, cur una conceptione sub uno utique temporis puncto ea dispositione caeli et siderum, ut diversae singulis annotari omnino non possent tanta in illis geminis diversitas fuerit, prorsus non inveniunt; et facile animadvertunt si volunt, responsa illa quae miseris venditant nullius artis expositione sed fortuita suspicione proferri. Sed ut de re quae agitur potius loquamur, ad frangendam atque deiciendam superbiam hominum ingratorum gratiae Dei et audentium gloriari de meritis suis ista commemorantur. Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent bonum vel malum, non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 87. Vocantis est ergo gratia, percipientis vero gratiam consequenter sunt opera bona, non quae gratiam pariant, sed quae gratia pariantur. Non enim ut ferveat calefacit ignis, sed quia fervet; nec ideo bene currit rota ut rotunda sit, sed quia rotunda est. Sic nemo propterea bene operatur ut accipiat gratiam, sed quia accepit. Quomodo enim potest iuste vivere qui non fuerit iustificatus? Quomodo nec sancte vivere qui non fuerit sanctificatus, nec omnino vivere qui non fuerit vivificatus. Iustificat autem gratia, ut iustificatus possit iuste vivere. Prima est igitur gratia, secunda opera bona, sicut alio loco dicit: Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam sed secundum debitum 88, sicut illa immortalitas post opera bona, si tamen vel ipsa ex debito poscitur, sicut idem ait: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 89. Forte enim quia dixit reddet, iam sit ex debito. Cum vero ascendit in altum captivavit captivitatem, non reddidit sed dedit dona hominibus 90. Unde enim ipse Apostolus tamquam debitum reddi sibi praesumeret, nisi prius indebitam gratiam percepisset qua iustificatus bonum agonem certaret? Fuit enim blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus est, ut ipse testatur 91, credens utique in eum qui iustificat non pium sed impium 92, ut iustificando pium faciat.
QUAESTIO secunda: Argumentum Epistolae ad Romanos.
Quomodo iusta electio Iacob et reprobatio Esau.
1. Sed iam, ut arbitror, tempus est ad aliam transire quaestionem, quam sic proposuisti, ut ab eo quod scriptum est: Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Cum enim nondum nati essent neque aliquid egissent bonum aut malum 76, usque ad id quod scriptum est: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorra similes fuissemus 77, tota ipsa contextio disseratur. Et profecto est latebrosior. Sed certe, qualem te erga me novi, iubere mihi ut aperirem ista non posses, nisi a Domino deprecareris ut possem. Quo adiutorio fidentior factus adgredior.
4. Non ex operibus, inquit, sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori. Ad hoc pertinet quod ait: Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent bonum aut malum, ut posset dici: Non ex operibus sed ex vocante. Unde occurrit animo quaerere, cur dixerit: Ut secundum electionem propositum Dei maneret 93. Quomodo est enim iusta aut qualiscumque omnino electio, ubi nulla distantia est? Si enim nullo merito electus est Iacob nondum natus et nihil operatus, nec omnino eligi potuit nulla existente differentia qua eligeretur. Item si nullo merito improbatus est Esau, quia et ipse nondum natus et nihil operatus erat, cum diceretur: Et maior serviet minori, quomodo eius improbatio iusta dici potest? Qua ergo discretione, quo aequitatis examine quod sequitur intellegimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 94? Quod quidem scriptum est in Propheta, qui longe posterior prophetavit quam illi nati et mortui sunt. Sed tamen illa sententia videtur commemorata, qua dictum est: Et maior serviet minori, et antequam nati et aliquid operati essent. Unde igitur ista electio vel qualis electio, si nondum natis nondumque aliquid operatis nulla sunt momenta meritorum? An forte sunt aliqua naturarum? Quis hoc intellegat: ex uno patre, ex una matre, ex uno concubitu, ex uno Creatore? An quemadmodum ex eadem terra idem Creator produxit diversa animantium atque gignentium, ita ex eodem hominum coniugio atque complexu produxit in geminis diversam prolem, unam quam diligeret, alteram quam odisset? Nulla ergo electio, antequam esset quod eligeretur. Si enim bonus factus est Iacob ut placeret, unde placuit, antequam fieret, ut bonus fieret? Non itaque electus est ut fieret bonus, sed bonus factus eligi potuit.
Gratia fidei precedit bona opera. Gratia fidei minor in catechumenis, maior in renatis.
Electio Iacob an ex praescientia futurae fidei.
2. Et primo intentionem Apostoli quae per totam epistulam viget tenebo quam consulam. Haec est autem, ut de operum meritis nemo glorietur. De quibus audebant Israelitae gloriari, quod datae sibi legi servissent et ex hoc Evangelicam gratiam tamquam debitam meritis suis percepissent, quia legi serviebant. Unde nolebant eamdem gratiam dari Gentibus tamquam indignis, nisi Iudaica sacramenta susciperent, quae orta quaestio in Apostolorum Actibus 78 solvitur. Non enim intellegebant quia eo ipso quo gratia est Evangelica operibus non debetur, alioquin gratia iam non est gratia 79. Et multis locis hoc saepe testatur fidei gratiam praeponens operibus, non ut opera extinguat, sed ut ostendat non esse opera praecedentia gratiam sed consequentia, ut scilicet non se quisque arbitretur ideo percepisse gratiam, quia bene operatus est, sed bene operari non posse, nisi per fidem perceperit gratiam. Incipit autem homo percipere gratiam, ex quo incipit Deo credere vel interna vel externa admonitione motus ad fidem. Sed interest, quibus articulis temporum vel celebratione sacramentorum gratia plenior et evidentior infundatur. Non enim cathecumeni non credunt, aut vero Cornelius non credebat Deo, cum eleemosinis et orationibus dignum se praeberet, cui angelus mitteretur 80. Sed nullo modo ista operaretur, nisi ante credidisset; nullo modo autem credidisset nisi vel secretis per visa mentis aut spiritus vel manifestioribus per sensus corporis admonitionibus vocaretur. Sed in quibusdam tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad obtinendum regnum caelorum, sicut in cathecumenis, sicut in ipso Cornelio antequam sacramentorum participatione incorporaretur Ecclesiae; in quibusdam vero tanta est, ut iam corpori Christi et sancto Dei templo deputentur. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos 81, et ipse Dominus: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum caelorum 82. Fiunt ergo inchoationes fidei quaedam conceptionibus similes. Non tamen solum concipi sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perveniatur aeternam. Nihil tamen horum sine gratia misericordiae Dei, quia et opera si qua sunt bona consequuntur, ut dictum est, illam gratiam non praecedunt.
5. An ideo secundum electionem, quia omnium Deus praescius etiam futuram fidem vidit in Iacob nondum nato, ut quamvis non ex operibus suis iustificari quisque mereatur, quando quidem bene operari nisi iustificatus non potest, tamen quia ex fide iustificat Gentes Deus 95 nec credit aliquis nisi libera voluntate, hanc ipsam fidei voluntatem futuram praevidens Deus etiam nondum natum praescientia quem iustificaret elegit? Si igitur electio per praescientiam, praescivit autem Deus fidem Iacob, unde probas quia non etiam ex operibus elegit eum? Si propterea quia nondum nati erant et nondum aliquid egerant bonum seu malum, ita etiam nondum crediderat aliquis eorum. Sed praescientia vidit crediturum. Ita praescientia videre poterat operaturum, ut quomodo dicitur electus propter fidem futuram, quam praesciebat Deus, sic alius possit dicere propter opera futura potius electum, quae nihilo minus praesciebat Deus. Quapropter unde ostendit Apostolus non ex operibus dictum esse: Maior serviet minori? Si quoniam nondum nati erant, non solum non ex operibus, sed nec ex fide dictum est, quia utrumque deerat nondum natis. Non igitur ex praescientia voluit intellegi factam electionem minoris, ut maior ei serviret; volens enim ostendere non ex operibus factam, propterea intulit dicens: Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent bonum seu malum 96 alioquin poterat ei dici: Sed iam sciebat Deus, quis quid esset acturus. Quam ob rem, unde illa electio facta sit, quaeritur. Quia si non ex operibus, quae non erant in nondum natis, nec ex fide, quia nec ipsa erat, unde igitur?
Scopus Apostoli in exempla Iacob et Esau. Bona opera ex gratia, non gratia ex operibus.
Electio ex gratia et proposito Dei.
6. An dicendum est quod nulla electio fuerit non existente aliqua diversitate in utero matris vel fidei vel operum vel quorumlibet omnino meritorum? Sed dictum est: Ut secundum electionem propositum Dei maneret 97; et ideo quaerimus, quia dictum est. Nisi forte sic est distinguenda sententia, non ut intellegamus tamquam ideo non ex operibus sed ex vocante dictum esse: Maior serviet minori, ut secundum electionem propositum Dei maneret, sed ita potius, ut ad hoc de nondum natis et nondum aliquid operatis exemplum datum accipiatur, ne aliqua electio hic possit intellegi. Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent bonum sive malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret 98 id est neque aliquid egissent bonum aut malum, ut propter ipsam actionem electio aliqua fieret eius qui bene egerat, cum ergo nulla esset electio bene agentis secundum quam maneret propositum Dei, non ex operibus sed ex vocante, id est ex eo qui vocando ad fidem gratia iustificat impium, dictum est ei: Quia maior serviet minori. Non ergo secundum electionem propositum Dei manet, sed ex proposito electio, id est non quia invenit Deus opera bona in hominibus quae eligat, ideo manet propositum iustificationis ipsius, sed quia illud manet ut iustificet credentes, ideo invenit opera quae iam eligat ad regnum caelorum. Nam nisi esset electio, non essent electi, nec recte diceretur: Quis accusabit adversus electos Dei? 99 Non tamen electio praecedit iustificationem sed electionem iustificatio. Nemo enim eligitur nisi iam distans ab illo qui reicitur. Unde quod dictum est quia elegit nos Deus ante mundi constitutionem 100 non video quomodo sit dictum nisi praescientia. Hic autem quod ait: Non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori, non electione meritorum, quae post iustificationem gratiae proveniunt, sed liberalitate donorum Dei voluit intellegi, ne quis de operibus extollatur. Gratia enim Dei salvi facti sumus; et hoc non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur 101.
3. Quam rem persuadere Apostolus volens, quia sicut alio loco dicit: Non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur 83, de his qui nondum nati erant documentum dedit. Nemo enim posset dicere quod operibus promeruerat Deum Iacob nondum natus, ut divinitus diceretur: Et maior serviet minori 84. Ergo: Non solum, inquit, Isaac promissus est, cum dictum est: Ad hoc tempus veniam et erit Sarae filius 85, qui utique nullis operibus promeruerat Deum ut nasciturus promitteretur, ut in Isaac vocaretur semen Abrahae, id est illi pertinerent ad sortem sanctorum quae in Christo est, qui se intellegerent filios promissionis non superbientes de meritis suis, sed gratiae vocationis deputantes quod coheredes essent Christi cum enim promissum est ut essent, nihil utique meruerant qui nondum erant, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri 86. Vigilantissime ait: Ex uno concubitu. Gemini enim concepti erant, ne vel paternis meritis tribueretur, si quisquam forte diceret: Ideo talis natus est filius, quia pater ita erat affectus illo in tempore quo eum sevit in utero matris, aut ita erat mater adfecta cum eum concepit. Simul enim ambo uno tempore ille sevit, eodem tempore illa concepit. Ad hoc commendandum ait: Ex uno concubitu, ut nec astrologis daret locum vel eis potius quos genethliacos appellaverunt, qui de natalibus nascentium mores et eventa coniectant. Quid enim dicant, cur una conceptione sub uno utique temporis puncto ea dispositione caeli et siderum, ut diversae singulis annotari omnino non possent tanta in illis geminis diversitas fuerit, prorsus non inveniunt; et facile animadvertunt si volunt, responsa illa quae miseris venditant nullius artis expositione sed fortuita suspicione proferri. Sed ut de re quae agitur potius loquamur, ad frangendam atque deiciendam superbiam hominum ingratorum gratiae Dei et audentium gloriari de meritis suis ista commemorantur. Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent bonum vel malum, non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 87. Vocantis est ergo gratia, percipientis vero gratiam consequenter sunt opera bona, non quae gratiam pariant, sed quae gratia pariantur. Non enim ut ferveat calefacit ignis, sed quia fervet; nec ideo bene currit rota ut rotunda sit, sed quia rotunda est. Sic nemo propterea bene operatur ut accipiat gratiam, sed quia accepit. Quomodo enim potest iuste vivere qui non fuerit iustificatus? Quomodo nec sancte vivere qui non fuerit sanctificatus, nec omnino vivere qui non fuerit vivificatus. Iustificat autem gratia, ut iustificatus possit iuste vivere. Prima est igitur gratia, secunda opera bona, sicut alio loco dicit: Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam sed secundum debitum 88, sicut illa immortalitas post opera bona, si tamen vel ipsa ex debito poscitur, sicut idem ait: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 89. Forte enim quia dixit reddet, iam sit ex debito. Cum vero ascendit in altum captivavit captivitatem, non reddidit sed dedit dona hominibus 90. Unde enim ipse Apostolus tamquam debitum reddi sibi praesumeret, nisi prius indebitam gratiam percepisset qua iustificatus bonum agonem certaret? Fuit enim blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus est, ut ipse testatur 91, credens utique in eum qui iustificat non pium sed impium 92, ut iustificando pium faciat.
An fides inter dona gratiae numeretur.
Quomodo iusta electio Iacob et reprobatio Esau.
7. Quaeritur autem, utrum vel fides mereatur hominis iustificationem, an vero nec fidei merita praecedant misericordiam Dei, sed et fides ipsa inter dona gratiae numeretur, quia et hoc loco, cum dixisset: Non ex operibus, non ait: sed ex fide dictum est ei quia maior serviet minori, ait autem: Sed ex vocante. Nemo enim credit qui non vocatur. Misericors autem Deus vocat nullis hoc vel fidei meritis largiens, quia merita fidei sequuntur vocationem potius quam praecedunt. Quomodo enim credunt quem non audierunt? Et quomodo audient sine praedicante? 102 Nisi ergo vocando praecedat misericordia Dei, nec credere quisquam potest, ut ex hoc incipiat iustificari et accipere facultatem bene operandi. Ergo ante omne meritum est gratia; etenim Christus pro impiis mortuus est 103. Ex vocante igitur minor accepit, non ex ullis mentis operum suorum, ut maior ei serviret, ut etiam quod scriptum est: Iacob dilexi, ex vocante sit Deo, non ex operante Iacob.
4. Non ex operibus, inquit, sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori. Ad hoc pertinet quod ait: Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent bonum aut malum, ut posset dici: Non ex operibus sed ex vocante. Unde occurrit animo quaerere, cur dixerit: Ut secundum electionem propositum Dei maneret 93. Quomodo est enim iusta aut qualiscumque omnino electio, ubi nulla distantia est? Si enim nullo merito electus est Iacob nondum natus et nihil operatus, nec omnino eligi potuit nulla existente differentia qua eligeretur. Item si nullo merito improbatus est Esau, quia et ipse nondum natus et nihil operatus erat, cum diceretur: Et maior serviet minori, quomodo eius improbatio iusta dici potest? Qua ergo discretione, quo aequitatis examine quod sequitur intellegimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 94? Quod quidem scriptum est in Propheta, qui longe posterior prophetavit quam illi nati et mortui sunt. Sed tamen illa sententia videtur commemorata, qua dictum est: Et maior serviet minori, et antequam nati et aliquid operati essent. Unde igitur ista electio vel qualis electio, si nondum natis nondumque aliquid operatis nulla sunt momenta meritorum? An forte sunt aliqua naturarum? Quis hoc intellegat: ex uno patre, ex una matre, ex uno concubitu, ex uno Creatore? An quemadmodum ex eadem terra idem Creator produxit diversa animantium atque gignentium, ita ex eodem hominum coniugio atque complexu produxit in geminis diversam prolem, unam quam diligeret, alteram quam odisset? Nulla ergo electio, antequam esset quod eligeretur. Si enim bonus factus est Iacob ut placeret, unde placuit, antequam fieret, ut bonus fieret? Non itaque electus est ut fieret bonus, sed bonus factus eligi potuit.
Quomodo iusta reprobatio Esau.
Electio Iacob an ex praescientia futurae fidei.
8. Quid deinde Esau? Quod servit minori et quod scriptum est: Esau autem odio habui 104, quibus malis suis hoc meruit cum et ipse nondum natus fuisset neque aliquid egisset boni aut mali, quando dictum est: Et maior serviet minori? An forte quemadmodum illud de Iacob nullis meritis bonae actionis dictum est, ita Esau nullis meritis malae actionis odiosus? Si enim quia praesciebat Deus futura eius opera mala, propterea eum praedestinavit ut serviret minori, propterea praedestinavit et Iacob ut ei maior serviret, quia futura eius bona opera praesciebat, et falsum est iam quod ait: Non ex operibus. Si autem verum est quod non ex operibus et inde hoc probat, quia de nondum natis nondumque aliquid operatis hoc dictum est, unde nec ex fide, quae in nondum natis similiter nondum erat, quo merito Esau odio habetur antequam nascatur? Quod enim fecit Deus ea quae diligeret, nulla quaestio est. Si autem dicamus eum fecisse quae odisset, absurdum est occurrente alia Scriptura et dicente: Neque enim odio habens aliquid constituisti, sed nihil odisti horum quae fecisti 105. Quo enim merito sol factus est sol? Aut quid offendit luna, ut tanto illo inferior? Vel quid promeruit, ut sideribus ceteris tanto clarior crearetur? Sed haec omnia bona creata sunt, quaeque in genere suo. Non enim diceret Deus: Solem dilexi, lunam autem odio habui, aut: Lunam dilexi, stellas autem odio habui, sicut dixit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Sed illa omnia dilexit quamvis excellentiae diversis gradibus ordinata, quoniam vidit Deus quia bona sunt, cum dicto eius sunt instituta 106. Ut autem odisset Esau nisi iniustitiae merito, iniustum est. Quod si concedimus, incipit et Iacob iustitiae merito diligi. Quod si verum est, falsum est quod non ex operibus. An forte ex iustitia fidei? Quid ergo te adiuvat: Cum enim nondum nati fuissent, quando quidem in nondum nato nec iustitia fidei poterat esse?
5. An ideo secundum electionem, quia omnium Deus praescius etiam futuram fidem vidit in Iacob nondum nato, ut quamvis non ex operibus suis iustificari quisque mereatur, quando quidem bene operari nisi iustificatus non potest, tamen quia ex fide iustificat Gentes Deus 95 nec credit aliquis nisi libera voluntate, hanc ipsam fidei voluntatem futuram praevidens Deus etiam nondum natum praescientia quem iustificaret elegit? Si igitur electio per praescientiam, praescivit autem Deus fidem Iacob, unde probas quia non etiam ex operibus elegit eum? Si propterea quia nondum nati erant et nondum aliquid egerant bonum seu malum, ita etiam nondum crediderat aliquis eorum. Sed praescientia vidit crediturum. Ita praescientia videre poterat operaturum, ut quomodo dicitur electus propter fidem futuram, quam praesciebat Deus, sic alius possit dicere propter opera futura potius electum, quae nihilo minus praesciebat Deus. Quapropter unde ostendit Apostolus non ex operibus dictum esse: Maior serviet minori? Si quoniam nondum nati erant, non solum non ex operibus, sed nec ex fide dictum est, quia utrumque deerat nondum natis. Non igitur ex praescientia voluit intellegi factam electionem minoris, ut maior ei serviret; volens enim ostendere non ex operibus factam, propterea intulit dicens: Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent bonum seu malum 96 alioquin poterat ei dici: Sed iam sciebat Deus, quis quid esset acturus. Quam ob rem, unde illa electio facta sit, quaeritur. Quia si non ex operibus, quae non erant in nondum natis, nec ex fide, quia nec ipsa erat, unde igitur?
Fides donum Dei miserentis.
Electio ex gratia et proposito Dei.
9. Vidit itaque Apostolus, quid ex his verbis posset animo audientis vel legentis occurrere, statimque subiecit: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum? Absit! et quasi docens quomodo absit: Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero 107, quibus verbis solvit quaestionem an potius artius colligavit. Id ipsum enim est quod maxime movet, si miseretur cui misertus erit, et misericordiam praestabit cui misericors fuerit, cur haec misericordia defuit Esau, ut etiam ipse per illam bonus esset, quemadmodum per illam bonus factus est Iacob? An ideo dictum est: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero, quia cui misertus erit Deus ut eum vocet, miserebitur eius ut credat, et cui misericors fuerit ut credat, misericordiam praestabit, hoc est faciet eum misericordem, ut etiam bene operetur? Unde ammonemur nec ipsis operibus misericordiae quemquam oportere gloriari et extolli, quod eis quasi suis Deum promeruerit, quando quidem ut haberet ipsam misericordiam ille praestitit qui misericordiam praestabit cui misericors fuerit. Quod si eam credendo se meruisse quis iactat, noverit eum sibi praestitisse ut crederet, qui miseretur inspirando fidem cuius misertus est, ut adhuc infideli vocationem impertiret. Iam enim discernitur fidelis ab impio. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 108
Cur donum fidei subtractum ab Esau.
6. An dicendum est quod nulla electio fuerit non existente aliqua diversitate in utero matris vel fidei vel operum vel quorumlibet omnino meritorum? Sed dictum est: Ut secundum electionem propositum Dei maneret 97; et ideo quaerimus, quia dictum est. Nisi forte sic est distinguenda sententia, non ut intellegamus tamquam ideo non ex operibus sed ex vocante dictum esse: Maior serviet minori, ut secundum electionem propositum Dei maneret, sed ita potius, ut ad hoc de nondum natis et nondum aliquid operatis exemplum datum accipiatur, ne aliqua electio hic possit intellegi. Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent bonum sive malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret 98 id est neque aliquid egissent bonum aut malum, ut propter ipsam actionem electio aliqua fieret eius qui bene egerat, cum ergo nulla esset electio bene agentis secundum quam maneret propositum Dei, non ex operibus sed ex vocante, id est ex eo qui vocando ad fidem gratia iustificat impium, dictum est ei: Quia maior serviet minori. Non ergo secundum electionem propositum Dei manet, sed ex proposito electio, id est non quia invenit Deus opera bona in hominibus quae eligat, ideo manet propositum iustificationis ipsius, sed quia illud manet ut iustificet credentes, ideo invenit opera quae iam eligat ad regnum caelorum. Nam nisi esset electio, non essent electi, nec recte diceretur: Quis accusabit adversus electos Dei? 99 Non tamen electio praecedit iustificationem sed electionem iustificatio. Nemo enim eligitur nisi iam distans ab illo qui reicitur. Unde quod dictum est quia elegit nos Deus ante mundi constitutionem 100 non video quomodo sit dictum nisi praescientia. Hic autem quod ait: Non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori, non electione meritorum, quae post iustificationem gratiae proveniunt, sed liberalitate donorum Dei voluit intellegi, ne quis de operibus extollatur. Gratia enim Dei salvi facti sumus; et hoc non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur 101.
10. Recte quidem hoc. Sed cur haec misericordia subtracta est ab Esau, ut non sic vocaretur, ut et vocato inspiraretur fides et credens misericors fieret, ut bene operaretur? An forte quia noluit? Si ergo Iacob ideo credidit quia voluit, non ei Deus donavit fidem, sed eam sibi ipse volendo praestitit et habuit aliquid quod non accepit. An quia nemo potest credere nisi velit, nemo velle nisi vocetur, nemo autem sibi potest praestare ut vocetur, vocando Deus praestat et fidem, quia sine vocatione non potest quisquam credere, quamvis nullus credat invitus? Quomodo enim credent quem non audierunt? Aut quomodo audient sine praedicante? 109 Nemo itaque credit non vocatus, sed non omnis credit vocatus; multi enim vocati, pauci autem electi 110, utique hi qui vocantem non contempserunt sed credendo secuti sunt. Volentes autem sine dubio crediderunt. Quid est ergo quod sequitur: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei 111? An quia nec velle possumus nisi vocati, et nihil valet velle nostrum nisi ut perficiamus adiuvet Deus? Opus est ergo velle et currere; non enim frustra diceretur: In terra pax hominibus bonae voluntatis 112, et: Sic currite, ut comprehendatis 113. Non tamen volentis neque currentis sed miserentis est Dei, ut quod volumus adipiscamur et quo volumus perveniamus. Noluit ergo Esau et non cucurrit. Sed et si voluisset et cucurrisset, Dei adiutorio pervenisset, qui ei etiam velle et currere vocando praestaret, nisi vocatione contempta reprobus fieret. Aliter enim Deus praestat ut velimus, aliter praestat quod voluerimus. Ut velimus enim et suum esse voluit et nostrum, suum vocando nostrum sequendo. Quod autem voluerimus solus praestat, id est posse bene agere et semper beate vivere. Verumtamen Esau nondum natus nihil horum posset velle seu nolle. Cur ergo in utero positus improbatus est? Reditur enim ad illas difficultates non solum sua obscuritate sed etiam nostra tam multa repetitione molestiores.
An fides inter dona gratiae numeretur.
An ex praescientia futurae voluntatis improbatus Esau et approbatus Iacob.
7. Quaeritur autem, utrum vel fides mereatur hominis iustificationem, an vero nec fidei merita praecedant misericordiam Dei, sed et fides ipsa inter dona gratiae numeretur, quia et hoc loco, cum dixisset: Non ex operibus, non ait: sed ex fide dictum est ei quia maior serviet minori, ait autem: Sed ex vocante. Nemo enim credit qui non vocatur. Misericors autem Deus vocat nullis hoc vel fidei meritis largiens, quia merita fidei sequuntur vocationem potius quam praecedunt. Quomodo enim credunt quem non audierunt? Et quomodo audient sine praedicante? 102 Nisi ergo vocando praecedat misericordia Dei, nec credere quisquam potest, ut ex hoc incipiat iustificari et accipere facultatem bene operandi. Ergo ante omne meritum est gratia; etenim Christus pro impiis mortuus est 103. Ex vocante igitur minor accepit, non ex ullis mentis operum suorum, ut maior ei serviret, ut etiam quod scriptum est: Iacob dilexi, ex vocante sit Deo, non ex operante Iacob.
11. Cur enim est improbatus Esau nondum natus, qui nec credere poterat vocanti nec contemnere vocationem nec boni vel mali aliquid operari? Si praescientia Dei futurae malae voluntatis eius, cur non et Iacob praescientia Dei approbatus est futurae bonae voluntatis eius? Quod si semel concesseris potuisse quemquam vel approbari vel improbari ex eo quod nondum in illo erat sed quia Deus futurum esse praesciebat, conficitur eum potuisse etiam ex operibus approbari, quae in illo Deus futura praesciebat, quamvis nondum esset aliquid operatus, et omnino te nihil adiuvabit quod nondum nati erant cum dictum esset: Maior serviet minori, ut hinc ostendas non ex operibus dictum, quia nondum quidquam erat operatus.
Quomodo iusta reprobatio Esau.
Bona voluntas in nobis fit operante Deo.
8. Quid deinde Esau? Quod servit minori et quod scriptum est: Esau autem odio habui 104, quibus malis suis hoc meruit cum et ipse nondum natus fuisset neque aliquid egisset boni aut mali, quando dictum est: Et maior serviet minori? An forte quemadmodum illud de Iacob nullis meritis bonae actionis dictum est, ita Esau nullis meritis malae actionis odiosus? Si enim quia praesciebat Deus futura eius opera mala, propterea eum praedestinavit ut serviret minori, propterea praedestinavit et Iacob ut ei maior serviret, quia futura eius bona opera praesciebat, et falsum est iam quod ait: Non ex operibus. Si autem verum est quod non ex operibus et inde hoc probat, quia de nondum natis nondumque aliquid operatis hoc dictum est, unde nec ex fide, quae in nondum natis similiter nondum erat, quo merito Esau odio habetur antequam nascatur? Quod enim fecit Deus ea quae diligeret, nulla quaestio est. Si autem dicamus eum fecisse quae odisset, absurdum est occurrente alia Scriptura et dicente: Neque enim odio habens aliquid constituisti, sed nihil odisti horum quae fecisti 105. Quo enim merito sol factus est sol? Aut quid offendit luna, ut tanto illo inferior? Vel quid promeruit, ut sideribus ceteris tanto clarior crearetur? Sed haec omnia bona creata sunt, quaeque in genere suo. Non enim diceret Deus: Solem dilexi, lunam autem odio habui, aut: Lunam dilexi, stellas autem odio habui, sicut dixit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Sed illa omnia dilexit quamvis excellentiae diversis gradibus ordinata, quoniam vidit Deus quia bona sunt, cum dicto eius sunt instituta 106. Ut autem odisset Esau nisi iniustitiae merito, iniustum est. Quod si concedimus, incipit et Iacob iustitiae merito diligi. Quod si verum est, falsum est quod non ex operibus. An forte ex iustitia fidei? Quid ergo te adiuvat: Cum enim nondum nati fuissent, quando quidem in nondum nato nec iustitia fidei poterat esse?
12. Illa etiam verba si diligenter attendas: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei 114, non hoc Apostolus propterea tantum dixisse videbitur, quod adiutorio Dei ad id quod volumus pervenimus, sed etiam ex illa intentione qua et alio loco dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 115, ubi satis ostendit etiam ipsam bonam voluntatem in nobis operante Deo fieri. Nam si propterea solum dictum est: Non volentis sed miserentis est Dei, quia voluntas hominis sola non sufficit, ut recte iusteque vivamus, nisi adiuvemur misericordia Dei, potest et hoc modo dici: Igitur non miserentis Dei sed volentis est hominis, quia misericordia Dei sola non sufficit, nisi consensus nostrae voluntatis addatur. At illud manifestum est frustra nos velle, nisi Deus misereatur. Illud autem nescio, quomodo dicatur frustra Deum misereri, nisi nos velimus. Si enim Deus miseretur, etiam volumus. Ad eamdem quippe misericordiam pertinet ut velimus; Deus enim est qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate. Nam si quaeramus, utrum Dei donum sit voluntas bona, mirum si negare quisquam audeat. At enim quia non praecedit voluntas bona vocationem sed vocatio bonam voluntatem, propterea vocanti Deo recte tribuitur quod bene volumus, nobis vero tribui non potest quod vocamur. Non igitur ideo dictum putandum est: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, quia nisi eius adiutorio non possumus adipisci quod volumus, sed ideo potius quia nisi eius vocatione non volumus.
Fides donum Dei miserentis.
Vocatio an sit effectrix bonae voluntatis. Vocatio congrua.
13. Sed si vocatio ista ita est effectrix bonae voluntatis, ut omnis eam vocatus sequatur, quomodo verum erit: Multi vocati, pauci electi 116? Quod si verum est et non consequenter vocationi vocatus obtemperat atque ut non obtemperet in eius est positum voluntate, recte etiam dici potest: Igitur non miserentis Dei sed volentis atque currentis est hominis, quia misericordia vocantis non sufficit, nisi vocati oboedientia consequatur. An forte illi, qui hoc modo vocati non consentiunt, possent alio modo vocati accommodare fidei voluntatem, ut et illud verum sit: Multi vocati, pauci electi, ut quamvis multi uno modo vocati sint, tamen quia non omnes uno modo affecti sunt, illi soli sequantur vocationem qui ei capiendae reperiuntur idonei, et illud non minus verum sit: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, qui hoc modo vocavit, quomodo aptum erat eis qui secuti sunt vocationem? Ad alios autem vocatio quidem pervenit, sed quia talis fuit, qua moveri non possent nec eam capere apti essent, vocati quidem dici potuerunt sed non electi; et non iam similiter verum est: Igitur non miserentis Dei sed volentis atque currentis est hominis, quoniam non potest effectus misericordiae Dei esse in hominis potestate, ut frustra ille misereatur, si homo nolit; quia si vellet etiam ipsorum misereri, posset ita vocare, quomodo illis aptum esset, ut et moverentur et intellegerent et sequerentur. Verum est ergo: Multi vocati, pauci electi. Illi enim electi qui congruenter vocati, illi autem qui non congruebant neque contemperabantur vocationi non electi, quia non secuti quamvis vocati. Item verum est: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, quia etiamsi multos vocet, eorum tamen miseretur quos ita vocat, quomodo eis vocari aptum est ut sequantur. Falsum est autem si quis dicit: Igitur non miserentis Dei sed volentis atque currentis est hominis, quia nullius Deus frustra miseretur. Cuius autem miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut vocantem non respuat.
9. Vidit itaque Apostolus, quid ex his verbis posset animo audientis vel legentis occurrere, statimque subiecit: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum? Absit! et quasi docens quomodo absit: Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero 107, quibus verbis solvit quaestionem an potius artius colligavit. Id ipsum enim est quod maxime movet, si miseretur cui misertus erit, et misericordiam praestabit cui misericors fuerit, cur haec misericordia defuit Esau, ut etiam ipse per illam bonus esset, quemadmodum per illam bonus factus est Iacob? An ideo dictum est: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero, quia cui misertus erit Deus ut eum vocet, miserebitur eius ut credat, et cui misericors fuerit ut credat, misericordiam praestabit, hoc est faciet eum misericordem, ut etiam bene operetur? Unde ammonemur nec ipsis operibus misericordiae quemquam oportere gloriari et extolli, quod eis quasi suis Deum promeruerit, quando quidem ut haberet ipsam misericordiam ille praestitit qui misericordiam praestabit cui misericors fuerit. Quod si eam credendo se meruisse quis iactat, noverit eum sibi praestitisse ut crederet, qui miseretur inspirando fidem cuius misertus est, ut adhuc infideli vocationem impertiret. Iam enim discernitur fidelis ab impio. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 108
Cur Esau non congruenter vocatus.
Cur donum fidei subtractum ab Esau.
14. Hic dicet aliquis: Cur ergo Esau non sic est vocatus ut vellet oboedire? Videmus enim alios aliter isdem rebus demonstratis vel significatis ad credendum moveri, sicut exempli gratia Simeon in Dominum nostrum Iesum Christum adhuc infantem parvulum credidit Spiritu ei revelante cognoscens 117. Nathanael ad unam sententiam, quam ab illo audivit: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te, respondit: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel 118. Quod tanto post quia confessus est Petrus, meruit audire quod beatus sit et quod ei darentur claves regni caelorum 119. Miraculo facto in Cana Galileae, quod initium signorum Ioannes Evangelista commemorat, aqua in vinum conversa crediderunt in eum discipuli eius 120. Multos loquendo invitavit ad fidem, multi nec suscitatis mortuis crediderunt. De cruce atque morte eius conterriti etiam discipuli titubarunt, et tamen latro tunc credidit, cum eum non praestantiorem videret in operibus sed consortio crucis aequalem 121. Unus e numero discipulorum post eius resurrectionem non tam viventibus membris quam recentibus cicatricibus credidit 122, multi ex eorum numero a quibus crucifixus est, qui videntes eum miracula facientem contempserant discipulis eum praedicantibus et in nomine eius talia facientibus crediderunt 123. Cum ergo alius sic alius autem sic moveatur ad fidem, eademque res saepe alio modo dicta moveat alio modo dicta non moveat, aliumque moveat alium non moveat, quis audeat dicere defuisse Deo modum vocandi, quo etiam Esau ad eam fidem mentem applicaret voluntatemque coniungeret, in qua Iacob iustificatus est. Quod si tanta quoque potest esse obstinatio voluntatis, ut contra omnes modos vocationis obdurescat mentis eversio, quaeritur, utrum de divina poena sit ipsa duritia, cum eum Deus deserit non sic vocando, quomodo ad fidem moveri potest. Quis enim dicat modum quo ei persuaderetur ut crederet etiam omnipotenti defuisse?
10. Recte quidem hoc. Sed cur haec misericordia subtracta est ab Esau, ut non sic vocaretur, ut et vocato inspiraretur fides et credens misericors fieret, ut bene operaretur? An forte quia noluit? Si ergo Iacob ideo credidit quia voluit, non ei Deus donavit fidem, sed eam sibi ipse volendo praestitit et habuit aliquid quod non accepit. An quia nemo potest credere nisi velit, nemo velle nisi vocetur, nemo autem sibi potest praestare ut vocetur, vocando Deus praestat et fidem, quia sine vocatione non potest quisquam credere, quamvis nullus credat invitus? Quomodo enim credent quem non audierunt? Aut quomodo audient sine praedicante? 109 Nemo itaque credit non vocatus, sed non omnis credit vocatus; multi enim vocati, pauci autem electi 110, utique hi qui vocantem non contempserunt sed credendo secuti sunt. Volentes autem sine dubio crediderunt. Quid est ergo quod sequitur: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei 111? An quia nec velle possumus nisi vocati, et nihil valet velle nostrum nisi ut perficiamus adiuvet Deus? Opus est ergo velle et currere; non enim frustra diceretur: In terra pax hominibus bonae voluntatis 112, et: Sic currite, ut comprehendatis 113. Non tamen volentis neque currentis sed miserentis est Dei, ut quod volumus adipiscamur et quo volumus perveniamus. Noluit ergo Esau et non cucurrit. Sed et si voluisset et cucurrisset, Dei adiutorio pervenisset, qui ei etiam velle et currere vocando praestaret, nisi vocatione contempta reprobus fieret. Aliter enim Deus praestat ut velimus, aliter praestat quod voluerimus. Ut velimus enim et suum esse voluit et nostrum, suum vocando nostrum sequendo. Quod autem voluerimus solus praestat, id est posse bene agere et semper beate vivere. Verumtamen Esau nondum natus nihil horum posset velle seu nolle. Cur ergo in utero positus improbatus est? Reditur enim ad illas difficultates non solum sua obscuritate sed etiam nostra tam multa repetitione molestiores.
Obduratio Dei quae sit.
An ex praescientia futurae voluntatis improbatus Esau et approbatus Iacob.
15. Sed quid hoc quaerimus, cum ipse subiungat Apostolus: Dicit enim Scriptura Pharaoni quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra 124? Hoc autem subiecit Apostolus documentum, quo probaret quod supra dixerat: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei 125. Tamquam enim diceretur: Unde hoc doces? dicit enim Scriptura, inquit, Pharaoni quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra, utique hinc ostendens quod non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, concluditque ita: Ergo cuius vult miseretur et quem vult obdurat 126, cum superius non utrumque sit. Neque enim quomodo dictum est: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, sic etiam dictum est: Non nolentis neque contemnentis sed obdurantis est Dei. Unde datur intellegi, quod infra utrumque posuit, ergo cuius vult miseretur et quem vult obdurat, ita sententiae superiori posse congruere, ut obduratio Dei sit nolle misereri, ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur. Quod si fit nulla distinctione meritorum, quis non erumpat in eam vocem quam sibi ipse obiecit Apostolus: Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? 127 Conqueritur enim Deus saepe de hominibus, sicut per innumerabiles apparet Scripturarum locos, quod nolint credere et recte vivere. Unde fideles et facientes voluntatem Dei conversari dicuntur sine quaerela 128, quod de illis non queratur Scriptura. Sed quid conqueritur, ait, nam voluntati eius quis resistet quando cuius vult miseretur et quem vult obdurat? Et tamen intueamur superiora,et inde nostram, quantum ipse Dominus adiuvat, sententiam diri-gamus.
11. Cur enim est improbatus Esau nondum natus, qui nec credere poterat vocanti nec contemnere vocationem nec boni vel mali aliquid operari? Si praescientia Dei futurae malae voluntatis eius, cur non et Iacob praescientia Dei approbatus est futurae bonae voluntatis eius? Quod si semel concesseris potuisse quemquam vel approbari vel improbari ex eo quod nondum in illo erat sed quia Deus futurum esse praesciebat, conficitur eum potuisse etiam ex operibus approbari, quae in illo Deus futura praesciebat, quamvis nondum esset aliquid operatus, et omnino te nihil adiuvabit quod nondum nati erant cum dictum esset: Maior serviet minori, ut hinc ostendas non ex operibus dictum, quia nondum quidquam erat operatus.
Solutio quaestionis de reprobatione Esau.
Bona voluntas in nobis fit operante Deo.
16. Ait enim paulo ante: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum? Absit! 129 Sit igitur hoc fixum atque immobile in mente sobria pietate atque stabili in fide, quod nulla est iniquitas apud Deum. Atque ita tenacissime firmissimeque credatur id ipsum, quod Deus cuius vult miseretur et quem vult obdurat, hoc est cuius vult miseretur et cuius non vult non miseretur, esse alicuius occultae atque ab humano modulo investigabilis aequitatis, quae in ipsis rebus humanis terrenisque contractibus animadvertenda est, in quibus nisi supernae iustitiae quaedam impressa vestigia teneremus, numquam in ipsum cubile ac penetrale sanctissimum atque castissimum spiritalium praeceptorum nostrae infirmitatis suspiceret atque inhiaret intentio. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 130. In ista igitur siccitate vitae condicionisque mortalis nisi aspergeretur desuper velut tenuissima quaedam aura iustitiae, citius aresceremus quam sitiremus. Quapropter cum dando et accipiendo inter se hominum societas connectatur, dentur autem et accipiantur vel debita vel non debita, quis non videat iniquitatis argui neminem posse qui quod sibi debetur exegerit, nec eum certe qui quod ei debetur donare voluerit, hoc autem non esse in eorum qui debitores sunt, sed in eius cui debetur arbitrio? Haec imago vel, ut supra dixi, vestigium negotiis hominum de fastigio summo aequitatis impressum est. Sunt igitur omnes homines quando quidem, ut Apostolus ait, in Adam omnes moriuntur 131, a quo in universum genus humanum origo ducitur offensionis Dei una quaedam massa peccati supplicium debens divinae summaeque iustitiae, quod sive exigatur sive donetur, nulla est iniquitas. A quibus autem exigendum et quibus donandum sit, superbe iudicant debitores, quemadmodum conducti ad illam vineam iniuste indignati sunt, cum tantumdem aliis donaretur, quantum illis redderetur 132. Itaque huius impudentiam quaestionis ita retundit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? 133 Sic enim respondet Deo, cum ei displicet quod de peccatoribus conqueritur Deus, quasi quemquam Deus peccare cogat, cum ipse neminem peccare cogat, sed tantummodo quibusdam peccantibus misericordiam iustificationis suae non largiatur, et ob hoc dicatur obdurare peccantes quosdam, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus misericordiam non esse praebendam aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima iudicat; inscrutabilia enim sunt iudicia eius et investigabiles viae ipsius 134. Conqueritur autem iuste de peccatoribus, tamquam de his quos peccare ipse non cogit. Simul etiam ut hi quorum miseretur hanc quoque habeant vocationem, ut dum conqueritur Deus de peccatoribus, compungantur corde atque ad eius gratiam convertantur. Iuste ergo conqueritur et misericorditer.
Omnes homines una massa peccati.
12. Illa etiam verba si diligenter attendas: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei 114, non hoc Apostolus propterea tantum dixisse videbitur, quod adiutorio Dei ad id quod volumus pervenimus, sed etiam ex illa intentione qua et alio loco dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 115, ubi satis ostendit etiam ipsam bonam voluntatem in nobis operante Deo fieri. Nam si propterea solum dictum est: Non volentis sed miserentis est Dei, quia voluntas hominis sola non sufficit, ut recte iusteque vivamus, nisi adiuvemur misericordia Dei, potest et hoc modo dici: Igitur non miserentis Dei sed volentis est hominis, quia misericordia Dei sola non sufficit, nisi consensus nostrae voluntatis addatur. At illud manifestum est frustra nos velle, nisi Deus misereatur. Illud autem nescio, quomodo dicatur frustra Deum misereri, nisi nos velimus. Si enim Deus miseretur, etiam volumus. Ad eamdem quippe misericordiam pertinet ut velimus; Deus enim est qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate. Nam si quaeramus, utrum Dei donum sit voluntas bona, mirum si negare quisquam audeat. At enim quia non praecedit voluntas bona vocationem sed vocatio bonam voluntatem, propterea vocanti Deo recte tribuitur quod bene volumus, nobis vero tribui non potest quod vocamur. Non igitur ideo dictum putandum est: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, quia nisi eius adiutorio non possumus adipisci quod volumus, sed ideo potius quia nisi eius vocatione non volumus.
17. Sed si hoc movet quod voluntati eius nullus resistit quia cui vult subvenit et quem vult deserit, cum et ille cui subvenit et ille quem deserit ex eadem massa sint peccatorum et, quamvis debeat uterque supplicium, ab uno tamen exigatur alteri donetur: si hoc ergo movet: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? 135 Arbitror enim sub eadem significatione positum quod dictum est homo, sub qua et illud dicitur: Nonne homines estis et secundum hominem ambulatis? 136 Ibi enim carnales et animales notantur hoc nomine, quibus dicitur: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, et illud: Nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis; adhuc enim estis carnales 137, et illud: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 138. His ergo dicitur: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem consparsione facere aliud quidem vas in honorem aliud in contumeliam? 139 Eo ipso fortasse satis ostendit se homini carnali loqui, quoniam hoc limus ipse significat, unde primus homo formatus est. Et quia omnes, ut iam commemoravi, secundum eumdem Apostolum in Adam moriuntur, unam dicit esse consparsionem omnium. Et quamvis aliud vas fiat in honorem aliud in contumeliam, tamen et illud quod fit in honorem necesse est ut carnale esse incipiat atque inde in spiritalem consurgat aetatem, quando quidem iam in honorem facti erant et in Christo iam nati erant. Sed tamen, quoniam parvulos adhuc alloquitur, etiam ipsos carnales appellat dicens: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam. Neque enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales 140. Quamvis ergo carnales eos esse dicat, tamen iam in Christo natos et in illo parvulos et lacte potandos. Et quod adiungit: Nec adhuc quidem potestis, ostendit proficientes futurum esse ut possint, quia iam in eis spiritaliter renatis gratia fuerat inchoata. Ergo iam vasa erant in honorem facta, quibus adhuc tamen recte diceretur: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Et si talibus recte dicitur, multo rectius eis qui vel nondum ita regenerati sunt vel etiam in contumeliam facti. Illud tantummodo inconcussa fide teneatur, quod non sit iniquitas apud Deum, qui sive donet sive exigat debitum, nec ille a quo exigit recte potest de iniquitate eius conqueri, nec ille cui donat debet de suis meritis gloriari. Et ille enim nisi quod debetur non reddit, et ille non habet nisi quod accepit.
Vocatio an sit effectrix bonae voluntatis. Vocatio congrua.
Quomodo Esau Deus odio habuit, qua nihil odit eorum quae fecit. Peccatum quid.
13. Sed si vocatio ista ita est effectrix bonae voluntatis, ut omnis eam vocatus sequatur, quomodo verum erit: Multi vocati, pauci electi 116? Quod si verum est et non consequenter vocationi vocatus obtemperat atque ut non obtemperet in eius est positum voluntate, recte etiam dici potest: Igitur non miserentis Dei sed volentis atque currentis est hominis, quia misericordia vocantis non sufficit, nisi vocati oboedientia consequatur. An forte illi, qui hoc modo vocati non consentiunt, possent alio modo vocati accommodare fidei voluntatem, ut et illud verum sit: Multi vocati, pauci electi, ut quamvis multi uno modo vocati sint, tamen quia non omnes uno modo affecti sunt, illi soli sequantur vocationem qui ei capiendae reperiuntur idonei, et illud non minus verum sit: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, qui hoc modo vocavit, quomodo aptum erat eis qui secuti sunt vocationem? Ad alios autem vocatio quidem pervenit, sed quia talis fuit, qua moveri non possent nec eam capere apti essent, vocati quidem dici potuerunt sed non electi; et non iam similiter verum est: Igitur non miserentis Dei sed volentis atque currentis est hominis, quoniam non potest effectus misericordiae Dei esse in hominis potestate, ut frustra ille misereatur, si homo nolit; quia si vellet etiam ipsorum misereri, posset ita vocare, quomodo illis aptum esset, ut et moverentur et intellegerent et sequerentur. Verum est ergo: Multi vocati, pauci electi. Illi enim electi qui congruenter vocati, illi autem qui non congruebant neque contemperabantur vocationi non electi, quia non secuti quamvis vocati. Item verum est: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, quia etiamsi multos vocet, eorum tamen miseretur quos ita vocat, quomodo eis vocari aptum est ut sequantur. Falsum est autem si quis dicit: Igitur non miserentis Dei sed volentis atque currentis est hominis, quia nullius Deus frustra miseretur. Cuius autem miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut vocantem non respuat.
18. Sed enitendum est hoc loco, si Dominus adiuvet videre quemadmodum et illud verum sit quod scriptum est: Nihil odisti horum quae fecisti 141, et illud: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 142. Si enim propterea Esau odio habuit, quia vas erat factum in contumeliam, et aliud vas in honorem aliud in contumeliam idem figulus fecit, quomodo: Nihil odisti eorum quae fecisti? Ecce enim odit Esau, quod vas ipse fecit in contumeliam. Qui nodus ita solvitur, si intellegamus omnium creaturarum esse artificem Deum. Omnis autem creatura Dei bona est 143, et omnis homo, in quantum homo est, creatura est, non in quantum peccator est. Est ergo creator Deus et corporis et animi humani. Neutrum horum malum et neutrum odit Deus; nihil enim odit eorum quae fecit. Est autem animus praestantior corpore, Deus vero et animo et corpore utriusque effector et conditor, nec odit in homine nisi peccatum. Est autem peccatum hominis inordinatio atque perversitas, id est a praestantiore Conditore aversio et ad condita inferiora conversio. Non igitur odit Deus Esau hominem, sed odit Deus Esau peccatorem, sicut dicitur de Domino: In sua propria venit, et sui eum non receperunt 144, quibus item ipse dicit: Vos propterea non auditis, quia non estis ex Deo 145. Quomodo sui, quomodo non ex Deo, nisi quia illud dictum est de hominibus quos ipse Dominus fecerat, illud de peccatoribus quos ipse Dominus arguebat? Idem tamen ipsi et homines et peccatores, sed homines Dei conditione, peccatores propria voluntate. Quod ergo Iacob dilexit, numquid peccator non erat? Sed dilexit in eo non culpam quam delebat, sed gratiam quam donabat. Nam et Christus pro impiis mortuus est 146, non tamen ut impii permanerent, sed ut iustificati ab impietate mutarentur, credentes in eum qui iustificat impium 147. Odit enim Deus impietatem. Itaque in aliis eam punit per damnationem, in aliis adimit per iustificationem, quemadmodum ipse iudicat esse faciendum illis iudiciis inscrutabilibus. Et quod ex numero impiorum quos non iustificat facit vasa in contumeliam, non hoc in eis odit quod facit, quippe in quantum impii sunt execrabiles sunt, in quantum autem vasa fiunt, ad aliquem usum fiunt, ut per eorum ordinatas poenas vasa quae fiunt in honorem proficiant. Non itaque odit Deus, nec in quantum homines sunt, nec in quantum vasa sunt id est nec quod in eis facit creando, nec quod in eis facit ordinando. Nihil enim odit eorum quae fecit. Sed tamen ut vasa eos perditionis faciat ad usum correctionis aliorum, odit in eis impietatem, quam ipse non fecit. Sicut enim iudex in homine odit furtum, sed non odit quod datur ad metallum illud enim fur, hoc iudex facit, ita Deus, quod ex consparsione impiorum facit vasa perditionis, non odit quod facit, id est opus ordinationis suae in poena debita pereuntibus, in qua occasionem salutis illi quorum miseretur inveniunt. Sic Pharaoni dictum est: Ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra 148. Haec demonstratio potentiae Dei et annuntiatio nominis eius in universa terra prodest eis, ut timeant et vias suas corrigant, quibus vocatio talis congruit. Sic consequenter dicit: Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem 149 subauditur: Tu quis es, qui respondeas Deo? 150 ut recurrente sententia ad verba superiora, iste sit sensus: Si volens Deus ostendere iram attulit vasa irae, tu quis es, qui respondeas Deo? Non autem solum volens ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, sed etiam, quod sequitur, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae 151. Quid enim prodest vasis perfectis in perditionem quod ea patienter Deus sustinet, ut ordinate disperdat utaturque illis ad instrumentum salutis aliorum quorum miseretur? Sed illis utique prodest ad quorum salutem istis sic utitur ut, sicut scriptum est: Iustus manus lavet in sanguine peccatoris 152, id est mundetur ab operibus malis per timorem Dei, cum videt supplicia peccatorum. Quod ergo volens ostendere iram attulit vasa irae, valet ad utilem aliis praestandum timorem et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam 153. Etenim obduratio illa impiorum utrumque demonstrat: et quid timendum sit, ut quisque pietate convertatur ad Deum, et quantae agendae sint gratiae misericordiae Dei, qui in aliorum poena quid aliis donet ostendit. Si autem illa, quam de aliis exigit, non est iusta poena; nihil donat aliis a quibus eam non exigit. Quia vero illa iusta est et nulla est iniquitas apud vindicantem Deum, quis sufficiat agere gratias ei qui hoc remittit, quod si vellet exigere, nemo se recte diceret non debere?
Cur Esau non congruenter vocatus.
Vasa perditionis ad usum correctionis aliorum fiunt.
14. Hic dicet aliquis: Cur ergo Esau non sic est vocatus ut vellet oboedire? Videmus enim alios aliter isdem rebus demonstratis vel significatis ad credendum moveri, sicut exempli gratia Simeon in Dominum nostrum Iesum Christum adhuc infantem parvulum credidit Spiritu ei revelante cognoscens 117. Nathanael ad unam sententiam, quam ab illo audivit: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te, respondit: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel 118. Quod tanto post quia confessus est Petrus, meruit audire quod beatus sit et quod ei darentur claves regni caelorum 119. Miraculo facto in Cana Galileae, quod initium signorum Ioannes Evangelista commemorat, aqua in vinum conversa crediderunt in eum discipuli eius 120. Multos loquendo invitavit ad fidem, multi nec suscitatis mortuis crediderunt. De cruce atque morte eius conterriti etiam discipuli titubarunt, et tamen latro tunc credidit, cum eum non praestantiorem videret in operibus sed consortio crucis aequalem 121. Unus e numero discipulorum post eius resurrectionem non tam viventibus membris quam recentibus cicatricibus credidit 122, multi ex eorum numero a quibus crucifixus est, qui videntes eum miracula facientem contempserant discipulis eum praedicantibus et in nomine eius talia facientibus crediderunt 123. Cum ergo alius sic alius autem sic moveatur ad fidem, eademque res saepe alio modo dicta moveat alio modo dicta non moveat, aliumque moveat alium non moveat, quis audeat dicere defuisse Deo modum vocandi, quo etiam Esau ad eam fidem mentem applicaret voluntatemque coniungeret, in qua Iacob iustificatus est. Quod si tanta quoque potest esse obstinatio voluntatis, ut contra omnes modos vocationis obdurescat mentis eversio, quaeritur, utrum de divina poena sit ipsa duritia, cum eum Deus deserit non sic vocando, quomodo ad fidem moveri potest. Quis enim dicat modum quo ei persuaderetur ut crederet etiam omnipotenti defuisse?
19. Quos et vocavit nos, inquit, non solum ex Iudaeis sed etiam ex Gentibus 154, id est vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam; non enim omnes Iudaeos sed ex Iudaeis, nec omnes omnino homines Gentium sed ex Gentibus. Una est enim ex Adam massa peccatorum et impiorum, in qua et Iudaei et Gentes remota gratia Dei ad unam pertinent consparsionem. Si enim figulus luti ex eadem consparsione facit aliud vas in honorem aliud in contumeliam, manifestum est autem quod ex Iudaeis sunt alia vasa in honorem alia in contumeliam sicut ex Gentibus, sequitur ut ad unam consparsionem omnes pertinere intellegantur. Deinde incipit reddere attestationes prophetiae singulis generibus converso ordine. Prius enim dixit ex Iudaeis, posterius ex Gentibus; prius autem reddit testimonium pro Gentibus, deinde pro Iudaeis. Etenim: Sicut Osee dicit, vocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam; et erit in loco ubi dictum est: Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi 155, de Gentibus intellegitur dictum, quia non habebant destinatum unum sacrificiorum locum sicut Iudaei in Ierusalem. Missi sunt autem ad Gentes Apostoli, ut in loco suo quique crederent et ubicumque credidissent ibi sacrificium laudis offerrent, quibus dedit potestatem filios Dei fieri 156. Isaias autem, inquit, clamat pro Israel. Ne rursus omnes Israelitae in perditionem isse credantur, docet et inde facta alia vasa in honorem alia in contumeliam. Si fuerit, inquit, numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. Cetera ergo turba vasa perfecta ad perditionem. Verbum enim consummans et brevians, inquit, faciet Dominus super terram 157, id est ut compendio fidei per gratiam salvos faciat credentes, non per innumerabiles observationes, quibus illa multitudo serviliter onerata premebatur. Per gratiam quippe nobis verbum consummans et brevians fecit super terram dicens: Iugum meum lene est, et sarcina mea levis est 158. Quod et paulo post hic dicitur: Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo, hoc est verbum fidei quod praedicamus. Quia si confitearis in ore tuo quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris; corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem 159. Hoc est verbum consummans et brevians quod fecit Dominus super terram. Qua consummatione atque brevitate latro iustificatus est, qui defixis in cruce omnibus membris et habens libera haec duo, corde credidit ad iustitiam, ore confessus est ad salutem, statimque audire meruit: Hodie mecum eris in paradiso 160. Consequerentur enim bona opera eius, si percepta gratia diu inter homines viveret; sed tamen non ea praecesserant, ut eamdem gratiam mereretur ex latrocinio fixus in cruce, ex cruce in paradisum translatus. Et sicut praedixit, inquit, Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus 161. Quod hic ait: Reliquisset nobis semen, hoc ibi: Reliquiae salvae fient. Ceteri autem tamquam perditionis vasa debito supplicio perierunt; et ut non omnes perissent sicut in Sodoma et Gomorra, non meritum eorum fecit, sed gratia Dei relinquentis semen, unde alia messis toto orbe consurgeret. Hoc et paulo post: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est, ceteri vero excaecati sunt 162. Consecuta sunt vasa misericordiae, excaecata sunt vasa irae, ex eadem tamen consparsione sicut in plenitudine Gentium.
Obduratio Dei quae sit.
Vocati non omnes, sed ex omnibus et Iudaeis et Gentibus.
20. Est locus quidam Scripturae ad rem de qua nunc agimus maxime necessarius, eadem quae tractata sunt mira contestatione confirmans, in eo libro qui ab aliis Iesu Sirach, ab aliis Ecclesiasticus dicitur, in quo ita scriptum est: Et homines omnes de solo, et ex terra Adam creatus est. In multitudine disciplinae Dominus separavit eos et immutavit vias eorum. Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex his sanctificavit et ad se applicavit, ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos ad dissensionem illorum. Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere omnes viae eius secundum dispositionem eius, sic homo in manu illius qui se fecit, reddet illi secundum iudicium suum. Contrarium malo bonum est, et contra mortem vita est, sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnem operam Altissimi, duo duo, unum contra unum 163. Primo hic commendata est disciplina Dei. In multitudine inquit, disciplinae Dominus separavit eos unde nisi a beatitudine paradisi? Et immutavit vias eorum, ut iam tamquam mortales viverent. Tunc facta est una massa omnium, veniens de traduce peccati et de poena mortalitatis, quamvis Deo formante et creante quae bona sunt. In omnibus est enim species et compago corporis in tanta membrorum concordia, ut inde Apostolus ad caritatem obtinendam similitudinem duceret 164; in omnibus est etiam spiritus vitalis terrena membra vivificans; omnisque natura hominis dominatu animae et famulatu corporis conditione mirabili temperata. Sed concupiscentia carnalis de peccati poena iam regnans universum genus humanum tamquam totam et unam consparsionem originali reatu in omnia permanente confuderat. Et tamen sequitur: Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humilavit et convertit illos in dissensionem illorum 165, tamquam Apostolo dicente: An non habet potestatem figulus luti ex eadem consparsione facere aliud vas in honorem aliud in contumeliam? 166 Ideoque illud quod contexitur nec ab ipsa similitudine vacat: Quasi lutum, inquit, figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere omnes viae eius secundum dispositionem eius, sic homo in manu illius qui se fecit 167. Sed quia dicit Apostolus: Numquid iniquitas apud Deum? 168 vide et hic quid adiungat: Reddet illi, inquit, secundum iudicium suum 169. Sed cum damnatis iusta tribuantur supplicia, tamen quia hoc ipsum in usum convertitur, quo illi proficiant quibus praebetur misericordia, attende reliqua: Contrarium, inquit, bono malum est, et contra mortem vita est, sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnem operam Altissimi, duo duo, unum contra unum 170, utique ut ex deteriorum comparatione emineant proficiantque meliora. Quae tamen quoniam per gratiam meliora sunt, tamquam diceret: Reliquiae salvae fiunt 171, sequitur et dicit ex persona reliquiarum: Et ego novissimus vigilavi et quasi qui racematur post vindemiatores 172. Et unde probat quia non ex meritis suis, sed ex misericordia Dei? In benedictione, inquit, Domini et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular 173. Quamvis enim novissimus vigilaverit, tamen quia erunt, ut dictum est, novissimi primi 174, in benedictione Domini sperans ex reliquiis Israel racematus populus implevit torcular ex ubertate vindemiae, quae toto terrarum orbe provenit.
15. Sed quid hoc quaerimus, cum ipse subiungat Apostolus: Dicit enim Scriptura Pharaoni quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra 124? Hoc autem subiecit Apostolus documentum, quo probaret quod supra dixerat: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei 125. Tamquam enim diceretur: Unde hoc doces? dicit enim Scriptura, inquit, Pharaoni quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra, utique hinc ostendens quod non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, concluditque ita: Ergo cuius vult miseretur et quem vult obdurat 126, cum superius non utrumque sit. Neque enim quomodo dictum est: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, sic etiam dictum est: Non nolentis neque contemnentis sed obdurantis est Dei. Unde datur intellegi, quod infra utrumque posuit, ergo cuius vult miseretur et quem vult obdurat, ita sententiae superiori posse congruere, ut obduratio Dei sit nolle misereri, ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur. Quod si fit nulla distinctione meritorum, quis non erumpat in eam vocem quam sibi ipse obiecit Apostolus: Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? 127 Conqueritur enim Deus saepe de hominibus, sicut per innumerabiles apparet Scripturarum locos, quod nolint credere et recte vivere. Unde fideles et facientes voluntatem Dei conversari dicuntur sine quaerela 128, quod de illis non queratur Scriptura. Sed quid conqueritur, ait, nam voluntati eius quis resistet quando cuius vult miseretur et quem vult obdurat? Et tamen intueamur superiora,et inde nostram, quantum ipse Dominus adiuvat, sententiam diri-gamus.
Intentio Apostoli in Epistola ad Romanos.
Solutio quaestionis de reprobatione Esau.
21. Nulla igitur intentio tenetur Apostoli et omnium iustificatorum, per quos nobis intellectus gratiae demonstratus est, nisi ut qui gloriatur in Domino glorietur 175. Quis enim discutiet opera Domini, ex eadem consparsione unum damnantis alium iustificantis? Liberum voluntatis arbitrium plurimum valet, immo vero est quidem, sed in venundatis sub peccato 176 quid valet? Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis faciatis 177. Praecipitur ut recte vivamus, hac utique mercede proposita, ut in aeternum beate vivere mereamur. Sed quis potest recte vivere et bene operari nisi iustificatus ex fide? Praecipitur ut credamus, ut dono accepto Spiritus Sancti per dilectionem bene operari possimus. Sed quis potest credere, nisi aliqua vocatione, hoc est aliqua rerum testificatione, tangatur? Quis habet in potestate tali viso attingi mentem suam, quo eius voluntas moveatur ad fidem? Quis autem animo amplectitur aliquid quod eum non delectat? Aut quis habet in potestate, ut vel occurrat quod eum delectare possit, vel delectet cum occurrerit? Cum ergo nos ea delectant quibus proficiamus ad Deum, inspiratur hoc et praebetur gratia Dei, non nutu nostro et industria aut operum meritis comparatur, quia ut sit nutus voluntatis, ut sit industria studii, ut sint opera caritate ferventia, ille tribuit, ille largitur. Petere iubemur ut accipiamus, et quaerere ut inveniamus, et pulsare ut aperiatur nobis 178. Nonne aliquando ipsa oratio nostra sic tepida est vel potius frigida et pene nulla, immo omnino interdum ita nulla, ut neque hoc in nobis cum dolore advertamus? Quia si vel hoc dolemus, iam oramus. Quid ergo aliud ostenditur nobis, nisi quia et petere et quaerere et pulsare ille concedit qui haec ut faciamus iubet. Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei 179, quando quidem nec velle nec currere nisi eo movente atque excitante poterimus.
16. Ait enim paulo ante: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum? Absit! 129 Sit igitur hoc fixum atque immobile in mente sobria pietate atque stabili in fide, quod nulla est iniquitas apud Deum. Atque ita tenacissime firmissimeque credatur id ipsum, quod Deus cuius vult miseretur et quem vult obdurat, hoc est cuius vult miseretur et cuius non vult non miseretur, esse alicuius occultae atque ab humano modulo investigabilis aequitatis, quae in ipsis rebus humanis terrenisque contractibus animadvertenda est, in quibus nisi supernae iustitiae quaedam impressa vestigia teneremus, numquam in ipsum cubile ac penetrale sanctissimum atque castissimum spiritalium praeceptorum nostrae infirmitatis suspiceret atque inhiaret intentio. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 130. In ista igitur siccitate vitae condicionisque mortalis nisi aspergeretur desuper velut tenuissima quaedam aura iustitiae, citius aresceremus quam sitiremus. Quapropter cum dando et accipiendo inter se hominum societas connectatur, dentur autem et accipiantur vel debita vel non debita, quis non videat iniquitatis argui neminem posse qui quod sibi debetur exegerit, nec eum certe qui quod ei debetur donare voluerit, hoc autem non esse in eorum qui debitores sunt, sed in eius cui debetur arbitrio? Haec imago vel, ut supra dixi, vestigium negotiis hominum de fastigio summo aequitatis impressum est. Sunt igitur omnes homines quando quidem, ut Apostolus ait, in Adam omnes moriuntur 131, a quo in universum genus humanum origo ducitur offensionis Dei una quaedam massa peccati supplicium debens divinae summaeque iustitiae, quod sive exigatur sive donetur, nulla est iniquitas. A quibus autem exigendum et quibus donandum sit, superbe iudicant debitores, quemadmodum conducti ad illam vineam iniuste indignati sunt, cum tantumdem aliis donaretur, quantum illis redderetur 132. Itaque huius impudentiam quaestionis ita retundit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? 133 Sic enim respondet Deo, cum ei displicet quod de peccatoribus conqueritur Deus, quasi quemquam Deus peccare cogat, cum ipse neminem peccare cogat, sed tantummodo quibusdam peccantibus misericordiam iustificationis suae non largiatur, et ob hoc dicatur obdurare peccantes quosdam, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus misericordiam non esse praebendam aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima iudicat; inscrutabilia enim sunt iudicia eius et investigabiles viae ipsius 134. Conqueritur autem iuste de peccatoribus, tamquam de his quos peccare ipse non cogit. Simul etiam ut hi quorum miseretur hanc quoque habeant vocationem, ut dum conqueritur Deus de peccatoribus, compungantur corde atque ad eius gratiam convertantur. Iuste ergo conqueritur et misericorditer.
Electio gratiae quam occulta.
Omnes homines una massa peccati.
22. Quod si electio hic fit aliqua, ut sic intellegamus quod dictum est: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt 180, non ut iustificatorum electio fiat ad vitam aeternam, sed ut eligantur qui iustificentur, certe ita occulta est haec electio, ut in eadem consparsione nobis prorsus apparere non possit. Aut si apparet quibusdam, ego in hac re infirmitatem meam fateor. Non enim habeo quod intuear in eligendis hominibus ad gratiam salutarem, si ad examen huius electionis aliqua cogitatione permittor, nisi vel maius ingenium vel minora peccata vel utrumque. Addamus etiam, si placet, honestas utilesque doctrinas. Quisquis ergo fuerit quam minimis peccatis irretitus atque maculatus nam nullis quis potest? et acer ingenio et liberalibus artibus expolitus eligendus videtur ad gratiam. Sed cum hoc statuero, ita me ridebit ille qui infirma mundi elegit ut confundat fortia, et stulta mundi ut confundat sapientes 181, ut eum intuens et pudore correctus ego irrideam multos, et prae quibusdam peccatoribus castiores et prae quibusdam piscatoribus oratores. Nonne advertimus multos fideles nostros ambulantes viam Dei ex nulla parte ingenio comparari non dicam quorumdam haereticorum sed etiam mimorum? Item non videmus quosdam homines utriusque sexus in coniugali castitate viventes sine querela, et tamen vel haereticos vel paganos vel etiam in vera fide et vera Ecclesia sic tepidos, ut eos miremur meretricum et histrionum subito conversorum non solum patientia et temperantia, sed etiam fide, spe, caritate superari? Restat ergo ut voluntates eligantur. Sed voluntas ipsa, nisi aliquid occurrerit quod delectet atque invitet animum, moveri nullo modo potest. Hoc autem ut occurrat, non est in hominis potestate. Quid volebat Saulus nisi invadere, trahere, vincire, necare Christianos? Quam rabida voluntas, quam furiosa, quam caeca! Qui tamen una desuper voce prostratus occurrente utique tali viso, quo mens illa et voluntas refracta saevitia retorqueretur et corrigeretur ad fidem, repente ex Evangelii mirabili persecutore mirabilior praedicator effectus est 182. Et tamen: Quid dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum, exigentem a quo placet, donantem cui placet, qui nequaquam exigit indebitum, nequaquam donat alienum? Numquid iniquitas est apud Deum? Absit! 183 Quare tamen huic ita et huic non ita? O homo, tu quis es? 184 Debitum si non reddis, habes quod gratuleris; si reddis, non habes quod queraris. Credamus tantum, et si capere non valemus, quoniam qui universam creaturam et spiritalem et corporalem fecit et condidit, omnia in numero et pondere et mensura disponit 185. Sed inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius 186. Dicamus: Alleluia et collaude