Quantum redactiones paginae "De rerum naturis (Rabanus)" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
Linea 780:

==INCIPIT LIBER VIII==

[1] De bestiis

Bestiarum uocabulum proprie conuetur leonibus pardis tigribus lupis et uulpibus, canibusque et simiis et ceteris que uel ore uel ungibus seuiunt exceptis serpentibus bestie dicte aui qua seuiunt. Fere apellate eo quod naturali utuntur libertate et desiderio suo feruntur. Sunt enim libere eorum uoluptates et huc atque illuc uaganter et quo animus duxerit eo feruntur.

Leonis uocabulum ex Greca origine inflexum est in Latinum. Leo Grece enim leon uocatur et est nomen tiothum qui ex parte corruptum est leena uero totum Grecum est, sic ut et dracena, ut autem leena lea dicatus usurpatum est a poetis. Leo autem Grece, Latine rex interpretatur eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur, e quibus breues et iuba, crispa in belles sunt, longi et coma simplici, ac res animas eorum frons et cauda indicat uirtus eorum, in pectore firmitas, in capite septi, autem natoribus, terram contuentur, quo minus #309b# conspectis uenabulis terreantur totarum timent strepitus, se dignes magis, cum dormierint uigilant oculi coambulant cauda suo cooperient uestigia sua ne eos uenator inueniat. Cum genuerint catulu tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur, tunc deinde patris fremitu uel rugitu ueluti treme factus cubilis locus suscitare dicitur, catulum dormientem. Circa hominem leonis natura miris est ut nisi lesi nequeant irasci, pater enim eorum misericordi exemplis assiduis, per stratis enim parcunt, captiuos obuios, patriam redire permittunt hominem, non nisi in magna fame interimunt. Leo enim qui rex est bestiarum per fortitudinem typum tenet Christi, qui est rex regum et dominus dominantium, de quo scriptum est in Apocalipsi: Ecce uicit leo de tribu Iuda radix Dauid aperire librum et soluere uii signacula eius. Vnde et Iacob patriarcha dixit in benediccione Iude filii sui: Catulus leonis Iuda ad predicta fili mi ascendisti, quoniam Christus nascendo paruulus factus est, et in crucem ascenderis captiuos populos, de potestate diaboli re#M218#demit. Qui bene catulo dormienti tribus diebus, et tribus noctibus conparatur, qui triduo in sepulchro #310a# iacens somnium mortis impleuit, Et ipsa morte mortis imperium uicit, de quo in Genesi scriptum est: Quasi catulus leonis quis suscitabit eum. Leones prepositi ecclesie intelleguntur. Vnde in templo domini leones cum bubi ex aere in basibus templi fieri precipiunt. Item leo prefiguram sanctorum doctorum in pauidum coetum significat quorum rugitus, hoc est predicationis uox terret aduersarios. Vnde scriptum est: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pauebit occursum. Et in Amos: Leo rugiet, quis non timebit? Dominus locutus est, quis non prophetauit? Item leo in contrariam partem ponitur, quando se uitia eius demonstratur, ut est illud Petri apostoli: Vigilate inquit et orate quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens, circuit querens quem deuoret. Rursum in Iob scriptum est: Rugitus leonis, et uox leenae, et dentes, catulorum leonum contritu sunt. Leenae autem nomine aliquando sancta aeclesia, aliaquando Babilonia designatur. Pro eo enim quod contra aduersarios, audax est, leena ecclesia dicitur. Sicut eiusdem beati Iob uocibus adprobatur, quod derelictam ab ecclesia Iudeam indicans ait: Non calcauerunt eam filii institutorum nec pertransibit per eum leena. Leena #310b# ecclesia; in Iob: Numquid capies leenae predam aut animas catulorum eius implebis. Catuli leenae, apostoli ubi et supra. Aliquando leene nomine huius mundi ciuitas idem Babilonia exprimunt. Quae contra uitam innocentium inmanitate crudelitatis effrenatur, quae antiquo hosti quasi seuissimo leoni sonata. Peruerse persuasionis eius semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli autem leonum sunt, quilibet reprobi, ad iniquam uitam malignorum spirituum errore generati. Qui et simul omnes uniuersam mundi ciuitatem quam prediximus Babiloniam fatiunt et tamen idem singuli Babiloniae filii, quasi non leenae plene catuli uocantur. Sic enim Sion tota ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum singuli quique #M219# memorantur. Ita et filii Babilonis, singuli quique reproborum. Et eadem Babilonia simul omnes reprobi uocantur. Leo diabolus ob fortitudinem et crudelitatem, ut in Psalmo: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Et alibi: Sedet insidiis cum diuitibus in occultis sicut leo in cubili suo. Leones sunt potestates huius seculi, ut in Hieremia: Grex dispersus populus meus, leones eiecerunt eos. Catuli leonum #311a# demones siue praui homines, ut in Psalmo: In medio catulorum leonum dormiui conturbatus. Et alibi: Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi. Cubile leonum presens mundus, uel quod libet regnum huius mundi. Vt in Naum: Vbi est cubile leonum, et pascua catulorum leonum. Item cubile leonum corda reproborum ut in Psalmo: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocabunt.

Tigris uocata propter uolucrem fugam. Ita enim nominant Perse et Medi sagittam, est enim estia uariis distincta maculis. Virtute et uelocitate mirabilis, ex cuius nomine flumen Tigris apellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluuiorum has magis Ircania gignit. Tigris autem mistice significat astutiam diaboli, unde in Iob scriptum est: Tigris periit eo quod non haberet predam et catuli leonum dissipati sunt. Hunc uocabulo tigridis repetit, quem leonis appellatione signauit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicit: Et propter multiformis astutiae uarietatem, non incongrue tigris uocatur. Modo enim se sicut perditus humanis sensibus obiecit. Modo quasi angelum lucis ostendit. Modo stultorum mentes blandiendo persuadet modo ad culpam terrendo pertrahit. Modo suadere uitia aperte nititur. Modo #311b# in suis suggestionibus, sub uirtutis spetiae palliatur, hec itaque belua que tanta uarietate respergitur, uire tigris uocatur, quae apud lxx interpres mirmicaleon dicitur. Quod uidelicet absconsu animal puluere formicas ut diximus frumenta gestantes interficit. Quia nimirum apostata angelus in terra de celis proiectus est iustorum mentes, quae bonorum sibi operum perfectione preparant in ipso actionis itinere obsident. Cumque has per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes in prouisus necat.

Panter dictus siue quod omnium animalium sit amicus excepto dracone, siue quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquic accipit reddit. Pan enim Grece omne dicitur, bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fuluo circulis nigra uel alba distinguatur uarietate, hec semel omnino parturit cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli, maturisque ad nascendum uiribus pollent. Odiunt temporum moras, itaque oneratam fetibus, uuluam tamquam obstantem partui unguibus lacerant. Effundit illa partum seu potius dimittit dolore cogente, ita postea corruptis #312a# et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non erit acceptum sed in ritum resilit. Nam Plinius dicit #M220# animalia cum acutis unguibus frequenter parere non posse uitiantur enim intrinsecus se mouentibus catulis.

Pardus secundus post pantere genus est uarium ac uelocissimum et preceps ad sanguinem saltu anim ad mortem ruit. Pardus autem mistice significat diabolum diuersis uitiis plenissimum uel peccatorem quemlibet maculis scelerum et diuersorum errorum aspersum. Vnde dicit propheta: Ethiops non mutauit pellem et pardus uarietatem suam. Item pardus antichristus malicie uarietate aspersus, ut in Apocalipsi: Et bestia quae ascendebat de mare similis parto. De illis dicit qui in nigritudine peccatorum et uarietate errorum perseuerat. Alibi tamen scriptum est: Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo cubabit, quod in aduentu Christi conpletum est quando illi qui antea feroces fuerint cum innocentibus uitam dicunt et qui errorum maculis polluti erant penitentiam agentes ad ueritatem fidei conuertuntur. Leopardus ex adulterio leaene et pardi nascunt. Et terciam originem efficit #312b# sicut et Plinius in Naturali historia dicit leonem cum pardo aut pardum cum leaena concubere et ex utroque coitu degeneres partus creari ut mulus ex equa et asina.

Rinocerota Grece uocatus Latine interpretatur in nare cornu, idem et monoceron, id est unicornis eo quod unum cornu in medio fronte habeat pedum iiii ita accutum et ualidum ut quicquid inpecierit aut uentilet aut perforet. Nam et cum elefantis saepe certamen habet et in uentre uulneratum prosternit, tante autem foritudinis esse dicitur ut nulla uenantium uirtute capiatur. Sed sicut hi asserunt qui describendis naturis animalium laboriosa inuestigatione sudauerit uirgo ei puella proponitur que uenienti sinum aperit in quo ille omni ferocitate postposita caput deponit sique soporatus ab eis a quibus capi quaeritur repente uelut inermis inuenitur. Buxei quoque coloris esse describitur qui etiam cum elefantis quando certamen adgreditur. Eo cornu quod in nare singulariter gestat uentrem aduersantium ferire perhibet ut cum eaque molliora sunt uulnerat. In pugnantes se facile sternat. Potest ergo per hunc rinocerotam uel certe monocerotam scilicet #313a# unicorne ille populus intellegi qui dum de accepta lege non opera, sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit quasi inter ceteras bestias cornu singulare gestauit. Vnde passionem suam dominus propheta canente pronuntians ait: Libera me de ore leonis, et a cornibus unicorniorum humilitatem meam. Tot quippe in illa gente unicornes uel certe rinocerotes exstiterunt, quod contra predicamenta ueritatis de legis operibus singulari et fatua elatione confisi sunt. Beato igitur Iob sanctae ecclesiae typum tenenti dicitur: Numquid uolet rinoceros seruire tibi, ac si apertius dicatur. Numquid illum populum quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub uire tuae predicationis inclinas? Subaudis ut ego qui et contra me illum singu#M221#lari cornu extolli conspicio. Et tamen mihi cum uoluero protinus subdo. Rinocerotam ergo Paulo apostolo per similitudinem comparare possumus, qui prius persecutor, et blasfemus extitit, sicut de eo scriptum est: bSaulus adhuc spirans minarum. Et cedis in discipulos domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad sinagogas, ut si quos inuenisset huius uitae #313b# uiros ac mulieres, uinctos perduceret in Iherusalem. Qui diuine legis eruditione preditus, dum aliorum ingluuiem redarguit. Cornu elefantis in uentrem ferit. In uentrem quippe elefantos pertusserat, cum dicebat: Multi ambulant quos sepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus uenter est. Et gloria in confusione ipsorum. Et rursum: Huiusmodi inquit, Christo domino non seruiunt sed suo uentri. Cornu suo igitur rinoceros iste non iam homines sed bestias percutit, quando illa Paulus doctrine sue fortitudine nequaquam per imendos humiles petiti, sed superbos uentris cultores occidit. Quae ergo in Paulo scripta cognouimus superest, ut facta et in aliis credamus. Multa quippe ad humilitatis gratiam ex illius populi elatione conuersi sunt, quorum se uitiam dominus dum sub iugo inspirati timoris edomuit nimirum rinocerotis sibi fortitudinem subegit. Rinoceron Christus dominus potest intellegi propter in uictam fortitudinem; ut in Deuteronomio: Cuius fortitudo similis est rinocerotis. #314a# Rinoceron ut supra diximus fortes quisque siue potestates seculi huius. In Iob: Numquid uolet rinocerus seruire tibi. Monoceron, hoc est unicornis Christus est, ut in Psalmo: Et dilectus sicut filius unicornuorum, id est singularis potentiae et unum sanctorum regnum. Vnicornis superbi uel unum habens testamentum, ut in Psalmo: Et a cornibus unicornuorum, humilitate meam.

Elefantem Greci a magnitudine corporis uocatum putant, quod forma montis proferat. Grecem mons elfion dicitur. Apud Indos autem a uoce barro uocatur unde et uox eius barriter et dentes ebur. Rostru autem pro muscida dicitur, quo illo paubulum ori admouet, et e angui similis uallo munitus eburno, hos boues Lucas dictos ab antiquis Romanis: Boues qui nullum animal grandius uidebant. Lucas qui in Lucania illos primos pirrus in prelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est, in eis enim Persi et Indi lignei turribus collocatis de muro tamquam iaculis dimicant. Intellectu autem et memoria multa ingent. #314b# gregatim incedunt motu, quo ualente salutant. Murem fugiunt auersi coeunt quando autem parturunt in aquis uel in insulis dimittunt fetus, propter dracones quia inimici sunt, et ab eis inplicati necantur. Biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures sed tantum unum. Viuunt autem annos trecentos. Aput solam Africam et Indiam elefanti prius nascebantur, nunc sola eos #M222# India gignit. Elefans autem significat peccatorem in manem sceleribus et facinorum deformitate squalidum. Attamen tales sepe ad Christum conuertuntur. Vnde scriptum est in libro Regum quod adducerentur ad Solomonem simiae, et elefanti, quia bipse est pax nostra qui fecit utraque unum, et sanguine suo mundauit conscientiam nostram ab operibus mortuis.

Gripes uocatur quod sit animal pennatum. Et quadrupes, hoc genus ferarum in Iperboreis nascitur montibus omni parte corporis leones sunt alis et fatiae aquilis similes equis uehemente infesti. Nam et homines uisos discerpunt. Hi possunt significare ferocitatem persecutorum et elationum superborum, qui in festi sunt hominibus, qui simpliciatem Christianam #315a# sequuntur, et rationabiliter uiuunt.

Camaeleon non habet unum colorem, sed diuersa est uarietate consparsus ut pardus. Dictus autem ita,quod huius cameleontis corpusculum ad colores quos uidet facillima conuersatione uariatur, quod aliorum animalium non est. Ita ad conuersationem facilis corpolentia. Cameleopardus dictus quod dum sit ut pardus albis maculis super aspersus collo equo similis pedibus bubalis capite tamen camelo est similis. Hunc Ethiopia gignit. Nec ab rem ests quod harum bestiarum color, et factura ad significationem uariorum errorum atque uitiorum transferatur. Si alicubi in scripturis illius mentio fuerit reperta.

Linx dictus, quia in luporum genere numeratur, bestia maculis, terga disctincta ut pardus sed similis lupo. Huius urinam conuertere se, in duritiam Persiosi lapidis dicunt, qui ligurus appellatur, quod et ipsas linces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquore arenis, in quantum potuerint contegunt, inuidia quadam naturali ne talis egestio transseat in usum humanum. Linces dicit Plinius Secundum extra unum non admittere ferum. Similiter et ista bestia tipum tenet inuidorum #315b# hominum atque dolosorum, qui magis cupiunt nocere qua prodesse et terrenis cupiditatibus intenti, ea quae sibi superflua sunt et ceteris prodesse poteram inutiliter seruant.

Castores a castrando dicti sunt nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus propter quos cum persenserint uenatorem, ipsi se castrant, et morsibus uires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana: Redimunt se a parte corporis propter quod maxime expetuntur. Iuuenalis: Qui se eneuchum ipse facit cupiens euadere damno testiculi. Ipsi sunt et fibri qui etam et pontici canes uocantur. Mira ergo est animantium quorundam prudentiam sed multo magis quorundam hominum stupenda est dementia qui creatura dei in se conditam estimant uitiorum esse efficatiam. Vnde quidam heretici extiterunt qui genitalia membra sibi amputauerunt quo facilius seruare possent nubendi continentiam. Illam sententiam domini male interpretantes qua ait: Sunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum celorum, cum hoc magis intellegendum sit pertinere ad uoluptatum #316a# et libidinis amputationem, quam ad membrorum #M223# corporis truncationem. Tales ergo canonica auctoritas excommunicare et ad poenitentiam redigere precepit.

Vrsus fertur dictus quod ore suos formet foetus, quasi orsus. Nam aiunt eos in formes generare partus, et carnem quandam nasci, quam mater lambendo in membra conponit. Vnde est illud: Sic format lingua fetum cum protulit ursa. Sed hoc inmaturitas partus facit. Denique tricesimo die generat unde uenit, ut precipitata fecunditas, in formis procreetur, ursorum caput inualidum, uis maxima in brachiis et lumbis. Vnde interdum erecti insistunt. Vrsus ergo aliquando iuxta allegoriam significat diabolum insidiatorem gregis dei. Aliquando autem duces saeuos, et crudeles. Vnde in libro Regum scriptum est, quod pueros qui Heliseum propheta irridebant, due ursi egressi de silua comederant, quod significat duos principes Romanorum, Vespasianum uidelicet et Titum egressos de saltu gentium deuorare Iudaicos pueros, qui irriserunt saluatorem nostrum in Caluariae loco cruci#316b#fixum. Et ite ibi: Veniebat leo et ursus et tollebat arietem de grege. Lupus Greca diriuatione, in linguam nostram transfertur, lupos enim illi licos dicunt. Licos autem Grece a morsibus appellatur, quod rabie rapacitatis, quaeque inuenerit trucidet. Alii lupos uocatos, aiunt quasi leopos, quod quasi leoni ita sit illi uirtus in pedibus, unde et quicquid presserit pede, non uiuit. Rapax autem bestia, et cruores adpetens, de quo rustici aiunt uocem hominem perdere, si eum lupus prior uiderit. Vnde et subita tacenti dicitur: Lupus in fabula, certe si se preuisum senserit, deponit ferocitatis audatiam. Lupi toto anno, non amplius quam dies duodecim coeunt. Famem diu portant et post longa ieiunia multum deuorant. Lupos Aethiopia mittit ceruice uibatos. Et tantum uarios, ut nullum colorem illis dicant abesse. Lupus ergo raro inuenitur bona significationem habere, sed sepius contrariam. Nam aut diabolum significat, ut est illud in euangelio: Lupus rapit et dispergit oues. Aut hereticos uel dolosos homines, de quibus dominus ait: Adtendit a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos #317a# in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et item: Vidit lupum uenientem, et dimittit oues et fugit. Legitur tamen Iacob patriarcha in benedictione Beniamin filii sui dixisse ita: Beniabin lupus rapax mane comedet predam uespere diuidet spolia. Quibus dictis apostolus Paulus: Designatur de Beniamin stirpe progenitus, qui mane rapuit predam idem in primordus fideles, quos potuit deuastauit. Vespere autem spolia diuisit qui fidelis postmodum factus, sacra eloquia audientibus discretione mirifica dispensauit.

Canis nomen Latinum, Grecam ethimologiam habere uidetur, Grece enim cenos dicitur, licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod insonat inde et canere, nihil autem sagatius canibus plus enim ceteris sensus animalibus habent. Nam que soli sua nomina recogno#M224#scant, dominos suos diligunt, dominorum tecta defendunt, per dominis suis se morti obitiunt, uoluntariae cum domino ad predam currunt, corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. #317b# Quorum postrema natura est, extra homines esse non posse. In canibus duo sunt expectanda, aut fortitudo aut uelocitas. Canis autem diuersas significationes habet, nam aut diabolum uel Iudeum siue gentilem populum significat. Vnde propheta dominum precatur dicens in Psalmo: Erue a framea anima meam, et de manu canis unicam meam. Nam in meliore parte canis ponitur, ut in Ecclesiaste ubi scriptum est: Melior est canis uiuus leone mortuo. Hic leonem diabolum, canem uero gentilem uel hominem peccatorem accipiendum puto, qui ideo melior dicitur: Quod ad fidem et penitentiam possit uenire, hinc de Iudeis scriptum est: Conuertantur ad uesperum et famem patientur, ut canes circuibunt ciuitatem. Canes intelleguntur muti sacerdotes uel inprobi ut in ecclesia: Canes muti non ualentes lactare. Canes Iudei in Psalmo: Quoniam cirumdederunt me canes multi. Canes populus gentium ut in euangelio: Non est bonum sumere panem #318a# filiorum et mittere canibus ad manducandum. Canes heretici ut in Deuteronomio: Non inferes precium canis in domum dei tui. Et in apostolo: Videte canes uidete malos operarios uidete concisiones. Canis uero uoracissimum animal, atque inportunum, consueuit illas domus latratibus defendere, in quibus edacitatem suam nouit, accepto pane saciate, his merito conparantur Iudei qui Christianae fidali munere saginati ecclesiam dei clamosa predicatione defendere festinabunt. Sicut Paulo apostolo contigit, ut qui ante fuit persecutor Christani nominis, postea diuino munere iungeretur apostolis. Canes homines rixosi uel detractores alter utro se lacerantes, ut in apostolo: Quod si inuicem mordetis et comedetis uidete ne ab inuicem consumamini. Catuli abusiue dicuntur, quarumlibet bestiarum filii, nam propriae catuli canum sunt, per diminutionem dicti. Lynciscile dicuntur ut ait Plinius canes nati ex lupis et canibus. Cum inter se forte miscuntur, solent et Inde feminas canes noctu in siluis alliga#318b#tas admitti, ad tigres bestias a quibus in siliri et nasci, ex eodem faetu canes adeo acerrimos et fortes, ut in conplexu leones prosternant. Catuli ergo significant gentiles, unde est in euangelio, quod Sirofaenissa mulier, cui dominus ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus, respondit ei dicens: Etiam domine. Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Mensa quippe est scriptura sancta quae nobis panem uitae ministrat. Mice puerorum interna sunt misteria scripturarum, quibus humilium solent corda refici. Non ergo crustas, sed micas de pane puerorum edunt. Catelli quia conuersi ad fidem, qui erant despecti in gentibus non littere superficiem in scripturis sed #M225# spiritalium sensuum, quia in bonis attibus proficere ualeant inquirunt.

Vulpis dicta quasi uolupis est enim uolubilibus pedibus et numquam rectis itineris sed tortuosis an fractibus currit. Fraudulentum animal insidiisque decipiens nam dum non habuerit escam fingit morte sicque descendentes quasi ad cadauer aues rapit et deuorat. #319a# Vulpis enim mistice diabolum dolosum uel hereticum callidum, siue peccatorem hominem significat, unde de Herode dominus ait in euangelio: Ite dicite uulpi illi. Et alibi: Vulpes inquit foueas habent et uolucres caeli nidos. In uulpibus hereticos et in uolucribus caeli malignos spiritus exprimens, qui in pectoribus humanis sibi latibula querunt, ubi suggestiones suas peruersas interserant. et uoluntates pessimas expleant. Item uulpes diabolus uel demones ut psalmis: Tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. Et in Hieremia: Propter montem Sion que disperiit, uulpes ambulauerit in eo. Vulpes heretici in Canticis canticorum: Capite nobis uulpes pusillas, exterminantes uineas, id est plebem fidelium, et in libro Iudicum de Samson dicitur: Apprehendit trecentas uulpes, et ligauit faculas in caudis eorum. Simiae Grecum est nomen, id est pressis naribus, unde et simias dicimus quod suppressis naribus #319b# sunt, et facie feda, rugis turpiter follicantibus licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone uocatas artitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur. Sed falsum est, in elementorum sagaces, noua luna exultiant media et caua tristantur, fetus quos amant ante se gestant neglecti circa matrem herent. Harum genera quinque sunt, ex quibus circo petici caudas habent. Simia enim cum cauda est, quam quidam cruram uocant. Spinge uellose sunt, comis mamis prominentibus dociles ad feritatis obliuionem. Keno kefali, et ipse similes simiis, sed facie modum canis, unde en nuncupati. Satirici facie ad modum Greca et gesticulatis motibus inquieti. Callitrices toto aspectu pene a ceteris distant, sunt enim in facie producta barba et lata cauda. Simiae autem callidos mente et peccatis fetidos homines significant #320a# qui aliquando per conuersionem et penitentiam ad pacificum nostrum deducantur, et eius agunt seruitium, sicut supradictum est, de elefantis et simiis. qui adducebantur ad Salomonem.

Enidros bestiola ex eo nuncupata quod in aquis uersetur, et maxime in Nilo quae si inuenerit dormientem corcodrillum, uolutat se in luto primum et intrat peros eius in uentrem. Et carpens omnia in terranea eius sic moritur. YCNHEOMON Greco uocatus, eo quod odore suo, et salubria ciborum, et uenenosa prodantur, de quo

Dracontius ait: Precidit suillus, uim cuius cumque ueneni. Suillus autem a setis est nuncupatus, hic etiam serpentes insequitur qui cum aduersus aspidem pugnat. Caudam erigit, quam aspis maxime incipit obseruare quasi minantem ad quam #M226# cum uim suam transferret decepta corripitur. Melo uel quod sit rotundissimo membro uel quod fauos petat. Et assidue mella captet.

Musio appellatus, quod muribus infestus sit, hunc uulgus captum a captura uocant. Alii dicunt quod captat id est uidet. Nam tanto acute cernit ut fulgore lu#3210b#minis noctis tenebras superet, unde a Greco uenit catus id est ingeniosus. Venator Christus est ut in Esaia secundum LXX: Ecce quemadmodum leo aut catulus leonis in uenatione quam capit ita ueniet. Venatores apostoli uel ceteri predicatores ut in Hieremia: Mittam eis uenatores et uenabit eos de omni monte. Venator diabolus in cuius figura Nembroth ille gigans uenator coram domino ut in Genesi. Venatores homines praui ut in propheta: Venantes ceperunt me, quasi auem inimici mei gratis. Lamia diabolus uel demones ut in Hieremia: Sed et lamia nudauit mamillam et lactauit catulos. Item lamia heretici uel qui libet hypocrita ut Esaias dicit: Cubauit lamia et inuenit sibi requiem.

[2] De minutis animantibus

Mus pussillum animal Grecum illi nomen est, quicquid uero ex eo trahit Latinum fuit. Alii dicunt mures quod ex humore terrae nascantur. Nam mus terra unde et humus terra his in pleni lunio iectur crescit sic quedam maritima augentur quae rursus minuent e luna deficiunt. Sorex Latinum est eo quod rodat et in modum serrie precidat. Antiqui autem soricem sauricem dicebant sicut et clodum claudum. Mustela dicta quasi mus longus nam telum a longitudine #321a# dictum. Haec ingenio subdola in domibus ubi nutrit catulos suos transfert mutatque sedem, serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt general mustellarum. Alterum enim siluestrum est distans magnitudine quod Greci ictidas uocant. Alterum in domibus oberrans, falso autem opinantur qui dicunt mustellam ore concipere aure effundere partum. Mustella est furti figura ut in Leuuitico demonstratur. Talpa dicta quod sit damnata cecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis semper terram fodit et humum egerit et radices subter fru#M227#gibus comedit. Mistice autem mures significant homines cupiditate terrena hinniantes et predant de aliena substantia subrapientes. Mustela uero eos per figuram demonstrat qui ingenium naturale subdolo malicie polluunt et totam uitam suam in insidiis et fraudibus ducunt.

Talpa ergo que cecitate perpetua damnata est aut idola significat caeca surda et muta aut eciam ipsos idolatros qui ignorantia et stulticia tenebris semper errant, de quibus in Esai scriptum est: Vt adoretis talpas et uespertiliones hoc est caeci cecos coluant de quibus alibi scriptura #321b# dicit: Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Aut etiam hereticos siue falsos Christianos per figuram demonstrat quoniam sicut talpa absque oculis semper terram fodit et humum egerit et radices sub fru#M227#gibus comedit. Sic et ipsi uerae scientiae lumine priuati terrenis actibus incumbunt et desideriis carnis et inlecebris uoluptatum deseruiunt radicesque bonorum operum in quibuscumque possunt dente malitiae conrodere et subuertere conantur.

Glires dicti sunt que pingues eos efficit somnus. Nam gliscere dicimus crescere hieme enim tota dormiuit et inmobiles quasi mortui iacent tempore astiuo reuiuiscunt. Isti eos significare possunt qui torpore pigritiae mutiles fiunt et laborare utiliter nolunt. De qualibus scriptum est:Propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei. Quia qui nunc otiosus tempore presentis uitae torpescit frustra in die iuditii quando tempus est messis mendicbit que caelestis uitae gaudia nullo modo cum iustis habebit.

Hiritius animal spinis coopertum quod ex inde dicitur nominatum eo quod subrigit #322a# se quando spinis suis clauditur quibus undique pretectus est contra insidias, nam statim ut aliquid presens erit primum se subrigit atque in globum conuersus in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est. Nam dum absciderit uuam de uitae sopinus se se uolutat super ea et sic eam exhibet natis suis. Hiricius enim misticae peccatores aculeis uitiorum plenos et astutia nequitia callentes significat et fraudibus et rapinis qui per fraudem de alienis laboribus sibi pastum quaerunt. De quibus scriptum est: Ibi habet foueam hiricius et catulos suos nutrit. Item illud quod in Psalmo scriptum est: Petra refugium erinacis. Erinatius idem est qui et hiritius animal omnino timidum natura prouidente semper armatum cuius cutem inuicem setarum sudes acutissimae densissimeque communiunt. Cui tamen non sufficit natiua munitio sed ne aliqua fraude possit intercipi refugium habet semper in saxis, huic competenter aptatur qui peccatis suis hispidus futura iuditia metuens petram #322b# Christum firmissimum noscitur habere refugium.

Grillus nomen a sono uocis habet hic retro ambulat terram terebrat stridet noctibus uenatus eam formica circum ligata capillo in cauernam eius coniecta afflato prius puluere ne se abscondat ita formicae complexibus trahitur. Formica dicta ab eo quod ferat micas farris cuius sollertia multa. Prouidet enim in futurum et praeparat aestate quod hieme comedat in messe autem elegit triticum ordeum non tangit, dum pluit eis super frumentum totum eicit. Dicuntur in Aethipia esse formicae ad formam canis quae arenas aureas pedibus eruunt quas custodiunt ne quis auferat captantesque ad necem persecuntur. Iuxta allegoriam formica prouidum homine uel operarium utilem significat. Vnde Salomon in Prouerbiis hortatur dicens: Vade ad formicam opiger et considera uias eius et disce ab ea sapientiam, quae cum non habeat ducem nec preceptorem nec principem, parat aestate cibum sibi et congregat immessae quod come#323a#dat. Hinc hortatur quemque sui curam agere et si tantillum animal sine #M228# preceptore sed sola natura duce sibi imposterum preuidere studeat quanto magis ille homo deo preceptore et doctoribus ammonentabus debet, in messe huius uitae operum colligere fructus et horreo uitae recondere ut habeat in die frigoris, id est iudicii qua non potest laborare unde uiuat. Formicaleon ob hoc uocatus quia est uel formicarum leo uel certe formica pariter et leo. Est enim paruum animal formicis satis in festum quod se inpuluere abscondit et formicas frumenta gestantes interficit. Pro inde autem leo et formica uocatus quia aliis animalibus ut formica est formicis autem ut leo est.

Ranae est a garrulitate uocate eoquod circa genitales strepunt paludes et sonum uocis importunis clamoribus reddunt. Ranae demones in apocalipsi: Vidi de ore draconis spiritus tres inmundos immodum ranarum sunt autem demoniorum. #323b# Ranae heretici qui in ceno uilissimorum sensuum commorantes uana garrulitate latrare non desinunt ut in Exodo.

[3] De serpentibus

Anguis uocabulum omnium serpentium genus quod plicari et contorqui potest et inde anguis quod angulosus sit et numquam rectus. Angues autem apud gentiles pro geniis lucorum et inhabiti semper, unde Persius: Pinge duos angues pueris acer est locus. Colubrum ab eo dictum quod colat umbras, uel quod in lubricos tractus flexibus sinuosus labetur nam lubricii dicitur quicquid labitur dum tenetur ut piscis et serpens. Cerastes serpens dictus eo quod in capite cornua habet similia arietum, cerusta Greci cornua dicunt. Sunt aut illi quadrigemina cornicula quorum ostentatione, ueluti esca illiciens sollicitat et animalia perimit. Totum enim corpus togit arenis nec ullum indicium sui prebet nisi ex ea parte #324a# qua inuitatas aues uel animalia capit. Est autem flexuosus plusquam alii serpentes, ita ut spinam non habere uideatur. Colubri enim et cerasti nomine diabolus uel antichristus significatur ut est illud quod Iacob patriarcha de Dan filio sua prophetauit dicens: Fiat Dan coluber in uia et cerastes in semita mordet ungulas equi et cadet ascensat eius retro. Non solum enim coluber antichristus set etiam cerastes uocatur. Cerasta enim Grece cornua dicuntur serpens que hic cornutus esse, ut supra memorauimus perhibetur per quem digne aduentus antichristi assertur, quia contra uitam fidelium cum morsu pestifere predicationis armabitur et iam carnibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam uiam? Fit ergo coluber in uia que in presentis uitae latitudinem eos ambulare prouocat quibus partendo quasi blanditur. Sed in uia mordet quia eos quibus libertatem tribuit erroris sui ueneno consumit. #324b# Fit iterum cerastes in semita que quos fideles repperit et sese ad precepti celestis angusta itinera constringens non solum nequitia callide persuasionis impedit sed etiam terrore potestatis premit #M229# et in persecutionis angore post beneficia ficte dulcedinis, exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat et quia antichristus extrema mundi adprehendere nititur. Cerastes ille equi ungulas mordere perhibetur. Vngulam quippe equi mordere est, extrema seculi feriendo contingere, ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem sicut Saulus cecidisse memoratur. In faciae enim cadere est in hac uita suas unumquemque culpas cognoscere easque penitendo deflere. Retro uero quod non uidetur cadere est ex hac uita repente decedere et ad qua supplicia ducatur ignorare et quia Iudea erroris sui laqueis capta #325a# pro Christo antichristum expectat. Bene Iacob eodem loco repente in electorum uoce conuersus est diceris: Salutare tuum expectabo domine id est non sicut in fideles antichristum sed eum qui in redempcionem nostram uenturus est uerum credo fideliter Christum. Serpens autem nomen accepit quia occultis accessibus serpit, non apertis passibus sed squamorum minutissimis nisibus repit illa autem que quatuor pedibus nituntur sicut lacerti et staliones non serpentes sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt quia uentre et pectore reptant quorum tot uenena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores, quot colores habentur. Serpens autem diabolum significat ut est illud in Genesi: Serpens erat callidior cunctis animantibus terre aut maliciosos homines atque hereticos de quibus Psalmista ait: Acuerunt linguas suas sicut serpentes uenenum aspidum sub labiis eorum. Pulchre hic malicia hereticorum dolusque describitur. Linguas enim uerba significant quae nequiciae coetibus expolita uulnerare #325b# contendunt corda simplitium. Quae merito serpentibus exequantur que sermonibus suis uires euomunt unde surdis aspidibus comparantur, tali enim proposito contendunt, ut pertinatia mentis numquam uelint a ueritate superari. Item in aliam partem serpentis significatio trahitur ut est illud in euangelio: Sicut exaltauit Moyses serpentem in deserto ita exaltari oportet filium hominis, ut omnes qui credit in illum non pereat sed habeat uitam aeternam. Ibi enim significat serpens mortem Christi quae saluabit genus humanum quod astutia serpentis antiqui maligna suasione salute a conditore percepta priuaubit. Draco maior cunctorum serpentium siue omnium animantium super terram. hunc Greci dracontam uocant. Vnde diriuatum est in Latinum ut draco diceretur qui saepe a speluncis abstractus fertur in aerem concitaturque propter eum aer. Est autem christatus ore paruo et artis #326a# fistulis per quas trahit spiritum et linguam exerit. Vim autem non in dentibus sed in cauda habet et uerbere potius quam rictu nocet. Innoxius uitam est #M230# a uenenis sed ideo huic ad mortem fatiendam uenena non esse necessaria que si quem ligant occidit a quo nec elefans tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitiscens per quas elefanti soliti gradiuntur. Crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Ethiopia et India in ipso incendio iugis estus. Misticae draco aut diabolum significat aut ministros eius, uel etiam persecutores aecclesiae homines nefandos cuius misterium in pluribus locis scripturae inuenitur. Nam et in Psalterio de hoc scriptum est, et in libro Iob, nec non et in Apocalipsi Iohannis. Denique Psalmista dicit: Tu confirmasti in uirtute tua mare tu contribulasti capita draconum super aquas. Confirmauit enim rubri maris #326b# liquidos abyssos quod in duobus lateribus sic aqua diuisa est, ut mare nauigerum iter faceret esse terrenum. bContriuisti capita draconum super aquas misterium superioris miraculi decenter exponit quia illa prefiguratio transitus maris rubri aquis sancti baptismatis indicabat, ubi capita draconum id est spiritus in mundorum perducuntur ad nihilum quando animas quas illi peccatorum sordibus inquinant fons salutaris emundat. Quod autem additur: Tu confregisti caput draconis magni et cetera. Cum superius dixerat plurali numera capita draconum significare uolens nequitias spiritales. Modo singulari numero ponit draconem ut ipsum Satanan indicare uideatur, qui quantum fortior tantum nequitior et cum singulari numero ponitur inter malignos spiritus habere poenitus abnegatur. Confractum est enim caput eius quando superbia eius de caelo eiecta est. Et natiuam claritatem retinere non meruit, qui se uoluntaria obscuritate maculauit. Addidit: Dedisti eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes bene peccatores aduertimus qui ante fuerant tenebrosamente deterrimi, sed ad deum conuersi esse ceperunt #327a# escam habere cum de eius detractione satiantur. Nam hodieque quem pessimum intellegi uolumus diabolum nominamus omnibus enim culpis exsufflator admissis totius dicitur auctor erroris. Et sicut ille Christianos insequitur ita ab omnibus execrabili errore discerpitur, sic fit ut qui paganis ante uenerabilis nunc a Christianis detractionum morsibus conrodat siue conuersi iam fideles escam possunt habere diabolum quando per ipsius machinamenta temptationesque proficiunt ipso enim persequente martires fiunt ipso affligente patientiae munere coronantur. Qua propter merito diabolus illorum esca dicitur, quos fatigationibus crebris ad desideria uotiua perducit.

Aspis uocatus quod morsu uenena inmittat et spargat. Ios enim Greci uenenum dicunt, et inde aspis quod morsu uenenato interimat, huius diuersa genera et speties et dipsar effectus ad nocendum. Fertur autem aspis cum ceperit pati incantatorem qui eam quibusdam carminibus propriis euocat ut eam de cauerna producat, illa cum exire noluerit unam aurem in terram pre#M231#mit alteram cauda obdurat et operit atque ita uoces illas magicas non audiens non exiit ad incantantem. De quo dicit Psalmista: Ira illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis #327b# surdae et obdurantes aures suas quae non exaudiet uocem incantantium et ueneficia quae incantantur a sapiente. Cui serpente ira Iudeorum per similitudinem nimis aptissimam diffinitur obstinata quippe hominum ira in reuocabilis est qui nec docentium predicationes exaudiant procurant sibi uoluntariam surditatem cui malo consuetudo aspidis conparatur quae ne uerba incantantis exaudiat suas que latebras derelinquat. Vnam aurem caudae suae inflexione dicitur obdurare. Alteram uero in terram deprimere cui merito Iudaei comparati sunt qui cordis auribus obduratis sanctae scripturae audire noluerunt saluberrimam iussionem. Obdurare enim a sacerdotibus tractum est qui aures suos turae replebant ne peregrinas uerbis intercedentibus confusa carminum memoria turbaretur. Dipsa genus aspidis qui Latine situla dicitur, quia quem momorderit siti periit. Ipnalis genus aspidis dicta #328a# quod somno necat hanc sibi Cleopatra apposuit et ita morte quasi somno soluta est. Emorrois aspis nuncupatur quod sanguinem fuget, qui ab eo morsus fuerit ita ut dissolutis uenis quicquid uitae est, per sanguinem euocet. Grece enim sanguis emath dicitur. Prester aspis semper ore patenti et uaporanti currit, cuius poeta sic meminit: Oraque distendens auidus fumantia prester. Hic que percusserit distenditur enormique corpulentia necatur exuberatum enim putedo sequitur. Spectabificus aspis quidum momorderit hominem statim enim consumit ita ut liquefiat tocius in ore serpentis.

Bailiscus Grece Latine interpretatur regulus eo quod rex serpentium sit adeo ut eum uidentes fugiant quia olfactu suo eos necat nam et hominem uel si aspiciat interimit, siquidem et eius aspectu nulla auis uolans inlaesa transit. Sed quam procul sit eius ore combusta deuoratur. A mustelis tamen uincitur quas illic homines inferunt caurnis in quibus delitescunt. Itaque ea uisa fugit, quem ille persequitur et occidit. Nihil enim #328b# parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis albis maculis lineatus. Reguli autem sicut scorpiones a rentia quaeque sectantur et post quam ad aquas uenerint idrophobas et limphaticos faciunt. Sibilus idem est qui et regulus sibilo enim occidit antequam mordeat uel exurat. Basiliscus autem diabolum significat qui nequitiae suae uenenio palam interficit, incautos sed idem superatur cum ceteris noxiis animantibus a milite Christi spem suam totam in ipso ponente cuius uirtus omnes aduersarias potestates superat atque conculcat. De hoc quoque propheta in Psalmis dicit: Super aspidem et basilicum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Hic iam diuina uirtus exprimitur quae tantis rebus seuientibus imperauit. Nam omnia ista nomina diabolo congruenter aptantur. Aspis #M232# est dum occulte percutit. Basiliscus cum palam uenena disseminat. Leo dum persequitur innocentes. Draconum neglegentes impia uoracitate degluttit. Verum haec omnia in glorioso aduentu domini pedibus ipsius prostrata iacuerunt solus enim #329a# tam ferocia ualuit subdere qui patri coaeternus et consubstantialis secundum diuinitatem probatur existere. Haec si diligenter sanctorum patrum predicatione tractemus nec aliqua dementium heretica prauitate turbemur. Omnia nobis sicut dicta sunt absoluta ueritate constabit. Scorpio uermis terrenus qui potius uermibus animal armatum a culeo et ex eo Grece uocatum est quod cauda figat arcuato uulnere uenena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat. Scorpius diabolum significat uel ministros eius. Vnde est illud dominicum in euangelio: Ecce inquit bdedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici. Nam et alibi dominus in euangelio ait: Quis enim est ex uobis quem si petierit filius suus panem numquid lapidem dabit illi? Aut si piscem petit numquid serpentem dabit illi? Aut si petierit ouum, numquid porriget ei scorpionem? Tria sunt nobis maxime necessaria, id est fides, spes, caritas. Fides ut recte credamus. Spes ut semper cum bona patientia dei prestolemur promissa. Caritas ut sedulo eum diligamus ex toto corde tota mente tota uirtute et proximos nostros sicut nos metipsos. In fide piscis signatur, in spe ouis, in caritate panis. Et e contrario in lapide #329b# duritia in serpente infidelitas et in scorpione disperatio exprimitur, in baptismo fides accipitur unde uiuitur in seculo. Spes in ouo quia in ouo nondum pullus uidetur sed hinc speratur. Caritas aut que a totum uincit pani conparat.

Vipera dicta quod ui pariat. Nam et uenter eius cum ad partum ingemuerit, catuli non expectantes maturam nature solutionem conrosis eius lateribus ui erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Vipereo coeunt abrupto corpore nodi. Fertus aut quod masculus ore inserto uipere semen exspuat. Illa autem ex uoluptate libidinis in rabiem uersa caput maris ore ceptu precidit. Ita fit ut parens uterque pereat masculus dum coit dum parturit femina. Vipera significat malitiosos homines nec non hereticos qui uenena nequitiae intra se gerunt. Vnde Iohannes Baptista ad Iudaeos quia dum dolose ueniebant dixit: Progenies uiperarum quis demonstrauit uobis fugere ab ira uentura. Male ergo soboles malorum parentum actiones imitantes progenies uiperarum uocantur quia per hoc quod bonis inuident eos que persecuntur quod quibusdam male retribuunt quod lesiones proximis exquirunt, quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium uias #330a# sequuntur, quasi uenenati filii de uenenatis parentibus nati sunt. Enidris coluber in aqua uiuens Greci enim aquam idros uocant. Ydros aquatilis serpens a quo icti obturge#M233#scunt, cuius quidam morbum boam dicunt eo quod fimo bouis remedietur. Ydra draco multorum capitum qualis fuit in Lerna palude prouintiae Arcadiae. Haec Latine excedra dicitur quod uno caeso tria capita excrescebant sed hoc fabulosum est. Nam constat ydram locum fuisse euomentem aquas uastantes uicinam ciuitatem in quo uno meatu clauso multi erumpebant quod Herculos uidens loca ipsa exusit et sic aque clausit meatus. Nam ydra ab aqua dicta est.

Celidros serpens qui et cersidros quasi cergini, quia et in aquis et in terris moratur. Nam circon dicunt Greci terram. Ydros aquam hic per aquam labitur terram fumare facit quam sic Maceri disscribit: Seu terga exspirant, spumantia uirus seu terra fumat qua teter labitur anguis. Salamandra uocata quod contra incendia ualeat, cuius inter omnia uenenata maxima uis est, caetera enim singulos feriunt haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrep#330b#serit omnia poma inficit uenenis et eos qui ederint occidit, qui etiam uel si in puteum cadat uis ueneni eius potantes interficit. Ita contra incendia repugnans ignes sola animalium extinguit, uiuit enim in medis flammis sine dolore et consummatione et non solum quia non uritur sed extinguit incendium. Et ut breuiter superiora recapitulem, serpens est diabolus uel homines impii ut in euangelio: Serpentes genimina uiperarum. Serpens Christus propter sapientiam cuius figuram serpens ille aereus gerebat, quem Moyses in ligno suspendit cuius intuitu percussi a serpentibus sanabantur. Et in euangelio: Estote prudentes sicut serpentes. Serpens diabolus in Genesi: Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus quas fecerat dominus deus. Caput sepentis prima peccati suggestio ut in Genesi: Ipse conteret caput tuum. Pectus serpentis tipus superbiae uel tumidi cordis malitia ut est illud supra pectus tuum gradieris. Draco diabolus ut in Psalmo: Draco iste quem formasti ad inludendum ei. Et alibi: Tu confregisti caput draconis magni. Dracones demones ut in Psalmo: Tu contribulasti capita dra#331a#bconum. Dracones principes gentium ut in Propheta: Glorificabit me besta agri dracones et strutiones. Leuiathan id est serpens diabolus in Esaia: Et uisitabit dominus in gladio suo duro super leuiathan serpentem tortuosum et occidet coetum qui est in mari. Coluber diabolus ut in Iob: Et obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus id est medicina domini Ihesu Christi proiectus est diabolus de cordibus hominum. Regulus diabolus uel demones flatu cogitationis corda hominum uulnerantes ut in Hieremia: Ecce ego mittam uobis regulos quibus non est incantatio et mordebunt uos. Et in Deuterionomio: In quo erat serpens flatua durens aspis duricia cordis peccatorum sanctis predicationibus aurem cordis non ac#M234#commodantes in Psalmo: Sicut aspidis surdae et obdurantis aures suas. Et in aliam partem ut in Iob pro impio: Caput aspidum fuget hoc est inspirationes diaboli uel demonum. Aspis et basiliscus peccatum et mors in Psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem id est diabolum et antichristum. #331b# Vipera diabolus uel ministri eius in euangelio: Genimina uiperarum. Et in Iob pro impio: Et occidet eum lingua uiperea. Scorpius diabolus in euangelio: Dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Sunt et alia serpentium genera ut admoditate elefantiae camedracontes postremo quantus nominum tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigide sunt nec percuciunt nisi quando calescunt. Nam quando sunt frigidae nullum tangunt. Vnde et uenena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore et merito quia frigide sunt, nocturno rore in se enim adducunt corporis uaporem gelidi pestes et nature frigide. Vnde et hieme in nodos torpent estate soluuntur. Inde est quod dum quicumque serpencium ueneno percutit primum obstupescit et postea ubi in illo calefactum ipsum uirus exarserit statim hominem extinguit. Veneno autem dictum eo quod per uenas uadit, infusa enim pestis #332a# per uenas uagetatione corporis aucta discurrit et anima exigit. Vnde non posse uenenum nocere nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus: Noxia serpentium est admixto sanguine pestis. Omne aut uenenum frigidum est et ideo anima quia ignea est fugit uenenum frigidum. In naturalibus bonis que nobis et inrationabilibus animantibus uidemus esse communia uiuaci quadam sensus serpens excellit. Vnde et legitur in Genesi: Serpens aut erat sapientior omnibus animantibus terre. Dicit aut Plinius si credit quod serpentis caput etiam si cum duobus euaserit digitis nihilominus uiuit, unde et totum corpus obicit pro capite ferientis. Anguibus uniuersis ebes uisus est raro in aduersum contuentur nec frustra cum oculos non in fronte habeant sed in temporibus adeo ut citius audiant quam aspitiant. Nullum aut animal in tanta celeritate linguam mouet ut serpens adeo ut triplice linguam habere uideatur cum una sit. Serpentium nuda sunt corpora adeo ut quacumque eunt uia humore disignent uestigia serpentium talia sunt #332b# ut cum pedibus carere uideantur costis tamen. Et squamarum nisibus repunt quas a summo guttture usque ad imam aluum parili modo dispositas habent squamis enim quasi unguibus costis quasi cruribus innituntur. Vnde si in qualibet corporis parte ab aluo usque ad caput ictu aliquo collidatur debilis reddita cursum habere non possit quia ubicumque ille ictus inciderit spinam soluit per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu uiuere dicuntur adeo ut deposita uetere tunica senectutem depo#M235#nere atque in iuuentam redire perhibeantur. Tunicae serpentum ex uiuae nuncupantur eo quod his quando senescunt sese exuunt quibus exuti in iuuentam redeunt. Dicuntur enim ex uuiae et induuiae quia exuuntur et induuntur. Pithagoras dicit de Medulla: Hominis mortui quae in spina est serpentem creari. Quod etiam Ouidius in Metamorfoseorum libris commemorat dicens: Sunt qui cum clauso putrefacta spina sepulchro mutari credant humano sanguine medullas. Quod si creditur merito euenit, ut sicut per serpentem mors hominis ita et hominis morte serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere. Prudens lector cognitis his serpentium generibus atque effectibus quando de eis in scripturis legas non te pigeat temptare si aliquid, possis in spiritalem sensum inde redigere.

[4] De uermibus

Vermis est animal quod plerumque de carne, uel de ligno uel de quacumque re terrena sine ullo concubitu gignitur. Licet nonnumquam et de ouis nascantur, sicut scorpio. Sunt autem uermes, aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut uestimentorum. Aranea uermis aeris ab aeris nutrimento cognominata, quia exiguo corpore. Longa fila deducet, et telae semper intenta numquam desinit labora re perpetuum sustinens in sua arte suspendium. Sanguisuga uermis #333b# aquatilis dicta quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur cumque labitur faucibus uel ubi uspiam adherescit sanguinem haurit, et cum nimio cruore maduerit euomit quod hausit. Ita utre centiorem denuo sugat. Cantarida uermis terrenus qui humano corpori statim fuerit applicatus sui adustione uesicas facit plenas humore. Multipes uermis terrenus ex multitudine pedum uocatus qui contractus in globum complicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra. Limax uermis limi dictus quod in limo uel de limo nascatur unde et sordida semper et in munda habetur. Bombices frondium uermes ex cuius textura bombicinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo quod euacuetur dum fila generat et aer solis in ea remaneant. Eruca frondium uermis in holus uel pampino inuoluta ab erodenda dicta de quo meminit Plautus: Imitatus nequam bestiam et maleficam inuolutam in pampino implicat. Sed idem nec aduolat ut locusta, ut huc illucque discurrens #334a# semiparta dimittat, sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigris morsibus uniuersa consumit. Teredonas Greci uocant lignorum uermes quod terendo edant, hos nos thermites dicimus. Ita enim apud Latinos ligniuermes uocantur quos tempore inportuno caese arbores gignunt. Tinea uestimentorum uermis dicta quod teneat, et eo usque insedat quo erodat unde et pertinax quod in eandem rem identidem urgeat. Vermes carnium emigraneus, lumbricus, ascaridae, #M236# costi, pediculi, pulices, lendix, tarmus ricinus, usia, cimex, emigraneus, uermis capitis uocatur.

Lumbricus intestinarum dictus, quasi lumbicus, quia labitur, uel quod in lumbis sit. Ascaridae costi pediculi uermes, cutis a pedibus dicti, et unde et peducosi dicitur, quibus pedicule in corpore efferuescunt. Pulices uero uocati sunt, quod ex puluere magis nutriantur. Tarmus uermis est lardi. Ricinus uermis canis uocatus, eo quod erit in auribus canum. Caenos enim Graecae, canis est. Vsia est uermis porci appellata, quia urit nam ubi momorderit, adeo locus ardet #334b# ut ibi uesicae fiant. Cimex de similitudine cuiusdam herbae uocatus, cuius doetorem fhabet, propriae autem uermis in putre carne nascitur. Tinea in uestimentis eruca inholere. Teredo in ligno, tarmus in lardo, uermis non ut serpens apertis passibus uel squamarix nisibus repit, quia non est illi spinae rigor ut colubri, sed indirectum corpusculi sui partes gradatim pergendo contractas contrahendo porrectas motum explicat, sique agitatus per labitur. Vermis misticae aut Christus pro humilitate assumpti hominis intellegi potest, ut est illud in Psalmo: Ego sum uermis et non homo. Aut meror animi peccatoris in inferni poena constituti, de quo scriptum est: Vermis eorum non moritur, et ignis non extinguetur. Aranea uero humanam fragilitatem significat, unde est illud in Psalmo: Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius. Aranea uero corpus habet tenue, in terra non habitat, sed per loca altiora telas quasdam tenuissima uiscerum digestioni contexit, sicut et a quibusdam uermibus sericum dicitur ex filari, huic ergo exiguo corpusculo, recte conuersi et afflicti #335a# anima comparatur, que longis obseruationibus uigiliisque fatigatur, terrena deserens, subtilissima operationes uirtutum, diuino timore ea uiuificatus efficit. Post haec re uertitur ad illud suae propositionis initium que licet increpetur, licet tabefiat tamen fragilitate humanitatis diuersarum uarietate confunditur. Item aranea, fraudem diaboli signat, ut in Esaia: Telas araneae texuerit. Sanguisuga uero diabolus est, unde est illud in Prouerbiis: Sanguisugae duae sunt, filiae dicentes, affer, affer. Diaboli ergo filiae sunt, luxuria, et auaritia, quibus sangui nolentus hostis humanum genus infestat. Eruca similiter potest significare diabolum, qui germina uirtutum in homine crescenti a malis suasionibus rodere, et uitus prauis exstirpare non cessat. In scripturis ergo sacris ubi detinea et erugine mentio fit, mysticus in eis quaerendus est sensus. Nam iuxta allegoriam erugo potest significare arrogantiam atque iactantiam, quae ubicumque fuerit omnem decorem et robur uirtutum obfuscat, ac thesaurum #335b# spiritalium donorum dissipat. Vnde propheta dicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentium et omnis arrogantia abominatio est apud deum. Tinea autem intestinum uitium animi significat. #M237# Vnde dominus ait in euangelio: Thesaurizate uobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur. Et ubi fures non effodiunt nec furantur. Tinea uero quae uestes latenter corrodit designat inuidiam quae studium bonum lacerat, et conparationem unitatis demoliri non cessat. Fures namque demones atque heretici sunt, de quibus Veritas ait: Omnes quotquot uenerunt fures sunt et latrones.

[5] De piscibus

Pisces inde dicti, unde et pecus a pascendo scilicet. Reptilia dicuntur, hec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam, quamuis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Vnde et Dauid ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus. Anfiuia sunt, quaedam genera piscium, inde dicta eo quod ambulandi in terris usum, et natandi in aquis officium habeant. Ansi enim Grece #336a# uirumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris uiuunt ut focae.

Crocodrilli yppotami, hoc est equi fluuiales. Peccoribus autem et bestiis et uolatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius uisa et cognita sunt. Piscium uero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt. Aut ex similitudine terrestrium, ut ranae et uituli et leones, et nigri meruli, et pauidi, uerso colore dorso et collo picti et turdi, albo uarii et cetera. Quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina uindicauerunt. Ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati quod mordeant. Et lupi quod improba uoracitate alios persequantur. A colore ut umbrae quia colore umbrae sunt, et auratae, quia in capite auri colorem habent. Et uarii a uarietate quos uulgo tructas uocant. A figura ut orbis qui rotundus est totusque in capite constat ut solia, quod sit instar calciamentorum solus. A sexu ut musculus, quod sit ballenae masculus, eius enim coi#336b#tu concipere haec belua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lactae concipiunt ostreae. Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestia, ab emittendo et fundendo aquas uocate, caeteris enim bestiis, maris altius iaciunt undas. Bal enim Grece emittere dicitur, coetae dictae TOKH TOC KATA KETE, hoc est ob inmanitatem. Sunt enim in gentia genera beluarum et aequalia montium corpora, qualis coetus excepit Ionam cuius aluus tante magnitudinis fuit, ut instar obtineret inferni. Dicente prophete: Exaudiuit me de uentre inferni. Equi marini quod prima parte equi sunt, postrema soluuntur in piscem. Bocas dicunt esse, boues marinos quasi boacas. Cerulei a colore appellati, nam cerulum est uiride cum nigro, ut est mare. Delfines certum habent uocabulum, quod uoces hominum sequantur, uel quod ad simphoniam gregatim conueniunt. Nihil in mare uelocius istis, nam plerumque salientes naues transuolant, quando autem praeludunt in fluctibus #337a# et undarum se molibus saltu praecipiti #M238# feriunt, tempestates significare uidentur. Hi propriae Simones nominantur. Est et delfinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodrillos tenera uentrium secantes interimunt. Porcimarini sunt, qui uulgo uocantur suilli, quidum escam quaerunt more suis terram subaquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium et nisi rostrum arenis inmergant, pastum non colligunt. Crocodrillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes, in terra et in aquis ualens. Longitudine plerumque uiginti cubitorum dentium et unguium, immanitate armatum, tantaeque cutis duritia, ut quamuis fortium ictus lapidum tergore percutiat, nocte in aquis, die humi qui escit, oua in terra fouet, masculus et femina uices seruant. Hunc piscem quidam serratam habentes, Christam tenera uentrium desecantes interimunt, solus ex animalibus superiorem maxillam mouere dicitur. Ippotamus uocatus quod sit equo similis dorso iuba et hinnitu rostro resupinato a pri#337b#mis dentibus, cauda tortuosa die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur. et hunc Nilus gignit.

Mullus uocatus quod mollis sit atque tenerrimus, cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari, homines uero quibus sepe pastus pisce molent. Mullus in uino necatus, hi qui inde biberint tedium uini habent. Mugilis nomen habet quod sit multum agilis, nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens. Ita transilit rete, ut uideas piscem uolare. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo, unde et quando capitur adeo lenis est ut quanto fortius presseris tanto citius elabitur. Ferunt atuem orientis fluuium Gangen. Anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae uino necatae qui ex eo biberint tedium uini habent. Draco marinus aculeos in branciis habet ad caudam spectantes, quidum percusserit, qua qua ferit, uenenum fundit #338a# unde et uocatus. Mure nam Greci myrinam uocant, eo quod complicet se in circulos, hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente. Obid a piscatori tamquam serpente sibilo uocatur et capitur, citu autem fustis difficulter interimitur. Concae et cocleae hac ex causa uocate, quia deficiente luna cauantur id est euacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum, incremento lunae membra turgescunt, defectu euacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit auget humorem, cum uero in defectum uenerit humores minuuntur, hoc enim phisici dicunt. Concae autem primae positionis nomen. Cocleae uero per diminutionem quasi conculae. Concarum multa genera sunt inter aquas et margareti fere quae ocoeleae dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis, eo quod nocturno tempore litora appetunt et ex caelesti rore margaretum concipiunt et unde et caelo ac nominantur. #338b# Murice coclea est maris dicta ab acumine et asperi#M239#tate, quae alio nomine concilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat. Ex quibus purpura tinguitur, et inde ostrum appellatum, quod haec tinctura ex testae humore elicitur. Cancros uocari quia concae sunt, crura habentes, inimica ostreis animalia, eorum enim carnibus uiuunt, miro ingenio, quia ualidam testam eius aperire non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodet. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum fluuiales, et marini, ostrea dicta est a testa quibus mollities interior carnis munitur. Greci enim testum ostrea uocant. Ostrea autem neutrum carnes eius feminino dicuntur. Musculi sunt ut praediximus cocleae aquorum lacte concipiunt ostreae. Et dicti musculi quasi masculi.

Spungia a fingere dicta, id est nitidare #339a# et exurgere. Vnde Cicero: Et fingebatur spungis sanguis id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inherente petris, unde et dum asbsciditur sanguinem remittit. Spongia enim caua misticae significat dolosam infidelitatem Iudaeorum, de quibus scriptum est in euangelio: Illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius. Nam de ipsis animantibus alia sunt uiuentia in aquis, et discurrunt ut pisces. Alia quae stant fixa ut ostreae, icini spungiae ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae, spissioresque, alias feminas qui maioribus fistulis sunt ac perpetuis. Alias duriores quas Greci appellant tragos, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui, mollissimum genus earum penecilli uocantur, eo quod apte sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae spungiae cura fiunt, per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut caera Punica candorem bibunt. Animalium omnium in aquis uiuentium nomina centum quadraginta quatuor Plinius ait: Diuisa in beluarum generibus serpentium communium terrae et aquae #339b# cancrorum, concarum, locustarum, peloridum, polipporum, solearum, lacertorum ut luligo, et huic similia. Ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam uero in suis locis sine mutatione uagantur. In piscibus autem feminis, aliae conmixtione masculi concipiunt et pariunt catulos. Aliae ponunt oua sine masculi susceptione concepta, quae item insequens sui seminis iactu perfunduntur, et quae hoc munere fuerint afflata, generabilia fiunt. quae uero fusa non fuerint, sterilia perseuerant aut putrescunt. Piscium autem uocabulo aliquando boni homines, aliquando uero mali in scripturis designantur, ut est illud in euangelio, quo saluator in parabola de sagena missa in mare narrat dicens: Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti. Quam #M240# bcum inpleta esset educentes et secus litus sendentes elegerunt bonos in uasa sua, malos autem foras miserunt. Sub qua parabola sancta ecclesia sagenae comparatur. Que et piscatoribus est commissa et per eam #340a# quisquis ad aeternum regnum a presentis saeculi fluctibus trahitur. Ne in aeternae mortis profunda mergatur, quae ex omni genere piscium congregat, que ad peccatorum ueniam sapientes et fatuos liberos et seruos diuites, et pauperes fortes, et infirmos uocat. Sed litus hoc est finis mundi indicat, sagena sanctae ecclesiae quid trahebat, Et quidem boni pisces, hoc est boni homines tunc recipientur in uasa, hoc est in aeternas ducuntur mansiones. Mali autem foras mittentur in caminum uidelicet ignis, ubi erit fletus et stridor dentium. Possunt et pisces sapientes istius mundi singificare ut est illud Psalmistae: Volucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Volucres caeli superbi sunt homines, qui inflati uento iactantiae quasi per inane aeris efferuntur et humilia despiciunt, cum altius eleuantur. Volucres enim a uolatu crebro dictae sunt. Pisces enim maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi #340b# naturam erratica curositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi referant, pelagi mundatione confusa. Ita et isti capite dimisso, uenas rerum ratione humana assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum non uacat quod hic posuit maris, propter eos qui sibi uidentur esse sapientes. Verum isti tales eorumque similes domini pedibus feliciter subiciuntur, quando ad Christianae uenerint religionis affectum. Piscatores apostoli uel ceteri predicatores, unde in euangelio legitur: Ite post me et faciam uos piscatores hominum fieri. Et in malam partem per Isaiam: Lugebant piscatores. Pisces sancti in euangelio: Et traxerunt plenum rete piscibus magnis. Pisces reprobi in euangelio: Malos autem foras miserunt. Et in Amos [Osee]: Sed et pisces maris congregabuntur. Piscis dominus Iesus Christus tribulationis igne assatus. In euangelio: Posuerunt coram eo partem piscisassi et fauum mellis. Pisces duo coniuncti quinque panibus duo testamenta legis, uel duo precepta caritatis. Siue duae personae regia et sacerdotalis in euangelio: Et acceptis quinque panibus et #341a# bduobus piscibus. Amus diuinitas filii dei quae carne induta latuit. Amus in esca de quo amo dominus ad Iob loquens ait: Numquid abstrahere poteris leuiathan hamo tuo quia idem hostis humani generis dum in ore piscis escam corporis domini per passionem momordit. Et necatus est per potentiam diuinitatis. Item in malam partem pro diabulo per Abbacuc: Totum in amo suo subleuabit.

[6] De auibus

Vnum nomen auium sed genus diuersum, nam sicut specie sibi differunt, ita et naturae diuersitate. #M241# Nam aliae simplices sunt, ut columbae. Aliae astutae ut perdix. Aliae ad manum se subiciunt ut accipiter. Aliae reformidant ut garamantes. Aliae hominum conuersatione delectantur ub birundo. Aliae in desertis secretam uitam diligunt ut turtur. Aliae solo semine reperto pascuntur ut anser. Aliae carnes edunt et rapinis intendunt ut miluus. Aliae in curiae quae manent in locis semper. Aliae ad uenticiae quae propriis temporibus reuertuntur, ut ciconiae hirun#341a#dines. Aliae congregae id est gregatim uolantes, ut sturni et coturnices. Aliae soli uage, id est solitariae propter insidieas depredandi ut aquilae accipiter et quaecumque ita sunt. Aliae uocibus strepunt ut hirundo. Aliae cantus edunt dulcissimos, ut cignus et merula. Aliae uerba et uoces hominum imitantur, ut psitacus et pica, sed alia sicut genere ita et moribus innumerabilia. Nam uolucrum quot genera sint inueniri quemquam non posse, neque enim omnia Indiae et Aethiopiae aut Scithiae deserta quis penetrare potuit, qui earum genus uel differentias nosset. Aues dictae, eo quod uias certas non habeant, sed per auia quaeque discurrent. Aliter quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant. Volucres a uolando, nam unde uolare, inde et ambulare dicimus, uola enim dicitur media pars pedis siue manus, et in auibus uola pars media alarum quarum motu pinnae agitatnur inde uolucres. Pulli dicuntur omnium aui#342a#um nati sed et animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et homo paruus pullus, recentes igitur nati pulli, eo quod polluti sunt. Vnde et uestis nigra pulla dicta est. Alae sunt in quibus pennae per ordinem fixae, uolandi exhibent usum, uocatae autem alae quod his aues conplexos alant pullos ac foueant. Pinnae a pendendo id est uolando dictae unde et pendere uolucres enim pennarum auxilio mouentur quando se aeri mandant. Pluma quasi piluma, nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in auibus.

Auium nomina multa a sono uocis constat esse composita, ut grus, coruus, cignus, pauo, miluus, ulula, cuculus, graculus, et cetera. Varietas enim uocis eorum docuit homines quid nominarentur. Volucres angeli sunt, sicut in Iob pro origine sapientiae dicitur. Volucribus caeli nidos habere. Volucres homines superbi in psalterio: Oues et boues uniuersa insuper et peccora campi, uolucres caeli et pisces maris. Volatilia apostoli uel omnes sancti in euangelio: Tauri mei et altilia occisa sunt #342b# id est patres noui et ueteris testamenti. Volatus sanctorum ad deum ascensus uel in scripturis intellectus in psalterio: Volabo et requiescam. Aues autem siue uolucres diuersas significationes habent. Aliquando enim significant angelos, ut est illud aues caeli adnuntiant uocem eius. Aliquando sanctos homines, ut est illud de grano sinapis domini testimonium: Quod minimum quidem est omnibus seminibus. Cum autem creuerit maius omnibus holeri#M242#bus est, et fit arbor ita ut ueniant uolucres et habitent in ramis eius. Praedicatio euangelii minima est omnibus disciplinis coram oculis sapientium istius mundi, sed crescit in arborem, ita ut uolucres caeli quas uel animas credentium uel fortitudines dei seruitio mancipatas sentire debemus uenient et habitent in ramis eius ramos puto euangelicae arboris quae de grano sinapis creuerit dogmatum esse diuersitates in quibus ut supra dictum est, uolucrum una quaeque requiescit. Aues sunt demonos, unde et in Apocalipsi omnibus auibus dicitur: Aues quae uolatis per medium caelum uenite ad caenam magnam dei ut manducetis #343a# carnes regum et cetera. Et in Salomone: Qui innititur mendatio hunc pascit uentus, idem autem ipse sequitur aues uolantes. Auis saluator, unde in Iob de Iudaea quae in eum creditura non erat dicitur: Viam ignorauit auis. Auis plebs Iudaea, in propheta: Facta est Sion sicut auis uolans. De hac plebe figuraliter inde utero nomio precipitur: Si ambulaueris per uiam et in arbore uel in terra nidum auis inueneris et matrem pullis uel ouis desuper incubantem. Non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris captos tenens filios. Quod de apostolis intellegitur, qui ex eadem plebe per Christum dominum assumpti sunt, illa uero relicta. Auis diabolus in Iob: Numquid inludes ei quasi aui. Aliquando uero uolucres significant malignos spiritus, qui tollunt sementem, in uia positum, iuxta parabolam euangelicam. Via ergo est mens sedulo malarum cogitationum meatum trita atque arefacta, ne uerbi semen excipere ac germinare sufficat, atque ideo quicquid boni seminis uicinia talis uiae contigerit periit, quia inprobo pessimae congitationis transitu conculcatum a daemonibus rapitur. Qui recte #343b# uolucres caeli, siue que caelestis spiritalisque sunt naturae, siue que per aera uolitant appellantur. Alae quippe in scripturis significant duo praecepta caritatis, quibus ad caeleste regnum conscenditur siue duo testamenta sicut in duabus alis cherubim et animalium in Hiezechiele quae duabus alis uelabant corpus suum ostenditur. Alae sex praedicatio diuina per utrumque testamentum in hoc mundo qui in sex diebus factus est adnuntiatus in Esai: Sex alae uni et sex alae alteri. Alae superbia sicut in Iob pro heretico dicitur: Cum tempus aduenerit, in altum alas erigit. Pennae quoque significant sacras scripturas, ut est illud in Psalmo: Pennae columbae deargentatae. Pennae animae sanctorum sunt, uel uirtutes eorum. In Psalmo: Et uolauit super pennas uentorum. Et alibi: Si sumpsero pennas meas ante lucem. Nidus ergo ecclesiam aut requiem sanctorum significat in excelso, ut est illud in Psalmo: Passer inuenit sibi domum et turtur nidum ubi reponant pullos suos, hoc est filios suos. Aliter nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum #344a# foetus fo#M243#uentur atque in opera patiuntur ut postea filii appellentur, ut est illud in Psalmo: Filii tui sicut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae. Aliquando uero pulli in malam partem accipiuntur, ut est illud in Salomone: Et pulli aquilarum deuorent eum.

Ouum ut quidam uolunt spem significat, unde legitur in euangelio: Aut quis ex uobis patrem si petierit ouum, numquid porrigit ei scorpionem. Otia hereticorum discipuli, in Iob: Relinquet oua sua in terra. Item oua predicatio hereticorum in Esaia: Qui comederit de ouis eorum morietur. Pulli sancti in Psalmo: Et turtur nidum et cetera. Et alibi: Et pullis coruorum inuocantibus eum, id est fideles de infidelibus gentibus. Pulli aequilae fideles ut in ecclesia, ut in Iob: Pulli eius sanguinem delingent, id est sacramenta passionis domini. Aquila ab acumine oculorum uocata, tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur. Nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare uideat #344b# actor menti instar descendes raptam praedam pennis ad litus pertrahat. Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere. Vnde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obicit, et quos uiderit immobilem tenere aciem ut dignos genere conseruat, si quos uero inflectere obtutum quasi degeneris abicit. In scriptura sacra uocabulo aquilae. Aliquando maligni spiritus raptores animarum. Aliquando presentis saeculi potestates. Aliquando uero uel subtilissimae sanctorum intellegentiae. Vel incarnatus dominus ima celeriter transuolans. et mox summa repetens designatur. Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur. Hieremia attestante qui ait: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Aquilae uocabulo potestos terraria figuratur, unde per Hiezechiel prophetam dicitur: Aquila grandis magnarum alarum longo menbrorum ductu plena plumis et uarietate. Venit ad Libanum, et tulit medullam cedri et summitatem frondium eius euulsit. Aquilae uocabulo uel subtilis sanctorum intellegentia, uel uolatus domini#345a#cae ascensionis exprimitur. Vnde isdem propheta cum sub animalium specie euangelistas quattuor seuidisse disscriberet in eis sibi hominis, leonis, bouis, et aquilae faciem apparuisse testatur. Quartum proculdubio animal, Iohannem per aquilam signans, qui uolando terram deseruit, quia per subtilem intellegentiam, interna mysteria uerborum uidendo penetrauit. Cunctarum quippe auium uisus, acies aquilae superat, ita ut solis radios fixos in se eius oculos nulla lucis suae coruscatione uerberans claudat. Ad preceptum ergo dei eleuatur aquila, dum iussionibus diuinis obtemperans in supernis suspenditur fidelium uita, quae et in arduis nidum ponere dicitur, que desideria terrena despiciens, spe iam de caelestibus nutritur. In arduis nidum ponit quia habitationem mentis suae, in abiecta et infima conuersatione, non constrauit. Aqui#M244#la dominus in Deuteronomio: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos consedit et reliqua. Aquila diunitas filii dei, in Salomone: Tria sunt difficilia mihi, et quartum ponitus ignoro, et cetera. Aquila #345b# sancti in Iob: Numquid ad preceptum meum eleuabitur aquila. Et in arduis ponet nidum sibi. Et in euangelio legitur: Vbicumque fuerit corpus illic congregabuntur et aquilae. Aquila diabolus uelanti Christus in Hiezechiel: Et ecce aquila una grandis. Aquila gens impia uel ciuitas lin aliorum depredatione decurrens. Et per Micheam contra Samariam dicitur: Dilata sicut aquila caluitium tuum.

Vultur a uolatu tardu nominata putatur, magnitudine quippe corporis prepetes uolatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri et sine copula concipere et generare, natosque earum pene usque ad centum annos procedere. Vultres autem sicut et aquile etiam ultra maria cadauera sentiunt, altius quippe uolantes, multaque montium obscuritate celantur, exalto illae conspiciunt. Recte ergo mediator dei et hominum redemptor noster uulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine diuinitatis suae, quasi a quodam uolatu sublimae cadauer mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de caelestibus #346a# ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum anima petiit, mortem apud nos, qui apud se erat inmortalis inuenit. Sed huius uulturus oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus ab aeterna nos morte liberauit. Ille ergo per fidus Iudaeorum populus mortem uidit; sed quod morte sua mortem nostram destrueret minime attendit. Semitam igitur ignorauit auis nec intuitus est oculus uulturis quia et si uidit eum quem in morte tenuit, uidere noluit quanta uitae nostrae gloria decius morte sequeretur. Vnde ad crudelitatem quoque persecutionis exarsit uerba uitae percipere renuit praedicatores regni caeloram prohibendo. saeuiendo feriendo repulit. Vultur peccator praedam de aliena morte rapiens ut in Leuitico: Vulturem et similem eius ne comedas. Grues de propria uoce nomen sumpserunt, tali enim susurrant sono. Hae autem dum properant unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus: Et turbata perit dispersis #346b# littera pennis. Excelsa autem petunt quo facilius uideant quas perant terras; castigat autem uoceque cogit agmen, ac ubi raucescit succedit alia. Nocte autem excubias diuidunt, et ordinem uigiliarum per uices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitus quibus somnos arceant quod cauendum erit clamore indicunt. Aetatem millis color prodit, nam senectute nigrescunt. Grues quippe illos possunt significare, qui in coenobiis communiter uiuentes unius tamen dictum sequi non spernunt, uigilias exercent et pro inuicem solliciti nocturnos cantus in psalmodus edere non segnes fiunt. Vnde dicitur: Grues unam sequuntur, et litterato ordine uolant. Ciconiae uocatae a sono quo crepitant quasi cicaniae, quem sonum oris potius #M245# esse quam uocis, quia eum quatiente rostro faciunt, hae ueris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transuolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas precedunt, et ipsae quasi exercitus prosequuntur eximia illis circa filios pietas. #347a# Nam a deo nidos inpensius fouent, ut assiduo in cubitu plumas exuant, quantum autem tempus impenderint in foetibus educandis, tantum et ipsae inuicem a pullis suis aluntur. Ciconia igitur prouidos homines significat, et cautos seruos dei in conuersatione sua qui persequuntur serpentes et uenena eorum pro nihilo ducunt, quia malignos spiritus cum uenenosis suggestionibus suis insectantes ad nihilum redigunt. De quibus Hieremias ait: Turtur et hyrundo et cyconia cognouerunt tempus aduentus sui, hoc est tempus quo sancta ecclesia in aduentu saluatoris congreganda erat in unum. Olor auis est, quem Greci cignum appellant. Olor autem dictus quod sit totus plumis albus. Nullus enim meminit cignum nigrum. Olo enim Grece totum dicitur. Cignus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis uocibus fundit. Ideo autem suauiter cum canere quia collum longum et inflexum habet. Et necesse est eluctantem uocem per longum et flexuosum iter uarias reddere modulationes. Ferunt in yperboreis partibus precinentibus citharedis olores plurimos ad uolare apteque ad modum concinere. #347b# Olores autem Latinum nomen est, nam Grece cigni dicuntur nautae uero sibi hunc bonam pro gnosin facere dicunt sicut Emilius ait: Cignus semper laetissimus ales, hunc optant nautae que se non mergit in undas. Cignus ceruicis altae superbia exprimitur. Strutio Greco nomine dicitur, quod animal in similitudine auis pennas habere uidetur tamen de terra altius non eleuatur, oua sua fouere neglegit, sed proiecta tantummodo fotu pulueris animatur. Per strutionem mystice hypocritae significantur. Vnde per prophetam dicitur: Glorificauit me bestia agri dracones et strutiones. Quid enim draconum nomine nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper infimis cogitationionibus repunt. Quid uero per strutionis uocabulum nisi hi qui se bonos simulant designantur qui sanctitatis uitam quasi uolatus pennam per speciem retinent et per opera non exercent. Glorificari itaque se dominus a dracone uel strutione asserit quia et aperte malos et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima congitatione conuertit uel certe agri bestia dominum id est dracones #348a# strutionesque glorificant. Cum fidem quae in illo est, ea quae in hoc mundo dudum menbrum diaboli fuerat gentilitas exaltat, qua propter malitiam draconum nomine exprobrat et propter hipochrisin uocabulo strutionum notat, quasi enim pennas accepit gentilitas sed uolare non potuit quae et naturam rationis habuit, et actionem rationis ignorauit. Potest etiam strutio hereticos uel philosophos qui quasi cum pennis sapientiae se exaltare uolunt, sed tamen #M246# non euolant. Vnde in Esaia dicitur: Et erit cubile draconum et pascua strutionum. Ardea uocata quasi ardua id est propter altus uolatus. Lucanus: Quodque ausu uolare ardea, formidat enim imbres et supra nubes euolat ut pro cellas nubium sentire non possit. Cum autem altius uolauerit significat tempestatem hanc multi tantulum nominant. Haec auis potest significare animas electorum quae formidantes per turbationem huius saeculi ne forte pro cellis persecutionum instigante diabolo inuoluantur intentionem suam, super omnia temporalia #348b# ad serenitatem patriae caelestis ubi assiduae dei uultus conspicitur mentes suas eleuant. Fenix Arabiae auis dicta quod colorem feniceum habeat uel quod si in toto orbe singularis et unica, nam Arabes singularem fenicem uocant. Haec quingentis annis ultra uiuens, dum se uiderit senuisse, collectis aromatum uirgulis rogum sibi instruit et conuersa ad radium solis alarum plausu uoluntarium sibi incendium nutrit sicque iterum de cineribus suis resurgit. Haec etiam potest significare reesurrecionem iustorum qui aromatibus uirtutum collectis instaurationem prioris uigoris post mortem sibi preparant. Cinomolgus et ipsa Arabiae auis proinde ita uocata quod in excelsis ne moribus texet nidos ex fruticibus cinnami. Et quoniam non possunt homines ibi conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem. Eosdem nidos plumbatis appetunt iaculis, ac sic cinnama illa deponunt et pretiis amplioribus uendunt, eo quod cinamum magis quam alia mercatores probent. Psittacus in Indiae littoribus gignitur colore uiridi torque puniceo #349a# grandi lingua et caeteris auibus latione inde et articulata uerba exprimit. Ita ut si eam non uideris, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat dicens. Aue uel kere cetera nomina institutione discit. Hinc est illud: Psittacus a uobis aliorum nomina discam hoc didici per me dicere caesar aue. Alcion pelagi uolucris dicta quasi alescianea eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit pullosque educit qua ex cubante fertur. Extento aequore pelagus silentibus uentis septem dierum tranquillitatem mitescere et eius foetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere. Onacrotalus auis est rostro longo quam Greci onocrottilon uocant. Crocodrillus genus uolatile dictum quasi coredens. Vespertilio pro tempore nomen accepit, eo quod lucem fugiens crepusculo uespertino circumuolat praecipitato motu acta et tenuissimis brachiorum menbris suspensa. Animal murium simile non tam uoce resonans quam stridore, specie quoque uolatilis simul et quadrupes quod in aliis auibus reperire non solet. Vespertiliones sunt idolorum monstra tenebris dedita, ut in Esaia legitur: Vt adoretis talpas #349b# bet uespertiliones. Noctua dicitur, pro eo quod nocte circumuolat et per diem non possit uideri, nam exorto splendore solis uisus illius hebetatur hanc autem insula Cretensis non habet et si ueniat aliunde statim mori#M247#tur. Noctua autem non est bubo nam bubo maior est. Noctua homines ueritatis lucem fugientes tenebris obligatos significat unde in Leuitico haec auis uesci prohibetur. Bubo a sono uocis compositum nomen habet. Auis feralis onusta quidem plumis sed grauis semper detenta pigritia, in sepulchris die noctuque uersatur et semper commorans in cauernis. De qua Ouidius:

Faeta quaesit uolucris uenturi nuntia luctus. Ignauus bubo dirum mortalibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur. Bubo tenebris peccatorum deditos et lucem iustitiae fugientes significat. Vnde inter inmunda animalia in Leuitico deputatur. Lucina auis inde nomen sumpsit quia cantu suo significare solet diei surgentis exortum quasi lucinia eadem et a credula, de qua Cicero in Prognosticis et matutinos exercet #350a# a credula cantus. Haec forsan sanctos predicatores typice significare potest, qui futurae lucis exortum praenuntiant et ad eius aduentum animo uigilanti intendere fideles quosque exhortantur. Vlula auis a planctu et luctu nominata, cum enim clamat, aut fletum imitatur aut gemitum, unde et apud augures silamentetur tristitiam, tacens ostendere fertur prosperitatem. Quae auis significare potest ululatum peccatorum in inferno, unde propheta quando mentio fit uastationis Babiloniae: Vlulae in edibus eius commorare perhibentur, sicut et onacrotalus et ericius. Graculus a garrulitate nuncupatus, non ut quidam uolunt pro eo quod gregatim uolent, cum sit manifestum ex uoce eos nuncupari. Est enim loquacis simum genus et uocibus inportunum. Quod uel philosophorum uanam loquacitatem, uel hereticorum uerbositatem noxiam significare potest.

Picae quasi poeticae, quod uerba indiscrimine uocis exprimant, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae inportuna garrulitate sonantes. #350b# Et si linguas in sermone nequeunt explicare sonum tamen humanae uocis imitantur. De qua congrue quidam ait: Pica loquax certe dominum te uoce saluto. Sime non uideas, esse negabis auem. Picus a pico Saturni filio nomen sumpsit eo quod ea in auspciis utebatur. Nam ferunt hanc autem quiddam habere diuinum illo indicio quod in quacumque arbore nidificauerit dauum uel quicquid aliud fixum diu herere non potest quin statim excidat ubi ea insederit. Sed de hoc sentiat quisque quod uelit, nam sonus uocis eius loquacitatem hereticorum potest significare uel philosophorum sicut superius de graculo diximus. Pauo nomen de sono uocis habet cuius caro tam dura est ut putredinem uix sentiat nec facile coquatur. De quo quidem sic ait: Miraris quotiens geminantes explicat alas si potest hunc saeuo tradere cura coco. Pauo quidem qui Salomoni a longinquis regionibus ductus est et diuersos colores in pennis habet. Si#M248#gnificat populum gentilem de longinquis partibus terrae ad Christum uenientem, qui etiam eius gratia multarum uirtutum ornatu #351a# resplendet.

Gallus a castratione uocatus, inter caeteras enim aues huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim ab scisos gallos uocabant, sicut autem a leone leena, a dracone dracena, ita a gallo gallina. Gallus uirum sanctum aut doctorem euangelicum significat, qui sub caligine istius mundi positus futuram lucem uitae aeternae prenuntiat. De quo per Salomonem dicitur: Gallus accinctus nec est rex qui resistat ei. Et in Iob: Quis dedit in quid gallo intellegentiam. Item in aliam partem gallus ponitur, ut est illud Isaiae: Asportari te faciam sicut asportatur gallus gallinatius. Gallina significat sapientiam siue sanctam ecclesiam seu animam iustam, ut est illud dominicum testimonium ad Hierusalem: Quotiens uolui congregare filios tuos quem ad modum gallina congregat pullos suos sub alas suas et noluisti.

Anser ab assiduitate natandi aptum nomen accepit, ex quo genere quaedam Germanae dicuntur quo plus caeteris nutriant. Anseris nomen anes dedit per diriuationem uel ad similitudinem uel quod et ipsa natandi frequentiam habeat. Iste uigilias noctis assiduitate clan#351b#goris testatur. Nullum autem animalita odorem hominis sentit ut anser. Vnde et clangore eius gallorum ascensus in capitolio deprehensus est. Haec prouidos homines et erga custodiam suam bene uigilantes significare potest. Mergis ab assiduitate mergendi nomen, hoc est saepe dimisso in profundo capitae aurarum signa sub fluctibus colligunt. Et prouidentes aequoris tempestatem, cum clamore ad litora tendunt. Mergis homo luxuriosus, libidini carnis semper intentus, quod in Leuitico demonstratur. Fulica mensueta auis et nigra est, aneta quidem paruior, sed corporis positione consimilis, quae in stagnis delectabiliter commoratur. Est autem auis stagnensis habens nidum in medio aquae uel in petris quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo, quae dum tempestatem persenserit, fugiens in uado ludit. Haec ad baptizandos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratia persueuerant, unde scriptum est: Fulice domus dux est eorum scilicet quia omnium Christianorum sacer fons dux est, dum eos ad caelorum regna perducit. #352a# Turtur de uoce uocatur auis pudica et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans, tecta enim hominum et conuersationem fugit. et comoratur in siluis, cuius e contrario columba hospitia humana diligit domorum blanda semper habitatrix. Turtur corpus Christi significat, quod ecclesia est propter gentium uarietatem de quo scriptum est: Quam pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Et in Psalmo: Turtur nidum ubi reponat pullos suos. Columbae dictae quod earum colla ad singulas conuersationes colores mutent, aues mansuete et hominum multitudine conuersantes, ac #M249# sine felle, quas antiqui uenerias nuncupant eo quod nidos frequentant et osculo amorem concipiant. Columba deus in Hieremia: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum conuertetur et singuli ad terram suam fugient. Columba spiritus sanctus in euangelio: Et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam super illum. Columba ecclesia propter simplicitatem cordis. In Canticis canticorum: Columba spetiosa auro gemmisque precincta. Columbae #352b# apostoli in Esaia: Qui sunt isti qui ut nubes uolant et quasi columbae ad fenestras suas.

Columba Iudaeei in Sofonia: Ve prouocatrix columba non audiuit uocem. Columba enim simplicitatem mentis significat. Duo pulli columbarum exprimunt duplex paenitentiae lamentum, unde legitur in Leuitico: Si autem non ualuerit manus eius offerre pecus, offerat uel duas turtures uel duos pullos columbarum. Palumbes auis casta ex moribus appellatur quod comessit castitatis. Nam dicitur quod amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat. Turtur enim typum tenet sanctae ecclesiae, sicut supra diximus. Quoniam praeter Christi domini alterius nescit habere consortium. Similiter et columba spiritum sanctum aut ecclesiam significat. De qua scriptum est: Vna est columba mea una dilecta mea. Et item Pennae inquit ?columbae de argentatae quia innocentiam habet columba et diuinis eloquiis argenteo candore resplendet. Item in aliam partem columba ponitur ut est illud Oseae: Effraim columba sine sensu non habens cor. Rursum #353a# turtur spiritum sanctum aut uirum sanctum, aut intellegentiam spiritalem designat, ut est illud in Canticis canticorum: Vox turturis in terra nostra audita est. Sed tunc columba spiritus sanctus dicitur, quando scripturae sacrae manifesta dissertio est. Tunc uero turtur spiritus sanctus intellegitur, cum scripturae altis atque obscuris mysteriis eleuantur.

Perdix de uoce nomen habet, auis dolosa atque inmunda. Nam masculus in masculum insurgit, et obliuiscitur sexum libido praeceps. Adeo autem fraudulenta ut alteri oua diripiens foueat, sed fraus fructum non habet. Denique dum pulli propriae uocem genetricis audierint naturali quodam instinctu hanc quae fouet relinquunt, et ad eandem quae genuit reuertuntur. Perdix ergo significat diabolum, de quo in Hieremia scriptum est: Perdix fouet quae non peperit, facit diuitias suas non cum iudicio, in dimidio dierum suorum derelinquet eas. Sicut et diabolus per principes hereticorum congregauit populos quos non peperit, et deceptorum sibi multitudinem consociauit, quos postea #353b# dimisit, et omnium iudicio stultissimus esse comprobatur. Coturnices a sono uocis dictas constat quas Greci uocant ortigas, eo quod uisae fuerint primum in Ortigia insula, haec adueniendi habent tempora nam aestate depulsa maria transmeant. Ortigometra dicitur quae gregem ducit #M250# eam terrae propinquantem accipiter uideris rapit ac propter ea cura est uniuersis ducem sollicitare generis externi. Per quem caueant prima discrimina cibos gratissimos habent semina uenenorum quam ob causa eas ueteres uesci interdixerunt. Solum enim hoc animal sicut et homo caducum patitur morbum. Coturnices quae in esu filiorum Israhel datae sunt, legis hystoricae ut quidam uolunt figuram habent de quo legitur in Exodo. Passeres sunt uolatilia a paruitate uocata unde et pusilli et parui. De quo in Psalmo scriptum est: Passer inuenit sibi domum. Et alibi: Sicut passer unicus in aedificia. Et in aliam partem in Psalmo: Transmigra in montem sicut passer. Item passeres sancti in Psalterio: Illic passeres #354a# nidificabunt. Passer est nimia uelocitate celerrimus qui in siluis habitare non patitur. Sed domum sibi in parietum soraminibus, desideranter exquirit, quamdum inuenerit nimio gaudio laetus exultat quia se diuersarum aduersitatum ulterius patere non credit insidiis. Sic anima iocundatur dum in caelorum regno mansionem suam senserit esse praeparatam. Item passeres illi qui in emundationem leprosi in Leuitico offerri iussi sunt. Sacramentum passionis Christi in quo a sordibus peccatorum mundamur designat. Quod ostendit Paulus dicens: Quicumque in Christo baptizati sumus in morte ipsius baptizati sumus. In hoc enim uiuens passer et lignum caedrinum et coccinum tortum et ysopus tinguitur. Omnia enim haec comprehenduntur in uirtute baptismatis, quod diximus dominicae esse passionis figuram significationemque. Sed uiuens passer quem in unigeniti necessariae diuinitate accepimus, in sanguine etiam hic occisi passseris et aqua tinguitur id est in gratia baptismatis quia non in hominis passione sed dei et #354b# hominis baptizamur. Deinde post hoc uiuens passer in agrum ut auolet dimittitur. Ergo inpassibilis diuinitas et inseparabilis erat a carne quae passa est. Vnde et inseparalibis in sanguine baptizatur ut in passibilis uiua in agrum auolat ad latitudinem uidelicet contemplationis emittitur, quo illum dimittente nostro uidelicet intellectu sub huius enim contemplatione tenetur. Est et alia passeris significatio ut supra diximus. Vnde legitur: Transmigra in montem sicut passer. Passerum quoque plura sunt genera. Alii gaudent ad foramina parietum alii ualles roscidas requierunt, nonnulli montes appetunt squalentes, sed nunc de illis dicit, qui ad altissima loca terrarum leuissimo uolatu rapiuntur, ut his merito similes aestimentur. Qui ad nequissimas predicationes leuitate in constantis animi transferuntur. Nam in Psalmo propheta ita dicit: Similis factus sum pellicano in solitudine, factus sum sicut nicticorax in domicilio, uigilaui et factus sum sicut passer unicus in aedificio. Per haec nomina uolucrum ut arbitror diuersa nobis pae#355a#nitentium genera declarantur. Pellicanus enim auis Egyptia est, ciconiis corporis granditate consimilis, quae naturali macie semper affecta est. #M251# Quoniam sicut fisiologi uolunt tenso intestino per uiscera quicquid escarum accepit sine aliua decoctione transmittit. Hinc fit ut adipe proprio nomine farciatur, quia paruissimo ciborum suco reficitur quae non gregatim ut ceterae aues uolant, sed delectatione se solitaria consolatur. Eorum unum genus dicitur esse quod stagnis inhabitat. Aliud sicut dictum est, quod in desertis locis secretisque uersatur. Per hoc igitur auium genus pecherrimae significantur heremitae, qui hominum consortio derelicto, timore domini remota se afflictione discruciant. Sequitur: Factus sum sicut meticorax in domicilio. Aliud genus introducitur paenitentis. Nocticorax Greco uocabulo dicitur noctis coruus que quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt. Alii magis coruo magnitudine et colore est similem, quem specialiter in Asiae partibus inuenire posse testantur. Istum sicut diei fulgor abscondit, ita aduentus #355b# noctis producit, et contra consuetudines auium. Tunc magis uigilare et escas quaerere incipit, quando se in sopore animantia cuncta componunt. Ita et paenitens iste nocturno tempore aescas anime sollicita curiositate perquirat. Modo psalmodie operam dando, modo elemosinas faciendo. Modo corceres occultae uisitando, solum deum uult habere testem, cui calige noctiuit, non tollit aspectum. Et nota quia sicut pellicanus designauit heremitam atque solitarium, ita nicticorax illum declarat, qui se domicilio suo retinens, a publica uisione remotus. Potest etiam nocticorax Christum uel uirum sanctum significare, in fidelibus dispicabilem. Passer est auis parua ut supra diximus sed nimia sagaciate sollicita, quae nec facile laqueis inretitur nec per inluuiem uentris aescarum ambitione decipit. Haec propter infirmitatem suam ne aut ipsa a predatore capiatur, aut foci ei serpentinis deuorent insidiis inter auis unita cautione munita ad domorum fastigia celsa concurrit, ut asus pectis casibus reddatur aliena quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito coparatur, qui diaboli insidias formidans, specialiter #356a# ad ecclesiae septa se conferens in eius fastigio uigilans tutissime perseuerat. Vnicum dixit propter caritatem que ex multis unum facit. In edificio propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis. Considerandum est etiam quemadmodum iste supplicans a maioribus auibus pellicano et nicticorace coepit et peruenit usque ad passeris munitisimam paruitatem, quoniam gradatim penitendo descendens primo loco grandis est, secundo mediocris, tertio consuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hae autem aues per figuram sunt parabolae hominibus genere discrepantes, sed consuetudinum qualitate consimiles. Hirundo dicta quod cibos non sumet residens, sed in aere capiat escas et edat. Garrula auis et per tortuosos orbes et flexuosos circuitus peruolans, et innidis construendis educantisque fetibus sollertissima haberis etiam quiddam praetium quod lapsura deserat nec appetat culmina. Aliis quoque aubius non #M252# inpetitur nec umquam preda est, maria transuolat ibique hieme commoratur. Hirundo autem paenitentium a pec#356b#catis suis typum tenet quae stridore uocis ploratum magis quam melodiam sonat et pro cantu gemitus edere solet sicut et columba. Vnde Ezechias in oratione sua ait: Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba. Lacrimis ergo suis penitens pascitur et ad superna cor eleuans caelestis cibi pabulum sibi quaerit. Vnde et propheta ait: Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est deus tuus. Et item Sicut cinerem inquiens bmanducabam panem meum et potum cum fletu temperabam. A facie irae et indignationis tuae quia eleuans allissisti me. Vppupam Greci appellant eo quod stercora humana consideant et foetenti pascatur fimo. Auis spurcissima cristis exstantibus galeatam semper in sepulchris et humano stercore commorans. Hae auis sceleratos et peccatores homines significant quae sordibus peccatorum immorare assiduae delectantur.

Coruus siue corax nomen a sono gutturis habet quod uoce crocit et fertur haec auis quod editus pullis escam plene non pre#357a#beat priusquam in eis per pinnarum nigridinem similitudinem proprii coloris agnoscat. Postquam uero eos tetros plumis aspexerit in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaueribus occulum petit. Coruus nigridinem peccatorum uel demonum significat ut est illud in Salomone: Effodiant eum corui de conuallibus. Item coruus gentilem populum significat ut est illud in Iob: Quis praeparat coruo escam suam quando pulli eius ad deum damant uagantes eo quod non habeant cibos. Pullis uero coruorum filiis scilicet gentium escadatur cum eorum desidera nostra conuersione reficitur. Rursum in bonam partem ponitur, ut est illud in Canticis canticorum de sponso: Crines eius ut abietes nigri sicut corui. Coruus Christus est in menbris suis hoc est sanctis ut in Canticis canticorum: Comae eius sicut caelate palamarum nigre quasi coruus. Coruus nigredo peccati uel infidelitatis ut in Psalmo: Et pullis coruorum inuocantibus eum. Coruus peccatoris tarditas ad penitentiam et uana spe dedie in diem differens ut in Sofonia: Vox cantantis in fenestra coruus in superliminaribus eius. #357b# Cornix annosa auis apud Latinos Greco nomine appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus agere insidiarum uias monstrare futura predicere. Magnum ergo nefas est. Haec credere ut deus consilia sua cornicibus mandet, huic inter multa auspicia tribuunt. Etiam pluuias portendere uocibus. Vnde est illud: Tunc cornix plena pluuiam uocat inproba uoce. Sed haec incerta omittens de certioribus scripere temptemus.

Miluus mollis et uiribus, et uolatu quasi mollis auis unde et nuncupatus rapacissimus tamen et semper domesticis auibus insidiatur. Mil#M253#uus significat ut puto rapacem uel elatum hominem ut est illud in Psalmo secundum Ebreos: Milui abies domus eius.

Accipiter auis animo plus armata quam ungulis uirtutum maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo id est a capiendo nomen sumpsit. Est enim auis rapiendis aliis auibus auida ideoque uocatur accipiter. Hoc est raptor, unde et Paulus dicit: Sustinens enim siquis accipit ut enim diceret si quis rapit dixit si quis accipit feruntur autem accipit res circa pullos suos impios esse. Nam cum #358a# uiderint eos posse temptare uolatus nullas eis prebent escas sed uerberant pennis et anido precipitant atque teneros compellunt ad predamne forte adulti pigrescant. Accipiter interdum sanctum uirum significat ut pote rapiens regnum dei. De quo in Iob scriptum est: Numquid in sapientia tua plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum. Id est numquid cuilibet electo tu intellegentiam contulisti ut flante sancto spiritu cogitationum alas expandit. Quatinus pondera uetustate conuersationis abiciat et uirtutum plumas in usum noui uolatus sumat. Ptest etiam per hunc accipitrem renouata gentilitas designari. Capus Italia lingua dicitur a capiendo. Hunc nostro falconem uocant quod incuruis digitas sit qui et alio nomine dicitur herodius. Haec auis etiam rapaces homines significare potest. Quod autem in Leuitico et in Deuteronomio quedam aues pro inmundis deputantur ostendit scriptura dicens: Omnes aues mundas comedite inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grifem et alietum, ixon et uulturem ac miluum iuxta genus suum et om#358b#bne coruini generis. Scrutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum. Herodium et cignum et ibin, ac mergulum, porphirionem et nieticoracem onocratalum et caradrium singula in genere suo. Vppupam quoque et uespertilionem, et omne quod reptat et pinnulas habet in mundum erit ne comedetur. Inter inlicita atque nimis euitanda connumerandum contemplationi uacantem quem piam sponte tales habere maculas quales per denumeratas aues legislator significat. Ait enim: Aquilam et grefem et alietum et miluum ac uulturem iuxta genus suum. Rapaces et cibum alienum male sectantes questibusque iniustis gaudentes per predicto significat. Quia enim quidam inueniuntur in ecclesiis inter eos qui putantur contemplationi operam dare qui non quemadmodum debent adhoc uagant, sed frustra inflantur, audi Paulum dicentem: Si quis alia docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Ihesu Christi et eique secundum pietatem est doctrinae, superbus est. Nihil sciens sed languens circa questionibus, et pugnas uerborum ex quibus oriuntur. Inuidiae contentiones blasphemiae suspiciones male con#359a#flictationes hominum mente corruptorum et quia ueritate priuati sunt existimantium questum esse pietatem. Hos ergo significant ea quae nunc denumerata sunt animalia uictum ex rapina conquirentia. Quaedam autem ex his alias aues inuadunt et ex uenationibus earum nutriuntur. Alia uero in domos #M254# ingredientia diripiunt que repererint, ne quidem gerentium se ob soniis parcentia quibus sunt similes quidam qui penetrant domos. Et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis quos Paulus arguit. Vultur rixis et bellis gaudet propter cadauera preliorum in tantum ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum qui contemplationi dat operam. Coruini ergo generis animalia sunt affectionis expertia quod manifestum est ex eo quod emissus a Noe ex prima eum coruus a uolatione transgressus est. Cui similis Iudas circa suum magistrum fuit et dominum. Strutio auis quidem est sed uolare non potest totamque uitam suam circa terram occupat quales sunt quidam deo militantes et seculi negotiis se inplicantes. Noctuam uero #359b# pro qua lxx glaucum dixerunt, hanc asserunt in nocte accuti esse, uisus sole autem apparente minus utilitate ocularum frui. Tales sunt qui legis gloriantur contemplatione et scientiae Lucem euangelica conuersationis capere non ualentes. Larus animal est in utroque uiuens, idem aqua et terra qui sicut auis quidem uolat ut aquatile autem natat. Cui non male comparantur hi qui simul circumcisionem uenerantur et baptisma. Ad quos Paulus dicit: Si circumcidimini Christus uobis nihil prodest. Accipiter inter rapaces aues est. Habet autem quiddam aliud propter quod a legis latore positus est, mansuescit quippe et cooperatur ad rapaciatatem quem imitantur hi qui mansueti quidem uidentur esse et sensu tranquilli. Sunt autem cum potentibus et auaris atque rapacibus. Nicticorax animal est quod in nocte tantum modo rapit atque operatur, sicut sunt gentes in intellegibiles noctes operibus occupatae quae sunt fornicatio inmunditia, in udicitia, idolorum cultus, et his similia. Ibis et porfirion et quem #360a# lxx nominant pellicanus et cignus et herodius et cardarius longi esse, colli trahere quae cibum ex altitudine terre atque aquarum dicuntur. Quae animalia imitare non debemus nec de inferioribus euellere cibum sed de caelestibus ille siquidem contemplationi uacat qui ad superiora mente contendit et non solum intellegibilem sed et sensibilem cibum a deo exspectat. Vnde ait Dominus: Nolite solliciti esse animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro quid induaminiscit enim pater uester caelestis quia omnibus his necesse habetis.

Vppupa lugubre animal amansque luctum est. bSeculi autem tristitia mortem operatur propter quod oportet eum qui diligit deum semper gaudere sine intermissione orare. In omnibus gratias agere quia gaudium fructus est spiritus. Vespertiliones circa terram uolant, ita ut pennis pro pedibus utantur quando ambulant quod indignum est in eis qui contemplatione dant operam quorum enim est uolatus circa terram horum etiam contemplatio proculdubio in terre#360b#nis occupatur. Non ergo incredulus sis nec dubites quod etiam haec quae nunc #M255# denumerata sunt animalia ad ostensionem figuramque eorum a quibus abstinere debent. Contemplationi uacantes posuit legislator. Sed inquies quomodo horum animalium non cibus sed imitatio prohibetur cum pellicano et nicticoraci deo prophetae semetipsum comparauerit dicens: Similis factus sum pellicano in solitudine factus sum sicut nicticorax in domicilio. Per aquilam autem Moyses ipsum significat deum dicentem ad Israhel: Quomodo portauerim uos super alas aquilarum. Nam et prophetae leonem Christum appellant leonem autem e diuerso esse Petrus diabolum dicit. Nec tamen secundum hoc leo Christus secundum quod diabolum dicitur absit a nobis absit ista impietas. Sed quia simul regium nec non rapax atque inmite est animal cumque dignitatem laudabilem uituperabilem tamen operationem gerat quod quidem laudabile habet hoc in Christi regno accipitur. Quod autem uituperabile in diabolo idem rapacitas in mansuetudo, quod et in aquila considerantes sine aliqua dubieta#361b#te reperimus propter altitudinem uolatus figuram eius in deum Moyses sumpsit. Que uero rapax a cibo eius abstinendum dixit. Propheta autem Dauid lugens hominem in peccato constitutu, nocticoraci hunc sicut in nocte uiuentem comparauit. Per pellicanum autem ut pote per animal amans solitudinem, figurauit eum qui forsan amicis desolatus est, aut cognatis, aliorumque similium societate destitutus. Augures autem dicunt et ingestu et in motu, et in uolatu et in uoce auium signa esse constituta. Oscines aues uocant quae ore cantumque auspicium faciunt ut coruus cornix picus, alitesque a uolatu ostendere futura uidentur, quasi aduersae sunt inebae dicuntur quod inibeant, idem uerent. Si prosperae prepetes et ideo prepetes que omnes aues priora petunt uolantes. Tertiam faciunt speciem auguriorum in auibus quam communem uocant ex utroque permixtam, id est aues ex ore et uolatu auguria faciunt, sed fides Christi hec non habet. Omnium autem genera uolucrum his nascuntur. Primum enim oua gignuntur, inde calore materni corporis formantur et animantur. Oua autem dicta ab eo quod sint uuida, unde et uua eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam umidum est quod exterius humorem habet. Vuidum quod interius, quidam autem putant, ouum Grecam habere #361b# originem nominis. Illi autem dicunt oia u littera ablata. Oua autem quaedam inani uento concipiuntur, sed non sunt generabilia nisi quia fuerint concubitu masculino accepta, et seminali spiritu penetrata. Ouorum uim tantam dicunt, ut lignum perfusum eo non ardeat, ac ne uestis quidem conta aduratur, admixta quoque calce glutinare fertur uitri fragmenta.

[7] De minutis auibus

Apes dictae uel quod se pedibus inuicem alligant #M256# uel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pinnas accipiunt. Hae sollertes in generandi mellis officio ad signatas incolunt sedes, domicilia in enarrabili arte componunt ex uariis floribus fauum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, proelia mouent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. Has plerique experti sunt de boum cadaueribus nasci. Nam pro his creandis uitulorum occisorum carnes uerberant, ut ex putrefacto cruore uermes creentur, qui propterea efficunt apes. Propriae tamen apes uocantur ortae de bubus sicuti scrabrones de equis, fuci de mulis, uespe de asinis. Costros Greci appellant, qui in extremis fauorum partibus maiores creant, quos aliqui reges putant dicti quod castra ducant. #362a# Fucus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fucus quod alienos labores edat, quasi fagus. Depascitur enim quod non laborauit. De quo Virgilius: Ignauum pecus fucus a presepibus arcet. Apes formam uirginitatis siue sapientiae tenent. Vt est illud in Salomone: Vade ad apem et disce qualis operatrix sit. Aliam autem significationem habet ubi in propheta legitur: Sibilauit dominus muscae, quae est in extremo fluminis Aegypti in deserto et api quae est in terra Assur. Ibi enim typice, per muscam Pharaonem, et per apem Nabuochodonoser demonstrat, qui populum Iudaeorum peccantem dignis flagellis castigauerunt. Et in Psalmo legitur: Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis. Apes enim fauum circumdant, quando per domos cereas liquores dulcissimos reconduiti. Et cum sibi putant uictualia reponere, faciunt unde homines possunt sua desideria satiare, quod Iudaeos implesse manifestum est, quando rem cuncto orbi dulcissimam, a maris conatibus effecerunt.

Spine saeculi peccata designant, quibus Iudaeorum populus ferociter incitatus, in delictis suis uelut ignis concrepens #362b# aestuauit. Sed in eis quoque domini gratia uindicatum est, quando de illo melle quem condiderant nescii, conuersi ad dominum suauissimae sunt repleti. Fuci enim qui alienos labores edunt igna uos et otio torpentes homines significant, qui magis ex aliorum operibus sibi pastum quam de proprio sudore exhiberi expetunt. De quibus ad Thessalonicenses Paulus scribens ait: Audiuimus autem inter uos quosdam ambulantes inquiete nihil operantes sed curiose agentes. His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in domino Ihesu Christo, utrum silentio operantes suum panem manducent. Scrabrones uocati a cabo, id est a caballo quod ex eis creentur ut quidam estimant. Sicut autem scrabones nascuntur de equorum carnibus putridis. Ita ex eis iterum sepe nascuntur scarabes, unde et cognominati sunt. Vespae autem siue scrabrones significant hostes persequentes uel timores hostium, ut est illud dominicam promissum in lege quod ad Israel per Moysen ait: Mittet dominus ante introitum tuum antecessores tuos uespas #M257# bqui exterminant Chananeum, Eueum atque Ferezeum. Non legitur alicubi in hystoria ueteris testamenti quod scrabrones uel uespas miserit #363a# dominus ante filios Israel in hoste seorum, sed per haec animalia quae aculeis pugnant designat timoris conpunctiones in hostes eorum quo terrebantur atque fugabantur. De scarabeo autem in propheta ita scriptum est: Et scarabeus de ligno clamauit, quod putant quidam de domino dictum, qui in cruce suspensus pro persecutoribus exorauit dicens: Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. Vel de latrone qui in cruce ad Christum clamauit dicens: Memento mei domini dum ueneris in regnum tuum. Locusta quod pedibus sit longis uelut hasta unde et eam Greci tam maritaniam quam terrestrem astaco appellant.

Locusta aliquando populos significat instabiles et uagos ut est illud in euangelio de Iohanne: Esca autem erat locusta et mel siluestrae quia de conuersione populorum ad fidem Christi pastus ei fiebat delectabilis atque suauis. Item in Exodo octaua plaga legitur locusta missa esse in Aegyptum per quod genus plagae putatur a quibusdam dissidentis a se et discordatus humani generis inconstantia confutari. Locusta populus gentium, in Salomone: Locusta regem non habet et egreditur uniuersa #363b# per turmas. Item locustae demones ut in Apocalipsis: Et de fumo egressae sunt locustae. Et in libro Iudicum: Cameli eorum ut locustae. Locusta superbia uel mentis uagatio ut in Ioel: Residuum erucae comedet locustae. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate leuitatis accipiendae sunt tamquam uagae et salientes animae in saeculi uoluptates. Item per significationem locustae quae plusquam cetera minuta quaeque animantia humanis frugibus nocent linguae adolantium exprimuntur quae terrenorum hominum mentes. Si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec inmoderatius laudando corrumpunt. Fructus quippe Aegyptiorum est opera cenodoxorum quam locustae exterminant dum adolantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant Herbas uero locustae comedunt quando adolatores quique uerba loquaentium fauoribus extollunt. Poma quoque arborum deuorant quando uanis laudibus quorumdam iam quasi fortium opera eneruant.

Musca ex #M258# Greco uenit sicut et mus hae sicut et apes necatae in aqua aliquo#364a#tiens post unius horae spatium reuiuiscunt. Cinomia Grece uocatur idem musca canina. Nam cino Grece canis uocatur. Muscae inmundos spiritus uel peccatores squalores uitiorum sectando significant qui sordibus scelerum oleum misericordiae atque caritatis corrumpunt. Vnd ein Aecclesiaste scriptum est: Muscae morientes exterminant suauitatem unguenti sicque malum mixtus bonis contaminat plurimos quomodo muscae si moriantur in ungento perdunt odorem et saporem illius sic et calliditas sapientiam et prudentiam malitia sordidat. Quarto autem loco Aegyptus muscis percutitur. Musca enim insolens et inquietum animal est in qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc saeculum diligunt desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur. Porro lxx interpretes cinomiam, id est caninam muscam posuerunt, per quam canini mores significantur. In quibus humanae mentis uoluntas et libido carnis arguitur. Potest quidem hoc loco significari etiam #364b# per muscam caninam forensem hominum eloquentiam qua uelud canes alterutro se lacerant. Culex ab aculeo dictus quo sanguinem fugit. Habit enim in ore fistulam in modum stimuli qua carnem terebrat ut sanguinem bibat. Sciniphes muscae minutissimae sunt aculeis per moleste qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caesus est. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aera uolitans, sed ita subtile est et minutum ut oculi uisum nisi acute cernentis effugiat. Corpus autem cum insederit acerbissimo terebrat stimulo. Ita ut quem uolantem uidere quis non ualet sentiat statim aduenientem. Hoc ergo animalis genus subtilitati hereticae comparatur. Quae subtilibus uerborum stimulis animas terebrat, tanta que calliditate circumuenit ut deceptus quisque nec uideat nec intellegat unde decipiatur, sed in trinitate blasphemantes totius mundi dissipant fidem. Bruchus ingluuies uentris. Vnde et supra: Residuum locustae comedet bruchus. Rubigo iracundia cordis in Ioel: Residuum bruchi comedet rubigo. Eruca prurigo luxuriae de quo et supra: Residuum erucae comedit locust.

EXPLICIT LIBER VIII

#365a#