Quantum redactiones paginae "De rerum naturis (Rabanus)" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1 363:

#3a,M331#

==INCIPIT LIBER XII==

[1] De terra

Terra est in media mundi regione posita omnibus partibus caeli in modum centri aequali interuallo consistens, quae singulari numero totum orbem significat, plurali uero singulas partes cuius nomina diuersa dat ratio. Nam terra dicta a superiore parte qua teritur, humus ab inferiore uel humida terra ut sub mare. Tellus autem quia fructus eius tollimus, haec et ops dicta eo quod opem fert frugibus, eadem et arua ab arando et colendo uocata. Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur, sicut scriptura ait: Quod uocauerit deus terram aridam. Naturalis enim proprietas siccitas est terris, nam ut humida sit, hoc affinitate aquarum sortitur, cuius motum alii dicunt uentum esse in concauis eius qui motus eam mouet. Sallustius: Venti per caua terrae citati rupti aliquot montes tumulique sedere. Alii aquam dicunt generalem in terris moueri et eas simul concutere sicut uas, ut dicit Lucretius. Alii fungo eandem terram uocant, cuius plerique latentes ruinae superposita cuncta concutiunt, terrae quoque iactus aut motu aquae inferioris fit aut crebris tonitruis, aut de concauis terrae erumpentibus uentis. Terra enim mystice plures significationes habet, aliquando significat patriam celestem ut est illud: Credo ui#3b#dere bona domini in terra uiuentium, et illud euangelii: Beati inquit mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Aliquando carnem domini saluatoris significat, ut est illud: Benedixisti domine terram tuam, auertisti captiuitatem Iacob. Dei Icaob enim patriarcha significat populum fidelem, qui liberatus est a captiuitate diaboli per incarnationem saluatoris. Item terra significat sanctam Mariam uirginem, de qua dominus nasci dignatus est, unde est illud: Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. Potest et aliter hic sensus intellegi, ueritas de terra oritur, quando confessio peccatoris offertur, iustitia de caelo prospexit, quando fit remissio peccatorum quod in publicani illius orationes prouenit. Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens confitendo peccata sua deum rogabat. Iustitia uero de caelo prospexit, cum descendit iustificatus publicanus magis quam ille Phariseus. Item terram aeclesiam significat, ut est illud: Domini est terra, quamuis terram, et in bono et in malo poni sepe nouerimus. Hic tamen aeclesiam debemus aduertere quae domino specialiter pura mente famulatu. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus quod eum ueneratur auctorem, et ideo aecclesia non in merito fructifera bonorum terra susci#M332#pitur quia nutrit et continet populum. Sequitur et pleni#4a#tudo eius id est multitudo sancta qua repletur aecclesia, sed ne terram qua superius dixit angustam putares aliquam fortasse regionem. Nunc dicit orbis terrarum hoc est uniuersalem aecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende uero quod dicit: Qui habitant in ea, id est non qui ueniunt et recedunt, sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enim manere dicimus quod errantium non est quod mutabilitati non conuenit, sed ille solus aecclesiam habitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseruerat, sicut et alius Psalmus dicit: Vt inhabitem in domo domini omnibus diebus uitae meae.

Terra homo ipse, ut in euangelio: Aliud cecidit in terram bonam. Item in Genesi arida terra nominatur, ut est illud: Et uocauit aridam terram, populum scilicet fontem fidei sitientem, et bonorum operum germen proferentem. Terra uero in malum posita est, ubi corruptionem humanae naturae,uel peccatores et perditos homines significat. Corruptionem autem naturae illa domini sententia demonstrat, qua ad hominem peccantem ait: Terra es et in terram ibis. Peccatores quoque terrae nomine ibi notantur, ubi dominus ad serpentem ait: Terram comedes cunctis diebus, hoc est peccatores in sortem #4b# tuam et perditionem trahes, et eorum iniquitatibus pasceris. Similiter et illud quod alibi legitur: Recedentes a te in terra scribentur, id est qui per apostasiam a te auertentur, inter peccatores connumerabuntur. Terra carnalis potentia, ut in Aecclesiastico: Quid superbit terra et cinis. Terra deserta populus Iudaeorum, siue omnes peccatores, ut in Hieremia: Terra desertae et inhabitabilis in qua nullus habitet, nec pertranseat per eam filius hominis, id est dominus Iesus Christus. Puluis peccatores sunt sicut in Esaia dicitur pro diabolo et serpenti puluis panis eius, et alibi non sic impii non sic, sed tamquam puluis. Lutum medicinae caelestis glutinum, ut in euangelio: Lutum fecit et liniuit oculos meos. Aliter lutum peccatorum glutinum, ut in Psalmo: Eripe me de luto ut non inhaerear. Lutum adolatio deceptoris, siue hereticorum falsa delinitio, ut in Hiezechiel: Ipsi aedificabant parietem, illi autem liniebant cum luto, absque temperamento.

[2] De orbe

Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est, unde breuis etiam rotella orbiculus appellatur. Vndique enim circumfluens Oceanus eius in circuitu ambit fines. Significat ergo aut totum #M333# mundum iuxta historiam aut iuxta allegoriam uniuersalem aecclesiam, aut in contrariam partem impios qui frequenter terrae appellatione declarantur. De quibus Psalmista ait: Iudicabit orbem terrae in #5a# iustitia et populos in aequitate. Nam sub iustitia a domino iudicandi sunt qui pertinacia sua nulla remissione liberentur populus autem significat eos qui ex Hebreis fideles probati sunt, et qui deuoti ex gentibus aduenerunt, requirendum est sane quod et hic orbem terrarum dicat, et in alio Psalmo ponat: Inluxerunt fulgura eius orbi terrae, et in aliis plurimis locis ipso schemate terram perhibeat esse conclusam. Iterumque centesimus sextus Psalmus quatuor cardinibus terrae spatia conprehendiut dicens. A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari, cuius rei eudentissimum quoque euangelii extat exemplum ubi dicit: Emittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabit a quatuor angulis terrae. Vnde merito estimo perquirendum, quemadmodum terra possit et quadratio et circulus conuenire, dum scemata ipsa sicut geometrici dicunt uideantur esse diuersa.

Formam terrae ideo scriptura orbem uocat eo quod respicientibus extremitatem eius circulus semper appareat, quem circulum Greci orizonta uocant. Quattuor autem cardinibus eam formari dicit, quia quattuor cardines quattuor angulos quadrati significant, qui intra praedictum terrae circulum continentur. Nam si ab orientis cardine in austrum et in aquilonem singulas rectas lineas ducas, similiter quoque et si ab occi#5b#dentis cardine ad praedictos cardines, id est austrum et aquilonem singulas rectas lineas tendas, facis quadratum terrae intra orbem praedictum, sed quomodo quadratus iste demonstratiuus intra circulum scribi debeat, Eoclides in quarto libro Elementorum euidenter insinuat, quapropter recte scriptura sancta faciem terrae et orbem uocat, et quattuor eam dicit cardinibus contineri.

Diuisus est autem trifarie, e quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Affrica nuncupatur, quas tres partes orbis ueteres non aequaliter diuiserunt. Nam Asia a meridie per orientem usque septentrionem peruenit. Europa uero a septentrione usque ad occidentem, atque Affrica ab occidente usque ad meridiem. Vnde eudienter orbem dimidium duae tenent, Europa et Affrica. Alium uero dimidium sola Asia, sed ideo istae duae partes factae sunt, quia inter utrasque ab oceano mare magnum ingreditur quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem diuisas, Asia erit in una, in altera uero Europa et Affrica. Istae tres partes totum humanum genus cum insulis quae his adiacent continent. Et bene tribus partibus distinctus est orbis, qui sanctae trinitatis fide imbuendus erat, et euangelico documento instruendus, unde legitur in parabola #6a# saluatoris quod mulier acceptum fermentum abscondit in farina satis tribus, donec fermentaretur totum, id est sancta ecclesia humano generi quod ex tribus fi#M334#liis Noe seminatum in mundo fuit, fermentum euangelicae doctrinae in cordibus fidelium abscondit donec natiuum saporem totum perfectam fidem et scientiam spiritalem conuerteret in cultum et seruitium dei.

[3] De paradiso

Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius uocabulum ex Greco in Latinum uertitur ortus, porro Ebraice Eden dicitur, quod in nostram linguam delicie interpretantur, quod utrumque iunctum facit ortum deliciarum. Est enim omni genere ligni, et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum uitae, non ibi frigus, non aestas, sed perpetua aeris temperies, e cuius medio fons prorumpens totum nemus irrigat, diuiditurque in quattuor nascentia flumina, cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est. Septus est enim undique romphea flammea id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum caelo pene iungat incendium. Cherubin quoque id est angelorum praesidium arcendis spiritibus malis, super romphea flagrantia ordinatum est, ut homines flammae, angelos uero malos angeli submoueant, ne cui carni uel spiritui transgressionis aditus Paradysi pateat. Paradysus #6b# id est hortus diliciarum, mystice aut aecclesiam praesentem significat, aut terram uiuentium, ubi illi qui merentur per fidem rectam et bona opera uicturi sunt in perpetuum. De quo dominus ad latronem in cruce confitentem ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradyso. Aliter autem paradisus ut diximus significat sanctam aecclesiam, de qua in Genesi scriptum est: Plantauerat dominus deus paradysum uoluptatis a principio. Paradysus aecclesia est, sic enim de illa legitur in Canticis canticorum: Ortus conclusus soror mea sponsa. A principio autem plantatur paradysus, quia aecclesia catholica, a Christo qui est principium omnium, condita esse cognoscitur.

Fluuius de Paradyso exiens, imaginem portat Christi de paterno fonte fluentis, qui irrigat aecclesiam suam uerbo praedicationis et dona baptismi. De quo bene per prophetam dicitur: Dominus deus noster fluuius gloriosus exiliens in terram sitientem, quod quatuor fluminibus de Paradyso egredientibus terra rigatur, solidum mentis nostrae aedificium, prudentia temperantia, fortitudo iustitia continet, quia in his quattuor uirtutibus tota boni operis structura consurgit. quattuor ergo Paradysi flumina terram irrigant, quia dum in his quattuor uirtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Item allegorice quattuor Paradysi flumina, qua#7a#tuor sunt euangelia ad praedicationem in cunctis gentibus missa. Ligna fructifera omnes sancti sunt, fructus eorum opera eorum. Lignum uitae sanctus sanctorum utique Christus, ad quem quisque si porrexerit manum uiuet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali proprium est uoluntatis arbitrium quod in medio nostri est positum ad dinoscendum bonum #M335# uel malum. De quo qui relicta gratia dei gustauerit morte morietur.

[4] De regionibus

India uocata ab Indo flumine quo ex parte occidentali clauditur, haec a meridiano mari porrecta, usque ad ortum solis et septentrionem usque ad montem Caucasum peruenit, habens gentes multas et oppida, insulam quoque Taprobane, gemmis et elefantis refertam crisam et argirem, auro argentoque, fecundas, utilem quoque arboribus, foliis numquam carentem, habet et fluuios Gangen et Nidan et Ipanen illustrantes Indos, terra Indiae Fabonii spiritu saluberrima, in anno bis metit fruges, uoce hiemis et Esias patitur, gignit autem tincti coloris homines, elefantos ingentes, monoceron bestiam, psitacum auem. Ebanum quoque lignum et cinnamum, et piper, calamum aromaticum mittit et ebur. Lapides quoque pretiosos, berillos, crisoprasos et adamantem, carbunculos lignitos margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, ibi sunt et montes aurei, quos adire, propter dracones et grifas, et inmensorum hominum monstra impos#7b#sibile est.

Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur, propter inuictam enim uirtutem Pathorum et Asiria et reliquae proximae regiones eius nomen traxerunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Asiria, Media et Persida, quae regiones inuicem sibi coniunctae, initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluuios, Idaspen et Arben. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus trahentes. India enim quae in orientali parte mundi consistit, et soli ortum prima suscipit, primitiuam, potest designare aecclesiam in gente Iudaea constitutam, quae aduentum solis iustitiae prima aspexit, et lumen uerum huic orbi exortum per doctores suos in toto orbe praedicauit, ipsa etiam aurum sapientiae, et argentum eloquentiae, gemmasque omnium uirtutum sufficienter habuit, arboresque semper uirentes, hoc est homines rectae fidei uiriditate pollentes non paucos habuit. Sed tamen bestiarum multitudine omnino non caruit, quia persecutores Christianitatis nominis plures inuenit, et hereticorum uenenosa documenta exoriri praesensit, sed omnia figmenta diaboli Christi uirtute superauit.

Asur interpretatur deprimens id est diabolus humanum genus deprimens, ut in Psalmo: Et enim inquit Assur simul uenit cum illis. Item Assur diabolum #8a# uel potestates huius saeculi significat, ut est illud Esaie: Vae Assur uirga furoris mei. Item ibi, noli timere popule meus habitator Sion ab Assur. In uirga enim percut et te et baculum suum leuabit super te in uia Aegypti. Rursum Assur Anticristum significat, ut est illud Micheae prophetae: Tunc erit pax terrae nostrae cum surrexerint in ea pastores septem, et octo primates hominum, id est praedicatores legis et euangelii, et indagabunt Assur, hoc est Antichristum in fossa #M336# Nembrot, hoc est in damnatione diaboli.

Assiria uocata ab Assur filio Sem, qui eam regionem post diluuium primum incoluit, haec ab ortu Indiam, a meridie Mediam tangit ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspie sunt. In hac regione primus usus inuentus est purpurae, unde primum crinium et corporum unguenta uenerunt, et odores quibus Romanorum atque Grecorum effluxit luxuria. Assiria quae ab Assur qui interpretatur ut quidam uolunt, dirigens uel gradiens denominata est, quae etiam primum principatum per insolentiam in mundo arripuit, significat fastum imperii mundani. De quo etiam in Genesi scriptum est: De terra illa exiuit Assur, et aedificauit Nineuen, et Roboth ciuitatem, de hac terra Assiriorum pululauit imperium, qui ex nomine Nini, Beli filii Ninum condiderunt urbem magnam quam Ebrei appellauit Nineuen, ad cuius uel ruinam uel poenitentiam #8b# tota Ionae pertinet prophetia. Assirii interpretantur deprimentes, id est impii uel demones ut est illud Hieremiae, quid tibi cum uia Assiriorum, ut bibas aquam fluminis. Et in bonam partem intelleguntur Assirii ut dicit Esaias, erit Israhel tertius Aegyptio et Assirio benedictio in medio terrae. Cedar Ebreum nomen est, quod nostra lingua interpretatur tenebrae. Hoc ad saeculi huius pertinet amatores, qui tenebrosis actibus inuoluti, illa magis diligunt, unde perire noscuntur. Sed ut uerbi huius breuiter noscamus originem, Cedar Ismahel filius fuit, qui genti suae nomen dedit, cuius fines usque ad Medos Persasque prolati sunt, hi nunc Saraceni appellantur. Quo uocabulo competenter significantur peccatores, inter quos se adhuc habitare suspirat.

Media et Persida a regibus Medio et Perside congominatae, qui eas prouincias bellando aggressi sunt, ex quibus Media ab occasu transuersa, Parthia regna ampletitur. A septentrione Armenia circumdatur, ab ortu Caspios uidet, a meridie Persidam, huius terra medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae, maior et minor. Persida tendens ab ortu, usque ad Indos, ab occasu Rubrum Mare habet, ab aquilone uero meridiem tangit, ab austro Carmaniam, quae Perside annectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum. In Perside primum orta est ars magica, ad quam #9a# Nebrod gigas post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt qui ipsorum lingua el dicitur. Persi et Medi qui regnum post Assirios tenuerunt significant gentium principatum qui aliquando solatiis fouent populum dei. Vnde legitur in historiis ueterum quod Cyrus rex Persarum atque Medorum, qui in Esaie uaticinio predictus fuerat, soluerit captiuitatem Iudaicam et templum dei construi iuberet ob hoc etiam seruus dei nuncupatus est, ob quod etiam auxilium domini illi permissum est, ut subiciat coram eo gentes et dorsa regum uertat, et merito, nam Medi et Persi mensurantes siue mensurati interpretan#M337#tur. Mensura ergo qua amensi sunt remetiebatur eis.

Mesopotamia Grecam aethimologiam possidet quod duobus filiis ambiatur. Nam ab oriente Tigrin habet, ab occiduo Eufraten. Incipit autem a septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cui a meridie sequitur Babilonia, deinde Caldea, nouissime Arabia Eodemon. Mesopotamia quae interpretatur eleuata, unde Iacaob duxit uxorem significat gentilitatem, unde Christus exquisiuit sibi ecclesiam sponsam non habentem maculam aut rugam. Nam sicut Iacob relicta domo patria uel parentibus perrexit in regionem longuinquam ut acciperet sibi uxorem, non aliter Christus reliquit parentes secundum carnem, id est populum Israheliticum, et patriam id est Hierosolimam #9b# et omnes regiones Iudeae, et abiit in gentes, accepit que sibi inde ecclesiam, ut impleretur quod dictum est, uocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam.

Babiloniae regionis caput Babilon urbs est, a quo nuncupata tam nobilis ut Caldea et Assyria et Mesopotamia in eius nomen aliquando transierint. Hanc urbem primum Nebroth gigas fundauit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliauit murumque urbis bitumine et cocto latere fecit, uocabulum autem sumpsit a confusione eo quod ibi confusione atque permixtae sunt linguae aedificantium turrim. Babilonia quae interpretatur confusio, et in qua principatus Caldeorum qui interpretantur quasi demonia uel quasi feroces, significat ciuitatem diaboli in qua sempiterna confusio est, et ubi demoniorum ferocitas in subuersione hominum apparet, in quo regnauit Nabuchodonoser qui interpretatur prophetia lagunculae angustae et significat diabolum, ipse enim uastauit ciuitatem dei et templum incendit, quia sanctam aecclesiam insectatur odiis, et homines qui templum dei fuerunt, incendio mundanae concupiscentiae subuertere cupit. Nam ita de eo legitur: Venit Nabuzardan princeps exercitus, seruus regis Babylonis Hierusalem, et succendit domum domini, et domum regis, et domos Hierusalem, omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem in circuitum destruxit. Omnis exer#10a#citus Chaldeorum quierat cum principe militum, reliquam autem populi partem quae remanserat in cuiuitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babilonis et reliquum uulgus, transtulit Nabuzardan princeps militiae et reliqua. Venit Nabuzardan qui interpretatur uentilabrum siue prophetia alieni iudicii et significat Antichristum iusto dei iudicio super peccatores. Princeps utique exercitus regis Babilonis Hierusalem intellegibilem, et succendit domum domini, cum antiquus hostis qui et rex confusionis, et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum quam etiam impiorum hominum plebem inuadit fidelium et domum regis et domos Hierusalem id est rectores et eos qui uidebantur in uisione pacis manere inflammatos cupiditate subuertit, omnemque domum conbussit igni, cum uniuscuiusque conscientiam per flammam #M338# inliciti amoris perturbauit, et muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et uirtutum studia quae contra se ualere nouit in desperantibus dissoluit, ne per spem ueniae ad diuina succurrant auxilia, et correctioris uitae adprehendant munimina populumque in captiuitatem ducens de pauperibus terrae, reliquit uinitores et agricolas, quia eos qui utiles uerbo et exemplo esse poterant per uitia capti#10b#uans, stultis et ebetibus commendat agriculturam, quatinus non uinum gratiae spiritalis et frumentum sane doctrinae in uineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli uitiorum excrescant. Babilon quoque mundus aut Roma est, ut in Apocalipsi legitur: Et Babilon magna uenit in memoriam ante dominum dare calicem uini indignationis irae eius. Et in Esaia: Et erit Babilon illa gloriosa in regnis, indita in superbia Chaldeorum sicut subuertit deus Sodomam et Gomorram non habitabitur usque in finem. Et in Hieremia: Calix aureus Babilon in manu domini inebrians omnem terram, subito cecidit, Babilon et contrita est.

Arabia appellata idem sacra hoc enim significare interpretatur, eo quod sit regio turifera odores creans. Hinc enim Greci Eudemon, nostri beatam nominauerunt, in cuius saltibus et myrra et cinnamon peruenit, ibi nascitur auis fenix, sardonix gemma, et hirus, molocides et pedorata ibi inueniuntur. Ipsa est, et Saba appellata a filio Chus, qui nuncupatur est Saba, haec autem angusto terrae tractu ad orientem uersus ad Persicum Sinum extenditur, cuius a septentrionali a Chaldei claudit occasum, Sinus Arabicus. Arabia quae interpretatur humilis siue campestris terrenam significat delectationem. Vnde scriptum est, in Psalmo, Reges #11a# Arabum et Saba adducent. Arabia ponitur pro hominibus suam et terrena se deleccione tractantibus. Nam sicut illa patria diuersis aromatibus, sensum narium mulcet, ita isti ad delectationes mollissimas inlecebris secularibus inuitantur. Reges uero Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subiciunt disciplinae. Similiter Saba unde Sabei dicti sunt, quamuis corporali delectatione preualeat, et iocundis odoribus sit referta, suauiora tamen conuersi eius populi offerunt dona uirtutum.

Siriam Sirus quidam perhibetur indigena suo uocabulo nuncupasse. Haec ab oriente fluuio Eufrate, ab occasu mari nostro et Aegipto terminatur, habens a septentrione Armoeniam et Capodociam. A meridie Sinum Arabicum, situs eius porrrectus in inmensam longitudinem, in lato angustior. Siriae enim significat superbiam, gentium, quae sepius affligebat populum dei, unde scriptum est: Quod Benedab rex Siriae congregauerit omnem exercitum suum et xx et duo reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam et reliqua. Mystice Benadab hostis Israel, significat diabolum omnium bonorum inimicum qui diuersos exercitus malignorum spirituum ad subuertendum populum dei contrahit, sed per pueros principum #M339# Israel uin#11b#citur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum, qui id quod aure audiunt, factis implere nituntur, antiquus hostis, in fugam uertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi turbatur. Fugit quoque Benadab rex Siriae in aequo cum equitibus necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Siriam plaga magna, quid est quod Benadab rex Siriae in equo cum equitibus fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum diabolus quorum occuli sublimis sunt. Siria enim interpretatur sublimis in equo suae superbiae, confidens, cum equitibus suis scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiae ab exercitu Christi, hoc est humilibius et domini timentibus, superatus in fugam uertitur. Habet autem Siria in se prouincias Commagenam, Feniciam et Palestinam, cuius pars est Iudea absque Saracenis et Nabetheis. Commagena prima prouincia Siriae a uocabulo Commage urbe nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur. Huius est a septentrione ab ortu Mesopotamia, a meridie Siria, ab occasu Mare Magnum. Fenix Cadmi frater de Thebis Aegiptiorum in Siria profectus apud Sidonem regnauit, eamque prouinciam ex suo nomine Feniciam appellauit, ipsa est ubi est Tyrus ad quam Esaias loquitur, habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. Palestina #12a# prouincia Philistini urbem metropolim habuit quae nunc dicitur Ascalon, ex qua ciuitate omnis circa eam regio. Palestina est nuncupata huius ab oriente mare Rubrum occurrit a meridiano latere, Iudea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu Aegiptio limite terminatur.

Iudea regio Palestine ex nomine Iudae appellata, ex cuius tribu reges habuit, haec prius Chanaan dicta a filio Cham siue a decem Chananeorum gentibus, quibus expulsis eandem terram Iudei possiderunt, initium longitudinis eius a uico Arfa usque ad uicum Iuliadem porrigitur, in quo Iudeorum pariter actiriorum communis habitatio est. Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. In medio autem Iudae ciuitas Hierosolima est, quasi umbilicus regionis totius terrae uariarum opum diues, frugibus fertilis, aquis inlustris, opima balsamis, unde secundum elementorum gratiam existimauerunt Iudaei eam promissam patribus terram fluentem lacte et melle cum hic illis deus resurrectionis praerogatiuam polliceretur. Iudei confessores interpretantur, et Iudea interpretatur confessio. Mystice sanctam aeclesiam significat, in qua dominus recta fide pia confessione et bonis operibus semper laudatur. Cuius etiam tipum Hierusalem quae interpretatur uisio pacis tenet, quia ille inde conspicitur, quia est pax nostra et fecit utraque unum, sed et hoc notandum quod et Hierusalem secundum historiam, ipsa est urbs in qua dominus crucifixus est et sepultus et resurrexit #12b# a mortuis ad quam saluator in euangelio ait: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt et cetera. #M340# Ipsam gentem exprimens quae in Hierusalem et in confinibus eius habitabat. Allegorice autem significat presentem aeclesiam, de qua scriptum est: Hierusalem quae aedificatur ut ciuitas. Tropologice uero fidelem animam quae pura mente dominum contemplatur. Iuxta anagogen ergo celestem patriam et sanctorum angelorum atque hominem habitatationem in caelis de qua dicit apostolus: Hierusalem quae sursum est quae est mater nostra. De qua Iohannes apostolus in Apocalipsi sua sufficienter narrat, et structuram eius de lapidibus pretiosis, hoc est hominibus sanctis mystice describit.

Samaria regio Palestinae ab oppido quodam nomen accepit, quae uocabatur Samaria ciuitas quondam regalis in Israel quae nunc ab Augusti nomine Sabastia nuncupatur. Haec regio inter Iudeam et Galileam media iacet, incipiens a uico cui nomen est Eleas deficiens in terra acrabat. Situs eius natura consimili, nec ullo differens a Iudaea. Samaria enim custodia interpretatur inde nuncupata quod translatis decem tribubus a Chaldeis, aliae gentes ab eis in ea substitute sunt, quae terram custodirent. Solet autem Samaria idolatriae imaginem sustinere, ipsi enim separati a populo Iudaeorum simulacris multorum animalium id est uaccis aureis animarum suarum #13a# decus addixerant. Possunt etiam in Samaritanis et heretici accipi qui uidentur legis dei habere noticiam, sed errorum suorum simulacra non cessant colere, et ideo separati a populo dei, nullam possunt communionem habere. Iturea et Draconidis regio cuius tetrarcha fuit Philippus sicut in euuangelio legimus: Draconitis autem dicitur terra iuxta desertum Arabiae, quod postrae iungitur. Iturea Syrum est et interpretatur montana.

Galilea regio Palestinae uocata quod gignat candidiores homines quam Palestina, haec autem duplex est, superior et inferior sibi tamen connexae. Siriae et Feniciae adherentes, terra eorum opima et ferax et fructibus satis fecunda. Interpretatur autem Galilea rota siue transmigratio facta uel reuelatio, quae aliquando significat presentis uitae cursum ut est illud in euuangelio ubi de saluatore dictum est: Reliquit Iudaeam et iterum uenit in Galileam. Quid est reliquit Iudeam nisi reliquit infidelitatem illorum qui eum recipere noluerunt et lapidem quem aedificare debuerunt reprobauerunt. Et abiit per apostolos in Galileam, id est inuolubilitatem huius mundi praecipiens apostolis. Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, quid autem Galilea in transmigratione significet. Ostendit illud quid angelus ad monumentum domini post resurrectionem eius mulieribus ait: Precedet #13b# uos in Galileam ibi eum ui debitis ecce dixi uobis. Iam quippe redemptor noster, a passione ad resureccionem, a morte ad uitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigrauerat, et prius post resurrectionem in Galilea a disicipulis uidetur, quia #M341# resurrectionis eius gloriam post laeti uidebimus, si modo a uitiis ad uirtutum celsitudinem transmigramus qui ergo nuntiatur in sepulchro transmigratione ostenditur quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur in transmigratione mentis uidetur. Secundum illud autem quod Galilea interpretatur reuelatio, non iam informa serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est, patri quam promisit apud Iohannem dilectoribus suis cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. Non utique secundum id quod iam uidebant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus, non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non conprehenderunt, illud nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit. Et quo nos praecedens non deseruit, illa erit reuelatio tamquam uera Galilea, cum similes ei erimus, ibi eum uidebimus sicuti est, ipsa erit et iam beatior transmigratio ex isto secundo in illam aeternitatem si eius precepta sic amplectamur ut ad eius dexteram segregari mereamur.

#14a# Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palestinae sita, dicta a quinque ciuitatibus impiorum quae caelesti igne consumptae sunt. Terra amplius a Hierosolimis olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta, nam prosedere incolarum de caelo descendit ignis qui regionem illam incineres aeternos dissoluit, cuius umbra quedam et species in fauillis et arboribus, ipsis etiam ad hunc uidetur, nascuntur enim ibi poma uirentia, substantia speciae maturitatis ut edendi desiderium gignant. Si carpas fatescunt ac resoluuntur incinerem fumiumque exhulant quasi adhuc ardeant. Nam Pentapolis a numero diriuatum nomen habet, quasi quinque ciuitatum regio. Denique hae V ciuitates in ea consitae sunt, hoc est Sodoma quae interpretatur pecus silens, Gomorra quae interpretatur populi timor uel seditio, Adama quae interpretatur humus siue terra, siue terrena, Seboim quae interpretatur caprearum uel dammularum siue stacio eius mare uel statio maris, Segor quae interpretatur parua, haec autem regio quia diuino iuditio propter scelera sua exusta est, signifiat eos qui quinque sensibus corporis sui abutuntur in luxuria et uoluptatum terrenarum rerum rei sunt aeterni incendii, si non eis poenitentia et correctio peruersorum morum ante subuenerit.

Aegiptus qui prius aeria dicebatur ab Aegipto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Haec ab or#14b#iente Siriae ac Rubro mari coniuncta ab occasu Libiam habet, a septentrione mare magnum. A meridiae uero introrsus recedit pertendens usque ad Aethiopas regio caeli imbribus assueta et pluuiarum ignata, Nilus solus eam circumfluens inrigat, et inundatione sua fecundat, unde et ferax frugibus multam pertem terrarum frumento alit, ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa ut impleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Interpretatur autem Aegi#M342#ptus tribulatio coangustans et significat uanum laborem quem iniqui exercent in hoc mundo estuantes, per auariciam lucra seculi sectando et negotia mundi exercendo, ubi nunquam animabus suis requiem inuenient, sed de tribulatione huius uitae in angustiam perueniant sempiternam. Potest autem Aegiptus mundum significare ad deum conuersum, ut in Psalmo: Venient legati ex Egipto, et in Esaia: In die illa erit altare domini in medio terrae Aegipti clamabunt enim ad deum a facie tribulantis et mittet eis saluatorem et pro pugnatorem qui liberet eos. Item in malam partem intellegitur ut est illud Ezechiel, cum dedero terram Aegipti desolatam. Deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius. Item Amos dicit: Aegiptus in desolatione erit, et Idumea in desertum perditionis.

Scithia sicut et Gotia a Magog, filio Iafeth, fertur cog#15a#nominata, cuius terra olim ingens fuit. Nam ab oriente Indiae, a septentrione per paludes meotides inter Danubium et Oceanum usque Germaniae fines porrigebatur. Postea uero minor effecta a dextra orientis parte qua Oceanus Siricus tenditur, usque ad mare Caspium quod est ad occasum. De hinc a meridiae usque ad Caucasi iugum deducta est, cui subiacet Iscania ab occasu habens pariter multas gentes propter terrarum in fecunditatem late uagantes, ex quibus quedam agros incolunt, quedam portentuosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguinne uiuunt. Scithie plures terrae sunt locupletes, habitabiles tamen plures, nam dum implerisque locis auro et gemmis affluunt, griforum immanitate accessus hominum rarus est. Smaragdis autem optimis hec patria est. Cianeus quoque lapis et cristallus purissimus Scithiae est, habet et flumina magna Oscorum, Fasiden atque Araxen. Scithia enim quae calore caret et frigore semper durescit, illos significare potest quia calore spiritus sancti extranei sunt, et sub illius regno consistunt, qui dixit, ponam thronum meum ad aquilonem et ero similis altissimo. De quibus apostolus ait: Abundauit iniquitas refrigescit caritas multorum, quorum truculentia carnibus humanis uescitur, et eorum sanguine uiuit dum innocentes #15b# ledere non desistunt, et per auaritiam eorum necessarios sumptus in proprium questum conuertum, illi autem qui ex his in locuplete terra et habitabili degent, eos significant qui de errore gentilium et idolatria conuersi ad terram aecclesiae ueniunt, ibique sincera fide lucidi et preciosarum uirtutum gemmis semper uirentes caelesti conuersatione futurae patriae uiuunt. Quorum iuxta apostolum, conuersatio semper in celis est, et in carne ambulatnes non secundum carnem militant sed ea quae sursum sunt quaerunt, ubi Christus est in dextera dei sedens, et quae sursum sunt sapiunt non quae super terram.

Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Tessali comite quia misso rege Iason et collecta multitudine eius quae passim ua#M343#gabatur Armeniam coepit, et ex suo nomine nuncupauit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum a Capodocia usque ad Caspium mare protensa, habens a septentrione Ceraunios montes, e quibus Trigris fluuius nascitur et in cuius montibus archa diluuio sedisse perhibetur. Interpretatur autem Ararat Armenia siue mons uellicatus. Ararath ipsa est Armenia siquidem in montibus Ararath archa post diluuium sedisse perhibetur. Et dicuntur ibidem usque hodie eius manere uestigia. Meminit horum montium et Hieremias #16a# in uisione contra Babilonem. Iosephus quoque in primo Antiquitatum Iudaicarum libro secularium litterarum historias proferens. Animaduertens in quid Noe terram diluuio liberatam septem alios dies abire permisit. Et uniuersa animalia bestiasque patentibus claustris emittens, ipse cum sua prole egressus est, immolans deo hostias. Gaudensque cum liberis hunc locum Armenii exitum uel egressum uocant, siquidem ibi cultores illarum regionum archam primum sedisse testantur, et lignorum quaedam superesse monimenta, arcae huius et diluuii, omnes qui barbaras scripsere historias recordantur, quorum est uerosus Chaldeus qui super diluuio referens haec locutus est. Dicitur huius nauis in Armenia propter montem Caduernorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea euellentes circumferre quo utuntur, uel maxime hi qui lustrantur et se expiant. Sed et Hieronimus Aegiptius qui antiquitates poeni cum pulchro sermone conscripsit, et Naseas et multi alii, Nicolaus quoque, Damascenus in XCVII libro refert, est in Armenia super Miniadem mons nomine Beris ad quem multos in diluuio confugisse autumant ibique esse saluatos alios uero in arce alii eo super natantes, ad eius uerticem peruenisse, et usque ad multas aetates ligna arce monstrari solita, quos quidem ego puto non esse alios, nisi eos quos Moyses legiferium #16b# deorum in suis uoluminibus edidit. Mystice autem Ararath siue Armenia mundi istius principatum uel populum gentium significare potest qui bene mons uellicatus dicitur quia ab altitudine superbiae et idolatriae errore auulsus sanctae subdidit se aeclesiae quae est arca dei uiui et omnium ammantium hoc est hominum continet in se genera, et in celsitudine uirtutum consistens deuotionem futuram expectat in regno caelesti.

Capadocia urbs proprie nominatur, haec in capite Siriae sitae, ab oriente Armeniam tangit, ab occasu Asiam Minorem, ab aquilone mare Cimericum et Hemisterios campos quos habuere Amazones, a meridie Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Insauria usque ad Cilicum Sinum qui spectat contra insulam Cyprum, terra eius ante alias nutrix equorum. Alisanis per eam fluit qui quondam Lidae regna disiunxit a Persis. Capadocia autem interpretatur manu redempta, haec quoque typice significare potest sanctam aeclesiam, quae Christi domini nostri operatione a potestate diaboli redempta est. Asia Minor ab oriente Capadociae cingitur ab aliis partibus undique mari circumdatur. Nam a #M344# septentrione pontum Eusinum habet, ab occasu Propontidem, a meridiae Aegiptium mare, habet prouincias Bithiniam, Frigiam, Galatiam, Lidiam, Cariam, Pamphiliam, Isauriam, Liciam. Habet autem haec in se septem ciuitates istas #17a# hoc est Ephesum, Smirnam, Pergamum, Thiatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam. Interpretatur autem Asia eleuata siue gradiens aeclesiam significans ad superna uirtutum gradibus proficientem unde Iohannes in Apocalipsi praenominatis septem scribit aeclesiis quae sunt in Asia. Nam Effesus interpretatur uoluntas siue consilium meum quod est aeclesia uoluntate et consilio dei electa. Smirna interpretatur canticum eorum hoc est fidelium confessio. Pergamus interpretatur diuidens cornua eorum id est aeclesia hereticorum tumores uel aeriarum potestatum temptamenta dissicans. Thiatira interpretatur inluminata aeclesia uidelicet sole iustitiae inluminata. Sardis interpretatur principium pulchritudinis, hoc est aeclesia domini nostri Iesu Christi qui est principium pulchritudinis. Philadelphia interpretatur saluans id est aeclesia proprios saluans populos. Laoditia quae interpretatur tribus amabilis, significat aeclesiam, quae est amabilis deo.

Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus a quibus extitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithiniae euocati regnum eo pacta uictoria diuiserunt, sicque deinde Grecis admixti, primum Gallo Greci. Nunc ex antiquo Gallorum nomine Galathae dicuntur, et eorum regio Galatia nuncupatur. Interpretatur autem Galatia magnifica siue translata et merito quia ab errore translata in fidei uirtute facta est magnifica. Frigia dicta #17b# a Frigia Europis filia, haec et Dardania a Dardano Iouis filia dicta. De quo Homerus ait: Quem primus genuit caelesti Iuppiter arce. Hic enim profectus de Corintho ciuitate, primus uenit in Frigiam. Est autem regio Troadi superiecta, ab aquilonis parte Galatiae, a meridiana uicina est Licaoniae, ab oriente Lidiae adheret, ab occidente Ellesponto mari terminatur. Huius regio Troia est, quam ex suo nomine appellauit Tros, Troianorum rex, Ganimedis pater. Duae sunt autem Frigiae, maior et minor. Maior Frigia Smirnam habet, minor uero Ilium, et Licaoniam. Interpretatur autem Frigia scissio pectorum, Licaonia uero interpretatur adsuscitandum. Lidia autem a Lido regis fratre, qui in prouincia remanserat, cognominata est. Coniungitur autem ab occidente minoris Frigiae, ab ortu Smirnam urbem habet, quam Elles fluuius cingit, cuius campos pactulus et thermus circumfluent. Harenis aure ditissimi, Lidia autem interpretatur defecata, Isauria ex situ loc perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet. Cilicia a Cilice, quodam nomine traxit, quem ortum Fenice dicunt antiquiorem que Ioue fuisse asserunt, plurima iacet campis, recipiens ab occiduo Liciam, a meridie #18a# mare Siccum, at ergo montis Tauri iuga, hanc Cignus #M345# intersecat. Matrem urbium habet Tharsim, in ea et Coriscos oppidum est, unde crocum plurimum et optimum uenit, spiramine flagrantior, et colore plus auro. Interpretatur autem Cilicia coetus aut luctus, uel assumptio, uel uomitus eius. Haec tipice personam poenitentiam gerit, qui peccato suo cottidiae in ieiunio et oratione deplorant, et a domino ueniam deprecantur.

Licia nuncupata, quod ab oriente adiuncta Ciliciae sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridiae mare, a septentrione Cariam, ibi est mons Cimera, qui Noe turnibus estibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Ethna et Vesuuius in Campania. Interpretatur autem Licia lacrimans. Albus regio Idumeorum que nunc Gebalene dicitur, uicina Petrae ciuitati. Amalechites regio in deserto ad meridiem Iudeae trans urbem Petram euntibus Ailam, cuius et scriptura recordatur dicens, Amalech habitat in terra ad austrum. Sed et iuxta eum alius Chananeus habitabat, qui et dimicauit contra filios Israhel in deserto, de quibus ita scribitur, Amalech autem et Chananeus habitant in ualle. Argob regio regis Basan, supra Iordanem, in sorte dimidiae tribus Manasse, et est usque hodiae uicus circa Gerasa #18b# urbem Arabia, xv ab ea milibus distans, contra occidentem qui Arga appellatur, quod interpretatur Symmachus mensuram. Interpretatur autem Argob maledicta sublimitas, et quae est male dicta sublimitas nisi fastus superbiae quae interpretatur anathema tristitiae.

Aermon regio Hebreorum est quam obtinuit Iesus. Ebreas uero quo prelegente scripturas didici, affirmat montem Hermon paneade imminere, quam quondam tenuerunt euei et amorrei, de quo nunc aestiuae niues, tirum ob delicias deferuntur. Cene regio principum Idumeorum interpretatur possessio. Euila ubi aurum purissimum quod Ebraice dicitur Zaab, et gemmae pretiosissimae, carbunculus smaragdusque nascuntur. Est autem regio ad orientem uergens, quam circuit de Paradiso Phison egrediens, quem nostri mutato nomine Gangen uocant. Sed et unus de minoribus Noe Euila dictus est, quem Iosephus refert, cum fratribus suis a flumine Coefne et regione Indiae usque ad eum locum qui appellatur Hieira possedisse. Sed et Ismael in solitudine Euila habitasse scribitur, quam sancta scriptura ait esse in deserto Sur, contra faciem Aegipti, et tendere usque ad terram Assiriorum. #19a# Interpretatur autem Euila dolens siue parturiens.

Efratha regio Bethleem ciuitatis Dauid in qua natus est Christus. Est autem in tribu Iuda, licet plerique male estiment in tribu Beniamin, iuxta uiam ubi sepulta est Rachel, quinto miliario ab Hierusalem, in eo loco qui a lxx uocatur Hippodromus, sicut legimus in libro Paralippemenon. Interpretatur autem Efratha ubertas siue puluerulenta. Elath regio principum Edom et ciuitas Esau, in decimo a petra miliario contra orientem. Interpretatur enim Elath ad solum uel solitarius aut unum. Philistim quae nunc dicitur Ascalon et circa eam regio est Palesti#M346#ne. Philistim enim interpretatur ruina duplex. Gerara ex cuius nomine Geretinea uocatur, regio trans Doromam procul ab Eleuteropoli, milibus xxv ad meridiem. Erat autem olim terminus Chananeorum ad australem partem, et ciuitas metropolis Palestine. Scriptura commemorat fuisse eam inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines ciuarum una Aegypto iungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris peruenit. Altera uero Cades usque ad Sarracenorum heremum extenditur. Interpretatur autem Gerara ruminationem uidit siue Macherias. Gessem regio Aegypti in qua habitauit Iacob cum liberis suis. Gessem interpretatur ad propinquans ad palpationi eorum siue uicinitas. Idumea regio #19b# Esau, quae ex eo quod ille Edom uocabatus nomen accepit. Est autem circa urbem Petram quae nunc dicitur Gebalene. Iotheth regio principum Edom in eadem de qua et supra diximus Gebalenae. Messe regio Indiae in qua habitauerunt filii Iectan filii Eber. Messe quippe interpretatur aqua rara uel elatio.

Theman regio principum Edom in terra Gebaletica, a Theman filio Elifaz filii Esau sortita uocabulum, sed et usque hodie est uilla Theman nomine distans ab urbe Petra u milibus ubi et Romanorum militum Persidium sedit. De quo loco Elifaz rex Themanorum, unusquoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Ebraice Theman dicitur. Interpretatur autem Theman auster uel Africus. Cedar de quo in Ezechiele principes cedar leguntur, sed et Hieremias et Esaias in uisione Arabiae huius uocabuli recordantur. Est autem regio in heremo Sarracenorum a filio Ismaelis cedar ita cognominata. Cedar autem interpretatur tenebrae uel meror. Gotha regio Assiriorum. Gotha interpretatur precipuum. Decapolis sicut in euangelio legimus est regio decem urbium Transiordanem circa Hyppum et Pellam et Gadaram. Fathore regio Aegipti iuxta Hiezechielem et Hieremiam in qua profugi habitauere Iudaei. Fathore uero interpretatur oris exploratio siue bucilla lumi#20a#nis uel os turturis. Gellam surregio Allophilorum, porro Gela interpretatur migra, uel transmigranti. Gesur regio alienigarum in Syria. Nam Gesar interpretatur iuxta lumen meum uel supplicante se lumine in eo.

Galilea dicitur regio, nam dicta sunt Galileae equibus una Galilea gentium uocatur uicina finibus Tiriorum, ubi et Salomon XXX ciuitates donauit. Hiram regi Tirio in sorte tribus Neptalim. Altera Galilea dicitur circa Tiberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon. Interpretatur autem Galilea uolutabilis, aut transmigratio perpetrata uel rota. Gamela regio Idumeorum pro qua aquila et Simmachus interpretantur uallem salis. Macha regio regis Gesur. Interpretatur autem Macha mollitus siue confractus. Masagam regio Moabitarum ut scribit Hieremias. Masaga interpretatur requirentem siue retinentem. Misor regio Moab, iuxta Hieremiam. Porro misor interpretatur directa siue campestris uel tribulatio. Mosfath regio Moabitarum sicut in Hieremia legi#M347#mus, posita est autem et supra Mefaa. Interpretatur autem Mosfath aquarum impetus siue ab eis tempora. Maon regio Moabitarum iuxta Hieremiam. Maon interpretatur habitaculum. Magedan ad cuius fines Matheus euangelista scribit dominum peruenisse. Sed et Marcus eiusdem nominis recordatur. Nunc autem regio dicitur Magedana circa Gerasan. Magedan enim #20b# interpretatur pomorum eius siue caenacula eius.

Nebeoth regio de qua scribit Esaias. Nam Nebeoth interpretatur prophetans. Ofyr est locus unde sicut in Regnorum libris legimus: Aurum afferebatur Salomonis. Fuit autem unus de posteris Eber nomine Ofyr ex cuius stirpe uenientes a fluuio Cofene usque ad regionem Indiae quae uocatur Hieria habitasse refert Iosephus a quo puto et regionem uocabulum consecutam. Ofyr autem interpretatur ignominia. Reblatha regio est Babiloniorum siue urbs quam nunc Antiochiam uocant. Reblatha uero interpretatur multum ista siue multitudo. Saron cuius et Esaias meminit dicens: In paludes uersus est Saron, usque ad presentem, autem diem regio inter montem Thabor, et stagnum Tiberiadis Saronas appellatur. Sed et Caesarea Palestinae usque ad oppideum Ioppe omnis terra quae cernitur dicitur Saronas. Interpretatur uero Saron princeps meroris. Sefela sicut scribit Esaias pro qua aquila campestrem, Simmachus uallem interpretantur, usque hodie omnis regio iuxta Eleutheropolim campestris et plana, quae uergit ad aquilonem et occidentem Sefela dicitur. Thalassar regio est Siriae. Thalassar autem interpretatur appensus princeps. Aethiopum regio ab Indo flumine consurgens iuxta Aegyptum in Nilum et Oceanum in meridie sub ipsa solis uicinitate iacet. Chanaan filius Cham obtinuit terram a Sidone usque ad Gazam quam Iudaei deinceps possederunt eiectis Cha#21a#naneis. Interpretatur autem Chanaan motus eorum uel negotiator aut humilis. Significat autem Chanaan cupidos et auaros infimarum rerum et sectatores secularium negotiorum, quos amouendos a suis sedibus constat, quia mundus transit et concupiscentia eius. Pontus regio multarum gentium iuxta mare Ponticum quod Asiam Europamque disterminat. Pontus uero interpretatur inclinans. Saronas quae interpretatur campestris regio est Palestinae, usque ad oppidum Ioppe pertingens. Sarona quoque interpretatur cantans tristitiam.

Post Asiam ad Europam stilum uertimus, Europa quippe ut gentiles ferunt a Genoris regis Libiae filia fuit, quam Iouis ab Africa raptam Cretam aduexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine appellauit. Iste est autem Agenor Libiae filius ex qua Libia id est Africa fertur cognominata. Vnde apparet prius Libiam accepisse uocabulum, postea Europam. Europa autem in tertiam partem orbis diuisa incipit a flumine Tanai descendes ad occasum, per septentrionalem Oceanum usque in fines Ispaniae. Cuius pars orientalis et meridiana a ponto consurgens tota mari magno coniungitur, et insulis Gadis finitur. Prima Europae regio Scithia inferior, quae a Meotidis pa#M348#ludibus incipiens inter Danuuium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porigitur, quae terra generaliter propter barbaras gentes quibus inhabitatur #21b# barbarica dicitur. Huius prima Alania est quae ad Meotidas paludes pertingit. Post hanc Dacia, ubi et Gethia deinde Germania ubi plurimam partem Sueui incoluerunt. Germania post Scithiam inferiorem a Danubio inter Hrenum fluuium Oceanumque conclusa cingitur. A septentrione et occasu Oceano, ab ortu uero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur terra. Diues uirium ac populis numerosis et in manibus unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta est. Gignit aues ircanias quarum pennae nocte perlucent. Visontes quoque, feras, et uros atque alces parturit, mittit et gemmas christallum et socinum, gallaicum quoque uiridem et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae: superior iuxta septentrionalem oceanum, inferior circa Hrenum. Prouintias autem quas Danubius a barbarico ad Mediterraneum mare secludit. Prima est Mesia a messium pro uentu uocata, unde et eam ueteres cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab oriente hostiis Danubii iungitur, ab Euro uero Traciae, a meridie Machedoniae, ab occasu Iseriae copulatur. Post Messiam autem Pannonia est, inde noricus ager frigidus et parcius fructuosus. Postquem reticus frugibus ferax qui excipit Galliam Belgicam.

Thraciae Tiras Iafeth filius ueniens nomen dedisse perhibetur, alii a Seuitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et #22a# urbs Constantinopolis opposita est. A septentrione uero Ister obtenditur. A meridie uero Egeo mari adheret, ab occasu Macedonia illi subiacet, cuius regionem olim diuersi populi Masegete, Sarmate, Schiteh, et aliae plurimae nationes incoluerunt. Ampla est enim ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluuium Tracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. Grecia a Greco rege uocata qui cunctam eam regionem incoluit. Andromache de Pirro Molosum genuit, a quo pars Cipiri Molosia dicta est. Sunt autem prouinciae Greciae VII, quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Elladas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari Creata et Ciclades, Illiricus autem generaliter omnis Grecia est. Dalmatia a Dalmi maxima eiusdem prouinciae ciuitate traxisse nomen perhibetur. Adheret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Messiae, ab occasu Istria terminatur, a meridie uero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pirro Achillis filio cognominata cuius pars Caonia quae ante Molosia dicta est a Moloso filio Pirri, quem de Andromacha habuit, sed postquam occisus est Pirrus, Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit, tenuitque regnum priuigni qui successerat patri a quo Molosia dicta est pars Epiri quam Helenus postea a fratre Caone quem in uenatu per ignorantiam dicitur occidisse Caoniam #22b# nominauit quasi ad solatium fratris extincti.

Elladas dicta a regi Ellano Deucalionis et Pirrae filio #M349# a quo et prius Greci Ellenes nuncupati sunt. Ipsa est Attica terra, Attae prius dicta. Nam Granus quidam Greciae indigena fuit ex cuius filia Attes nomine Attica terra uocata est. Haec inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Archadiae septentrionali parte coniuncta ipsa est et uera Grecia ubi fuit Athenas ciuitas maior laberalium litterarum et philosophorum nutrix qua nihil habuit Grecia clarius atque nobilius, in ea est et Marathomus campus opinione quondam praelii cruentissimus. Elladas autem duae sunt prouintiae, Boetia et Pelaponensis. Boetia autem dicta hac ex causa dum Cathmus Agenoris filius Europam sororem a Ioue raptam ex precepto genitoris quereret nec repperiret patris iram formidans confirmato animo elegit exilium. Nam bouis forte conspectae secutus uestigia, amplexus est sedem, ubi ille recubauerat, sicque locum de nomine bouis Boetiam nominauit. Vbi et Thebas urbem construxit, in qua olim ciuilia bella detonuerunt. Et ubi nati sunt Apollo et Hercules, maior ille Thebanus eadem est Econia uocata, a fonte quodam Apollinis et Musis consecrato qui in eadem Boetia est. Peloponensis uero secunda pars Elladis a Pelopo rege nata, atque uocata. Thessalia, a Tessalo rege cognominata, quae ad #11ra# meridianam plagam Machedoniae coniuncta est cuius a tergo Pieria est. Multa in Thesalia flumina et oppida, inter quas precipuae Thesalonica ibi est et mons Parnasus quondam Apolloni consecratus, thesalia patria, Achillis et origo lafitarum fuit de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerant unde et centauri dicti sunt. In Thesalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus primum repertus est.

Machedoniae in exordio ab Emathio rege Emathie nomenerat. Sed Machedo Deucalionis maternus nepus, postquam ibi accepit principatum mutauit uocabulum Machedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab oriente Egeomari, a meridiae Achaiae ab occasu Dalmaciae a septentrione Messiae. Patriae Alexandri magni et regio aureis uenis ardentique optima lapidem quem peaniten uocant. Ista gignit. Mons Olimpus in ea est, #11rb# qui excellenti uertice tantus attollitur, ut in cacumine eius nec nubes nec uenti sentientur. Achaia ab Aceo rege et urbe et prouintia appellata est haec poene insula est. Nam absque septentrionali parte qua Machedoniae iungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Mirteum mare ab Euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Machedoniae uel Atticae terrae adiungitur, huius caput est urbs Corinthus, Greciae decus. Inacus est Achaie fluuius, Arcadia sinus Achaiae est ut platanis olium inter Ionium et Egeum mare exposita. Quam arcas Iouis et Calistae filius Pelasus de inditionem redactis ex suo nomine Arcadiam nuncupauit. Ipsa est et sic Ionia, a Sicione rege, a quo et regnum Siciniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluuium magnum erimantum, abeston quoque lapidem qui semel accensus numquam extinguitur candidissimae etiam merule ibi nascuntur.

Pannonia #M350# ab Alpibus Apenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur regio uero fortis et solo laeta, coniungitur autem cum Norico et Recia, habentes ab oriente Mesiam ab Euro Istriam, ab Africo uero Alpes Apenninos habet ab occasu, Galliam Belgicam a septentrione, Danubii fontem uel limitem qui Germaniam Galliamque secernit. #11ua# Italia olim a Grecis populis occupata magna Grecia appellata est. Deinde a regis homine Saturnia mox et Latium dicta eo quod idem Saturnus a Ioue sedibus suis pulsus ibi latuerit, postmoodum ab Italo siculorum rege ibi regnante Italia nuncupata est. Euius situs longitudine amplius quam latitudine, a Circio in Eurum extenditur, a meridiae terrena mari, ab aquilone Adriatio clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur terra omnibus in rebus pulcherrima soli fertilitate pabuli ubertate gratissima habet lacus uena cum auernum atque lucrinum fluuios. Gridanum et Tiberim et Tepentes fontibus Baias gignit gemmas sertiten, ligurium et corallium. Boam quoque serpentem lincemferam et diomedias aues. Italia autem et Ispania, idcirco Hesperiae dictae quod Greci uespero stella nauigent, et in Italia et in Ispania quae haeratione discernuntur, aut enim Esperiam solam dicis, et significas Italiam, aut addis ultimam et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine. Tuscia pars Italiae, umbria uero pars Tusciae. Tuscia autem a frequentia sacrorum et Turis uocata. Vmbria uero historiae narrant, eo quod tempore a quo secladis imbibrus super fuerunt, et ob hoc umbria Grece cognominata, est enim in iugis Apennini montis sita in parte Italiae iuxta meridiem. Etruria pars Italiae dicta quod #11ub# eius finis tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi ait epocopoi nam iterois significat altero, seroi finis uocatur. Romae enim finis antea unam tantum Tiberis ripam tenebat, alii Ettruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Terrenia a Tirreno Lidii fratrem qui exorte eum populi parte demonia uenit ad Italiam. Haec est et Tuscia, sed Tusciam, dicere non debemus quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrifica et Turis dicta est.

Gallia a candore populi nuncupata est Gallia enim Grece lac dicitur. Montes enim et rigor caeli ab ea parte solis ardorem excludunt. Quo fit ut candor corporum non coleretur. Hanc ab oriente Alpium iuga tuentur, ab ocasu Ocaeanus includit, a meridie prerupta Pirinei, a septentrione Reni fluento atque Germania cuius inicium Belgica finis. Aquitania est regio glebae uberi ac pabulosa est et ad usum animantium apta. Fluminibus quoque et fontibus inrigua perfusa duobus magnis Reno et Rodano fluuiis. Belgis autem ciuitas est Galliae, aqua Belgica prouincia dicta est Cisalpina qui a circa Alpes Citrasalpina, id est Transalpes contra septentrionem. Retia uero terra hieme atque estate uernat, sol ibimitis, grata temperies purus aer et blandus, inde #12ra# uocata quod sit iuxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeri fluminis appellata, qui ex plurima parte terminus eius est. Eamque pene in orbem cingit.

Hispania prius ab Ibero #M351# amne Iberia nuncupata. Postea ab Hispano Hispania cognominata est. Ipsa est et uera Hesperia, a uespero stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam et Galliam. A septentrione Pireneis montibus clausa, a reliquis partibus undique mari conclusa, salubritate caeli aequalis, omnium fructum generibus fecunda, gemmarum metallorumque copiis ditissima. Interfluunt eam flumina magna Betis, Mineus, Iberis, et Tagus aurum trahens ut Pactolus. Habet prouincias sex: Terraconensem #25a# Cartaginensem, Lusitaniam, Galliciam Beticam, et trans freta in regione Africae Tingittaniam. Duae sunt autem Hispaniae citerior quae in septentrionis plagam apirire usque ad Carthaginem porrigitur. Vlteriorque in meridiem a Celtiberus usque ad Gaditanum fretum extenditur. Citerior aut et ulterior dicta, quasi citra, et ultra, sed cura quasi circa terras et ultra, uel quod non sit. Post hanc ulla, hoc est alia terra.

Haec de regionibus Europae dicta sufficiant. Nunc de partibus Africae breuiter dicamus. Libia est dicta quod inde Libs flat, hoc est Africus. Alii aiunt Ipanum Iouis filium qui Memphin in Aegypto ex Cassiota uxore procreasse filiam Libiam. Quae postea in Africa regnum possedit, cuius ex nomine terra est Libia appellata. Affricam autem nominatam quidam inde existimant quasi apricam, quod sit aperto caelo, uel soli et sine horrore frigoris. Alii dicunt Affricam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura qui uocatus est Afer, de quo supra merimimus. Incipit autem a finibus Aegipti, pergens iuxta meridiem per Aethiopiam usque Atlantem montem. A septentrionali uero parte Mediterraneo mari coniuncta clauditur. Engaditano freto finitur, habens prouincias Libiam, Cirinensem, Pentapolim, Bizacium, Cartaginem, Mauritaniam, Sitifensem, #25b# Tingitaniam. Et circa solis ardorem Aethiopia Libia Cirinensis. In parte Affricae prima est a Cirene urbe metropoli, quae est in eius finibus nuncupata. Hinc ab oriente Aegiptus est, ab occasu Sirtes maiores et Trogoditae, a septentrione mare Libicum, a meridiae Aethiopia et barbaronum uariae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creat. Pentapolis Greca lingua a quinque urbibus nuncupata, id est Berenice et Ceutria, Appollonia, Ptolomais, ex quibus Ptolomais et Berennice, a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libiae Cirinensi adiuncta, et in eius finibus deputata. Tripolitanam quoque prouinciam Greci lingua sua signant. De numero trium magnarum urbium, Eoa, Sabrete, Leptis magna, haec habet ab oriente Sirtes maiores et Trogoditas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Bizacium, a meridiae Getulos et Garamantas, usque ad oceanum Aethiopicum portendentes. Bisacena regio et duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus una Adrometus uocatur. Haec sub Tripoli est patens passuum ducenta, uel amplius milia fecunda oleis et glebis ita praepinguis, ut lacta ibi semina incre#26a#menta pene centesimi fruges #M352# renascantur. Zeugis ubi Cartago magna ipsa est et uera Affrica, inter Bizacium et Numediam sita. A septentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usque ad Getulorum regionem porrecta, cuius proxima queque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto uagantibus.

Gethulia autem Affricae pars mediterranea est, Numedia ab incolis passim uagantibus isc uocata, quod nullam certam haberent sedem, nam lingua eorum incertae sedes et uagae Numidae dicuntur. Incipit autem a fluminae Amissiaga in Zeugitanum limitem difinit, habens abortu Sirtes minores, a septentrione mare quod intendit Sardineum, ab occasu Mauritaniam Sitifensem, a meridiae Aethiopum gentes regio campis preapinguis, ubi autem siluestris est. Feras edocat ubi iugis ardua equos et onagros procreat. Eximio etiam marmore predicatur, quod Numidicum dicitur, habens autem urbes precipuans Ipponi regium, et Trusicadam.

Mauritania uocata a calore populorum, Greci enim nigrum mauron uocant, sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauritania a nigro nomen sortita est, cuius prima prouintia est Mauritania Sitifensis, quae Sitifiae habuit oppidum, a quo #26b# et uocabulum traxisse regio perhibetur. Mauritania uero Cessariensis coloniae. Cessariae ciuitas fuit, et nomen prouinciae ex ea dictum utroque igitur prouinciae sibi coniunctae. Ab oriente Numediam habet, a septentrione mare magnum, ab occasu flumen Maluam, a meridie montem Astrixim qui discernit inter fecundam terram et arenas iacentes usque ad Oceanum. Mauritania Tingitania a Tingitania metropoli huius prouinciae ciuitate uocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem habens ab oriente flumen Maluam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Athlanticum, a meridiae Gaululum gentes usque ad Oceanum Esperum, per errantes. Regio gignens feras: simias, dracones, et strutiones, olim etiam et elefantis plena fuit, quos sola nunc India parturit.

Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cirinensem Aethiopiam, ubi est fons qui et calore diei frigescit, et calet frigore noctis. Aethiopia dicta a calore populorum, quos sois uicinitas torret, denique uim sideris, prodit color hominum. Est enim ibi iugis aestus, nam quicquid eius est, sub meridiano cardine est, circa occiduum autem, montuosa est arenosa in medio. #27a# Ad orientalem uero plagam deserta cuius situs ab oriente usque in Aegipti fines porrigitur, a meridiae Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur, plurimas habens gentes, diuerso uultu et monstruosa speciae horribiles, ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rinocerata bestia et camelo, pardus et basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur. Iacincthus quoque, et crissoprassus ibi repperiuntur, cinnamoniam illic colligitur. Duae autem sunt Aethiopiae, una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauritania, extra tres autem partes orbis quarta pars trans oceanum. Interior #M353# in meridiae quae a solis ardore incognita nobis est. In cuius finibus Antipodas fabulosae inhabitare produntur. Proximo Hispaniae Mauritania est, deinde Numedia, inde Cartaginenses, post quae Getulium accipimus, posteam Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus. Sciendum sane quod quaedam prouinciae, primum de nomine auctoris appellate erant, postea a prouincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus, ab Italia, Italus. Et sic utimur ipsa nomina gentis quomodo fuit, ipsud nomen auctoris unde diriuatum est, nomen prouinciae ex quo accidit, #27b ex uno homine nominare ciuitatem et regionem et gentem.

Prouincae autem ex causa uocabulum acceperunt, principatus autem gentium quia ad reges alios pertinebant, cum iniussuum Romani uincendo redegerunt, procul positus regiones prouincias appellauerunt. Patria autem uocata quod communis sit omnium qui in ea nati sunt, terra autem significari, ut praediximus elementum, terras uero singulas partes ut Affrica, Italia, eadam et loca. Nam loca et terrae spacia in orbe terrarum, multas in se continent prouincias sicut corpore locus est, pars una multa in se continens membra sicut et domus multa in se habens cubicula, sic terrae est et loca dicuntur terrarum spacia, quorum partes sunt prouinciae, sicut in Asia, Frigia, in Europa, in Gallia, Retia, in Hispania, Bettica. Nam Asia locus est, prouincia Asiae, Frigia, Troia regio Frigiae, Ilium ciuitas Troiae. Item regiones partes sunt prouinciarum quas uulgus conuentus uocat, sicut in Frigia Troia, sicut in Gallicia, Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est cuius partes territoria. #28a# Territorium autem uocatum quasi Tauritorium tritum bubus et aratro antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.

[5] De insulis

Insulae dictae quod in salo sint, id est in mari positae quae in plurimis locis sacrae scripturae aut aecclesias Christi significant, aut specialiter quoslibet sanctos uiros qui tunduntur fluctibus persecutionum sed non destruuntur quia a deo proteguntur. Nam in Psalterio scriptum est: Dominus regnauit exultet terra laetentur insulae multae. Regnante itaque domino, per totum mundum dispositae laetentur aecclesiae quae merito insulis comparantur, quia mundi fluctibus ambitae circum latrantium, persecutionum numerositate tunduntur, sed sicut iste seuientibus fluctibus nesciunt ledi, ita nec sanctae aecclesiae perturbationibus aduersariorum probantur inminui. Quin potius illos suis cautibus frangunt qui in eas undosis culminibus inruerunt, et uide quia dicit multae non omnes propter hereticas prauitates, qui erroribus suis aecclesiarum nomen inponunt. Item insula plebs Iudea ut in Hiezechiele fili hominis loque#29b#re ad habitatores insulae. Sunt quidem plurimae insulae propriis nominibus notate, sed paucis locis in scripturis sacris eorum nomina posita re#M354#pperiuntur. Ideo non credimus in hoc opere necessarium esse earum nomina recensere, quorum uix significationem mysticam constat reperiri posse, attamen quarundam earum hic ethimologias secundum maiorum traditionem ponere nos non piget quia fortasse lectori gratum est. Siquid inde in hoc opusculo nostro repperierit dictatum, cum inde habeat materiam, ad spiritalem intellegentiam earum significationem transferendi, si alicubi ei oportunum uisum fuerit.

Chio insula ante Bithiniam quam aliqui Chiam appellauerunt. Chnidus insula contra Asiam haec interpraetatur mentis excessus. Mytilenae insula contra Asiam, a VII miliario, haec interpretatur de infirmitate siue mandatum humilitatis. Samotracia est insula in Pausicasinu. Brittania oceani insula interfuso mari toto orbe diuisa, a uocabulo suae gentis cognominata haec aduersa Galliarum parte ad prospectum Ispaniae sita est, circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia, multa et magna flumina in ea, fontes calidi maetallorum #29a# larga et uaria copia gagates lapis ibi plurimus et margaritae. Tanatos insula Oceani freto Galliae a Brittania separata frumentariis campis et gleba uberi, dicta autem Tanatos a morte serpentium, quos dum ipsa nesciat asportata inde et in terram gentium uecta siti angues ilico perimit. Tile ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Brittaniam a sole nomen habens, quia in ea aestiuum sol estitium sol facit, ut quidam dicunt, et nullus ultra eum dies est, unde et pigrum, et concretum est eius mare. Orcades insulae Oceani intra Britaniam positae, numero xxxiii, quarum xx desertae sunt, tredecim coluntur. Scotia id est et Ibernia, proxima Brittaniae insula spacio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Affrico in boream porrigitur, cuius partes priores Iberiam et Cantabricum Oceanum intendunt, unde et Ibernia dita, Scotia autem quod ab Scottorum gentibus colitur appellata, illic nulla anguis, auis rara, apis nulla, adeo ut ad uectos inde puulueres seu lapillos, siquis alibi sparserit inter aluearia examina fauos deserant.

Gadis insula in fine Beticae prouinciae sita, quae dirimit Europam ab Africo, in qua Herculis columnae uisuntur, et unde terminaris ui maris faucibus Oceani Aefas inmittitur. Est autem a continentibus terram centum xx passibus diuisa, #29b# quam Tiria rubro profecti mare occupantes. In lingua sua Gadis, id est septum uutum nominauerunt, pro eo quod circum septa sit mari. Nascitur in ea arbor similis palme, cuius gummis infectum uitrum cera unium gemmam reddit. Fortunatarum insulae, uocabulo suo significant, omnia ferre bona quasi felices et beate fructuum ubertate, suapte enim natura preciosarum poma siluarum parturiunt, fortuites uitibus iuga collium uestiuntur. Ad herbarum uicem messis et oliis uolgo est, unde gentilium error et secularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putauerunt. Sitae sunt autem in Oceano contra Leuam Mauritaniae occiduo proximae et inter se interiecto mari discrete. Gorgodes insulae Oceani ob#M355#uersae promontorio quod uocatur Esparacerus quas incoluerunt Gorgones feminae alitem per necitate, irsuto et aspero corpore, et ex his insulae cognominatae, distant autem a continenti terra bidui nauigatione. Esperidum insulae uocate a ciuitate Esperide quae fuit in fine Mauritaniae.

Sunt enim ultra Gorgades site sub Athlamanteum litus in intimos maris sinus, in quarum ortis fingunt fabulae draconem per uigilem aurea mala seruantem, fertur enim ibi e mari aestuarium adeo undosis lateribus tortuosum, ut uisentibus, procul lapsus angueos imitatur. Crise et argire in sale in Indico Oceanio sitae, adeo fecunde copia metallorum ut plerique eus auriam superficem, et argenteum #30a# labore prodiderint unde et uocabula sortitae sunt. Taporbana insula Indie subiacens ad Eurum ex quo Oceanus Indicus incipit patens in longitudine octingentis LXXV milibus passuum, in latitudine sexcenta XXV milibus stadiorum. Scinditur amni interfluo tota margaritis repleta et gemmis. Pars eius bestiis et elefantis repleta est, partem uero homines tenent. In hac insula dicant, in uno anno duas esse aestates et duas hiemes et bis floribus uernare. Vtilis insula Indiae iurens omnitempore folia, hucusque oceam insulae.

Item insulae que in Ellesponteo usque ad Gades in Mari Magno sunt constitutae. Ciprus insula a ciuitate Cipro quae in ea est nomen accepit. Ipsa est et Pafon Veneri consecratu. In Carpatio Mari uicina austro famosa quondam diuitus et maxime aeris, ibi enim prima huius metalli inuentio et utilitas fuit. Haec autem interpretatur tristis aut meror. Creta Greca insula pars est, iungens contra Peloponensem. Haec primum a temperie celi Macaronneson appellata est, deinde Creta dicta, a Creto quodam indigena quem aiunt unum, Cretarum fuisse a quibus Iuppiter ibi absconditus est, et enutritus. Est autem insula Greciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Greciae aestibus, ab austro Aegiptus undis perfusa. Fuit autem quondam C urbibus nobilis, unde et haec Centapolis dicta est prima etiam remis et sagittis claruit prima litteris iura finxit. Equestres turmas prima docuit studium musicum, abidies dactilis in ea ceptum, capris #30b# copiosa. Ceruos eget lupos et uulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit. Serpens nulla ibi nulla noctua et si inueniatur statim emoritur. Larga est autem uitibus et arboribus dictam nus herba in Creta nascitur. Et alimosque ad morsa diurnam famem prohibet. Falangos autem uenenatos gignit et lapidem qui ideus dactulus dicitur, huius autem uocabulum est inter Sirum et Hebreum. Abidos insula in Europa super Ellespontum posita, angusto et periculoso mari separata. Et Abidos Grece dicta, quod sit introitus Ellesponti Maris. In quo Xerxes pontem ex nauibus fecit et in Greciam transiit. Coos insula adiances prouinciae Attice, in qua Ippocrates Medicus natus est, quae ut Varro testis est, arte laneficu, prima in ornamento feminarum inclaruit. Haec autem interpreta#M356#tur excussio uel prestolatio. Ciclades insule antiquitus Greciae fuerunt, quas inde Cicladas autumant dictas quod licet spaciis longioribus a Delo proiectae. In orbem tamen circa Delum site sint. Nam orbem cidon Greci locuntur, quidam uero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eandem sunt dicta putant ciclades. Haec in Ellesponti sunt Egeum et Maleum mare constitutae, circumdantur etiam Pelago mirteo. Sunt autem omnes numero LIII tenentes a septentrione in meridie, milia quingenta ab orientale in occasu milia ducenta, metropolis earum Rodos. Delos insula in medio Cicladum sita et dicta Delos fertur quod propter diluuium quod Ogii temporibus notatur. Cum orbem multis mensibus continua Noe inumbrasset, ante omnes terras radiis soliis inluminata est, sortitaque ex eo nomen quod prima manifestata fuisset uisibus. Nam Delon Grece manifestum dicuntur ipsa est et ortigia, eo quod primum ibi uisae sunt. Coturnices aues, quas Greci ortigias uocant. #31a# In hac insula latona euixa est Appollinem et Dianam. Delos autem et ciuitas dicitur et insula. Rodos autem insula Cicladum prima ab oriente in qua Rose capitolum dicitur esse inuentum dum ibi ciuitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rodos est apellata. In hac urbe solis colosus fuit aereus LXX cubitorum altitudine, fuerunt et alii C numero in eadem insula colosi minores. Tenedos insula una ex Cicladibus a septentrione sita in qua olim ciuitas Atenne quodam condita est, unde et nomen urbis illius uel potius insulae fuit. Nam Tennes iste infamatur quod cum nouerit casua concubuisset, et fugiens in hanc insulam uacuam cultoribus obtinuit, unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero tenent ipsum cui ex nomine Tenedos nominatum. Carpatos insula una ex Cicladibus a meridie posita, contra Egiptum posite a qua Carpatium mare apellatum est. Vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est etiam inter Egiptum et Rodum. Et hac insula dicuntur et Carpasie naues magnae et spaciose. Ceterea insula una ex Cicladibus a parte occidua sita cuius Porfiris antea nomen fuit. Citerea autem uocata quod ibi Venus sit orta. Icaria insula una de Cicladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Miconium procurrentibus, saxis inhospitalis est, et nullis sinibus, portuosa dicitur autem Icarii Cretensem ibi naufragio interisse et de exitu hominis inpositum nomen loco.

Naxon insula a Dionisio dicta quasi Dionaxon quod fertilitate uitium uincat ceteras. Est autem a Delo X et VIII milia passuum separata, ex qua olim Iouis fertur aduersus Titanas fuisse profectus. Melos insula #31b# ex numero Clicladum una omnium insularum rotundissima, unde et nuncupata. Historia dicit ex Iasone natum fuisse Filomelum et Plutum, ex Filomelo Pareantam genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum apellauit. Prius autem minora deinde paroi dictu, de qua Virgilius: Niueumque Paroen. Gignit enim marmor candidissimum quod parium dicunt. Mittit et sar#M357#dum lapidem marmoribus quidem prestantiorem et inter gemmas uilissimum. Caon insula Sira lingua appellatur, eo quod ibi mastix gignitur. Siri enim masticem icio uocant. Samo insula est in mari Egeo, ubi nata est uino. Ex qua fuit Sibilla Samia et Pithagoras Samius, a quo philosophiae nomen inuentum. In hac insula reperta prius fictilia uasa traduntur unde et uasa Samia apellata sunt.

Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Sicalo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta, propter tria acra, id est promontoria, Pelorum, Pachinum et Lilibeum. Trinacra enim Grecum est, quod Latine triquadri dicitur quasi in tres quadras diuisa. Haec ab Italia exiguo freta discreta, Africum mare prospectant terris frugifera. Auro abundans, cauernis tamen et fistulis penetrabilis uentisque et sulfore plena, unde et ibi Ethnae montis exstant incendia. In cuius freto Scilla est et Caribdis quibus nauigia aut obsorbentur aut conliduntur. Fuit autem quondam patria Ciclopum et propterea nutrix tirannorum. Frugum fertilis, ac primum #32a# terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Siracusis habet fontem Artusam et Alueum fluuium magnorum generatorem equorum. In ea insula primum est inuenta comedia. Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit parturit et mare eius corallum gignit et sales agrigentinos in igne solubiles crepitantes in aquis, omnis ambitus eius clauditur stadiorum trium milium. Sallustius autem dicit Italiae coniunctam fuisse Siciliam sed medium spatium impetu maris diuisam, et per angustiam scissum.

Tapsus insula stadiis X a Sicilia remota iacens et planior. Vnde et nuncupata, de qua Virgilius: Tapsumque iacentem. Eoliae insulae Siciliae appellatae ab Eolo Ippote filio quem poetae finxerat regem fuisse uentorum. Sed ut Varro dicit rector fuit istarum insularum. Et quia ex earum nebulis et fumo futuros predicabat flatus uentorum ab inperitit uisus est uentos sua potestate retinuisse. Eadem insulae et Volcaniae uocantur, quod et ipsae sicut Ethna ardeant. Sunt autem nouem habentes propria nomina quarum prima Liparus, quidam Liparem uocauit, qui eam ante Eulum rexit. Altera Geram uocatur quod sit collibus eminentissimis, reliquae uero id est Strangile, Didimae, Erifusa, Fistia, Fenicusa, Euomon, Stripodes, Sonres, quam nocte ardent, Aeoliae siue Vulcaniae dicuntur. Ex his quaedam ab initio non fuerunt, postea mare edite usque ad nunc permanent.

Stroecades insulae Massiliensium sexaginta milium spacio a continenti in frontem Narbonensis prouinciae, qua Rodanus fluuius in mare exit. Dictae autem Grece Stoetcades quasi opere in ordinem sint positae. #32b# Sardus Hercule procreatur cum magna multitudine spatio a Libia profectus Sardiniam occupauit. Et ex suo uocabulo insule nomen dedit. Hec in Africo mari facie uestigii humani, in oriente, quam occidentem latior prominent forme paribus lateribus quae in meridiem et septentrionem uertunt. Ex quo ante commercium #M358# a nauigantibus Grecorum Ichus apellata est. Terra patet in longitudine milia CXL in latitudines, XL in ea neque serpens gignitur, neque lupus sed soli fuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata apeastro similis que hominibus rictus contrahit, et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos infirma medelam prebentes, furibus cecitatem si sacramenta dato oculos aquis eius tetigerint.

Corsicae insule exordium incolae ligures dederunt appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine ligus mulier cum Taurum, ex grege quem pro Pelitora regebat trans nature solitum atque per interualla corpore auctore meare uideret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a ceteris digredientem usque ad insulam nauigio persecuta est, cuius regressus insulae fertilitatem cognoscentes ligures, ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellauerunt. Haec autem insula Grece Cirne dicitur, a Cirno Erculis filio habitata, de qua Virgilius Cirnea taxos, diuiditur. Autem a Sardinia XX milium freto cincta ligustica equoris sinu ad profectum Italiae. Est autem multis promontoriis #33a# angulosa, gignens letissima papula et lapidem quem Cato citen Greci uocant.

Ebosus insula Ispanie dicta quod Azanio non procul sit quasi Ebozus. Nam LXX stadiis ab ea distat cuius terram serpentes futiunt. Huic contraria est. colubraria quae freta est anguibus. Balleares insulae Ispanie due sunt, Afrosiades et Gemnaside, maior et minor, unde et eas uulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inuentae sunt fundae, quibus lapides emittuntur unde et ballares dicte, bali enim Grece emittere dicitur. Vnde et balista, quasi missa et fundibulum Virgilius Balearis uerbora fundae.

[6] De promontoriis

Commune est insulis ut promineant inde et loca earum promontoria dicuntur. Sic Sallustius de Sardinia in orientem quam occidentem latior prominet. Sigeum promontorium Asiae ubi Ellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigeum propter Erculis taciturnitatem quia prohibitur hospitio a Laomedonte Troianorum rege simulauit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio uenit, quod dicitur sige. Maleum promonterium Grecie quod intrat in mare, et per milia L protenditur. Vbi unda ita seua est, ut persequi nauigantes uideatur. Hoc autem promontorium a Maleo rege Argiuorum nomen accepit, Pelorum promontorium Sicilie respiciens aquilonem secundum Salustium dictum a gubernatore Hannibalis illis sepulto. Pachinum promontorium Siciliae austrum spectans. Ab aeris crassitudine dictum. Nam PARC est pinguis et crassus. Austro enim perflatur. Lilibeum promontorium #33b# Siciliae solis occasum intendens, uocatum ab eiusdem nominis ciuitate quae ibi est situ. Borion promontorium #M359# Numidiae uocatum, ita quod aquilonem intendat, hoc Ippone regium postea dictum pro eo quod sit equore interruptum. Calpis Ispaniae promontorium. Promontoria enim quae in insularum summitatibus consistunt, et eis contra fluctus maris munimen prestant, possunt #M360# iuxta allegoriam doctores sanctos figurare, qui presunt ecclesiis dei, et eos contra persecutionum fluctus roborant atque confortant, ne procella tempestatum, atque alluuione undarum obruantur.

EXPLICIT LIBER XII