Quantum redactiones paginae "Cum hoc sit" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'CUM HOC SIT* Litterae Apostolicae in forma Brevis quibus agitur DE SANCTO THOMA AQUINATE PATRONO CAELESTI STUDIORUM OPTIMORUM COOPTANDO LEO PP. XIII Ad Perpetuam...'
 
No edit summary
Linea 1:
{{titulus2
|Scriptor= Leo XIII
|OperaeTitulus=Cum hoc sit
|OperaeWikiPagina=
|Annus= 1880
|SubTitulus=
}}
<center>
CUM HOC SIT*
 
Line 9 ⟶ 17:
Ad Perpetuam Rei Memoriam
 
</center>
 
Cum hoc sit et natura insitum et ab Ecclesia catholica comprobatum ut a viris sanctitate praeclaris patrocinium, ab excellentibus autem perfectisque in aliquo genere exempla ad imitandum homines exquirant; idcirco Ordines religiosi non pauci, Lycea, coetus litteratorum, Apostolica Sede approbante, iamdiu magistrum ac patronum sibi sanctum Thomam Aquinatem esse voluerunt, qui doctrina et virtute, solis instar, semper eluxit. Nostris vero temporibus, aucto passim studio doctrinarum Eius, plurimi extiterunt, qui peterent, ut cunctis ille Lyceis, Academiis, et scholis gentium catholicarum, huius Apostolicae Sedis auctoritate, Patronus assignaretur. Hoc quidem optare se plures Episcopi significa runt, datis in id litteris cum singularibus tum communibus; hoc pariter studuerunt multarum Academiarum sodales et collegia doctorum supplice atque humili obsecratione deposcere. — Quorum omnium incensas desiderio preces cum differre visum esset, ut productione temporis augerentur, idonea ad rem opportunitas accessit ab Encyclicis Litteris Nostris De philosophia christiana ad mentem s. Thomae Aquinatis Doctoris Angelici in scholis catholicis instauranda, quas superiore anno hoc ipso die publicavimus. Etenim Episcopi, Academiae, doctores decuriales Lyceorum, atque ex omni terrarum regione cultores artium optimarum se Nobis dicto audientes et esse et futuros una pene voce et consentientibus animis testati sunt: immo velle se in tradendis philosophicis ac theologicis disciplinis sancti Thomae vestigiis penitus insistere; sibi enim non secus ac Nobis, exploratum esse affirmant, in doctrinis Thomisticis eximiam quamdam inesse praestantiam, et ad sananda mala, quibus nostra premitur aetas, vim virtutemque singularem. Nos igitur, qui diu multumque cupimus, florere scholas disciplinarum universas tam excelienti magistro in fidem et clientelano- commendatas, quoniam tam clara et testata sunt communia desideria, maturitatem advenisse censemus decernendi, ut Thomae Aquinatis immortale decus novae huius accessione laudis cumuletur.