Quantum redactiones paginae "Diuturnum Illud" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII EPISTOLA ENCYCLICA DIUTURNUM ILLUD* AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS UNIVERSO...'
 
No edit summary
Linea 1:
{{titulus2
|Scriptor= Leo XIII
|OperaeTitulus= Diuturnum Illud
|OperaeWikiPagina=
|Annus= 1881
|SubTitulus=
}}
 
<center>
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS
 
Line 21 ⟶ 30:
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
 
</center>
 
Diuturnum illud teterrimumque bellum, adversus divinam Ecclesiae auctoritatem susceptum, illuc, quo proclive erat, evasit; videlicet in commune periculum societatis humanae, ac nominatim civilis principatus, in quo salus publica maxime nititur. — Quod hac potissimum aetate nostra factum esse apparet. Cupiditates enim populares quamlibet imperii vim audacius hodie recusant, quam antea: et tanta est passim licentia, tam crebrae seditiones ac turbae, ut iis qui res publicas gerunt non solum denegata saepe obtemperatio, sed ne satis quidem tutum incolumitatis praesidium relictum esse videatur. Diu quidem data est opera, ut illi in contemptum atque odium venirent multitudini; conceptaeque flammis invidiae iam erumpentibus, satis exiguo intervallo summorum principum vita pluries est aut occultis insidiis aut apertis latrociniis ad internecionem expetita. Cohorruit tota nuper Europa ad potentissimi Imperatoris infandam necem: attonitisque adhuc prae sceleris magnitudine animis, non verentur perditi homines in cetero Europae principes minas terroresque vulgo iactare.