Quantum redactiones paginae "Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen III" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
+ formula titulus2
+ <poem>
Linea 6:
|SubTitulus= I, III
}}
 
<div class=text>
<poem>
 
'''Carmen III'''
 
Sic te diva potens Cypri
 
sic fratres Helenae lucida sidera
 
ventorumque regat pater
 
obstrictis aliis praeter Iapyga
 
navis quae tibi creditum
 
debes Vergilium; finibus Atticis
 
reddas incolumem precor
 
et serves animae dimidium meae.
 
illi robur et aes triplex
 
circa pectus erat qui fragilem truci
 
conmisit pelago ratem
 
primus: nec timuit praecipitem Africum
 
decertantem Aquilonibus
 
nec tristis Hyadas nec rabiem Noti
 
quo non arbiter Hadriae
 
maior tollere seu ponere volt freta;
 
quem mortis timuit gradum
 
qui siccis oculis monstra natantia
 
qui vidit mare turgidum et
 
infamis scopulos Acroceraunia?
 
nequiquam deus abscidit
 
prudens oceano dissociabili
 
terras si tamen inpiae
 
non tangenda rates transiliunt vada.
 
audax omnia perpeti
 
gens humana ruit per vetitum nefas:
 
audax Iapeti genus
 
ignem fraude mala gentibus intulit;
 
post ignem aetheria domo
 
subductum macies et nova febrium
 
terris incubuit cohors
 
semotique prius tarda necessitas
 
Leti corripuit gradum;
 
expertus vacuom Daedalus aera
 
pennis non homini datis;
 
perrupit Acheronta Herculeus labor---
 
nil mortalibus ardui est:
 
caelum ipsum petimus stultitia neque
 
per nostrum patimur scelus
 
iracunda Iovem ponere fulmina.
</poem>
 
</div>
 
[[fr:Ode I.3 - Au vaisseau qui portait Virgile en Attique]]