Quantum redactiones paginae "Buccolicum carmen (Boccacius)" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 49:
 
 
 
 
 
 
I. — GALLA
 
<poem>
Ad insignem virum Appenninigenam Donatum de Pkatoveteri
DILECTISSIMUM AMICUM SUUM lOHANNIS BOCCACCII DE CERTALDO
BUCCOLICUM CARMEN INCIPIT IN XVI DISTINCTUM EGLOGISJ QUA-
RUM PRIME TITULUS GALLA EST, COLLOCUTORES AUTEM DAMON
ET TlNDARUS.
 
 
Damon. Tindare, non satius fuerat nunc arva Vesevi
et Gauri silvas tenera iam fronde virentes
incolere, ac gratos gregibus deducere rivos,
quam steriles Arni frustra discurrere campos?
 
5 Quid stolidus moneo? Prudens es. Die tamen, oro,
 
que te cura gravis iussit superare nivosas
alpes et fluvidas valles transire coegit?
 
Tindarus. O Damon Damon, quantum sibi quisque beavit
qui potuit mentis rabidos sedare tumores
io et parvas habitare casas, nemora atque remota!
Quod nequeam, dure de me voluere sorores.
 
Hinc igitur tauros curo deducere sii vis
Alcesti: sic atra iubet voluitque cupido.
 
Sed quid tristis ades? Fervet nunc limpidus aer
15 et fugiunt virides inter spineta lacerti.
 
Quid tu solus agis? quid pascua torrida queris?
Damon. Ne rogites: stat corde mori; mors ipsa quietem
sola dabit fesso. Mors est inimica laborum.
 
Tuque tuus facito sis, fac quoque semper amores
20 effugias volucres, et diras speme pharetras.
 
Quo fortuna trahet miserum, moriturus abibo.
 
 
 
Tindarus. Esne tui compos? Paulum requiesce sub antro;
est equidem veteris michi grandis copia bachi.
Perge, precor, Phorba, crateras fronde corona;
 
25 en pendant ansis patulam, si cernis, ad alnum.
Interea que dira lues michi pandito, Damon,
te cruciet: leviat mentes recitasse dolores.
 
Damon. Quis neget? Audieram solitum cantare Menalcam.
 
Ast ego si dicam, mecum lacrimaberis ipse.
Tindarus. Sic volo. Quem letis tantum dicemus amicum?
Damon. Nympha fuit silvis totis pulcherrima nostris;
et quantum lauro cedit funesta cupressus,
cupresso mirtus bicolor, mirtove mirice,
 
Tindare, huic tantum cedit Galathea Miconis.
 
35 Hec facilem placidis quondam me cepit in annis
has inter fagos, pulchris comitata napeis.
 
Heu! quibus hec oculis, roseo suffusa rubore,
impulit in pectus flammas quibus uror, et auxit
blanda nimis! Nobis volucres nunc terre sagictas,
 
40 nunc solita et catulos, nunc retia tendere cervis,
dissuadere truces ursos ac dentibus apros
ne sequerer sevos, lata et venabula furtim
surripere, ut vacuo lenes apponeret arcus.
 
Indignor memorans: quercus michi testis amorum est.
45 Amplexus centum cui iunximus, oscula centum,
nunc alios, oblita mei, sic temperat ignes,
ut moriar: permitte mori; moriemur amando!
 
Sed videant silve montes arbusta fluenta,
et memores nymphe reddant prò munere munus.
Tindarus. Absit, mi Damon! Nimium falluntur amantes.
Quid nosti cur ista feras? Stat sepe sub umbra
ignis. Dum pallet iuvenis, tum fervet Adonis.
Damon. Erras, non sic est: fraus hec notissima nobis.
 
Antrum grande manet silvis sub colle virentis
55 Montis Ugi, quo forte greges contraxerat Egon,
et pastos gracili solus refovebat avena.
 
Huc ego dum, Phytia pecori custode relieto,
 
 
 
I. - GALLA
 
 
5
 
 
errans advenio; sic me malus ardor agebat;
presensi timuique dolos. Nam mixta puellis
60 Galla choros antro festos lasciva trahebat;
 
nec secum Egoni quicquam cur luderet antro.
Pamphylus interea dum cogeret inde capellas
ad salices, tacitus meditans sub rupe sedebam
invisus. Petiit verum ille secreta salicti,
 
65 et stipula doctus pariter fidibusque canoris
 
carmen inauditum cepit. Tunc sistere silvas
cantu et stare capros et ludere saltibus edos
vidisses. Quid multa feram? Iam certus amorum
in longum tenuit, donec lasciva per umbras
70 venisset iuvenis. Timidos quis fallet amantes?
Venit et illa quidem catulis sociata duobus,
illis illudens manibus succinctaque ramis,
voce ciens comites, ne forsan longius iret
Pamphylus. At postquam coram lenique sub umbra
75 ylicis argute consedit, et ylice teste
 
pastorem flagrans cepit spedare canentem,
o! sibi quos oculos, actus quos quosque reflexus
auricomi capitis, quos risus quosque rubenti
obtulit amplexus facie! Vix illa profecto
80 abstinuit, quin visa prius se conderet altis
 
in silvis. Nec plura loquar. Mors, eripe flammas.
Tindarus. Nequicquam lacrimas fundis. Narrare solebat
Tytirus, heu! nobis quondam, dum dulcior etas:
 
— Non lacrimis satiatur amor, non rore cicade,
 
85 non cythiso pecudes eque nec prata fluento. —
Quid facies igitur? flebis? Quas sordidus ulmis
abstulit autumnus cernis ver reddere frondes;
et zephyrus placat quas undas turbidus auster
miscuit; et pandos delphynes ludere sepe
90 vidimus in pelago quod sorbserat ante carinas.
 
Sic peragit fortuna vices: nunc livida vultu
prosternit miseros, relevat nunc fronte serena.
 
Est reditura dies qua dicas, non tibi primus
 
 
 
6
 
 
 
pastorum silvis sit: fletus hos pone, precamur.
 
95 Nam si non redeat, sunt et medicamina mille:
 
cannine sevus amor sacro revocatur et herbis;
carmina sunt nobis, et gratas novimus herbas.
Iamdudum veterem Phorbas iam portat hyacum.
Damon. Cum capreis pascetur ovis, lupus acer ybisco,
ioo gurgite cum vultur vivet, cumque ethera piscis,
cum freta sulcabit vomer, cum pascua navis,
tunc servare fidem incipiet lasciva puella;
carmine tunc Gallam revocabimus, arte vel herbis.
Ydalium petii culmen sanctumque Cytheron
105 et Paphi mirteta dolens, oscillaque ramis
 
suspendi, pia thura dedi, precibusque potentes
tentavi nymphas, votis superosque vocavi;
postque preces supplex ingentia numera misi
in cassum: crudescit amor, crudescit et ipsa.
Tindarus. Heu michi! nequicquam defers Amarillidis olim
castaneas, Phorba, nobis, bromiumque vetustum.
Frons cecidit viresque animi; precordia dirus
urit amor misero: saxis, heu! verba movemus.
Attamen expecta si cesserit impius ignis.
 
Damon. O quantum natura parens tibi, Pamphyle, rerum
posse dedit nemori ! Tu sertis nectere flores,
tu cantu recreare greges fluviisque quietem
ponere, tu validas ornos cautesque movere
novisti, et mulcere deos et flectere montes:
 
120 o quantum! Neque sevus amor sua iura negavit
ipse tibi; nam velie tuo, ni fallor, habenas
nunc manibus, nunc mente regis, quod forte Tonanti
non licuit quondam, silvis dum captus amaret.
 
Quis, nisi tu, placidam fusca sub veste per arva
125 Egonis Gallam nuper traxisset in antrum?
 
quisve inter salices et densa vepreta volentem?
 
Te, Silvane pater, precor hec: fac cernere possim
quos pectit croceos crines per tempora canos,
et rugis roseas plenas pallescere malas,