Quantum redactiones paginae "Auspicandae celebritatis sacrae" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
m lint
Linea 27:
Sed partes Nostras res Orientalium catholica modo deposcit. In Patriarchatu Giliciensi Armeniorum cum venerabili fratri Stephano Petro X Azarian succedendum esset, qui Calendis Maii decesserat in pace Christi : eius rei caussa in aedem Constantinopolitanam sanctissimi Nominis Mariae Episcoporum Armenio ritu coacta ad praescripta legum Synodus est. Die vicesimo sexto superioris mensis Iulii Patriarcham in demortui locum suffragiis fecere venerabilem fratrem Paulum Emmanuelian Episcopum Caesareensem, qui Petrus ex more appellatus est, undecimus eo nomine. De ratione tota docuerunt Nos per litteras ipsi, qui ad suffragia convenerant, Episcopi : illud praeterea rogantes, ut, quem ad Patriarchalem dignitatem ipsi extulerant, eum confirmare potestate apostolica vellemus. Idem sibi rogat, simulque sacri honorem Pallii libello supplici petit Patriarcha electus, edita fidei catholicae professione ex forma Urbaniana, adiectis insuper quae a sacrosancto Concilio Vaticano decreta sunt. Venerabilis fratris Pauli Emmanuelian egregia in apostolicam Sedem voluntas et multarum ornamenta virtutum, collegarum episcoporum testimonio prolixe laudantur. Is iam episcopalia munera administra vit diu; consilio, doctrina, laboribus apostolicis opinionem atque amorem gentis suae promeritus. His de caussis, atque ex sententia sacri Consilii christiano nomini propagando Ecclesiarum negotiis orientalis ritus praepositi, cum eius tum Episcoporum precibus annuendum censuimus.— Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus fratribus Armeniis Ciliciae factam de persona praedicti Pauli Emmanuelian, quem absolvimus a vinculo, quo tenebatur Ecclesiae Caesareensi, ac transferimus ad Patriarchalem Ecclesiam Ciliciae Armeniorum, praeficientes eum Patriarcham et Pastorem eidem Patriarchali Ecclesiae, prout in decreto et schedula consistorialibus exprimetur, contrariis quibuscumque non obstantibus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
 
<nowiki>*</nowiki>AAS, vol. XXXII (1899-1900), pp. 321-324.
{{finis}}
[[Categoria:Allocutiones]]
[[Categoria:Saeculi undevicesimi opera]]