Quantum redactiones paginae "Buccolicum carmen (Boccacius)" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 766:
100 diffugiunt timidique ruunt; loca namque ministrat
ipse pavor: petit hic colles, petit file cavernas
 
 
IV. - DORUS
 
 
19
 
 
lustraque silvarum. Plures se iungere monstro
sunt ausi, et prestare fidem; quibus ipsa deum vis,
si qua est, ut fertur, statuet prò munere munus.
 
105 Obscenas sevi pregnans vix squalida Nays
evasit tremebunda manus, onerata gemella
prole, per umbrosam noctem magalia tentans
passibus incertis. Lacrime non sponte tepentes
quas tu Montani, Phytia, sic ante monebas,
no adveniunt; nec plura quidem iam dicere possum.
Montanus. Nec mirum: sed dura animum, mi Dorè, precamur,
nec taceas reliquum. Iuvit narrasse labores.
 
Phytias. Quis neget optatum iuveni? Mos nempe gerendus
Montano; die, Dorè, precor; nunc cura peculi
115 nulla tibi, trahimusque moras in vertice tuto.
Montanus. Quid Paphus, queso, cui centum brachia, centum
fama refert oculos, cui tanta licentia fandi
in superos hominesque fuit? Non cuspide lata
occurrit monstro? Quid tunc furibundus Asylas?
 
120 quid pecudum custos Phorbas? quid Damon amicus?
 
quid tu? quid Phytias? quid Pamphylus atque Molorcus?
ac alii tecum tangentes alta boatu
sydera, iactantes vario sermone palestras
atque pedum cursus, cestus et fortia facta?
 
Dorus. Iam satis ostensum. Phytias in litore solus
invictus mansit, qui nunc peregrina per arva
me profugum sequitur. Stabat mens currere contra
ingens, et lectas pharetra de more sagictas
abstuleram, nervusque levem iam flexerat arcum;
 
130 sed tenuit non sana fides numerusque meorum
 
tunc nullus, Phytiasque boans: —Quo tendere frustra,
stulte puer, tentas? Nequicquam flectere fata
nitimur. Hoc celo placuit; sic Iuppiter equus
viderat, et pensis dederat sua iura futuris. —
 
135 Hinc natale solum silvas armenta domosque
liquimus, ac tenui lembo diffugimus ambo
infandam monstri rabiem; nec defuit usquam
 
 
20
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
dux fidus, placideque tulit quoscunque labores.
Nos turbo fluctusque maris Thelamonis ad oras
140 impulit, inde tuos errantes venimus agros.
Montanus. Ut vestros doleo casus, sit silva perennis
 
hec nobis, parvumque pecus. Quod si tibi cure,
summito: tu ducas, Sed, si michi nuntia veri
ylice ab excelsa cornix fuit, ecce parantur
145 multa tibi graviora satis, reditusque propinquus.
Spes te sepe trahet sterilis; quicquid modo perdis,
vinces cunctando: sed non tibi delphyca laurus
sertum leta dabit, donec tu manibus unum
falce caput tribues prò cunctis. Nos quoque, diras
150 si tibi, Dorè, placet faciles transire querelas,
 
mittamus, Bachoque sacrum celebremus honorem.
En Galathea vocat: redeunt cum matribus agni,
et nox cerulea iam terras denigrat umbra.
 
 
V. — SILVA CADENS
 
Explicit Dorus egloga iiii; incipit egloga v, cui titulus est
Silva cadens, collocutores autem Caliopus et Pamphylus.
 
Caliopus. Pamphyle, tu placidos tecum meditaris amores
Calcidie, viridi recubans in gramine solus;
ipsa dolens deflet miseras quas nescio silvas.
Pamphylus. Unde, precor, nosti? Sis mecum: Phebus in altum
5 tollit equos; prosunt umbre, michi crede, capellis.
 
Caliopus. Sicilidum saltus et florida rura Pelori
 
forte pererrabam; vox venit tristis ad aures.
 
Attonitus tum firmo gradum, prospecto frequenter
si videam flentem. Video. Quid lilia falce
io secta loquar, floresque malo iam sole reflexos?
Cespite sic nudo lacrimis oppleta iacebat
illa suis, questusque graves ex ore trahebat.
Pamphylus. Heu michi! quid vivo? Iam tacte fulmine pinus,
 
 
V. - SILVA CADENS
 
 
et pecudes prostrasse canes, noctisque per umbram
15 ex septis ululare lupos audisse, nefandum
 
prodigium dederant. Sed die, quas, obsecro, voces
illa dabat deflens? Tua presto stat tibi merces.
Caliopus. Quas ego concepì, referam. Tu, dulcis Aminta,
nunc oculos gregibus prestes servesque, precamur,
 
20 ne si damna satis faciant fortasse capelle,
 
*
 
hyrsutus Corilas, Bavio mittente, lacesset
hyrcos interea morsu vel terreat agnos.
Pamphylus. Ne dubites, saxis sistet baculoque iuvabit.
Caliopus. Illa diu postquam faunos nymphasque vocavit
25 in cassum, pectusque manu pulsavit et ora,
vocibus assiduis syrene in litore fractis
Parthenopes residens, misere singultibus inquit:
 
— Non fuit ausonicis campis, me iudice, silva hac
letior aut maior, nulla atque capacior evi.
 
30 Hec fagis celum tangebat et ylice multa,
 
quercubus insignis, viridi spectandaque lauro
• ac cedro crebra, funesta et pulchra cupressu.
 
Non adeo quondam formosa Libistridos ursis
horrida, cui cessit magnorum Ercinia nutrix
35 silvestrumque boum gelido sub cardine celi,
Ydaque iudicio Paridis memoranda puellis,
bebritiumve nemus cessit, cessitque erimantum.
Floribus hec ramos et prata virentia semper
pingebat croceis roseisque et mille colorum,
 
40 colchida dum primum siccaret veliera Phebus.
Quid referam claros leni per gramina cursu
serpentes rivos fontesque lacusque recentes
antraque perpetuis non arte recondita tophis?
 
Hac picte nidos cuncte fecere volucres;
 
45 psytacus exustis usque huc accessit ab arvis,
captus amore soli, sic et pulcherrima fenix.
 
Nec fuit Ytalie que ferret silva leones
hanc preter: mites tulit hec iraque verendos,
ut taceam lepores, cervos et dente minaces
 
 
 
2 2 BUCCOLICUM CARMEN
 
50 apros et capreas et grandes viribus ursos.
 
Hec niveas habuit pecudes, quibus inclita tantum
veliera prestabant retiquis, quantum aurea poma
glandibus aut sorbis. Referat quis grandia quantum
dudum armenta boum pavitque et texerit umbra,
 
55 quantum lactis eis fuerit, que copia prolis,
pascua dum magnus servabat Tytirus olim?
 
Heu michi! cognovit Ciclops. Ast Tytirus ille est
qui primus pecori leges nemorique salubres
carmine cantavit, quarum nec clarior usquam
60 copia docta fuit legum nec prisca tulere
secula maiores, auro dum floruit etas
sanguine, si veri quicquam primeva vetustas
insculptum liquit fagis vel robore duro.
 
Me miseram ! memini letis quibus ipsa choreis
65 saltantes vidi satyros facilesque napeas
floribus ornatas et sertis fronde revinctis
esculea, et gratos silvis expromere versus
nunc stipuiis auctos, fidibus nunc arte canoris.
 
Sed quid tot refero? Complectar ut omnia paucis,
 
70 quantum cana salix alno quantumque mirice
quercubus et celsis cedunt vepreta cupressis,
huic omnis tantum cedebat silva nemusque.
 
Pro superum virtus ! quantum hec modo tempora distant
a priscis, quantumve malis dat Iuppiter astris
75 arbitrii! Fortuna quidem, quos ante fovebat
leta nimis, pavidos secum revoluta fatigat.
 
Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum.
Delapse quercus, grandes cecidere cupressus,
esculus exarsit summissis undique flammis,
 
80 pinus nulla sedet, virides albescere lauros,
 
heu! video, et bicolor passim iacet undique mirtus;
aret et omne solum pallens, arbustaque nuda
frondibus in nichilum tendunt; abiere volucres
antraque pastorum video deiecta, recessus
85 incultos, muscoque putrì pallescere fontes
 
 
V. - SILVA CADENS
 
 
23
 
 
et nitidos rivos turpi sordescere limo,
ac -circum ripas calamos crevisse palustres.
 
Quod meritum? quod triste nefas? quod crimen avituin
vel fortasse tuum potuit tot superis iras
90 iniecisse tua cum clade? Miserrima quis tam,
quis tam dira deus permisit lapsa? quis orco
eduxit pestes in te? quis, queso, labores
excudisse tuos potuit tristesque ruinas?
 
O ruber ortorum custos, cui pulcher achantus
95 aggere surgebat viridi canumque ligustrum,
et quem puniceo quondam cum flore roseta
et molles viole stabant et lilia circum
ybleusque thymus, nigra et vaccinia tecum
crescere sunt solita, an cernis quam creverit uncus
100 carduus, et vacuus surgat paliurus in ortis,
ulvaque vel saturis onagris suspecta cicuta?
 
Ha! faunum pietas, fertis, dryadesve sorores,
quis stipula totiens frondes virgultaque movi,
hoc spectare nefas? Video sine vitibus ulmos;
 
105 vix hedere vivunt. Solitos flavescere campos
en vacuis plenos prospecto horrescere avenis;
piscosique lacus, pontus fluviique quiescunt;
cortex nullus inest, resonant nec litora tonsis,
et passim video sparsas, heu ! vasta per arva
no infectas tabo pecudes morbisque capellas,
 
pastoresque graves per sordida lustra ferarum
dispersos, turpique fuga neinus omne relictum est.
Alcestus trepidans abiit, tremebunda Liquoris
in dubium liquit silvas evecta per altum.
 
115 Omne decus periit, luctusque laborque supersunt.
Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum.
 
Silva decus nostrum periit, pereamus et ipsi. —
 
Hec ubi dieta dedit, manibus lacerasse capillos
implicitos vidi; tandem quasi vieta resedit.
Pamphylus. Heu miser, heu! video que sit sibi causa dolorisi
indignum facinus lacrimis revocare putabat
 
 
 
 
24
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
previsum dudum superis, et pensa sororuni.
 
Errat stulta nimis: celo parere necesse est.
 
Sed tu, dum fleret, nullis solatia verbis
125 perdita tentasti placidis reparare querentis?
Caliopus. Non equidem, ne forte malus Poliphemus adesset
indignans: celeri sed te per pascua passu
quesivi. Tu verba dabis, tu nubila purga.
Pamphylus. Quid tibi mercedis statuam? que dona labori?
130 De grege nil possum; calamos accepit Opheltes.
Sunt michi crescentes catuli, quos seva Licisca
lacte domi nutrit; summas quem duxeris ipse.
Caliopus. Dum grandes faciam. Sed tu modo quere gementem
dilectamque tibi; pecudes mulsurus abibo.
 
 
VI. — ALCESTUS
 
%
 
Explicit Silva cadens egloga v; incipit egloga vi, cui titulus
est Alcestus, collocutor.es autem Amintas et Melibeus.
 
Amintas. Pastores transisse nives et frigora leti
 
sub divo veteres stipula modulantur amores;
esculeas hedera nectunt de more corollas,
crateras Bromio statuunt et vina salutant
 
5 cantibus, et multo protendunt carmine sacrum.
 
Tu, Melibee, quidem plangoribus omnia solus
confundis. Que tanta tibi nunc causa doloris?
 
Melibeus. Silva vetus cecidit, lapsa est, cui prefuit Argus;
custodes abiere gregum, periere sequaces.
 
10 Nostris an vivat nobis Alcestus in oris
 
incertum, et clausas disiecit belua septas.
 
Amintas. Parcendum lacrimis, nam trux Poliphemus abivit.
Alcestus rediit nobis, rediere vagantes
pastores oviumque greges, rediere priores,
 
15 letitiaque virent silve vallesque resultant;
 
omnis ager pubet, redeunt sua sydera pratis,
 
 
 
VI. - ALCESTUS
 
 
25
 
 
frondes arbustis, edis quoque cornua surgunt,
cornupetant campis lunata fronte iuvenci,
 
Massicus et Gaurus florent, pulcherque Vesevus
20 innovat arbustis vites, stauratque Falernus
 
ulmis iam coiles, stringit Vulturnus et undas:
surge ideo, letumque diem psallentibus auge.
Melibeus. Lenta fides magnis semper prestatur, Aminta,
nec facile annosum falsis risisse subulcum est.
 
25 Pan deus a silvis oculos avertit et orane
sevit in Alcestum dira vertigine celum.
 
Quisdaret, heu! celeres pennas? quis, queso, volatum?
quisve iras superum posset placare repente?
 
I, letis te dede, precor, sertisque corona,
 
30 meque meis lacrimis sinito miserisque querelis.
Amintas. Si Corinna meo sedeat, Melibee, sub antro,
vera loquor: vidi Cyrceum vertice flammis
fulgentem in reditu; sic et Garganus et ingens
Appenninus beri fumabant culmine summo
35 letitia, et, multis quod forsan credere durum,
 
Ethna quidem plausu fumos convertit in ignes.
 
Et si nulla fides dictis, hunc suspice collem
quam vireat, squalentem olim pallore. Quid ultra?
His oculis, iuro, calcantem litora vidi
40 euboica et matrem amplexu pulchrasque sorores
suscepisse pio, letis ac oscula dantem.
 
Melibeus. Quid verbis opus est multis, mi dulcis Aminta?
Floribus ut Titan nocturno frigore lapsis,
dictannus capreis pecorique favonius egro,
 
% 45 utque salus arvis estu sitientibus imber,
 
sic cordi tua dieta meo. Te, summe, precamur,
Phebe pater, te, leta Pales; da cepta secundent.
 
Non silvis unquam, nunquam pastoribus usquam
illuxit tam grata dies. Tu cespite vivo
50 erige propter aquas nobis altaria, Phorba,
et lauro et sertis Federe mirtoque corona;
inde et ydumeas fer palmas, postque bidentes
 
 
2 6 BUCCOLICUM CARMEN
 
in sacrum niveas deduc ac omnia serva.
 
Tu mestas pecudes herbis et fonte, Lycophron,
 
55 et calamis refove: nosti quam turpis Orion
 
leserit has dudum, lacrimis dum tempora flerem.
Nosque diem celebrem cantu deducere, Aminta,
et delubra deum festis ambire choreis,
credo, decet: viridis foliis ornatus olive,
 
60 tu primus sacrum gracili perflabis avena;
 
ast ego, populea redimitus fronde, secundus
carmina cantabo. Stipulis et carmine docti
ambo sumus, nobis nemo nunc prevalet agris
in siculis, ni forte gravis certaret Yollas:
 
65 hic alios superat quantum vepreta cupressi.
Amintas. Ergo alacres dignum calamis et carmine festum
cantemus; tu primus eris, tu carmine maior.
Esculeo dudum descriptos cortice rastro
Phyllidis incipies, vel quos mage duxeris, ignes,
 
70 seu magis Alcesti laudes: non dignior ullus;
 
seu magnos Phytias quos pertulit ante labores,
qui meruit versus qua Stilbon flabat avena.
Melibeus. Phyllis in agresti se iactet cespite ludens;
 
expectet Phytias, cui credo magna paratur
75 posteritas, si vera sonat deus ethere levo;
 
nos tamen Alcesto dignas per secula voces,
ut dabitur, cantare decet: cantabimus ambo;
Libetrides nostrum tollant ad sydera carmen.
Amintas. Ecce, puer, placida pariter residemus in umbra,
80 et superis gratos mittunt altaria fumos;
 
ruminat omne pecus, pueri campique quiescunt.
Quid trahis in longum conceptos iam tibi versus?
Melibeus. Alcestum postquam silvis abstraxit amatis
fatorum predura lues, Severe dolentes
85 Parthenopes nyrnphe, nec vidit Daunia sulcos,
vitibus obstupuit Bachus, periere iuvence,
Vulturnusque senex ingentia saxa revolvens
excessit ripas, luteus demissus ab urna;
 
 
VI. - ALCESTUS
 
 
27
 
 
montibus obtectum nebulis fumoque cacumen
90 vidimus, et valles ululatu fiere dolenti;
 
tunc, quos clara dedit tellus, rugire leones
non ausos, laqueosque graves sentire coactos
venantum primo, lyncis quoque lumen ademptum.
Ha! quantum potuit de te fortuna, quibusque
95 casibus in dubios te traxit seva meatus!
 
Ast ego, Phebe decus celi, posuisse labori
Alcesti finem et patriis post reddere silvis
dfgnatus, meritos nymphe tibi semper honores
carmine perpetuo resonent precor, atque bubulci.
Amintas. Non thymus est apibus, non agnis lenis ybiscus,
non cythisus capris, quantum tua carmina nobis.
Nunc ego restituam silvis silvisque tenebo.
 
Piaudite iam colles, et vos iam piaudite, montes:
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
 
105 Litora iam plausu surgant et flumina certent
 
nunc plausu compiere polos. Hic spernere terras
occiduas, solisque vias celumque serenum
cernere et obliquos Phebes mirarier orbes
cepit, et Astream silvis revocavit abactam:
no hac tauris curru iunget cervisque leones
armentisque lupos, serpentum sibila sulcis
auferet et meritos Musis concedet honores.
 
Piaudite iam colles, et vos iam piaudite, montes:
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
 
115 Dum mare fluctivagos pisces tellusque tenebit
quadrupedes, aer volucres et sydera Olympus,
Alcestus silvis pastoribus atque puellis
sit lumen semperque decus, nec limina Ditis
conspiciat; moriens, superis sit Delphycus alter.
 
120 Piaudite iam colles, et vos iam piaudite, montes:
 
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
 
Nos agnam mactare decet, nos cernat ovantes
Alcestus, taurumque sibi, dum tempora victor
umbrabit lauro: veniat lux illa, precamur,
 
 
28
 
 
BUCCOLICI?M CARMEN
 
 
125 et suris vinctis saltabimus inde coturno,
elicietque sonos stipulis tyrenus Asylas:
astabunt coram Damon Phytiasque canentes.
 
Piaudite iam colles, et vos iam piaudite, montes:
redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
 
130 Vix, Alceste decus nostrum, vix credere fame
post nos ruricole poterunt, sed cortice duro
posteritas tua facta leget; te populus ingens,
te corilus sculptum, servabit te quoque fagus,
dum fluet Eridanus, dum montes vallibus umbras
135 prestabunt, dum grata salix, dum gratus ybiscus
nascetur capris. Crescent ea nomina quantum
ipsa quidem fagus crescet. Mirabitur Arnus
atque colet, gratis linquens tua facta futuris.
 
Piaudite iam colles et vos iam piaudite, montes;
 
140 redditus est nostris Alcestus, redditus antris.
Melibeus. Munera quis statuet prò tanto carmine digna?
Dulce viris quantum rusco prefertur amomum
atque rubis mirtus, laurus vel dignior alga,
tantum ego tu superes dicam cantando Menalcam,
 
145 et calamis. O! quantus eris, si prestet Yollas
te stipula perflare sua! Tunc saxa movebis.
 
Est micbi conspicuum insignis quod condidit olim
Ylas spartanus, quamvis duo vasa fuissent,
dum placido nobis victus concessit amore.
 
150 Horum aliud nuper rapuit gratissima Phyllis;
 
tu reliquum, quanquam tanto sit munus agreste,
suscipe, sed noscas nulli tetigisse labellum.
 
Amintas. Sat video te cogat amor, dum munera tanti
concedis puero: non parva teneret Yollas.
 
155 Tu ne speme, precor, baculum quem cyprius olim,
dum iuvenis frigias agitaret arundine dammas,
concessit Lycidas sumptum de rupe Camandri,
nodis insignem, nec non et cuspide fulva.
 
Sed sta, care, precor, modicumque adverte: quid, oro,
160 personuit silvis echo? Non, oro, latratus
 
 
 
VII. - 1URGIUM
 
 
29
 
 
concipis ipse canum? grandis non ille Melampus?
non gregis, heu! custos latrat? non illa Licisca?
 
Est equidem, nosco: timeo ne sevus ovili
nunc lupus insultet, seu belua sevior; ibo
165 ut videam, et manibus tollam ne ledat hiulcus.
 
Tu venias queso, si te fortasse ciebo.
 
VII. - IURGIUM
 
Explicit Alcestus egloga vi; incipit egloga vii, cui titulus
 
EST IURGIUM, COLLOCUTORES AUTEM DAPHNIS ET FLORIDA.
 
Daphnis. Florida, quid stertens commissum linquis ovile?
Non satius fuerat dixisses: — Servet amicus
hoc saltem Daphnis — recubas dum vieta lyeo?
Florida. Tu servare gregem nosti, fur pessime Daphni,
 
5 cum veteres flectas fagos immersus hyaco?
 
Daphnis. Non ego quod vidi nuper, dum septa Phaselis
crinibus exires sparsis et veste soluta,
clam dicam: te tristis amet sine mente Lupiscus?
Florida. Vir gregis impulsus rabie michi fugetat illuc.
io An tibi liquissem, quem sevo vulnere capros,
alphei in medio nemoris, fetasque capellas
carpentem vidi? Quanquam plangore Phaselis
posceret in vacuum, tu per dumeta trahebas
infestus curva preaptas falce bidentes.
 
Daphnis. Nonne ego quo libuit poteram deducere nostras?
Florida. Portasti tecum, credo. Quid, pessime, « nostras »?
Circius aut misit, seu forte Ercinia mater?
 
Quid fuit alpheis tecum? Vetus extat origo
his quidem ab Ellaida, tibi tristis et aspera patrem
20 barbaries inculta dedit. Quid, pessime, « nostras »?
Daphnis. Quid Galathea, precor, faciet, cum talia Lusca
audet, et infando deturpat gucture Daphnim?
 
Belua, me nemorum nuper pecorisque magistrum
 
 
 
 
30
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
silvicole fecere senes, omnisque potestas
25 arbitrio commissa meo est. Quos Yndus inundat,
quosve Pyreneus collis seu celifer Athlas
quosque tenet Rhodopes silvis aut abluit Hebrus,
quosve niger garamas ferventibus urget harenis
arceo pastores; et tu, male sana, superbis!
 
Florida. Et quos iam celo dederat decepta vetustas,
merserat aut orco, pariter dixisse decebat,
cum tibi sit parvus nemorum vix angulus unus,
iure cui possis fragiles iniungere leges.
 
Yndos Mosa secat, getulos abluit Albis,
 
35 atque tuas, Tybris, Rhenus nunc sulcat'harenas !
 
I, decus arthoum, theutonos lude bilingues;
nos titulos vacuos et lentos novimus arcus.
 
Dapiinis. Quid «titulos»? Non, orba, vides quibus ipse molosis
progrediar septus? Lauros Galathea reservat;
 
40 ornet et ut pexos nobis aliquando capillos,
flectere serta manu cepit. Tunc anxia dices:
 
« Nos titulos vacuos et lentos novimus arcus »!
 
Florida. O miserum! tibi serta comis Galathea virentis
imponet lauri? Tedas extinguere flammas
45 tunc dicam, referetque diem tunc Hesperus et sol
inducet veniens umbras. Qui primus honores
hos tulit in silvis, poterit deposcere taxos
et lauri tristes porcis exponere frondes,
si te gestantem videat. Michi numina prestent
5Ò ante diem moriar, latiam quam cernere danem
 
sauromate possim crinesque caputque prementem.
Daphnis. Quid tantum, delira, tumes? quod iussit Apollo
tu renuis? Melius fuerat componere lites,
et quos iamdudum nostris antiquior etas
55 exhibuit sertis flores, tu candida letos
 
prestares, ut sacra tuis Iovis ales ab alto
invigilet gregibus removens vulpesque luposque.
Florida. Hac ego te semper cognovi retia cervis
aut capreis laqueos, mediis in vallibus, arte
 
 
VII. - IURGIUM
 
 
31
 
 
60 tendere, cum iaculo valeas nil, optime Daphni;
blandiris, cecamque putas includere claustris.
Nosceris; errasti. Nec tu, quibus inscia quondam
orane nemus septasque dedi taurosque caprosque
amplexusque meos ac oscula leta; nec illa
65 secula volvuntur nobis; nec vertitur ordo
 
qui dudum, quo grandis erat per compita Daphnis.
Absit et ut credam, de te modo sentiat, acer
qui fueras predo, tam sancte summus Apollo,
iusserit ut lauro tua cingas tempora sacra.
 
70 Sed cedam. Memini puerum dixisse Goliam
esse polos superùm, campos mortalibus esse
concessos, quos quisque sua dicione teneret.
Libera sum mulier, nullo sociata marito,
et thalamis ultro renuo iurique iugali;
 
75 sunt vires animique manent, arcusque trucesque
custodes ovium, peperit quos seva Licisca;
et moriar potius quam iactem lilia corvis.
Daphnis. Libera tu mulier? Quasi non viderimus ipsi
quot mechis prostrata iaces ! Carecta Phaselis,
 
80 si tu forte neges, servant vestigia sulcis.
 
Venales tibi, stulta, manus mercede parasti:
hos fortes arcus, iacula hos tutosque recessus
esse putas? Fex nempe virum servique fugaces
sunt, quos dirus amor seu forsan tristis egestas
85 e silvis pepulit nostris. Non, hercle! sagictam
eximerem pharetra: loris virgisque fugabo.
 
Ast tu summe colum calathosque, et pensa puellis
% impartire tuis, et pascua linque bubulcis.
 
Spirantes tymbre tibi sint, mea Florida, cure,
 
90 atque roseta tuis aperi et violaria pande;
 
collige iam flores, pueris compone corollas
et natis occide sues, convivia pone;
da spatium barbas pectant, da stringere vestes,
da laqueis ambire femur, da tempora ludis,
 
95 da vitreos fontes, quorum testantibus undis
 
 
 
32 BUCCOLICUM CARMEN
 
incedant compti; radios et findere Phebi
permitte, ut possint animos assummere grandes,
dum tenues ydolo, segnes se corpore cernent;
da graciles stipulas, umbras compone recentes,
ioo sterne leves algas, nymphas immisce procaces,
da vina et somnos et vesca papavera lentis,
pelle canes silvis, arbustis pelle cicadas:
sed tandem videas miseris quid feceris, hercle!
 
Nos frigius lusit pastor, nos sprevit Osyris,
 
105 non impune diu; nec tu, si spreveris, inquam.
Florida. Sic faciam, dum grata quies, dum floridus annus,
dum virides silve stabunt celumque serenum,
invidus ut doleas. Sed quid male sanus amores
obicis indecores? Nemo, stolidissime, credet:
no mos vetus est mechis matronis turpia castis
obiecisse quidem; testis michi maxima quercus
sacra Iovi, quia falsa refers. Ast, inclite, quid tu?
quid « frigius pastor »? quid dicis: « sprevit Osyris »?
 
« non impune », miser? Quasi iam nemus omne canopum
115 videris et mysios colles vallesque Camandri
cum vix agnoscas, tibi celsos elicis ignes.
 
Hec stolidis stipula referes aliquando napeis,
dum tu pannonos victos cantabis agrestes.
 
Nec taceas nuper signatum limen ab angue,
 
X2o segnicieque tua pactum ex ferrugine sertum
 
in campis henetùm. Sunt hec purganda priusquam
excidium fagis, Daphni, septisque mineris
inflatus rabie. Satius tibi vertere passus
orbis in extremum, quo tu mulieribus arces
125 erigis ac onagris componis septa comatis,
vinitor et tensos resecat tibi vitibus antes.
 
Daphnis. Me miserum! raucis veni contendere ranis.
 
Te natis commendo tuis. Hi pectere crines
et faciem purgare tuam vestesque novare
130 et mores ornare tuos laudesque levare
 
noverunt. Primi facient, ni fallor, ut Arnus
 
 
 
Vili. - MIDAS
 
 
33
 
 
nuntiet alpheis quoniam tua colla superba
calce premam victor, vacuatis sanguine fibris.
Florida. Hesperidum michi poma dedit thirinthius heros,
135 asseruitque graves egris hec ponere somnos
freneticis. His ergo tuo postremo medebor
fervori, magnos memini pressisse furores.
 
Insuber atque ligus posi hec tua somuia solvent.
 
 
Vili. — MIDAS
 
Explicit Iurgium egloga vii; INCIPIT EGLOGA Vili, CUI TITULUS
EST Midas, collocutores autem sunt Damon et Phytias.
 
Damon. Tolle pecus, Phytia: nescis quibus inscius arvis
nunc sedeas. Midas si te vel forte Lupisca
viderit! Errasti; dubium quis promptius ultro
irruat in predam seu servet durius actam.
 
Phytias. Quid verbis laceras grandes, venerande, bubulcos?
quid, Damon, suades fesso? Dum iussit egestas
hunc domini servare greges, hanc pensa Minerve
ducere per noctes, potuit fortasse timeri.
 
Nunc illis armenta boum per gramina servat
io Aufidus, et vitulos deducit ab ubere marsus.
 
Non hostis venio; vult Midas ipse, daturus
pascua, si qua fides, fontesque umbrasque recentes.
Damon. Coge pecus, dum tempus adest: ni fallor, amara
qua nolis venisse dies, michi crede, futura est,
 
15 et promissa quidem tenues dispersa per auras
 
in nichilum venient. Sed tu quid, stulte, putabas
hos magnos habuisse greges, ni fraude parassent?
Non hominum iusti quid possir.t ferre labores
novimus, et quantum septis augere peculi?
 
Phytias. Me miserum! deceptus, inops, per saxa, per estus,
en iterum revocandus eras, grex anxie; nusquam
comperies quo grata quies tibi prestita fetus
 
 
G. Boccaccio, Opere latine minori.
 
 
3
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
34
 
gramine permittat leto deponere. Damon,
 
Pana deum testor, non herbida prata nec amnes
25 exhausti natale solimi patriosque recessus
 
Archadie ut sinerem fecere, et querere campos
paotoris nimium cupidi, trucis atque Lupische.
 
Sola fides fallaxque nimis spes, alta Vesevi
atque sinus Gauri virides fontesque lacusque
30 ut peterem, potuere. Tamen, dum tristis Orion
alta tenet noctis prohibens cantare volucres,
sta, precor, atque doce miserum quo iure Lupisca,
quo Midas rapiant armentaque maxima ducant.
Damon. Nympha decus nemorum placidis residebat in arvis
 
35 euboicis nuper, clara viduata mitella.
 
Hanc ardere quidem cepit, cum ferret ad urbem
lac pressum Midas, pecudum et de more cadentum
exuvias: cepto favit fortuna furori.
 
Nam gravis ere domum fervens dum forte redibat,
40 cespite prò viridi prostravit munere victam.
 
Hec huius iam capta leves e pectore curas
expulit ac animos immisit fervida grandes.
 
Cumque diem functus terras dimitteret Argus
et levo tandem fato cecidisset Alexis,
 
45 extemplo callens hic sese miscuit altis
 
pastorum rebus, dyrceaque semina passim
omnia complevit iactans; cumque impia virtus
in se discordes armasset cuspide fratres,
prosiliens avidus Midas pecudesque bovesque
50 occupat insidiis, et ne sibi tuta deessent
abdita, Melalcem studio coniunxit Ameto.
 
Quos postquam miseros undis retraxit avitos
in campos, lauro et flavos vincire capillos
et querno fecit dextras ornare bacillo,
 
55 primum se divùm titulis immiscuit altis,
 
cum pridem placido vix esset cognitus Arno.
Phytias. O felix iam sorte sua! Quis plura requirat?
Imperat ex servo, merces confìavit in aurum.
 
 
Vili. - MIDAS
 
 
35
 
 
Damon. Saxeus es, Phytia. Video, coluisse napeas
60 et nemorum faunos eque nymphasque puellas
thure pio credas, qui surripit undique capros;
claustraque si frangat, felicem dicis avarum.
Phytias. Imo equidem dico: nemo, nisi Iuppiter equus
iusserit, in celsos usquam conscendet honores.
Damon. Te Phytiam rebar: silve fecere Ligurgum,
et superum mentem, video, cessere subulco
sulphurei colles et pascua grata Lyeo!
 
Phytias. Sum Phytias, Damon, Phytias sum pastor et archas,
et calamis didici pastas mulcere capellas,
 
70 non mores hominum, sacra et monimenta Ligurgi.
Tu miserum ridere potes: tibi grandis Apollo
concessit cytharam, Pomona cadentia pomis
arbuta; sic temnis summo de culmine lapsos.
 
Sepe vices rerum verti cantabat Amintas
75 iam senioi ! Lacrimas mecum mors equa resolvet.
Damon. O Phytia, consiste, precor, mentemque resumme.
Ante polos lyntres sulcabunt, nerea currus
orbita, frondoso pandum delphyna Pelorus
vertice suscipiet nantem, quam Damon amicum
80 contemnat Phytiam. Sed tu modo respice verum:
huius quippe fuit mos semper vertere vultus,
quodque velit validis se nolle infingere signis.
 
Hinc, servus, pratis viridi contectus in herba,
serpere et incautas cauda vincire capellas
85 atque edos morsu solitus lacerare tenellos;
 
sed postquam vires auxit, compressa cathella,
insurgens coram, tauro qui ludat in ervo
persimilis cornuT celsas infringere pinus,
sternere prevalidas quercus silvasque boatu
90 terribili compiere, leves pervertere septas
 
cepit, et horrendus rabie leo vertere magnas
in circum bubulas ursosque arcere frementes.
 
Quis putet? Et Bavio subtraxit subdolus hyrcos
pregnantesque boves, et pingues carmine tauros
 
 
 
36
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
95 eduxit stabulis, rauco latrante Melampo.
 
Quot faunos quondam, nymphas quot lusit agrestes,
quot satyros fleto calamis per devia cantu!
 
Seque Mecenatem magnumque deumque vocari
gliscit, et invitas dum servat rupe Camenas,
ioo ascreum putat esse senem silvasque movere
castalias et plectra dei sacrasque sorores.
 
Quis queat insanos ausus, quis dicere sevas
et nemorum pecorumque simul iuvenumque ruinas
quas dedit, et pariter secum trux inde Lupisca?
 
105 Hec siliquas porcis et gramina subtrahit agnis,
emungit miseras turpi squalore iuvencas
ac matrum parvos subducit ab ubere natos,
terque die pecudes premit et ter veliere nudat,
si possit, tristique levem consistere lunam
no carmine compellit celo, et sibi fascinat edos.
 
Nec vacat hec sonino; virides ambire per agros
nocte etiam videas, et magnos vertice Gauri
enumerare greges. Quid multa? Hec omnia radit.
 
Ac ut nulla sinat silvis intacta vel agris,
 
115 arte nova pueros annosa per antra canentes
 
in venerem rapit illa suam, nudatque sequentes.
Phytias. Fur Midas igitur, mechus scelerumque satelles!
 
O facinus ! Meretrix anus est et avara Lupisca !
 
Que nuper glandes oleasque legebat in agris,
 
120 nunc celum violat verbis et fascinat agnos.
 
Quid tunc Melalces? tacuit? quid dixit Ametus?
Damon. Assensere: Dei sic ira et crimen inultum
permisit miseri laqueo pereuntis Alexis.
 
Phytias. Heu! trepidans horresco solum suspectaque divis
125 pascua. Quid faciam? Minui post verba videntur
 
nempe greges; dominam noverunt prata Lupiscam.
Ast ego quid merui? Nolebam vertere vepres
in lauros, fateor, neque celsum extollere Olympum
degeneres calamis, divos cantare subulcos.
 
130 Hoc tam grande malum? Non rebar. Lusus et insons
 
 
 
 
Vili. - MIDAS 37
 
distrahor hinc pauper: videat Pan, deprecor, equum.
 
E quercu veteri nuper michi garrula cornix
hos cecinit lapsus; vetuit sed dira cupido
noscere, et in dubios deduxit ab aggere campos.
 
135 Nec Coridon dudum silvis cantare solebat
 
sic letis, dum tantus erat sub tegmine lauri.
 
Damon. Non Coridon, miserande, tibi, non fistula nota
qua steriles, vobis blandus, cantabat amores;
sensi ego quam tenues conflaret gucture versus
 
140 et modulos stipula, laqueos dum poneret arvis.
 
Phytias. Quid faciam, Damon? fugiam, die, litus ineptum?
 
Damon. Summe quod in tristi veteres cecinere bubulci.
 
Phytias. Malo rudes habitare casas nemorosaque tesqua,
parrasii lambant malo iam saxa Lycei
 
145 he pecudes, quam pingue solum stimphalidis agri
tot plenum curis. Mecum cantabit Amiclas
rupe sub exigua tutus, cantabit et ingens
Silvanus placida componet pace furentes,
ylice sub prisca, bilem stolidamque dyonem.
 
Damon. Nil melius: pecudes pridem dum forte lavarem,
omnis erat varia plenus vertigine gurges;
hinc sensi monitus venturi turbinis iras,
et Mide casum pariter pecorisque ruinam:
et repetet glandes veteres oleasque Lupisca.
 
155 Sunt in secessu nobis florentia rura
 
et gratum nymphis antrum, quod fronde recenti
sternet amica tibi Glaucis, mellisque parabit
inde favum: venias; quas conspicis, arbitror, umbras,
ante locum teneas, protendent arbuta longas.
 
Phytias. Tende igitur, veniam: teneat sua prata Lupisca.
 
 
1
 
 
38
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
IX. — LIPIS
 
Explicit Midas egloga vili; incipit egloga viiii, cui titulus
 
EST LlPIS, COLLOCUTORES AUTEM BATRACOS ET ArCHAS.
 
 
Batracos. Quis, precor, es, nostris in silvis exterus hospes?
 
Archas. Archas eram quondam pastorque, et nominor Archas,
 
incoia Parthenii montis, nunc ductus in oras
 
has casu; video pecudes armentaque passim
 
%
 
5 pinguia, sed steriles agros et pascua nulla.
 
Batracos. Miraris fortasse, senex, nam causa latens est.
Nunc, ni cura vetet, nostris succedito claustris
et requiem longo paulum concede labori:
et que sit tibi causa, precor, prepone viarum.
 
Archas. Sic ego parrasios umbris persepe viantes
suscepi fessos: prospectat gratus Apollo
in meritos. Sed prima refer que causa latens sit.
 
Batracos. Sunt in semotis colles silveque patentes
herbis insignes et grandia pascua rivis
 
15 irrigua: has celeri contendunt undique cursu
quas habeo fetas vacce, redeuntque volentes
uberibus plenis, que post pendentia natis
prebent et tenues cogunt pinguescere lacte.
 
Archas. Est memoranda quidem grandis solertia vaccis.
 
20 Ast ego visurus cupiens Amarillida veni.
 
Batracos. Archades en nostram norunt Amarillida, queso?
 
Archas. Quis fuit in terris qui non Amarillida norit?
 
Batracos. Quid secum tibi, care senex? Non cura sacrorum:
despicitis dori tracesque altaria nostra.
 
Archas. Circius, aiebant, veniet sumpturus honores
quos vetus athletis dederat victoribus etas.
 
Hac ego deductus fama vincire capillos
pastori vidi. Post hec quis cultus agrorum,
qui mores essent, qui ritus, queve bubulcis
 
 
 
IX. - LIPIS
 
 
39
 
 
30 artes servandi pecoris lactisque premendi,
 
que nemorum leges, avidus cognoscere veni.
Batracos. Et nobis quidam nuper referebat etruscus
ornatum arthoum sertis, sed lenta ferenti
prestita quippe fides: obstabat inertia Circi.
 
Archas. Sic, hera, sic factum: verum narrabat etruscus.
 
Circius arripuit sertum; fuit Albula testis.
 
Batracos. Inde novos alpes emittunt vertice fumos;
 
hinc lupa cum geminis pressantibus ubera latrat,
et vulpes ambire domos gallosque tirnentes
40 adverto, tristesque malas ululare per umbras
audio pastores rutulos et cuncta timere.
 
Cinnama nunc filices pariant et balsama taxus
sudet cyrnensis, tristisque cicuta sabeos,
postquam romuleis sic visum, prestet odores!
Archas. Indignans loqueris, video: tibi Circius egram
commovit bilem; nolles redimitus adesset.
 
Batracos. Quid non indigner? Potuit fors invida mundo
crinibus arthois ytalas imponere lauros.
 
Archas. An possunt edos forsan saturare petulcos,
 
50 vel quid maius habent ytale quam syrmia laurus?
Batracos. Non equidem nostros sentis satis, Archas, honores.
Has frondes pharetris Phebus victricibus olim
ac cytharis, lauro facta iam Dane, dicavit;
hinc veteres ytalis sacras fecere triumphis.
 
Archas. Que, precor, acta virùm, quorum tam fulgida merces?
Batracos. O! longum narrare, senex. Sed pauca reportes
Parthenii silvis volumus sacroque Lyceo.
 
Linternus lybicas pestes revocavit ab arvis
ausonicis, fecitque potens has fundere virus
60 in colles prcprios, stomachis et mella falerna
immisit legesque suas servare coegit.
 
Rusticus arpinas sulcavit vomere montes
cyrtheos latio, grandesque olidosque per altum
hyrcos in Tyberim traxit, domuitque superbos
65 cymbrorum tauros et currus fregit inanes.
 
 
40
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
Hircanas tygres cursu superavit Opheltes,
armenosque equidem devictos arte leones
et curvos Syrie pressos sub fasce camelos
assyriosque greges et quos Eritrathalasson
70 litore servabat ratibus devexit in umbram
Tarpeii lapidis, cilicesque per alta volucres
cepit et in spolium rostrum portavit et alas.
 
Allobrogis heduisque bobus belgisque iuvencis
frontibus imposuit Daphnis virtute capistros,
 
75 et solitos errare iugis et ludere flexu
pastores tanto contrivit robore fessos,
ut iuga demissa faciles cervice subirent.
 
Gryphes yperboreas rapientes unguibus olim
quos nobis vitulos servabat maximus Hyster,
 
80 privavit pedibus iuvenis Corigillus aduncis.
 
Smirneus pastor, venetusque et grandis etruscus
meonios dudum tauros ytalosque leones
et tyrios apros stipulis domuere canoris.
 
Quid tam multa loquar? quid frustra cuncta revolvam?
85 Hesperidum qui poma tulit, qui duxit hyberas
in Latium vaccas, qui veliera longa britannis
abstulit aut frixo nudavit veliere colcos,
et niveos meruere Iovis conscendere currus
et plebis plausus et tempora cingere lauro;
 
90 his Quiris veteri sancivit lege coronas.
 
Archas. Magna refers et laude quidem memoranda perenni.
Sed quid turbaris? Possunt meruisse nepotes
quod nequivere patres. Est magnus Circius, hercle!
Batracos. Heu ! michi die, quando meruit, precor, iste nefastus
95 Circius, ut segnis nostros ambiret honores?
 
Huius avos memini venisse securibus altas
cesuros silvas latias, latioque molosis
infestos pecori; cui nunc mea nescia mater
sponte manu facili lauros concessit avitas.
 
100 Heu! quantum potuit celi vis plurima! Quondam,
dum pastor luscus confringeret omnia ferro
 
 
 
IX. - LIPIS
 
 
41
 
 
et nostras mactaret oves impunis et antra
byrseo victor misere consummeret igne,
non potuere duces flecti, cogente periclo,
 
105 ex gemino pastore gregis pereuntis ut alter
esset campanus, cui par labor atque suorum
exitium fuerat. Nunc unus Circius, hostis
barbarus immanis, meritis nec laude refulgens,
omnia solus habet, silvas pecudesque bovesque
no ac insigne decus pastorum nobile sertum.
 
Archas. Erras; hoc latii quondam voluere coloni.
Batracos. Confiteor; sic sepe dolor divertit inertes.
 
Non veterum si fusca quidem sed sacra parentum
hunc pietas miserum potuisset cernere finem,
 
115 Martius in stigias umbras se sponte dedisset
precipitem; senoni pardo nec credo dedissent
inferias patres animas cum sanguine silve,
et reor in vacuum iuveni cantasset et anser;
nec genitor genitusque parem sibi summere cladem
120 curassent, canibusque dari lanianda latinis
 
viscera. Quid repetam sanctos pulchrosque labores,
felices anime? Vitam pulchrumque cruorem
fudistis Rheno! Sibi fert Ercinia mater
insignes titulos, et per spineta nepotes
125 distrahit, heu ! nostros; cedunt nunc sydera cymbris.
Archas. Quid veteres renovas, Batracos, nunc flendo querelas?
Dalmata pannonus graiusque et pessimus hostis
affer iamdudum iuga, que portaverat ipse,
imposuit vestris tauris, traxitque per arva.
 
130 Quid tandem? Silvis fuit hec et gloria nostris.
Batracos. Quid « nostris »? Forsan vestros non novimus agros?
Archas. Crede equidem, nostis, sed non meminisse potestis
dum genus egregium campis effulsit Aminte
et cecidere trabes ex yndo culmine nigre,
 
135 et dum meoniis dixerunt iura colonis
 
limpidus Eurotas quondam pulcherque Aracinthus:
sed demum surrepta tuos devenit ad agros.
 
 
1
 
 
42
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
Nil sub sole novum: rapuistis, nunc rapit alter.
 
Sed tibi quid tanti, letos si summat honores
140 Circius aut viridi circumdet tempora lauro?
Batracos. Egon erat latiis pastcrum maximus et quem
preferrent homines cunctis mortalibus olim.
 
Parte alia Daphnis post hunc pregrandis, in ipsum
insultans, turbavit agros. Hos quisque secutus
145 prò votis. Egonis ego, quia iustior esset,
partes intravi, quod propter eredita semper
hostis eram Daphnis. Cui postquam Circius lieres,
pertimeo, non forte velit renovare vetustas
iras maiorurn memorans, vertatque secures
150 in silvas, gregibusque lupos immisceat acres.
 
Me miserami que, queso, michi nunc tuta latebra?
quo fugiam? quo tristis eam? Michi terra dehiscat;
impia me coget genitrix intrare lupanar.
 
Me miserami Furias educet Circius orco
155 inclitus hoc serto: corvi per inane volantes,
heu! rostris ventura sonant presagia veri.
 
Archas. Debilis esne adeo, quin possis ferre priores
insultus? Facili solvuntur membra labore
rhenicolis; septas quo possis robore valla,
 
160 fac circum fossas et magnis cinge rubetis;
assint pastores sudibus, prepone molosos,
da pueris fundas ac obstrue sentibus arctos
introitus: persepe dii iuvere labores.
 
Batracos. Imbellis michi turba manet mollisque per umbras;
165 aspicis ut sterili nupsit me mater agello,
cui nec litus adest nec grandis defluit amnis
nec prerupta soli patiuntur devia currus.
 
Hincque meum robur iuvenes transcendere montes
coguntur pedibus, gregibusque referre iumentis
170 pabula: si veniant, timor usquam nullus adesset.
Archas. Erige, fac, vires et firma robore mentem.
 
Vidi ego deflentem lacrimis Amarillida nuper,
quam tu sponte putas cupido posuisse coronam,
 
 
 
X. - VALLIS OPACA
 
 
43
 
 
et nullis silvani letari floribus usquam.
 
175 Fistula non cecinit, non era sonantia; Tybris
effluxit tacitus undasque retraxit in alvum,
atque graves tacuere senes, tacuere palestre
et tacuere nurus pariter, clausumque Lupercal
constitit et nullis monstravit gaudia ludis.
 
180 Post, dum sedisset scanno iam Circius alto,
conspicuas serti frondes prenubilus auster
eripuit sonituque gravi devexit ad arthos.
 
O monstrum! Frondes dum defert ille per auras,
exarsere quidem, tenuisque per alta favilla
185 vix est visa viris. Tunc qui pregrandis habetur
archadibus pastor confestim dixit Aruntes:
 
— Hic iter in silvas faciet tibi, Rhene, propinquas,
in quibus ipse diem claudet, condetque sepulcro
quod tam grande rapit nomea putridumque cadaver;
190 vel si iterum veniat, quia flexit fiamma parumper
in reditum fumos, faciet memorabile nullum. —
Batracos. O nostris mea sacra Pales gratissima silvis,
fac firmes omen: repetat sua lustra bicornis
belua, nec nostros infestet cuspide campos.
 
195 En tibi, quam gemini sugunt mactabitur agna,
tuque, senex Arclias, cui tantum cernere cure,
sis mecum: nox atra venit; iam sydera celo
surgere, nonne vides? abiens permittit Apollo.
 
 
X. — VALLIS OPACA
 
Explicit Lipis egloga vini; incipit egloga x, cui titulus est
 
VALLIS OPACA, COLLOCUTORES AUTEM SUNT LYCIDAS ET DORILUS.
 
 
Lycidas. Dorile, seu pluvias terris immittat Orion
aut Amon flores vel Cancer rure cicadas,
auferat aut frondes Chyron, te fronte recurva
 
 
 
44
 
 
BUCCOI.ICUM CARMEN
 
 
semper conspicio tristem lacrimisque madentem.
 
5 Quis dolor iste tuus? Periit tibi vitis in ulmo?
 
Dorilus. Iuppiter a celso prospectans cardine campos
prostravit feriens ignito fulmine fagum
his celebrem silvis: sonitu perterrita tellus
ingemuit, tremuere greges ac arbuta dumis;
io pastores sese comperta fraude vicissim
 
in caveis clausere malis. Cui rustica cessit
libertas, turbare greges, disperdere capros
cepit. Crisifabro Iunoni sacra paranti
abstulit optatam frustra per tempora Rufatn,
 
15 lascivusque mei formosam Phyllida ruris
 
eripuit Phytie nostro: quam magna supersunt
centauris obscena quidem, si dicere vellem!
 
Utque alios mittam, nostros damnavit amores
illecebris, pedicas ac antra carentia sole
20 imposuit, nulla mirto nec leta corimbis.
 
Hec tristis ploro. Sed tu fabrilia tractas,
centuculo tectus, nigra et fuligine tinctus?
 
Lycidas. Vera igilur tulerat fusca sub valle Menalcas
adveniens. Per Pana deum, non sordida ledunt
25 munera Plutarci quantum mala vota furentum
quos genui calamos inter ranasque palustres !
Dorilus. Tune, precor, meus es Lycidas? Te nempe Podarcem
credebam. Quam leta diesi Spes lapsa resurgit;
tu celum campos fluvios armentaque nobis
30 restitues. Quernas superisque tibique coronas
 
post aras statuam ! Placidam contingere dextram
mittito, quin subeas antrum. Non lacte tepenti
castaneis nucibus pomis bromioque fovebo;
omnia subtraxit Polipus: michi panis et unda,
 
35 algaque dat somnos mollis. Sic vivere divos
audivi in terris. Nec dedignere, precamur;
saltem que turbant faciem purgare tenebras
his poteris lymphis, et fessos inde cubili
hoc recreare artus; medio revocabimus ignes.
 
 
 
X. - VALLIS OPACA
 
 
45
 
 
Lycidas. Erras. Prisca vides, non me, vestigia nostri.
Non ego plus vester, postquam cillenius Argus
surripuit virga radios ex ethere raptos
et crinem secuit Trivie iam falce dicatum.
Dorilus. Ha miserande puer! Periit spes alta salutis,
 
45 incertusque mei moriar, nomenque sub umbras
auferet atra dies. Pecudes ad prata Miconis
nunc Ylas pellit, manibus nunc ubera pressati
hic cythisum salicesque novas frondesque recentes
apparat ac agnos recreat matresque per herbas;
 
50 hic alter mersat rivis et veliera tondet;
 
ille suos cantat calamis invisus amores
et corilos faciles mulcet celsasque cupressus.
 
Me solum miserumque tenet sine crimine vinctum,
heu! Polipus, dum seva tero nunc ocia planctu.
Lycidas. Castalie, die, oro, puer, docuere sorores
te lacrimis transire diem? Quis nectere mentes
atque pios animos potuit vincire ginestis?
quis prohibet meliore tui quin parte peragres
gnosiacos saltus et menala pascua? quisve
60 pastores Yde videas fontesque bicornis
 
Parnasi et lauri dulces per culmina silvas?
 
Ha scelus infandum! Sic nondum vivere nosti
annosus tecum? Secum superavit Olympum
ohm Argus, qui iura deum viditque deditque;
 
65 pastores frigios orbatus lumine Mopsus
et danaos cecinit; sic Tytirus arva latina
non vidit, rutulus dum tinxit sanguine Turnus.
 
Has lacrimas nobis sinito, cui nulla potestas
ni damnosa manet: memor es, dum pascua solus
70 hec tenui, quam grandis eram? Nunc tristis egestas
arguit atque iubet miseris solatia prestern.
Dorilus. O Lycida, fateor, dure solamina vite
 
de te tot merui nunquam. Sed pande, precamur,
quis tibi Plutarcus, quas valles, quosve recessus
75 nunc habites, Archas divos postquam abstulit ignes.
 
 
46
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
Lvcidas. Spelunca in medio stat Trenaros, inscia Phebo,
qua vehimur celo vetiti, cui limine primo
pervigil insultat canis ater et atria servat.
 
Blanditur cauda intranti morsuque fatigat
80 tentantes reditum, ni princeps iusseiit. Inde
et lucos silvasque vides fluviosque lacusque.
 
Atra loci facies nebulis fumoque palustri;
perpetua sordent vallis fuligine rupes.
 
Semper hyemps glacialis inest, nox semper opaca;
 
85 cecus adest ignis, nemorum nec stipite vivus,
arte tamen superum. Nec credas leta Pelori
pascua vel campos tyrios Libanive roseta,
tymbreos colles, iuga vel ridentia achanto,
Eridanique leves undas et amena colamus:
 
90 late sardoniis et taxo prata, locique
 
omnes conspicui vepribusque et vimine torto.
Implicite miseras reddentes fìentibus umbras
insurgunt silve; ceno sanieque fluentes,
in medio maculant olidi de vertice rivi.
 
95 Non ibi sunt celeres capree cervique fugaces;
serpentum locus ille ferax pestisque nefande
telluris lybice, quorum nunc verbere caude,
nunc acri morsu, nunc nexibus angimur egre.
Syrene in scopulis vobis silvisque napee
100 cantantes aures mulcent ramisque volucres:
ast nobis aliter resonare per omnia valles
mugitu valido, turpes et frendere porcos
dentibus et sevos rabie rugire leones
audires, tristesque sonos ut reddat et echo.
Dorilus. Quid dicis, Lycida? Potuit natura vel alter
visceribus terre tam diram condere sedem?
Lycidas. Quidni? Cuncta potest qui silvas fecit et astra.
Sed paulum consiste, precor; peiora sequuntur.
Plutarcus scopulo residet, Fusca atque marita,
no frondibus umbrati nigris et veliere pullo.
 
Stant squalens circum scabies morbique caduci
 
 
 
X. - VALLIS OPACA
 
 
47
 
 
omnes et pecoris pestis certissima frigus
et sicce febres ac horrida mortis ymago.
 
Has inter colubris hyrtus squamisque cruentis
115 trux pastor miseros leviat nec pectine pastos,
nec calamis mulcet, sed cornu territat umbras
atque greges surgens scopulo, et clamore sonoro
irritat furias, vepretaque mandat amena
Iustrari taurosque iterum per inania verti.
 
120 Quot gemitus vox ista levet, tibi sydera pandent
si numeres, seu fulva sali monstrabit harena.
Concutit inde polos et sevo murmure replet
Iuppiter iratus silvis ac fulmina vibrat;
quassateque ruunt nubes, et grandine multa
125 frangitur omne nemus, nodosaque robora rumpit
 
ventorum vis magna furens. Quid multa? Dolentes,
heu! quot tunc pavidos inter spineta videres
currere et oppositas sentes contundere dorso,
precipitesque dari celsis ex rupibus ultro!
 
130 Ast postquam Dyomedis equas, Gerionis et acres
iussit inire canes, omnis per devia turba
convenit, ac ydris agimur; tristesque ministri
componunt turmas avidi penasque minantur.
 
Nec pecudes credas: tauros hic arguit atros
135 et sumnra de rupe truces impellit ad ima;
 
convocat hic torvos angues, et fuste preusto
in glaciem cogit squamosaque tergora frangit;
isque lupos igni de vertice culminis alti
deicit. O! quotiens hos inter lapsus et ipse!
Dorilus. Siste, precor, Lycida. Quid? tu devolveris, oro,
immixtusque lupis e summo montis in ignes?
 
Quid sceleris? que dura trucem sententia movit?
Lycidas. Heu michi! iamdudum pecudes rapuisse Miconis
et, scelus infaustum ! pueros traxisse per umbras
145 in vetitam venerem, melior dum vita maneret,
has sedes tribuere michi sub vindice iusto.
Dorilus. Alcidem memini monstrum traxisse trifauce
 
 
 
4 s
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
cecropiumque ducem ex imo iam vallis opace;
vis rogitem, si forte queam quandoque movere,
150 Pana pium retrahat te nostras mitis in auras?
Lycidas. Dorile, ne facias; nequicquain tangere Olympum
iam precibus posses aut irrevocabile fatum.
 
Actum est de me deque illis quos iustus in orcum
Archesilas misit quondam. Nunc desine; quorsum
155 contendo veniam, et reliquos tibi carmine signem.
Setigeros trahit ille sues fortisque frementes
illidit scopulis et membra tremenda quassat;
summo alius studio ducit de monte molosos,
tabo et marcentes cogit gustare paludes;
 
160 immanes ursos ex lustris pellit ad undas
 
is tardosque onagros, et ferro tranat adunco;
fascinat hic Iynces, demum per devia vertens
atque fame longa miseras bine inde molestat.
Nequicquam tibi cuncta velim mala pandere versu:
165 vivimus inviti mortem per aprica cientes.
 
Nunc memor esto tui; fugientia sydera Phebum
adventare monent, michi nec fas cernere. Tandem
tunc Polipus, quercum dum scandet forte palumbas
perquirens, michi crede, ruet, nostrosque tumultus
170 adveniens auget, sic ducunt fila sorores,
 
teque tuis linquet campisi sic vincula solves.
Dorilus. Numen honoratum silvis, Pan, te precor, assis,
et veniat lux illa michi: tibi pinguior agnus
ex grege quippe tuas ultro ferietur ad aras,
 
175 quas statuam, ludosque traham tibi carmine sacros.
 
 
 
 
XI. - PANTHEON
 
 
49
 
 
XI. — PANTHEON
 
Explicit Vallis opaca egloga x; INCIPIT EGLOGA XI, CUI TITULUS
est Pantheon, in qua loquitur auctor, interloquuntur
AUTEM MlRTILIS ET GLAUCUS.
 
Auctor. Est tibi Phebus amor, Clio, quem lata per arva
insequeris, noctesque fugis fuscosque recessus;
 
Phebus amat lauros, quas inter sepe labores
deposuit sacros: nec te sedisse parumper
5 has subter virides, fervent nunc arva, pudebit.
 
Decantanda michi veniunt tua carmina Mopso;
sis fautrix, mecumque chelim tu tange Arethuse:
Mopsus enim pellet nebulas a carmine flabris.
 
Rupis in absconso, Berecinthia, montis agrestem
io en tibi texebat septam sociatus Aminta
 
Glaucus, et ardentes lenibant murmure curas.
 
Ecce secus Tybrim fulvos per prata iuvencos
ac olidas virga cogebat pulchra capellas
Mirtilis, et Glaucum placida sic voce precatur:
Mirtilis. — Glauce pater, si lenta salix tibi vimina prestet
usque opus inceptum peragas, si semper Amintas
subsidium prestans his tecum vivat in antris,
sis lenis nostrisque fave, mi candide, votis:
suscipe quos cernis tauros, has tolle capellas;
 
20 cornibus insignis frons illis, spargere harenam
spectabis pedibus, lactisque has esse feraces;
da fontes cantuque fove, da pascua cunctis.
 
Glaucus. O nimium dilecta michi, iam, Mirtilis, ecce
non cythisum salicesve vides, non aspera dumis
25 sunt spineta meis; humiles ex vallibus agnis
 
herbas porto senex paucis. Nam spernimur altis
in silvis Rhodopes; me spernunt archades omnes.
Preterea, Cacus si viderit, omnia passim
distrahet in iugulum, dum tristes impleat iras.
 
 
G, Boccaccio, Opere latine minori.
 
 
4
 
 
 
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
Mirtilis. Heu ! satis hinc video: refugis, mi Glauce, quod optem,
immemor Alcidis nostri, qui carneus olim,
cortice dum parvo vectus torpentia circum
litora Iordanis spectares nunquid ad hamum
venisset piscis studio detentus inani,
 
35 te traxit gregibusque suis prefecit amatis.
 
An tibi quos gessit soli gessisse labores,
stulte, putas? Cunctis voluit prodesse creatis.
 
Tolle igitur: novi quantum tibi prata favoris
iam servent; hec leta magis quam dudum Aracinthum
40 viderit Amphyon seu natus Apolline colles
 
Ysmari et Amphrisum Phebus vel thessala pastor,
prospicies pecori. Nec desunt munera cantu.
 
Stat bicolor mirtus qua tu sub rupe sonantis
Tarpeie michi vinctus eris, nostrosque per omne
45 tempus in amplexus venies. Quid carmina servas?
Die, age; iam patulas aures armenta revolvunt;
et tu, magne comes, stipulis fac dieta secundes,
ut sonet omnis ager: tibi sit mea laurea munus.
Glaucus. Mirtilis, en vincor; dabimus tibi carmina. Aminta,
50 expedias calamos: surgant ad sydera versus. —
Auctor. Inde pium summa reserans dulcedine pectus,
sic cantare Iovem cepit genitumque sacrumque
flamen, ut ethereo resonarent carmine vallea.
 
Hinc quibus una tribus deitas connexa moretur
55 legibus explicuit, silvis plaudentibus; inde
 
quis terras undasque maris celumque serenum,
nocturnos ignes dederit superosque priores
et Phebi radios, Veneris Trivieque reflexus;
fluminibus valies qua lege et litora ponto,
 
60 qua flores pratis et densis arbuta lucis
 
sint concessa prius; quo post hec ordine campis,
montibus ac celsis fluviisaue ammalia surgant
atque feiant gressus; quis se per inane volucres
viribus extollant, quis se reptilia sulco
65 proserpant humili, quis sulcent equora pisces;
 
 
 
XI. - PANTHEON
 
 
51
 
 
quis mentes parcasque viris, quis semina glebis
crediderit primus, sevus quis sanguine terras
innocuo primus macularit, et inscia primus
iussit ut in silvas irent armenta gregesque;
 
70 quis primus placidas pecori componeret umbras,
quisve ferox primus ferrum molliverit igne,
quisve prior stipulis dederit discrimina vocum.
Acrius hinc culpam cecinit Lycaonis avari,
turbatumque Iovem terris, silvasque ferasque
75 et pecudum genus omne simul sub gurgite mersum,
 
et cimba tenui vectum cum semine rerum
Deucaliona pium, pariter natosque nurusque.
 
Hinc lapides iactos hominum reassummere formas,
atque giganteam rabiem, cui ponere Olympum
80 vertice pindareo parvum, vel Pelion Osse;
deiectos colles tandem vanosque superbi
balatus pecoris, colles saltusque petitos
narrabat varios pastoribus atque capellis;
Archipatris pugnas sublataque cornua tauris,
 
85 Silvanoque sacrum, quod nondum viderat etas
ulla, pium, magnos servans sub cortice sensus;
qualiter hinc etiam campos liquisset avitos,
et magni promissa Dei partumque secutum
post risum sterilis vetule, grandesque paratus
90 ut genitum iussu superùm mactaret ad aras.
Orbatos hyrcos merito flammasque typheas
e celo lapsas silvis vacuasque paludes,
et Cinaram bromio captum vigilasse duabus
monstrabat natis; aris tum numine raptum
95 inter se varios claros genuisse gemellos;
 
hinc siliquas quibus egra fames compressa furentis
est apri, fraudesque pie Sophronidis orbo,
agnum prepositis dum finxit pellibus hyrcum;
exilium pastosque greges munusque receptum
100 et reditum Claudi, visos et in astra volatus,
 
et luctam in somnis habitam Stilbonis agrestem
 
 
 
52
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
et clunem tactum pariter nomenque secundum,
pastorumque dolos et sevas crimine flammas
invidie, puerumque datum memphitibus auro,
 
105 visa Pharath nexusque graves dubiosque solutos;
hincque pelusiacis prefectum messibus Argum
pinguibus, et steriles quo restaurassi aristas
iure vel effetos Memphim traxisset amicos,
tristeque servitium superùm post fata nepotum.
rio Inde Foroneum quem sustulit Ysis ab amne,
nyliacas pestes et nectos gurgite capros,
errores duros, damnatas sydere harenas
ac inopes campos, nimium querulosque subulcos,
et saxo latices lapsos et ab ethere panes,
 
115 iussa Io vis dum tecta sibi, dum sacra parari
vellet, et absconsos alta sub nube recessus,
celso et ydumeo descriptas vertice leges,
illisas scopulo postquam conflatus Osyris;
vulnera serpentum, serpentis et irrita visu,
 
120 et, canibus campis telis arcuque fugatis,
agros post equa concessos sorte colonis.
 
Pastorum veteres cantabat et inde palestras,
serta ducum, baculos, sedes et frondea tecta
cespite pre viridi, structum de marmore templum
125 et morbis assumpta malis armenta gregesque,
pingue solum fuso grandi persepe cruore,
aggere nudatas silvas et veliera rapta
orbatumque ducem pecoris per compita Tygris;
dispersosque greges septas complesse forenses,
 
130 orsa deum sensu complexa et somnia vatum,
 
sacra hominum polluta malis reducesque magistros,
ac ulmis frustra cecinit post premia fixa.
 
Substitit hic paulum sumpturus pectore vires
Glau- exhaustas cantu Glaucus; post: — O ! precor, — inquit —
cus.] romulides, maiora canam; date carmina, nymphe. —
Auctor. Inde satum Maia celo per nubila lapsum
cepit, et in Danis tegulas penetrasse canoras;
 
 
XI. - PANTHEON
 
 
53
 
 
cumque patris iussu sacros narrasset amores,
consensu primo Danis, mirabile dictu!
 
140 virginis in gremio verbum sine semine carnem
factum cantabat, magnum super omnia! nec non
virginis infractum decus inde fuisse pudoris
virginei nascente Deo. Fides ista, precor, sit.
 
Hinc pedibus pulsare solum cantusque movere
145 vidisses satyros festasque agitare choreas,
 
et faunos nymphasque simul latiasque puellas
floribus et minio sertisque virentibus omnes
insignes, dextris et tangere cimbala doctis;
et dulci quodam tinnitu psallere celum
150 ac fulgore novo totum splendescere, et ultro
tum varios pratis circum diffundere odores
atque novis radiis flavum fervescere solem
et placidam Phebem fratri coniungere currus;
rore polos humidos, et darò Iuppiter imbre
155 arentes quondam placide perfundere terras;
ludere capreolos, cantu dulcesque volucres
arbustis certare, ignes emittere montes,
letari valles, grandes insurgere cautes;
surgere tum dumis ramos bicoloris olive,
 
160 serpentes hederas, lauros el crescere palmas.
 
Quid cedros Libani, crinitas dicere pinus
litoris adriaci, quid vites usque Falerni,
quarum antes gemmas efifeti fundere visi,
molliri sentes valide, iuncique palustres
165 extolli et salices vitree? quid cuncta repandam?
Omnia letitia gaudent et carmine certant.
 
Solus in absconso Plutarcus tristior antro
fiet misere, stauratque domos et limina sera
firmat, ut in cassum temptet post vulnera Codrus
170 ingressum, sevasque iubet vigilare sorores.
 
Ipse tamen Glaucus, dum cerneret omnia secum
letari, faciles fundebat pectore voces;
et sese ceptis referens, cantabat odoros
 
 
 
54
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
175
 
 
180
 
 
135
 
 
190
 
 
195
 
 
200
 
 
205
 
 
pastores puero portantes thura sabeos
advenisse quidem celeri ad presepia passu,
sydere dante viam montana per ardua darò.
Huncque per exustas latum referebat harenas
virginis in gremio genitricis ad usque canopos,
et rabidum fugisse lupum, mestosque dolentum
balatus ovium cesos ob nequiter agnos;
hincque globos legum solventem voce Ligurguin
pastorum in medio puerum, gesta atque priorum.
Inde Nathan fluvio lotum monstrasse futuris
quo lavacro porcos mundaret sorde vetusta;
in bromiumque thetim versam, pulsosque carones,
compositos ignes ventos fluctusque tumentes
Asclepii iussu, manesque umbrasque sepultas
ad superos remeasse iterum firmabat; et huius
ostensum dudum quibus artibus usque dolentes
purgentur vicio pecudes, oleumque veternum
quo lapse iuvenum firmentur robore vires.
 
Inde Palem glandes, quas nusquam terrea quercus
gesserit in vitam, posuisse labantibus egris
in cenam pueris, et iussa extrema dedisse
Actheona pium, cecinitque hunc fraude Menalce
post epulas, lotis pedibus precibusve peractis,
obiectum canibus, quos inter pessima passum
plurima cantabat, mortique dedisse tropheum
de se, iam nimiis laceratum morsibus, ob quod
conscissos lapides tractosque in viscera fontes,
concussos motu montes lucosque revulsos,
ethere et in terris sparsas in luce tenebras,
territa per silvas pecora atque armenta ducesque,
auditum mugire solum, veteresque parentum
surrexisse animas tumulis silvisque revisas.
Herculis hinc durum monstrabat voce laborem,
hostia dum scopulis firmata refringere Cachi
est ausus, raptosque boves excerpere furi;
necnon interea subdebat in ordine cantu,
 
 
XI. - PANTHEON
 
 
55
 
 
210 post triduum laceros artus consurgere vivos
Ypoliti, et silvis iterimi gregibusque revisum
insignem lauro et palmata veste triumphi:
mirum grande nimis, sed quid non Iuppiter ingens,
dum voluit, potuit? Post hec, ad sydera motu
215 ascendisse suo Phebum, clarosque relictis
infusos ignes sociis quos traxerat ante;
hosque per Arturum missos serosque britannos,
ethiopas fuscos et Gangis fulgida rura.
 
Glaucus. —O tibi, nympha decus, quot surgere leta per agros
220 purpureos flores et candida lilia cernes
 
mixta simul croceis! quot surgere leta per agros
tempia deum, sacras laudes et munera cernes,
et quos pulchra coles campos replerier omnes
elysios et dulce solum regionis avite!
 
225 Hinc Codrus veniet, postquam resoluta iacebit
igne novo tellus, agnis seponere capros,
atque dabit rebus fìnem requiemque bubulcis.
 
Sed iam tempus adest rivos claudamus, Aminta.—
Auctor. Dum cecinit Glaucus, tacuit sine murmure Tybris;
230 Mirtilis auratos frugum fluviique recentis
 
immemores tenuit tauros, quos flumine vivo,
iam Glauco reticente, simul se mergier undis
spurciciem veterem tergentes, atque renatos
misceri sese gregibus per pascua Glauci
235 vidisses, plausuque novo concedere carmen.
 
Hesperus occeanum cantu detentus Olympo
respuit et seras concessit montibus umbras.
 
Ite domum, pueri, pastas revocate capellas;
ipse legam lauros: vati vos piaudite, colles.
 
 
 
56
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
XII. — SAPHOS
 
Explicit Pantheon egloga xi; incipit egloga xii, cui titulus
est Saphos, collocutores autem Caliopes et Aristeus.
 
 
Caliopes. Quid, puer, has inter lauros, stultissime, queris,
nunc has nunc illas carpens? Temerarie, nescis
sacrilegum violare nemus, nisi conscia Quiris
optatas frondes merito concesserit ante?
 
Aristeus. O scelus! ex minimis tris forsan captus odore
excerpsi. Seu nympha loci seu sis dea, nostras
excute tu quercus ac omnes collige glandes.
Caliopes. Cogis ut in risum veniam. Sic, obsecro, quercus
equiparas lauris? Non illas Iuppiter olim
io extulit in tantum, quanquam sibi prisca dicarit
illas religio. Nescis, stolidissime, porcis
serventur glandes et laurea serta poetis,
quos nemori fontique sacro pulchrisque Camenis
et cytharis plectrisque suis prefecit Apollo?
 
Aristeus. Ergo sacrum Phebi nemus hoc, pulcherrima virgo?
Nescius optatum teneo. Quis denique prestet
quo visurus eam laudatam carmine Mopsi
egregiumque gregem vatum nymphasque canentes?
Caliopes. Quid queris, nemorisque mei quid conspicis umbras?
Aristeus. Ut videam Saphon. Nostin? Da, nympha, recessus
quis nunc lenta diem vertat ludendo per herbas.
Caliopes. Quid tibi cum Saphu, cum sis puer atque subulcus?
Aristeus. Heu! quid? Quid iuveni credis cum virgine pulchra?
 
Uror et amplexus cupio, turmasque reliqui,
 
25 invisam ut videam, nec quorsum querere novi.
Caliopes. Tu cupis amplexus Saphu? Nunc sydera lambant
quos trahis ipse sues, volitentque per ethera vulpes,
grux trahat ac anser pariter per rura quadrigas!
 
Si memini, tu nuper haras mundare solebas,
 
30 et scabiem morsusque canum seu vulnera veprum
 
 
 
XII. - SAPHOS
 
 
57
 
 
nunc manibus purgare palarti, nunc gurgite turpi,
unguine nunc vario succisque potentibus atque
galbaneis fumis nigrique bituminis offa;
viribus ellebori stillaque dolentis amurce
35 vel potu tristes alvi depellere sordes,
 
ac herbis variis formare volutabra porcis:
et nunc Saphon amas? Expectet te quoque Pallas!
Aristkus. Erras; Argus erat. Sed quid non Saphon amaretti?
 
Me Galathea diu, me quondam Phyllis amavit,
 
40 et mollis lanugo genas nunc serpere cepit,
tradidit et calamos nobis Pan doctior ohm
et cantus docuit; nec plebis fece creatus:
 
Cyrenes genitrix est nobis, thessala nympha.
 
Nomen Aristeus; glandes et niella vetusti
45 archados accipio nemoris: te nosse putabam.
Caliopes. Nunc ego te teneo. Sic est, novisse decebat.
Ysmarius tu grandis eras, tu Critis es Yde!
 
Non ego te vidi pridem vulgare canentem
in triviis carmen, misero plaudente popello?
Aristeus. Vidisti, fateor. Non omnibus omnia semper
sunt animo. Puero carmen vulgare placebat.
 
Illud Lemniadi claudo concessimus; ast nunc
altior est etas, alios que monstrat amores.
 
Caliopes. Ecastor ! memini, nuper dissolvere linguam
55 vix poterat Bathos; subito nunc culmina poscit
Parnasi, stolide captus fervore dearum,
factus Aristeus. Sed quid non fecit Olympus?
Aristeus. Quid loqueris nunc ipsa tibi? Da, nympha, precamur,
virginis antra mee; crucior, me fervor adurit.
Caliopes. Querere credo putes Phyllim seu forte Lupiscam,
quas nemorum pomis trahitis quandoque per umbras.
Hec dea, magna quidem, paucis et cognita dudum.
Aristeus. Meonius pastor potuit vidisse Tonantis
 
consortem natasque duas sub quercubus aids,
 
65 exuviis nudas; quid non ego cernere Saphon?
Caliopes. Sic illis visum. Die, tu quo noveris illam?
 
 
 
58
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
Aristeus. Minciadem Silvanus heri, qua Sorgia saxo
erumpit Vallis currens per devia Clause,
convenit, placidaque simul sedere sub umbra
70 ylicis antique. Quos postquam fronde virenti
umbrasse esculea frontes et carmine vidi
certantes ambo ferrent super ethera cantum,
accessi: et tacitus mediis vepretibus altis
delitui, porcis Gethe siliquisque relictis.
 
75 Laudibus hi Saphon, resonantibus undique saxis,
vocibus et calamis pariter, super astra ferebant.
Miratus, fateor, confestim a Phyllide mentem
diverti, sensique novos ambire furores
intentum modulis pectus; captusque repente
80 exquiro Saphon, cupiens quibus ipsa moretur
antra videre oculis. Quid si tu forsitan esses?
 
Nam gestu facieque deam verbisque fateris.
Caliopes. Non ausim, iuvenis, Saphon me dicere, cum sim
obsequiis iniuncta suis. Si inspexeris illam,
 
85 longe aliud dices. Verum tibi maximus instat
ante labor. Nimium celsos intratis amores
precipites, cum turpe nimis sit vertere gressus.
Aristeus. Quid Saphos, si tanta tibi reverenda vultus?
 
Non equidern silvis Phyllis, non Delia celo
90 pulchrior. Ast nobis nomen, pulcherrima virgo,
pande genusque tuum, si nostras venit ad aures.
Caliopes. Caliopes vocitor, magni Iovis inclita proles,
castalii nemoris custos fontisque sonori;
ut reor, omnino vestris incognita silvis.
 
Aristeus. Imo equidern memini: grandis sic ante canebat
Minciades, grandisque simul Silvanus in antro.
 
Tu silvas resonare doces, tu maxima Saphu
voce refers concepta sacri tibi pectoris hausta.
 
Sed die quas teneat sedes pulcherrima Saphos.
Caliopes. Panis nata dei celsum tenet optima Nyse
Saphos, gorgonei residens in margine fontis.
 
Huius sydereos oculos faciemque serenam
 
 
 
XII. - SAPHOS
 
 
59
 
 
concessum paucis dudum vidisse bubulcis;
laurea serta tegunt et velum frontis honeste.
 
105 Cuius in obsequium circumsumus inde sorores
Pyerides omnes; sibi cantat pulcher Apollo.
 
Aristeus. Quid montes habitat Saphos? quid respuit urbes?
 
quid faciem formosa tegit renuitque videri?
 
Caliopes. Hec, sibi dum vigilat, nemorum meditatur honores,
no atque sedens fuscos Plutarci visitat ortos,
concipiens nigre fletus et dissona silve;
vel pelagi secreta notat lucosque sub undis,
Phorcinidumque choros trahit et persepe napeas;
vel petit elysios colles et gramina leta
115 conspicit et placidos flores frondesque virentes ‘
ac avium cantus et pulchri sydera celi,
visaque sublimi complectitur omnia plectro,
et viridis complexa libri sub tegmine ponit.
 
Anne putas, vulgus stolidum seu garrula turba
120 auritos tondens asinos permitteret ista?
 
Non equidem; clamore gravi, dum stringeret hyrcos,
omnia turbaret. Montana ergo ocia dulci
pace sibi piena expetiit mea fulgida diva;
et quia quos querit frustra lasciva puella
125 Chyroni, flores pedibus calcamus euntes
 
vere novo, Saphos celso se condidit antro
atque oacros lauro texit castissima vultus.
 
Aristeus. Vidi ego conflantem carmen celeste Aracintho
pastorem celebrem primo, tandemque cicuta
130 sublatum; et latiis se pulsum vidit ab arvis
qui penos septis contriverat ante leones.
 
Sat vidisse oculis semel est mirabile quodque.
Caliopes. Sic est, sic sanctum nimio contemnitur usu.
 
Preterea vultu quidam carpsere minaci
135 innocuam, maculisque piam depingere frontem,
si possent, ausi, que postergasse necesse est.
Aristeus. Imo age, nympha, precor; maculas ostende
 
[nefandas.
 
 
 
6o
 
 
BUCCOLICUM CARMEN
 
 
Caliopes. Mendacem et stupris fedam morumque ruinam
hanc plures dixere deam, scenasque colentem
140 dixerunt alii mimamque ambire theatra;
 
soccos nonnulli damnant veteresque coturnos;
hi, superum fidibus dicunt quia cantet amores
et facie ficta gestus designet avitos,
pellendam patria, quasi regnans occupet urbes;
 
145 syrenam vocitant alii lucrique voracem,
 
cuin nequeant renuantque suos cognoscere cantus.
His edam commota, volens sua culmina servat.
Aristeus. Dum porcain Cereri, Bacho dum cedimus hyrcum,
forte graves vino ludentes talia quidam
150 eructant curanda parum, pereuntque per auras.
Caliopes. Non sic conati nemorum maculare priores.
Aristeus. Qui, precor? An sano tanta est insania cuiquam?
Caliopes. « Ericolas » tales merito dixere veterni.
 
Aristeus. Non satis accipio qui sint. Tu, credo, Platoni,
155 nympha, putes nunc verba loqui magnove Ligurgo:
 
rusticus et paucis assuetus, nympha, rudisque.
Caliopes. Qui nuper raptas pecudes ex ore luporum
dentibus excerpunt, magnos audentque boatus
vendere simplicibus; qui sese noscere causas
160 infecti pecoris, fontes herbasque salubres,
et celi mutare vices nemorumque fatentur;
qui superum sedes describunt voce superbi,
et sentire deùm sensus causasque moventes
in silvas fulmen, sacra atque piacula dicunt.
Aristeus. Quid, precor, agricolis est cura pastore? Per agros
ille boves terram cogit rescindere aratro,
hic cogit virga pecudes in pascua; cogit
vinitor ut certo consistant ordine vites,
lac premit iste manu quod sumpsit ab ubere pingui
170 rancidulus: nil ergo videt de iure bubulci
rusticus, et pastor nescit de more bufulci.
 
Nullum sorte sua contentum liquit Erinis;
hinc peragunt rixas tauri sevique leones.
 
 
 
Xir. - SAPHOS
 
 
61
 
 
Sed da, queso, viam qua possim lenius alta
175 scandere Parnasi Saphonque videre canentem.
Caliopes. Turbavere quidem vestigia longa viarum
et nemorum veteres rami cautesque revulsi,
implicite sentes pulvisque per ethera vectus;
velleris atque fames et grandis cura peculi
180 neglexit latos montis per secula calles.
 
Hinc actum ut, scrobibus visis, in terga redirent
iam plures peterentque suos per pascua fines.
Aristeus. Non ego convertar facilis, nam sepe nivosi
conscendi rupes pedibus scopulosque Lycei.
 
185 Omnia continui superant, michi crede, labores.
Caliopes. Vicit et ingenium vires: non talia quivit
exuperare labor. Frustra sudavit in altum
ferreus Arpinas, calamis et voce sonorus.
Aristeus. Mens illi non ista fuit, nec carminis ardor.
190 Nascimur in varios actus, quos optima virtus
si sequitur, facili ducetur ad ultima cursu.
Caliopes. Si tibi tantus amor fontis Saphuque videndi,
accipe consilium: nam quenquam ducere nobis
ipsa quidem vetuit Saphos, et lege perenni.
 
195 Solus inaccessum potuit conscendere culmen
nuper Silvanus, nobis nec carior alter
Minciadis post fata fuit; non pastor Opheltis,
aonii pecoris stragem qui carmine pinxit.
 
Hunc adeas; dabit ipse tibi quibus usus amicis
200 et quibus ipse viis conscendit culmen amatum.
Aristeus. Ibo quidem, et geminos mecum portabo suellos,
Silvanum si forte queam divertere donis.
 
 
 
 
</poem>