Quantum redactiones paginae "Quam Aerumnosa" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{titulus2
|Scriptor= Leo XIII
|OperaeTitulus=Quam Aerumnosa
|OperaeWikiPagina=Quam Aerumnosa
|Annus= 1888
|SubTitulus=
}}
<center>
EPISTOLA
 
QUAM AERUMNOSA*
 
:Sanctissimi D. N. Leonis XIII
:ad Archiepiscopos et Episcopos Americae:
:quibus commendat cives italos inopia illuc migrantes
 
LEO PP. XIII
Line 11 ⟶ 19:
Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem
 
</center>
 
Quam aerumnosa et calamitosa sit eorum conditio, qui ex Italia quotannis in Americae regiones ad vitae subsidia quaerenda turmatim commigrant, tam compertum Vobis est, ut nihil attineat id fuse per Nos explicari. Imo vero mala, quibus illi premuntur, vos quidem ex propinquo intuemini, eaque, datis non semel ad nos litteris, commemorata dolenter sunt a plerisque vestrum. Deflendum sane, quod tot miseri Italiae cives, solum mutare inopia coacti, in mala plerumque graviora incurrant, quam quae effugere voluerunt. Ac persaepe ad labores varii generis, quibus vita corporis absumitur, longe miserior adiungitur animorum pernicies. Prima ipsa demigrantium transvectio periculis plena ac detrimenmentis est: incidunt enim plerique in cupidos homines, quorum quasi mancipia fiunt, et gregatim in naves coniecti, atque inhumane habiti, ad depravationem naturae sensim impelluntur. Ubi vero ad destinatas oras appulerunt, linguae et locorum ignari quotidianis operis addicti, improborum insidiis, et potentior um, quibus sese manciparint, patent insidiis. Qui autem industria sua satis sibi parare potuerunt unde vitam tueantur, versantes tamen assidue inter eos, qui omnia ad quaestum et utilitatem suam referunt, nobiles humanae naturae sensus paullatim exuentes, eorum vitam vivere discunt qui omnes spes et cogitationes suas in terra defixerunt. Huc accedunt obvia passim irritamenta cupiditatum, fraudesque sectarum, quae istic late grassantur religioni infensae, et plerosque in viam trahunt quae ducit ad interitum.