Quantum redactiones paginae "Catholicae Ecclesiae" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{titulus2
LITTERAE CIRCULARES
|Scriptor= Leo XIII
SANCTISSIMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
|OperaeTitulus= Catholicae Ecclesiae
QUIBUS CONSTITUITUR UT QUOTANNIS
|OperaeWikiPagina= Catholicae Ecclesiae
ET QUIBUSVIS LOCIS IN DIE EPIPHANIAE DOMINI
|Annus= 1890
CORROGETUR STIPIS PRO MISSIONARIIS CATHOLICIS,
|SubTitulus=
MITTENDIS IN AFRICAE REGIONES*
}}
 
<center>
:LITTERAE CIRCULARES
:SANCTISSIMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
:QUIBUS CONSTITUITUR UT QUOTANNIS
:ET QUIBUSVIS LOCIS IN DIE EPIPHANIAE DOMINI
:CORROGETUR STIPIS PRO MISSIONARIIS CATHOLICIS,
:MITTENDIS IN AFRICAE REGIONES*
</center>
 
:Venerabilis Frater
:Salutem et Apostolicam Benedictionem
 
Catholicae Ecclesiae quae omnes homines materna caritate complectitur, nihil fere antiquius fuit inde ab initio, ceu nosti, Venerabilis Frater, quam ut servitutem, quas misero iugo premebat mortalium quamplurimos, sublatam cerneret penitusque deletam. Sedula enim custos doctrinae Conditoris sui, qui per se Ipse et Apostolorum voce docuerat homines fraternam necessitudinem quae iungit universos, utpote eadem origine cretos, eodem pretio redemptus, ad eamdem vocatus beatitatem aeternam, suscepit neglectam servorum causam ac strenua vindex libertatis exstitit, etsi, prout res et tempora ferebant, sensim rem gereret ac temperate. Scilicet id praestitit prudentia et consilio constanter postulans quod intendebat religionis, iustitiae et humanitatis nomine ; quo facto de nationum prosperitate cultuque civili meruit optime. — Neque aetatis decursu hoc Ecclesiae studium adserendi mancipia in libertatem elanguit; imo quo fructuosius erat in dies, eo flagrabat impensius. Quod certissima testantur monumenta historiae, quae eo nomine plures commendavit posteritati Decessores Nostros, quos inter praestant S.Gregorius Magnus, Hadrianus I, Alexander III, Innocentius III, Gregorius IX, Pius II, Leo X, Paulus III, Urbanus VIII, Benedicts XIV, Pius VII, Gregorius XVI, qui omnem curam et operam contulere, ut servitutis institutio, ubi vigebat, excideret et caveretur ne unde exsecta fuerat, ibi eius germina reviviscerent.