Quantum redactiones paginae "Actus contritionis" differant
[unchecked revision] | [unchecked revision] |
Content deleted Content added
m Replacing tl TitulusPrecationis with Titulus by bot |
No edit summary |
||
Linea 1:
{{Titulus
| Scriptor =
| OperaeTitulus = {{lang|pl}} Wladyslaw Jagiello nadaje braciom stryjecznym Juryemu, Zankowi i Dymitrowi z Ulicza pole Dobre w Sanockiem
| OperaeWikiPagina =
| Annus = 1402-06-28
| SubTitulus =
| Fons= Acta inductar. Inscription. Castrens. Haliciens. Tom XVII. Pag. 711-712.; [http://www.dobra.org/documents/noble.html www.dobra.org]
|Editio=
| Genera =
}}
<div class=text>
In nomine domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Quia tunc multis errorum et dubiorum incommodis prudenter occurrimus, dum <sup>1)</sup> gesta aetatis nostrae litterarum apicibus et testium annotacione perhennamus, proinde nos Wladislaus Dei gratia Rex Poloniae Lithuaniaeque princeps supremus et heres Russiac etc. significamus tenore praeseatium, quibus expedit, universis praesentibus et futuris, praesentium notitiam habituris, quod attentae mentis intuitu perpendentes gratae fidelitatis studiosa obsequia, quibus lury Zany <sup>2)</sup> et Dimetrius fratres patrucles, servitores nostri de Vlicz <sup>3)</sup> cum corum fratribus nostrae Maiestati plurimum placuerunt et in posterum aucto fidelitais studio praestantius poterint complacere, quorum intuitu volentes ipsos specialis gratiae praerogativa praevenire et ad obsequia nostra reddere promptiores. Ipsis campum nostrum dictum vulgariter Dobre <sup>4)</sup> in terra nostra Sanocensi situm, in graniciis istis videlicet a vertice lapidis usque ad vadum dictum Brud Chlumcense <sup>5)</sup> cum omnibus et singulis cius utilitatibus, fructibus, proventibus, censibus, redditibus, agris, pratis, campis, pascuis, sylvis, gaiis, nemoribus, mericis, quercetis, virgultis, venationibus, aucupationibus, mellificiis, piscinis, piscaturis, lacubus, paludibus, molendinis, fluviis, aquis et earum decursibus ac cohaerentiis, pertinentiis et appendiis universis ad cum spectantibus, cum omni iure et dominio damus, conferimus liberaliter et donamus per ipsos Iury, Zanikonem et Dimetrium ac corum fratres liberosque ipsorum et successores legittimos habendum, tenendum, utifruendum et pacifice perpetuis temporibus possidendum. Racione cuius donationis praefati Iury, Zaniko et Dimetrius ac ceteri illorum fratres seu ipsorum liberi et successores legittimi cum tribus sagittariis bonis ad expeditionem nostram quamlibet nobis et nostris successoribus servire tenebuntur perpetue et in aevum, ad castrum vero nostrum Sanocense in eisdem tribus equis servire debebunt, quociens fuerit oportunum et fuerint requisiti. Harum quibus sigillum nostrum appensum est testimonio litterarum. Actum in Nova Civitate <sup>6)</sup> feria quarta in vigilia sanctorum Petri et Pauli apostolorum anno domini millesimo quadringentesimo secundo, presentibus his strennuis nobilibusque viris Iohanne de Tanczyn Castellano Cracoviensi, Iohanne de Tarnow Cracoviensi, Petro Kmitha Sandomiriensi, Iohanne Liganza Lauciciensi, Iacobo de Koniecpole Siradiensi <sup>7)</sup> Palatinis et Cristino de Ostrow Castellano Sandomiriensi multisque aliis nostris fidelibus fidedignis. Datum per manus domini Nicolai de Curow sanctae metropolitanae Gnesnensis ecclesiae Archiepiscopi, nobis sincere dilecti.
Dominus Rex per sese.
</div>
|