Solemnia sacra

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Solemnia sacra
1908

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1908 p. 65

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX MITTIT LEGATUM APOSTOLICUM AD QUINQUAGESIMA SOLEMNIA IN HONOREM B.M.V. DE LOURDES*

DILECTO FILIO NOSTRO VICTORI LUCIANO S. R. E. PRESB. CARD. LECOT ARCHIEPISCOPO BURDIGALENSI - BURDIGALAM



Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Solemnia sacra, quae in mensem Februarium proximum apparantur ad oppidum Lourdes, anno exeunte quinquagesimo, ex quo Immaculata Dei Mater mire se illic conspiciendam dedit, etsi audimus magnis piorum studiis celebratum iri, eorum tamen celebritatem Nostra quoque augendam auctoritate ducimus. Etenim, quoniam hoc toto tempore maxima et innumerabilia in salutem populi christiani beneficia e Lourdensi specu manarunt, ut ibi Beatissima Virgo tanquam fontem benignitatis misericordiaeque suae statuisse videatur, sane decet ad ea ipsa recolenda pietati communi Nostram antecedere, Nosque apud augustam Ecclesiae Parentem quasi interpretes gratiae publicae existere. Itaque cupimus, ut in eis agendis solemnibus personam Nostram ipse geras; atque his te litteris Legatum Nostrum renuntiamus, hoc addito, ut post Pontificale Sacrum, nomine Nostro, benedicas populo: cui benedictioni quotquot intererunt, modo criminum confessione abluti Sancta de altari libaverint, iis damus, ut plenariam de admissis suis veniam impetrent. Tibi autem, dilecte Fili Noster, auspicem divinorum munerum ac testem peculiaris benevolentiae Nostrae, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIV Decembris anno MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri quinto.



PIUS PP. X


  • ASS, vol. XLI (1908), pp. 65-66.