- LITTERAE APOSTOLICAE
- SS. D. N. LEONIS PP. XIII
- QUIBUS
- EXTINGUITUR CAPITULUM ECCLESIAE COLLEGIATAE
- HIERONYMI ILLYRICORUM
- ET COLLEGIUM HIERONYMIANUM
- IN URBE ERIGITUR*
Slavorum gentem, fidei ac pietatis laude nobilissimam, qua Decessores Nostri, per aetates omnes complexi sunt caritate, eadem Nos prosecuti perpetuo fuiraus inde ab exordio Pontificatus Nostri. Cuius quidem rei etsi praeclaro sunt argumento quae providenter huc usque egimus in religiosam eius populi securitatem dignitatemque; libet tamen, quoniam secundissime sese offert occasio, novum addere testimonium, quod benevolentiae Nostrae futuris etiam temporibus indicium extet ac veluti monimentum.
Fidei namque et christianae caritatis studium, sicut nationibus plerisque omnibus, ita Slavicae quoque id elapsis temporibus suasit ut, in hac Urbe Nostra catholici nominis principe, institutum aliquod conderent congruisque redditibus instruerent, popularibus videlicet excipiendis, qui Apostolorum exuvias veneraturi Romanum iter aggrederentur, quae quidem instituta Pontificibus Maximis, non auctoritate modo et consiliis firmare, sed munificis praeterea largitionibus provehere solemne semper fuit. Id autem, ut par erat, et Slavis contigit. Nam Hieronymi de Potomnia Ragusinae dioeceseos aliorumque piorum hominum e Dalmatia et Slavonia precibus obsecundans, Nicolaus V decessor Noster, per Bullam Piis fidelibus votis, datam die 21 aprilis anni MCDLIII, hospitium in Urbe condidit, quod S. Hieronymi Slavoniorum, deinceps etiam Illyricorum, ex veteri geographica appellatione, vocatum est; eo nimirum consilio, ut fideles pauperes, e Dalmatia, Histria, Chroatia, Slavonia, Bosnia et Hercegovina peregre advenientes exciperentur alerenturque.
Hospitium, piis catholicorum largitionibus, quas inter memoratu digna est quam Catharina Bosniensium regina testamento reliquit, brevi adeo crevit ut, non peregrinis modo excipiendis, verum etiam aegris curandis, laxatis aedibus, par esset; quod quidem geminum caritatis opus ut rite recteque perageretur, aedes ipsae bifariam divisae sunt, altera earum parte hospitio adtributa, altera nosocomio.
Quum vero ad supremum Apostolatus officium Sixtus V evectus esset, is, ob suam in Sanctum Hieronymum pietatom atque in Chroaticam nationem, ex qua ducebat originem, benevolentiam, primum Hieronyminianum templura, suum olim titulum, dum in minoribus esset, angustum illud quidem ac vetustate fatiscens, a fundamentis fere, aere dato, refecit, ornavit, omni supellectile instruxit; tum etiam ad Collegiatae honorem evexit, addito Capitulo, quod archipresbytero, canonicis senis quaternisque beneficiariis constaret.
Et sic quidem ad nostra fere tempora Institutum viguit. - Nunc porro, cum eorumdem temporum adiuncta mutata sint admodum, ob aucta inter nationes varias commercia, expeditiora itinera et ampliora ubique ad commeantium commodum praesidia, vix videtur aliquid adhuc inesse utilitatis huiusmodi hospitiis quae praeteritarum aetatum angustiae requirebant. E contra expostulare tempora persentiunt omnes ut, pravis ubique doctrinis gliscentibus atque hostium christiani nominis aucto ausu, ea multiplicentur subsidia quae et ad tuendam fidem valeant et ad adversariorum conatus, pro singularum regionum necessitate, retundendos. Ad quem finem quum valde conferat ut delecti iuvenes, sacris ordinibus vel iam initiati vel opportune tempore initiandi, Romae, sub tutela ac veluti in oculis Summorum Pontificum, ad virtutes sacerdotio dignas sacrasque disciplinas educentur, qui postea, in patriam remeantes, haustam ex ipso fonte apostolico doctrinam cum popularibus quisque suis communicent; optimum factu visum est, si antiqua peregrinorum hospitia in ecclesiastica iuvenum collegia mutarentur. Sic quidem actum de Romanis plerisque hospitiis ceterarum nationum: sic porro de Illyricorum Hieronymiano hospitio agi decretum est.
Enimvero hospitii moderatores, iam inde a saeculo XVI, senserunt quam e re foret si Hieronymianae Slavorum aedes non eo solum paterent, ut peregrinis receptui essent, verum etiam ut sacerdotes exciperent sacris disciplinis uberius excolendos soli deque pietate imbuendos. Quamobrem, anno MDXCVIII, a Clemente VIII decessore Nostro facultatem iam impetraverant, qua Hospitium in ecclesiasticum colle verteretur. Verum exortae difficultates quominus res pro votis expediretur impediverunt. Binis porro elapsis saeculis, negotium agi iterum coepit; ita tamen ut, incolumi peregrinorum hospitio, quae pars aedium xenodochio fuerat attributa, clericis deinceps destinaretur, redditibus etiam, qui satis essent, iisdem alendis concessis. Quod quidem consilium cuin Pius VI d. n. probasset, Litteris Apostolicis, datis die XXVII Februarii MDCCXC, Collegium chroaticum ad S. Hieronymi demum institutum est. Ast, quamvis illustrium virorum studia coeptis hisce faverent, elapso vix quinquennio, cum publicae perturbationes commorantibus in Urbe securitatem non darent, Canonicis atque alumnis Roma abeuntibus, Collegium intercidit. Restituta postmodum pace, de restituendo etiam Collegio denuo ac saepius deliberatum est: idque demum cessit anno MDCCCLXIV, quum nempe iuvenes aliquot, qui philosophicis ac theologicis disciplinis darent operam, in Hieronymianas aedes excepti sunt, eorumque coetus a SS. Cyrillo et Methodio, Slavorum patronis, vocatus est. Attamen nec instituti huius usus ultra septennium constitit: anno siquidem MDCCCLXXI sublatura est. Neque demum feliciorem exitum habuit quod iterum anno MDCCCLXXXIV Collegium fundatum fuit, unis videlicet sacerdotibus destinatum, scientia penitius ac pietate excolendis.
Cuius quidem perficiendi consilii difficultas eo potior fuit, quod in Slavorum aedibus ad Hieronymi alius iampridem coetus iure legitimo obtineret, canonicorum scilicet, qui, ut superius relatum est, a Sixto V, per Constitutionem Sapientiam Sanctorum, datam kalendis augusti MDLXXXIX, institutus fuerat.
Nam, Sixto morte intercepto, institutum ab eo Hieronymianum Capitulum exiguos vix habuit redditus, qui ad vitara honeste alendam nequaquam sufficerent: quare iterum iterumque oportuit ut, Apostolicis indultis adhibitis, ex Hospitii fundis quaererentur, quae in Canonicorum victum diriberentur. Hinc imminuta Hospitii res, sublataque potestas restituti saepe adolescentium vel Sacerdotum Collegii servandi.
Nos igitur ut Collegium, quo dudum Romae esse exopta vinius, demum sit eique firmius, quam elapsis aetatibus, certiusque fundamentum constituamus, collatis consiliis cum gentis Chroaticae Episcopis, quorum intererat, ad maiorem Omnipotentis Dei gloriam, ad catholicae religionis incrementum, ad dilectissimae Nobis eiusdem gentis decus et utilitatem, Constitutionibus decessorum Nostrorum Nicolai V et Sixti V auctoritate Apostolica derogantes: Hospitium S. Hieronymi nec non Capitulum collegiatae ecclesiae eiusdem S. Hieronymi, quod huc usque Illyricorum vocatum est, hisce Nostris litteris supprimimus et suppressa declaramus. Volumus interea ut Canonici, quibus aliter per peculiare indultum provisum nondum est quique adhuc in templo sacris dant operam, quidquid, praebendae titulo, accipere ante hoc tempus solebant, accipere in posterum pergant, donec ratione alia providebuntur. Loco vero Hospitii et Capituli praedictorum, Collegium Hieronymianum pro Chroatica gente, sub Nostra Auctoritate et tutela, fundamus et constituimus; eidemque sic a Nobis fundato et constituto bona universa et quoscumque redditus, nomina et census ad praedictum Hospitium et Capitulum quomodolibet pertinentia in perpetuum damus et attribuimus. Ea tamen dandi attribuendi lex esto, ut Capituli etiam obligationes, turn quoad divini Officii recitationem, tum quoad Sacra ex piorum fundatorum voluntate statis diebus peragenda, totum denique divinum cultum in templo Hieronymiano persolvendum, ad Collegium eiusdemque moderatores illico transferantur; quorum propterea moderatorum conscientiam oneramus, ut quae omnia antehac a Capitulo flebant, eadem deinceps a Collegio fiant, iis quidem exceptis, quae forte inflectenda ad aequitatem, Nostro tamen consensu, prudentia suaserit.
Quo vero in tanti momenti re rite recteque procedatur, leges, quae subscribuntur, Collegio regundo moderando edimus. Cetera, quae vel pietatis officia, vel rationem studiorum, vel domesticam disciplinam et ordinem diurnum spectant, Cardinali Collegii Patrono statuenda permittimus.
LEGES COLLEGII HIERONYMIANI PRO CHROATICA GENTE IN VRBE
I. Hieronymianum Collegium modo quidem sacerdotibus alumnis excipiendis pateat, qui ortu ac sermone ad chroaticam gentem pertineant quique, studiorum curriculo, in dioecesano seminario vel in Lyceo aliquo theologico, exacto, idonei censeantur ad ampliora studia pontificii praesertim iuris tum etiam ceterarum sacrarum disciplinarum, prouti suus cuique Episcopus designant.
Ut vero primum per tempus auctosque proventus licebit, adolescentibus patere volumus, qui sacerdotium suscepturi, disciplinis sacris dent operam.
II. Collegii unus e S. R. E. Cardinalibus Patronus esto, quem Pontifex Maximus destinabit.
III. Collegio moderando tres praeerunt delecti viri, prudentia vitaeque integritate spectati.
Horum alter, Rectoris titulo, suprema in Collegio auctoritate potietur; alter, rectoris vice, quae ille mandant, curabit reique econonomicae administrandae praeerit; tertius magisterio spiritus fungetur, eique demandabitur cura Hieronymiani templi sacrasque in eo caeremonias omnes ordinandi.
IV. Rectorem eligendi Summi Pontificis ius esto, nulla originis vel patriae ratione habita.
Alterum vero a Rectore et conscientiae magistrum Cardinalis Patronus nominet, audito Rectore.
V. Praeter habitationem et victum aliaque ad vitae usum necessaria, Rector tria millia libellarum italicarum quotannis a Collegio accipiet; vicerector vero et conscientiae moderator mille et octingentas.
VI. Iidem titulo Canonicorum ad honorem Collegiatae ecclesiae S. Hieronymi fruantur ; ita tamen ut eodem careant statim ac munere amoti fuerint vel quod officio desint vel gravibus aliis de causis.
VII. Patrimonii totius administratio penes Consilium in id designatum erit. Consilium vero quinque viris constabit; id est Collegii Rectore, qui et praeses erit, aliisque duobus moderatoribus, duobus praeterea a Cardinali Patrono electis.
VIII. Sacerdotes alumnos in Collegium cooptandi ius omne Cardinalis Patroni esto. Nullus autem cooptetur nisi praestanti ingenio integrisque moribus et ab Episcopo Ordinario propositus et commendatus. Eiusdem porro Cardinalis Patroni alumnos dimittendi potestas erit, si quem, moderatoribus auditis, disciplinae impatientem vel legum immemorem cognorit.
IX. Sacerdotes alumnos in Collegium mittendi ius habeant : Archiepiscopus Zagrabiensis, Episcopi Sirmiensis, Seniensis et Crisiensis, graeci ritus unitorum.
Item Archiepiscopus Iadertinus; Episcopi Rhagusinus, Spalatensis, Sebenicensis, Pharensis et Catharensis.
Item Episcopi Veglensis, Tergestinus, Parentinus.
Item Archiepiscopus Vrhbosnensis; Episcopi Mandetriensis, Tribuniensis, Banialucensis.
Postremo Archiepiscopus Antibarensis.
X. Tot in Collegium alumni cooptentur, quot ex instituti reditibus ali queant. In cooptandis vero sic dioecesium singularum amplitudinis ac necessitatis ratio habeant, ut nulla prae alia potiore iure frui videatur.
XL Alumni triennio vel saltem biennio in Collegio manebunt, iisque disciplinis operam dabunt, quarum peritia, Ordinarii iudicio, utiliores dioecesi suae eveniant.
Episcopis Croatiae, in quorum dioecesibus palaeoslavicae linguae in sacra liturgia est usus, ius manet integrum sacerdotibus, quos Romam mittunt, iniungendi ut palaeoslavice discant litterasque glagoliticas probe norint.
Haec de Collegio Hieronymiano Chroaticae gentis in Urbe statuimus, decernimus. Restat, ut sacerdotes alumni in illud cooptandi delatum a Deo beneficium pro merito aestiment et virtutum scientiaeque adipiscendae studio spem Nostram suorumque Episcoporum cumulate impleant.
Volumus presentes litteras firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atquc obtinore, illisque ad quos spectat et in futurum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinaries et delegates iudicari atque definiri debere, atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris, die I Augusti MCMI, Pontificatus Nostri anno vicesimo quarto.
- AAS, vol. XXXIV (1901-1902), pp. 196-201.