EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Singularitas Regiminis
1904

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 362-366.

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

DE CONSTABILIENDA CONDITIONE HIERARCHICA

ORDINUM FRATRUM MINORUM ET SCHOLARUM PIARUM IN HISPANIA*


Singularitas regiminis, ex qua, veluti ex salubri quodam nexu, vim ac regularis observantiae tutelam Religiosi Ordines mutuantur, superiore saeculo, ob peculiaria adiuncta, gravissima illa quidem praeterque ordinem, sic in Hispania ab Apostolica Sede temperari debuit, ut moderatores instituerentur, qui, vario nomine, Religiosos omnes, in Regum Catholicorum ditione degentes, suprema auctoritate regerent; ita tamen ut, etiamsi hi totius Religiosae Familiae antistites appellarentur, nulla potirentur potestate in exterarum Provinciarum alumnos.

At vero huiusmodi Regularis Hierarchiae conditio, annorum decursu, multis magnisque, tum intra tum extra Hispaniae fines, difficultatibus patuit; ut ideo innumeri censerentur Religiosi viri, ex omni Ordine omnique gradu, qui, laudabili studio, contenderent ad pristinam regredi regiminis unitatem, quae vel ipsis Hispanis multo fuerat gloriosior, ob dignitates ac munera, quibus Romae plures eorum fuerunt quovis tempore honestati, magna totius Catholicae Nationis commendatione.

Pro rerum igitur adiunctis, huic Religiosorum studio restituendae veteris, Ordinis cuiusque proprii, unitatis Sedes Apostolica ultro satisfacere conata est. Quamobrem Religiosae Familiae pleraeque omnes unico iam regimine gubernantur. Quod quam feliciter sit factum ipsi Religiosorum coetus manifestant, qui, in decorem pristinum revocati, adeo inter Hispanos florent, ut patriae genti maximo sint ornamento. Quod si ceterae Religiosorum consociationes, quae nondum unitate regiminis fruantur, provehi et amplificari cognoscuntur; id debetur maxime bonae alumnorum voluntati, qui, non modo Sedis Apostolicae mandatis stare semper parati sunt, sed cum supremis praeterea sui cuiusque Ordinis moderatoribus animo coniunguntur; unde et adstatores Romae habere de gente sua apud eosdem supremos Moderatores gaudent et gloriantur.

Iamvero, dum Franciscales Minores atque Ordo Scholarum Piarum eo regimine, in Hispania, uti pergent, quo nunc utuntur, quodque Nos peculiaribus de causis permittimus ac toleramus ad nutum Sanctae Sedis; ut sarta sit atque tecta eorundem Ordinum substantialis unitas, quam Sedes Apostolica numquam sublatam voluit, et ut certae tutaeque habeantur normae circa potestatis amplitudinem Moderatorum dictorum Ordinum in Hispania, ipsorumque cum supremo totius religiosi Ordinis Antistite coniunctionem, edicimus atque in virtute sanctae obedientiae iubemus quae sequuntur:

I. Vice-commissarius apostolicus Fratrum Minorum in Hispania itemque Vicarius Generalis Scholarum Piarum sunt vere Vicarii Generales, alter Ministri Generalis, alter Praepositi Generalis Ordinis cuiusque sui. Uterque appellatione Vicarii Generalis Minorum in Hispania et Vicarii Generalis Scholarum Piarum in Hispania tanquam priva et propria utetur.

II. Ambo eligentur in Capitulo interprovinciali hispanico: hoc enim vocabulo Capitula eiusmodi designabuntur. Electores vero, sive ut aiunt Vocales, qui dictis Capitulis intererunt, iidem habebuntur qui in ceteris Ordinis Provinciis, in Capitulo Generali adesse ius habent. — Porro Capitula interprovincialia sexto quoq íe anno cogentur, elapso mense a Capitulo Generali celebrato.

III. Assistentes seu Definitores Vicarii Generalis hispania, quavis alia appellatione abrogata, Assistentes seu Definitores interprovinciales Hispaniae vocabuntur. — Eorumdem electio in Capitulis interprovincialibus fiet.

IV. Vicarii Generales eorumque Assistentes seu Definitores ultra sexennium suo quisque munere fungi nunquam poterunt, nisi ex peculiari Sedis Apostolicae facultate. Munere autem cedent post mensem a celebratione Capituli Generalis in quo vel Moderator supremus eligitur, vel saltem Definitores novi sufficiuntur.

V. Auctoritas Vicariorum Generalium Hispaniae quum sit tantum in Religiosos homines qui in terris hispanis degunt; iidem Vicarii in domos seu coenobia, ultra mare sita, delegata tantum auctoritate potientur; eo modo eaque amplitudine, quae Supremis Ordinis Antistitibus videbuntur.

VI. Porro auctoritas haec in transmarinas domos sic a Moderatore Generali communi pacto cum vicario hispanico definietur, ut quae sequuntur leges minime praetereantur.

a) Missio ac revocatio Religiosorum fiet a Vicario Generali, adhibito prius consensu Moderatoris Generalis.

b) Item Vicarii Generalis erit designare eos, qui domos transmarinas regant; id tamen non sine praevio consensu Ministri seu Praepositi Generalis fiat, praesertim ubi de maioribus Superioribus deligendis agatur.

c) Ius atque officium Vicario erit, per se vel per alium, transmarinas domos rite invisendi, annuente tamen in antecessum Moderatore Generali.

d) Quae Provinciae Religiosorum trans mare sunt, quin ab aliquo Provinciali Superiore in Hispania dependeant; earum Generalis Ordinis Moderator unice Superior esto. — Quapropter nullus erit locus auctoritati delegatae Vicariorum Generalium, si transmarinae domus cum aliqua Hispaniae Provincia, veluti pars eius, minime cohaereant, vel cum eadem in unam Provinciam vel quasi Provinciam coalescant.

VII. Celebratio Capitulorum Interprovincialium Hispaniae, itemque eorum confirmatio, nec non electionum in iis peractarum, ad unum totius Ordinis Moderatorem privo iure pertinebunt.

VIII. Quidquid a Curia Regulari, quae Romae est, pro auctoritate edicendum erit, per Vicarios Generales ordinario transmittatur. Quin vero ab iisdem Vicariis edoceantur ac votum exquirant, Supremi Moderatores Ordinis nulli obedientiam quam vocant, ordinario dabunt extra fines Hispaniae exsequendam. — Nemo autem Religiosorum egredi ex Hispania poterit, etiam ut Romam veniat, nisi facultate facta a Magistro seu Praeposito Generali: quod si ab hoc arcessatur, abnuere nequaquam poterit eo pergere, quo advocabitun

IX. Supremo Ordinis Antistiti reservantur novae domorum fundationes, expulsiones Religiosorum eorumdemque dimissiones ex Ordine, exequutio Rescriptorum apostolicorum quae commissa fuerit Moderatori maximo, nulla mentione facta Vicarii Generalis hispani: item statuta et mandata quae quamvis statutorum generalium mutationem minime importent, quovis tamen modo substantialia Ordinis attingunt.

X. Vicarius Generalis ius habet invisendi, etiam per delegatos, domos universas quae in Hispania sunt quaeque cum Provinciis hispanis sunt coniunctae. Ad eundem vero appellandi ius est Religiosis-omnibus, qui eius ordinaria vel delegata auctoritate reguntur. Incolume tamen esto Magistro seu Praeposito generali ius invisendi, etiam per delegatos, domos quae Vicariis subsunt, itemque excipiendi appellationes Religiosorum quorumcunque qui Vicariis eisdem subduntur.

XI. Religiosi hispani, qui necessariis ornentur dotibus eligi poterunt ad munia quaecumque universi Ordinis gerenda etiam ad Magisterium maximum: quare in Capitulis Generalibus omnes et singulae regulares Provinciae hispanae iura omnia et officia habebunt, quibus ceterae utuntur. Praeterea religiosi hispani ius habent ut unus saltem ex eorum numero sit Assistens vel Definitor Generalis in suprema Ordinis Curia, prout leges eiusdem Ordinis ferunt. — Item Vicario Generali ius esto idoneum e suis alumnum praesentandi, a Ministro seu Praeposito Generali ad triennium tantum adprobandum, qui Vice-procurator Hispaniae Romae sit (nisi ipse Procurator Ordinis universi Hispanus fuerit), habeatque secum adiutores pro munere. — Tandem Vicarius Generalis tertio quoque anno Romam veniat ut (salvo iure visitationis quod Moderatori Generali competit) vice procurationem hispanicam invisat, deque statu Provinciarum Hispaniae supremo Ordinis Antistiti rationem reddat.

XII. Quum Ordo Minorum S. Francisci itemque Scholarum Piarum unicus sit atque individuus, religiosae professiones non in manibus modo Superiorum Hispaniae emittantur, sed praecipue, immo vero necessario, in manibus Ministri seu Praepositi totius Ordinis.

XIII. Vicarii Generales tum Minorum tum Scholarum Piarum, qui nunc sunt in Hispania, itemque qui a consilio eisdem sunt, hac vice tantum, biennio in munere permanebunt: elapso biennio, Capitulum interprovinciale, ut supra dictum est, celebrabitur. — In posterum autem, ut rectius res eveniant, iidem Vicarii Generales eorumque Consiliarii suo munere decedent quoties Capitulum Generale cogetur, elapso videlicet mense ab eius celebratione, ut supra edictum est art. in.

XIV. Si qui demum actus, ob substantiales defectus, nulli fuerint atque illegitimi usque ad horam receptionis huius Motu-proprii; eos, si sanabiles sint, benigne sanamus et convalidami.

Hae Nostrae declarationes et praescriptiones, vix atque acceptae fuerint, pleno robore fruentur, non obstantibus quibuscumque etiam specialissima mentione dignis.

Patrocinium Immaculatae Virginis Mariae opemque Francisci et Iosephi Patrum Legiferorum Religiosis Minoribus et Scholarum Piarum hispanis implorantes, Franciscali et Calasanctianae Familiae universae apostolicam benedictionem paterna charitate impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum in die festo SS. Apostolorum Petri et Pauli MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 362-366.