IX DECEMBRIS MDCCCLIV
S. S. DOMINI NOSTRI PII IX
ALLOCUTIO
IX CONSISTORIO 9 DECEMBRIS 1854 HABITA.
Venerabiles Fratres,
Singulari quadam perfusi laetitia exultamus in Domino, Venerabiles Fratres, cum vos hodierno die lateri Nostro frequentes adstare videamus, quos Nostrum gaudium et coronam jure possumus nuncupare. Vos enim pars estis eorum, quibuscum communicamus labores et curas in pascendo humilitati Nostrae1 concredito Dominico grege universo, in tutandis juribus catholicae religionis, eique novis adjungendis sectatoribus, qui justitise et veritatis Deum in sinceritate fidei colant, et venerentur. Itaque quod olim Christus Dominus dixit Apostolorum Principi : « Tu aliquando conversus confirma fratres tuos, » id ipsum Nobis, qui in ejus locum licet immerentes divina benignitate suffeeti sumus, hac oblata opportunitate proestandum videtur , ut vobis nimirum, Venerabiles Fratres, verba faciamus, non ut vos aut commoneamus officii , aut languentes excitemus, quos inflammatos studio novimus divini Nominis glorioe propagandae, sed ut tamquam voce ipsa Beatissimi Petri, qui vivit, vivelque in Successoribus suis recreati, atque erecti novo veluti robore muniamini ad quaerendam commissarum ovium salutem, ad Ecclesioe causam in tanta asperitate temporum animose ac fortiter sustinendam.
Neque vero deliberandum fuit, cujus potissimum adhibeamus patrocinium apud coelestem Patrem luminum, ut eo adjuvante alloqui vos fructuose possimus; si quidem cum ea de causa apud Nos conveneritis, ut conspirantibus animis studia, curasque conferremus amplificando honori augusta 1 Genitricis Dei Mariae, sanctissimam ipsam Virginem Sapientia? Sedem ab Ecclesia nun- cupatam iteratis precibus obsecravimus, ut impetrare Nobis radium velit sapientioe coelestis, qua collustrati ea vobis loquamur, quse et incolumitati et prosperitati Ecclesiae Dei maximopere sint profutura. Jam vero ex hac tanquam arce religionis intuentibus Nobis errorum monstra, quoe per catholicum orbem hac difficillima oetate grassantur, nihil opportunius visum est quam illa vobis iudicare, ut ad eadem debellanda vires exeratis vestras, Venerabiles Fratres, qui custodes pnvpositi estis, et speculatores domui Israel. Existere etiam nunc dolendum est impium incredulorum genus, qui omnem, si fieri posset, exterminatum vellent religionis cultum, eisque adnumerandi imprimis sunt clandestinarum societatum gregales, qui nefario inter se feedere conjuncti nullas non adhibent artes, ut quibusque violatis juribus rem
et sacram et publicam perturbent, evertant; in quos profecto verba illa cadunt divini Reparatoris : « Vos ex patre diabolo estis, et opera patris vestri vultis facere. » Hos si excipianms, fatendum est praesentis aetatis homines generatim abhorrere ab incredulorum pravitate , et inclinationem quamdam animorum ostendere erga religionem et fidem. Sive enim facinorum ob atrocitatem, quae superiori paesertim saeculo perpetrata incredulis tribuenda sunt, quaeque animus meminisse reformidat, sive ob metum seditionum ac tumultuum, qui miserandum in modum convellunt, afflictant nationes et regna, sive denique divini Spiritus opera, qui spirat ubi vult, imminutum esse patet perditorum numerum, qui incredulitate se jactent et glorientur; contra vero commendari audimus interdum vitae ac morum honestatem, excitatumque praeterea novimus in animis hominum admirationis sensum catholicam erga religionem, quaj quidem in omnium incurrit oculos tanquam lux solis. Non exiguum hoc est bonum, Venerabiles Fratres, et quidam quasi ad veritatem progressus, sed tamen multa adhuc sunt, quee a veritate plane assequenda absterrent homines et remorantur. Sunt enimvero plerique, qui rebus publicis tractandis praepositi fautores se religionis. et adsertores dicant, illam laudibus attollant, humana-que societati quam maxime accommodatam atque utilem praedicent; nihilominus ejus moderari disciplinam volunt, sacros ministros regere, sacrorum procurationem attinofere, uno verbo civilis intra status limites coercere nituntur Ecclesiam, eique dominari, qua* tamen sui juris est, divinoque consilio nullius imperii terminis contineri debet, sed ad ultimas terras propagari, omnesque complecti gentes et nationes, ut sempiternae illis beatitatis iter designet expediat. Et, proh dolor! dum haec loquimur, Venerabiles Fratres, in Subalpina ditione proposita lex est, qua regularia et ecclesiastica instituta de medio tolhmtur, et Ecclesiae jura plane conculcantur, atque, si fieri potest, delentur. Sed tamen de re tam gravi hoc ipso in loco alias agemus. Utinam vero qui libertati obsistunt catholica: religionis agnoscant aliquando quantopere publicae rei bono ipsa conducat, qua* sua cuique civium observanda propouit, et inculcat officia ex ccelesti quam accepit doctrina : utinam persuadere sibi tandem velint quod olim Zenoni imperatori scribebat sanctus Felix Praedecessor Noster, « nihil esse utilius Principibus, quam sinere Ecclesiam uti legibus suis, hoc enim illis esse salutare, ut cum de causis Dei agitur, regiam voluntatem Sacerdotibus Ghristi studeant subdere, non praeferre. »
Sunt praeterea, Venerabiles Fratres, viri quidam eruditione praestantes qui religionem munus esse fatentur longe praestantissimum a Deo hominibus datum, humanam nihilominus rationem tanto habent in pretio, tantopere extollunt, ut vel ipsi religioni aequiparandam stultissime putent. Hinc ex vana ipsorum opinione theologicae disciplinae perinde ac philosophicoe tractandae sunt; cum tamen illce fidei dogmatibus innitantur, quibus nihil firmius, nihil stabilius, istae vero humana explicentur atque illustrentur ratione, qua nihil
incertius, utpote quae varia est pro ingeniorum varietate, innumerisque fallaciis et praestigiis obnoxia. Ita quidem rejecta Ecclesiae auctoritate difficillimis quibusque, reconditisque quaestionibus latissimus patuit campus, ratio que humana infirmis suis confisa viribus licentius excurrens turpissimos in errores lapsa est, quos hic referre nec vacat nec lubet, quippe vobis probe cognitos atque exploratos, quique in Religionis et civilis rei detrimentum, illudque maxiinum, redundarunt. Quamobrem istis hominibus, qui plus aequo vires efferunt humanae rationis, ostendere oportet, plane id esse contrarium verissimae illi sententiae Doctoris gentium : « Si quis putet se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. » Demonstrandum illis est quantae sit arrogantiae pervestigare mysteria, quae revelare nobis dignatus est clementissimus Deus, eademque assequi, complectique audere humana? mentis imbecillitate et angustiis, cum longissime ea vires excedant nostri intellectus, qui ex Apostoli ejusdem dicto captivandus est in obsequium fidei. Atque hujusmodi humanae rationis sectatores, seu cultores potius, qui eam sibi certam veluti magistram proponunt, ejusque ductu fausta sibi omnia pollicentur, obliti certe sunt quam grave et acerbum ex culpa primi parentis inflictum sit vulnus humanae naturae, quippe quod et obfusae tenebrae menti, et prona effecta ad malum voluntas. Hinc celeberrimi ex antiquissima aetate philosophi quamvis multa praeclare scripserint, doctrinas tamen suas gravissimis erroribus contaminarunt; hinc assiduum illud certamen quod in nobis experimur, de quo loquitur Apostolus : « Sentio in membris meis legem repugnantem legi mentis meae. » Nunc quando ex originis labe in universos Adami posteros propagata extenuatum esse constet rationis lumen, et ex pristino justitiae atque innocentiae statu miserrime decidei'it humanum genus, ecquis satis esse rationem ducat ad assequendam veritatem ? ecquis in tantis periculis, atque in tanta virium infirmitate ne labatur et corruat necessaria sibi neget ad salutem religionis divinae, et gratiae coelestis auxilia? quae quidem auxilia benignissime iis largitur Deus, qui humili prece eadem flagitant, cum scriptum sit : « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. » Idcirco conversus olim ad Patrem Christus Dominus altissima veritatum arcana patefacta haud esse affirmavit prudentibns et sapientibus hujus saeculi, qui ingenio doctrinaque sua superbiunt, et praestare negant obsequium fidei, sed vero humilibus ac simplicibus hominibus, qui fidei divinae oracul> nituntur et conquiescunt. Salutare hoc documentum eorum animis inculcetis oportet, qui humanae rationis vim usque adeo exaggerant, illius ut ope mysteria ipsa scrutari audeant atcfue explicare, quo nihil ineptius, nihil insanius. Revocare illos contendite a tanta mentis perversitate, exponentes nimirum nihil esse praestabilius a providentia Dei concessum hominibus, quam fidei divina? auctoritatem, hanc nobis esse quasi facem in tenebris, hanc ducem quam sequamur ad vitam, hanc necessariam prorsus esse ad salutem, utpote quod « sine fide impossibile est placere Deo, et qui non crediderit condemnabitur. »
Errorem alterum nec minus exitiosum aliquas catholici orbis partes occupasse non sine moerore novimus, animisque insedisse plerumque Catholicorum,
qui bene sperandum de aeterna illorum omnium salute putant, qui in vera
Christi Ecclesia nequaquam versantur. Id circo perconlari saepenumero solent,
quaenam futura post obitum sit eorum sors, et conditio, qui catholicae fidei
minime addicti sunt, vanissimisque adductis rationibus responsum praestolentur. quod pravae huic sententiae suffragetur. Absit, Venerabiles Fratres, ut
misericordiae divinae, quae infinita est, terminos audeamus apponere; absit ut
perscrutari velimus arcana consilia et judicia Dei, qua? suntabyssus multa, nec
humana queunt cogitatione penetrari! Quod vero Apostolici Nostri muneris
est, Episcopalem vestram et sollicitudinem et vigilantiam excitatam volumus,
ut quantum potestis contendere, opinionem illam impiam aeque ac funestam
ab hominum mente propulsetis, nimirum quavis in religione reperiri posse
aeternae salutis viam. Ea qua prrestatis solertia ac doctrina demonstretis commissis curae vestrae populis, miserationi ac justitiae divinae dogmata catholicae
fidei neuliquam adversari. Tenendum quippe ex fide est extra Apostolicam
Romanam Ecclesiam salvum fieri neminem posse, hanc esse unicam salutis
arcam, hanc qui non fuerit ingressus, diluvio periturum ; sed tamen pro certo
pariter habendum est, qui verae Religionis ignorantia laborent, si ea sit invin-
cibihs, nulla ipsos obstringi hujusce rei culpa ante oculos Domini. Nunc vero
quis tantum sibi arroget, ut hujusmodi ignorantiae designare hmites queat
juxta populorum, regionum, ingeniorum, aliarumque rerum tam multarum
rationem et varietatem ? Enimvero cum soluti corporeis hisce vinculis videbimus Deum sicuti est, intelligemus profecto quam arcto pulchroque nexu miseratio ac justitia divina copulentur; quamdiu vero in terris versamur, mortali
hac gravati mole quae hebetat animam, firmissime teneamus ex catholica doctrina unum Deum esse, unam fidem, unum baptisma ; ulterius inquirendo pro-
gredi nefas est. Caeterum prout charitatis ratio postulat assiduas fundamus
preces, ut onmes quaquaversus gentes ad Christum convertantur, communique
hominum saluti pro viribus mserviamus, neque enim abbreviata est manus
Domini, gratiaeque coelestis dona nequaquam illis defutura sunt, qui hac luce
recream sincero animo velint et poslulent.
Hujusmodi veritates defigendae altissime sunt fidelium mentibus, ne falsfs
corrumpi queant doctrinis eo spectantibus ut religionis foveant indifFerentiam,
quam ad exitium animarum serpere latius videmus ac roborari.
Pnecipuos contra errores hactenus expositos, quibus maxime hoc tempore
oppugnatur Ecclesia, vestram opponite, Venerabiles Fratres, et virtutcm et
constantiam, ad eosqtie profligandos, planeque delendos, habeatis Ecclesiasticos viros necesse est laboris socios et adjutores. Immortaliter quidem gaudemus catholicum Clerum nihil pnetermittere, nihil molestiarum defugere, ut
officio suo ac muneri cumulate satisfaciat; atque adeo non asperitate et longi-
tudine itineris, non ullo incommodorum metu retardari quominus regiones
pertingat terrarum marisque tractu disjunctissimas, ut efferatas ibi gentes ad
humanitatem, et Christianae legis disciplinam salubriter instituat. Gaudemus
pariter Clerum ipsum in teterrimae luis calamitate, quae tot oppida, tot frequentissimas urbes funestavit, adeo alacriter obivisse quaelibet charitati sofficia,
ut vitam profundere ad salutem proximorum pulchrum sibi ac decorum existimaverit. Quo sane argumento magis constabit, catholica in Ecclesia, qua unice vera est, inextinctum ardere pulcherrimum charitatis ignem, quem Christus venit mittere in terram ut accendatur.
Vidimus enim religiosas mulieres in adjuvandis aegris cum Clero certasse,
neque mortis adspectu fuisse deterritas, quam pleroeque" constantissime oppe-
tiverunt : cujus inusitata? fortitudinis exemplo illi ipsi obstupefacti admiratione sunt, qui a catholica fide dissentiunt.
Est hoc Nobis jure lretandum, Venerabiles Fratres : verumtamen illud ad
animi Nostri curam grave et acerbum, quibusdam in locis non deesse ex
Clero aliquos, qui non semet exhibeant in omnibus ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hinc deest Christiano populo diviai verbi pabulum, unde nutriatur ad vitam ; hinc infrequens sacramentorum usus, quibus
tanta vis inest ad Dei gratiam vel conciliandam vel retinendam. Monendi hi
quidem sunt, Venerabiles Fratres, ac vehementius excitandi, ut sacri ministerii partes recte ac fideliter explendas curent ; docendi sunt quam gravi se
culpa obstringant, qui messis multa cum sit, laborare detrectent in agro
Domini. Hortandi sunt, ut quanta sit divina? Hostia? virtus ad propitiandum
Deum, et flagitiorum poenas avertendas frequenter explicent fidelibus, utiidem
salutari Missae sacrificio religiose adesse, uberesque ex illo fructus percipere
studeant. Sane quidcm promptiores alicubi fideles essent ad pietatis actus exercendos, si vehementiora haberent a Clero et incitamenta et pra?sidia. Videtis
binc, Venerabiles Fratres, ad comparandos idoneos ministros Christi quanta
sit Seminariorum necessitas et opportunitas in quibus moderandis non civilis
potestatis, sed Episcoporum dumtaxat versari debet cura et industria. Collectos ibi juvenes in spem Religionis succrescentes ad pietatem doctrinamque
sedulo informetis, ut duplici quasi instructi gladio boni olim milites esse
queant adprselianda praelia Domini. Tum in theologieis, tum vero in philosophicis etiam disciplinis probatae fidei scriptores eisdem proponatis, ne cpia imbuantur opinione catholicae doctrinae minus consentanea.
Ita quidem Ecclesiae bono et incremento consultum per vos erit, Vene-
rabiles Fratres. Quo vero susceptse pro Ecclesia curae secundissimos habcant
exitus, summa extet concordia opus est consensusque animorum, longeque
dissidia quaelibet prohibeantur, quae solvunt charitatis vinculum, quaeque fo-
vere solet vaferrimus nostri generis inimicus, upote sibi ad nocendum opportunissima. Repetendum memoria est veteresillos catholicae fidci propugnatores de pertinacissimis hrcresibus retulisse victoriam, quum scilicet una secum, et cum Apostolica Sede tamquam cum duce suo conjuncti militesfirmo animo erectoque in certamen descendissent. Hsec sunt, qure significanda Vobis duximus, Venerabiles Fratres, inhaccura et sollicitudine satis Apostolico ministerio faciendi, quod divina clementia et bonitate impositum est infirmitati Noslrae. Erigimur piimum, ac recreamur spe ccelestis auxilii, deinde ab explorato vestro religionis ac pietatis studio non mediocre Nobis pollicemur in tantis rerum difhcultalibus adjumentum. Aderit Ecclesioe suoe Deus, aderit communibus votis Nostris, aderit proesertim si oratrix pro nobis accedat Virgo sanctissima Dei Parens Maria, cujus immunitatem ab originalis noxae macula vobis magno cum Nostro gaudio adstantibus etplaudentibus divino adjuvante Spiritu pronunciavimus. Eximium sane privilegium, quod Dei Matrem plane decebat, in communi nostri generis exitio sospitem atque incolumem evasisse. Atque hujus privilegii amplitudo plurimum quidem valitura est ad eos refellendos, qui deteriorem factam esse inficiantur ex primaeva culpa hominum naturam, viresque amplificant rationis ad negandum vel minuendum revelatae religionis beneficium. Faxit tandem Virgo Beatissima, quae interemit ac perdidit universas haereses, ut hic etiam evellatur stirpitus, ac deleatur Rationalismi error perniciosissimus, qui hac miserrima a?tate non civilem modo societatem, sed vero etiam tantopere affligit et vexat Ecclesiam ! Reliquum nunc est, Venerabiles Fratres, ut quanto animi Nostri solatio summa vos alacritate ex dissitis etiam terrisproperasse conspeximus ad Apostolicam hanc Sedem propugnaculum fidei, magistram veritatis, catholicae unitatis firmamentum, tanto perinde amoris studio antequam sedes repetatis vestras omnia vobis precemur Textus subscriptusfausta felicia ac salutaria. Arbiter ille omnium rerum et bonorum auctor Deus det vobis spiritum sapientiae et intellectus, ut probibeaiis ab ovium pernicie ubique latenles insidias, ac quidquid ad commoditatem vestrarum Ecelesiarum vel suscepistis jam, vel eritis suscepturi, id praepotenti numine suo bonus propitiusque confirmet; permissis autem vestrae curae fidelibus det illam mentem, ut abstrahere se nunquam velint a pastoris latere, sed vocem ipsius audiant, quoque ipse velit, accurrant. Adsit vobis Virgo sanctissima ab origine Immaculata ; sit ipsa vobis in dubiis rebus fidele consilium, in angustiis levamen, in adversis auxilium. Ad extremum levantes manusNostras in ccelum vobis gregique vestro ex intimo cordis affectu benedicimus. Sit poi^ro Apostolicaebujus benedictionis munus tamquam pignus certissimum charitatis erga vos Nostrae, sit exploratissimum tamquam omen beatissimae vita? ac sempiterna?, quam vobis gregique vestro et optamus et poscimus a Supremo animarum Pastore Christo Jesu, cui cum Patre et Sancto Spiritu sitethonor et laus et gratiarum actio per omnem seternitatem.