Migne Patrologia Latina Tomus 90
Similitudo arcae Noe (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
(1179C)Arca Noe sine dubio Ecclesiae typum tenuit, quia sicut illa super fluctus diluvii huc atque illuc fatigata ferebatur, ita Ecclesia in procelloso mundo diversis tempestatibus et calamitatibus hujus saeculi quatitur: et sicut arca Noe non solum munda, sed (1180C)etiam immunda animalia juerunt (habuit enim homines, habuit et serpentes), ita et in domo magna, id est Christi Ecclesia, vasa diversa sunt, alia quidem in honorem, alia in contumeliam.