EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sicut Rationi Congruit
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus

0514-0523- SS Hormisdas - Epistula ‘Sicut Rationi Congruit’

Hormisdas Papa - Epistula ad possessorem episcopum

Dilectissimo fratri possessori, hormisda.

Sicut rationi congruit ut consulant ambigentes, ita par est respondere consultos, quia ipse impellit in errore<m>, qui non instruit ignorantem; nec quidquam aptius est studioso religionis, quam inquisitio ueritatis, quando facilius deuium uitat, qui iter, per quod gradiatur, rogat.

Sed priusquam respondendi curam, de his, quae dilectio tua percontatur, aggrediar, libenter <in> litteris tuis fidei tuae me fateor inuenisse feruorem, cuius calore succensus, rediuiuam in illis partibus infidelium peruersitate<m> uigere suspiras.

Dignissimus dolor, qui dedita deo corda contristet.

Nec enim est apud eos lapsus illamentabilis, quibus est igniculus caritatis, quia unum spiritalium uotum est salus inconcussa cunctorum.

Sed non est ignota ecclesiis dei de huiusmodi procellis aut insueta tempestas: quamuis rectoris sui gubernaculo inconcussa persistat, uariis tamen insurgentium fluctuum laborat uexata turbinibus.

Nam unde est psalmidici uox prophetae, qui, ipsius ecclesiae personam, spiritu quo implebatur, assumens: saepe inquit expugnauerunt me a iuuentute mea, etenim non potuerunt mihi?

concuti<unt>, sed in <nih>ilo praeualebunt.

Adhuc in area sumus, mixta sunt frumenta cum paleis, gemunt boni consortia malorum; sed superest flamma non necessariis, et parata sunt horrea iam probatis.

Vbi terrarum non [est] ista permixtio? nos fixis decet stare uestigiis; proficiemus inter aduersantes propriis bonis, si erroribus non inuoluamur alienis.

Probat enim uirtutis suae ualidum robur, qui, cum impellitur, non mouetur.

Vbi non uariae tentationis aculei? quales super hunc fere iugem annum quorundam scytharum, qui monachos praeferebant specie non ueritate, professione non opere, subtili testas calliditate uersutias et sub religionis obtentu famulantia odiis suis uenena pertulimus, studentes eos ab interno uulnere medicabilis patientiae moderatione sanare, beati pauli monita non tacentes: noli[te] uerbis contendere: ad nihil enim utile est, nisi ad subuersionem audientium.

Sed quando uirus, quod uiscera penetr<ar>it, euellitur? quando corda, male sibi credula, ueritatis obtempera<n>t institutis?

quando induit oboedientiae humilitatem, opinionibus suis uallata superbia?

quando acquiescunt paci, contentionum studiis assueti, sola certamina auentes de religione captare, et mandata neglegere?

numquam apud eos caritas nouo commendata praecepto, numquam pax dominico relicta discessu: una pertinacis cura propositi, rationi uelle imperare, non cedere; contemptores auctoritatum ueterum, nouarum cupidi quaestionum; solam putantes scientiae rectam uiam, qualibet conceptam facilitate sententiam; eo usque tumoris elati, ut ad arbitrium suum utriusque orbis putent inclinandum esse iudicium, nec in numero fidelium deputent sequacem traditionis paternae, si suae uiderint c[r]edere nolle sententiae; docti crimina serere, obtrectationum uenena componere, integrum ecclesiae corpus odisse, seditiones struere, inuidiam concitare, et, pro oboedientia, quae in coenobiis principatum regularis obtinet disciplinae, obstinationem pertinacis amare superbiae.

Non illos potuimus monitis, <non> mansuetudine, non auctoritate comprimere; in publicum usque prodiere conuentum, ad concussionem quietis circa regum etiam statuas inclamantes, et, nisi fidelis populi constantia restitisset, per diabolicae semina nefanda zizaniae apud illos dissipationem et discordiam commouissent, per quos adiutorio dei de regionibus eorum est pulsa dissensio.

Sero probauimus prophetica apostolum uoce dixisse: in nouissimis diebus instare tempora periculosa, et fore homines sui tantum amatores, habentes formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes; itaque esse uitandos.

Haec ideo dilectioni uestrae indicanda sub occasione credidimus, ne, si illuc fuerint forte delati, ignorantes quemadmodum se <in> romana urbe tractauerint, sub aliqua uerborum simulatione decipere<nt>.

Hi uero, quos uos de <libris> fausti cuiusdam galli antistitis consuluisse litteris indicastis, id sibi responsum habeant: neque illum neque quemquam, quos in auctoritatem patrum non recipit examen, catholicae fidei aut ecclesiasticae disciplinae ambiguitate<m> posse gignere, aut religiosis praeiudicium comparare.

Fixa sunt a patribus, quae fideles sectari debeant instituta; siue interpretatio, seu praedicatio, seu uerbum pro populi aedificatione compositum: si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur; si discordat, aboletur.

Vnum est fundamentum, extra quod quaelibet fabrica, si consurgit, infi<r>ma est: super illud quisquis superaedificat, seu uilia seu pretiosa, consideret; errat autem is a uia, qui, quam patrum electio monstrauit, exorbitat.

Nec tamen improbatur diligentia per nulla discurrens, sed animus a ueritate declinans.

Saepe ex his necessaria prouidetur, de quibus ipsi aemuli conuincantur, instructio; nec uitio dari potest, nosse quod fugias: atque ideo non legentes incongrua in culpam ueniunt, sed sequentes.

Quod si ita non esset, numquam doctor ille gentium acquieuisset annuntiare fidelibus: omnia probate, quod bonum est tenete.

Non ab re est, etsi mundanum, non tamen a ratione discretum miscere sermonem.

Fertur quidam nobilis arte pingendi, cum equum peniculo uellet explicare, asellum sibi proposuisse pingenti, asserens, non ut iumentum imitaretur informe, sed ne in alicuius deformis lineamenti similitudinem lapsus incideret.

Non improuide patrum ueneranda sapientia fideli posteritati, quae essent canonica dogmata, definiuit, certa librorum etiam ueterum in auctoritatem recipienda, sancto spiritu instituente, praefigens, ne opinioni suae lector indulgens non quod aedificationi ecclesiasticae conueniret, sed quod uoluntas sua concepisset, assereret.

Quid ergo calumniantibus opus, extra constitutos ecclesiae terminos porrigere quaestiones, et de his, quae ita habentur dicta, quasi dicta non sint, mouere certamina?

- cum christiana fides canonicis libris, et synodalibus disciplinis, et patrum regularibus constitutis, stabili et inconcusso tramite limitetur. De arbitrio tamen libero et gratia dei, quid romana, hoc est catholica, sequatur et seruet ecclesia, licet ex uariis libris beati augustini, et maxime ad hilarium et prosperum, abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quae, si ibi desunt et necessaria creditis, destinamus, quamquam <qui> diligenter apostoli dicta considerat, quid sequi debeat, euidenter agnoscat.

Deus te incolumem custodiat, frater carissime.

Data id. aug., fl. rusticio u. c. cons..