Sicut Ecclesiarum praelatis

This is the stable version, checked on 8 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sicut Ecclesiarum praelatis
De Patrologia Latina CCXIV col. 699
1199
editio: incognita
fons: incognitus

CXLII. EPISCOPO ET CAPITULO METENSIBUS. De eodem argumento. (Laterani, IV Id. Julii.)

Sicut Ecclesiarum praelatis incumbit ad capiendas vulpes parvulas, quae demoliri vineam Domini moliuntur, prudenter et diligenter intendere: sic est eis summopere [Col.0699A] praecavendum ne ante messem zizania colligantur, ne forsan, quod absit! cum eis etiam triticum evellatur. Sane sicut non debet haeretica pravitas tolerari, sic enervari non debet religiosa simplicitas; ne vel patientia nostra haereticis audaciam subministret, vel simplices impatientia multa confundat, ut nobis diruptis convertantur in arcum perversum, et in haereticos de simplicibus commutentur. Sane significasti nobis per litteras tuas, frater episcope, quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo non modica tracta quodammodo desiderio Scripturarum, Evangelia, Epistolas Pauli, Psalterium, moralia Job et plures alios libros sibi fecit in Gallico sermone transferri, translationi hujusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant, et sibi invicem praedicare: qui etiam aspernantur eorum consortium qui se similibus non immiscent et a se reputant alienos qui aures et animos talibus non apponunt; quos cum aliqui parochialium sacerdotum super his corripere [Col.0695D] voluissent, ipsi eis in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de Scripturis quod ab his non deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt; et cum ipsis per eos verbum salutis proponitur, se melius habere in libellis suis et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Quia vero in dubiis non est de facili sententia proferenda, cum quod vel iidem errent in fide vel a doctrina discrepent salutari, nobis per tuas litteras, frater episcope, non duxeris exprimendum, cum opinionem [Col.0699B] et vitam eorum penitus ignoremus qui sacras Scripturas taliter transtulerunt, aut eorum qui docent taliter jam translatas, quorum neutrum potest fieri sine scientia litterarum, licet in his arguendi merito videantur quod occulta conventicula celebrant, officium sibi praedicationis usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt et eorum consortium [Col.0696A] aspernantur qui talibus non inhaerent; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus eos commonere diligentius studeatis, rationibus et exhortationibus innitentes ut ab his in quibus apparent reprehensione notabiles, omnino desistant, nec officium sibi vindicent alienum. Inquiratis etiam sollicite veritatem: quis fuerit auctor translationis illius, quae intentio transferentis, quae fides utentium, quae causa docendi, si sedem apostolicam et catholicam Ecclesiam [Col.0699C] venerentur; ut super his et aliis quae necessaria sunt ad indagandam plenius veritatem per litteras vestras sufficienter instructi, quid statui debeat melius intelligere valeamus. Revocandi autem eos et convincendi secundum Scripturas super his quae reprehensibilia denotavimus, viam vobis in litteris, quas communiter illis dirigimus, aperimus.

Datum Laterani, IV Idus Julii.