Si semper antea

This is the stable version, checked on 4 Aprilis 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Si semper antea
1850
editio: incognita
fons: incognitus

XX MAII MDCCCL.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO SECRETO 20 MAII 1 8 5 0 HABITA.


Venerabiles Fratres,

Si semper antea, Venerabiles Fratres, admirabilem Dei Optimi Maximi in re catholica tuenda providentiam extitisse cognovimus, postremis hisce potissimum annis coelestem illam vim, qua Deus Ecclesiae suae usque ad consummationem saeculi sese adfuturum promisit, mirandum in modum fulgere perspeximus. Universo enim, qua late patet, terrarum orbi notae ac pervulgata sunt tristissimae rerum vicissitudines, quibus Nos vehementer afflicti ab hac Nostra Sede sexdecim et amplius menses exsulare coacti fuimus, itemque comperta atque explorata sunt acerbissima , et numquam satis deploranda tempora, quibus tenebrarum princeps suam omnem contra Ecclesiam, et hanc Apostolicam Sedem rabiem evomere, atque in hac ipsa quoque Urbe, catholicae veritatis centro, cum incredibili Nostro, vestroque et omnium bonorum luctu debacchari visus est. Atque omnes norunt quomodo justus et misericors Dominus, qui percutit et sanat, mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, prasentibus manifestisque sure bonitatis praesidiis consolatus Nos fuerit in tribulatione Nostra, et Nostras preces gemitusque, ac totius Ecclesiae vota propitio et sereno vultu respiciens luctuosissimam illam atque ab inferis excitatam tempestatem sedare, et carissimos Pontificiae Nostrae ditionis populos ab infelici illo, in quo misere jacebant, statu eripere, Nosque in hanc almam Urbem ipsis populis pra laetitia gestientibus, atque omni Catholico orbe exsultante, reducere sit dignatus. Itaque cum post Nostrum in Urbem reditum hodierno die vos pnmum alloquuturi simus, nihil certe Nobis potius, quam ut maximas, atque immortales Omnipotenti Deo pro tantis beneficiis agamus gratias, ac meritis laudibus prosequamur inclytas illas Nationes et Principes, qui a Deo ipso excitati de Nobis, deque hac Apostolica Sede optime mereri, et suis opibus, consihis et armis civilem ejusdem Sedis Principatum tueri ac defendere, et publicam quietem et ordinem huic Urbi et Pontificiae ditioni restituere tam vehementer latati sunt.

Atque gratissimi Nostri animi sensus, et Nostrarum laudum praeconium merito sibi vindicat Garissimus in Christo Filius Noster Ferdinandus II, utriusque Siciliae Rex illustris. Ipse enim pro eximia sua religione, vix dum de Nostro Cajetam adventu certior factus, nulla interposita mora, ad Nos advolans una cum Augusta sua Conjuge Maria Theresia omnes singularis suae pietatis, ac filialis prorsus devotionis et obsequii significationes Christi in terris Vicario exhibere vehementer gaudens, Nos munifico hospitio excepit, ac toto

tempore, quo in suo Regno morati sumus, quovis officiorum genere Nos cumulare numquam intermisit, velut Vos ipsi testes locupletissimi fuistis, Venerabiles Fratres. Cum autem aliae quoque Nationes ad civilem Apostolicae hujus Sedis Principatum tutandum accurrerunt, idem Princeps suas ipse copias ducere voluit. Quae quidem egregia pientissimi Regis in Nos et eamdem Sedem merita animo Nostro ita infixa luerent, ut jucundam eorum memoriam nulla umquam delere possit obhvio. Nunc vero magno cum honore et perenni grati animi Nostri testimonio nominanda a Nobis est clarissima Gallorum Natio militari gloria, et in hanc Apostolicam Sedem obsequio, atque aliis tot sane nominibus illustris, cujus propensissimam in Nos voluntatem et beneficia expertisumus. Siquidem illa natio, ejusque Reipublicae inclytus Praeses afflictis Nostris et Pontificia ditionis rebus occurrens, nullisque sumptibus parcens strenuos suos Duces, militesque mittendos decrevit, qui multis gravibusque perfuncti laboribus hanc potissimum Urbem misere divexatam atque prostratam ab infelici, qua premebatur, conditione liberarunt, vindicarunt, ac Nos inipsam Urbem reducere tantopere gloriati sunt. Qua quidem in laude, et grati animi Nostri significatione conjunctum quoque omnino volumus carissimum in Christo Filium Nostrum Franciscum Josephum Austriae Imperatorem, Hungariae Regem Apostolicum, et Bohemiae Regem illustrem, qui pro avita sua pietate, et in hanc Petri Cathedram observantia validissimam suam opem et operam in civilem hujus Apostolica Sedis Principatum tuendum omni alacritate et studio conferens Pontificias praesertim AEmiliae , Piceni, et Umbriae Provincias victricibus suis copiis ab injusta ac tristi dominatione eripuit, easque legitimo Nostro, et ejusdem Sedis regimini restituit. Gratissima quoque recordatione praecipuam rationem habere debemus erga Nos meritorum Carissimae in Christo Filiae Nostrae Mariae Elisabeth Hispaniarum Reginae Catholicae, ejusque Gubernii : nam, veluti optime scitis, ubi nostras accepit calamitates, nihil antiquius habuit, quam singulari cura cathohcas gentes ad communis omnium fidelium Patris -causam propugnandam statim excitare, ac valentes suas deinde mittere copias ad Romanae Ecclesiae possessiones tuendas. Atque hic, Venerabiles Fratres, nullo modo taciti praeterire possumus aliorum praclarissimorum Principum, illorum etiam qui huic Petri Cathedrae minime consociantur, propensissimam erga Nos voluntatem, qui licet suas copias haud miserint, tamen eorum operam in temporalibus Nostris et Romanae Ecclesiae juribus rationibusque tuendis impendere studuerunt. Quocirca iis quoque omnibus debitas meritasque habemus et agimus gratias, atque ipsis Nos summopere gratos esse profitemur. Qua quidem in re nemo admirari non potest summam illius omnia fortiter suaviterque regentis et moderantis Dei providentiam, qui in hac quoque tanta temporum perturbatione et acerbitate effecit, ut vel ipsi Principes cum Romana Ecclesia minime conjuncti civilem ejusdem Ecclesia Principatum sustinerent, defenderent, quo Romanus Pontifex singulan ejusdem divinae providentiae consilio per tot jam continentia saecula optimo quoque jure potitur, ut in universae Ecclesiae regimiue sibi divinitus commisso supremam suam Apostolicam auctoritatem toto orbe ea plane libertate possit exercere, quae ad Summi Pontificatus munus obeundum ac totius Dominici gregis salutem procurandam tantopere est necessaria.

Debitae autem laudis et honoris testimonium omnibus eorumdem Principum et Nationum apud Nos, et hanc S. Sedem Oratoribus, atque Administris deferimus, qui pro suorum Principum et Nationum erga Nos voluntate ac studiis Personam Nostram ante discessum tutati sunt, ac Nos tum in exsilio tum in reditu semper sunt comitati. Tot vero tantisque singularis pietatis, impensi amoris, devotissimi obsequii, ac largissimi liberalitatis officiis ab universo catliolico orbe affecti fuimus, ut vehementer cuperemus in hoc Vestro consessu non solum singulis civitatibus et oppidis, sed unicuique etiam hominum iterum debitas pro suis erga Nos meritis persolvere gratias ac tribuere laudes, nisi longius quam par est haec Nostra excurrere deberet oratio. Verumtamen silentio praeterire non possumus illustria sane et mira fidei, pietatis, amoris, et liberalitatistestimonia, quibusNos prosequuti sunt Venerabiles Fratres totius catholici orbis Antistites, qui maximae Nobis laetitiae fuerunt. Namque ipsi, quamvis in gravissimis angustiis ac difficultatibus constituti, sacerdotali tamen fortitudine et zelo ministerium suum implere, et bonum certamen certare, et tum voce, tum salutaribus scriptis, tum episcopalibus conventibus Ecclesiae causam, jura, libertatem impavide defendere, et commissi sibi gregis saluti prospicere numquam cessarunt. Atque haud possumus quin gratissimi Nostri animi sensus vobis quoque profiteamur, Venerabiles Fratres S. E. R. Cardinales, qui summam certe consolationem et solatium Nobis attulistis, quandoquidem Nostrarum calamitatum socii atque participes, invicto animo dura perpessi, et graviora quaeque pro Ecclesia Dei subire parati amplissimum, quem in aedem Ecclesiae obtinetis, gradum omni virtute sustinere, Nosque in tanto rerum certamine et discrimine vestris consiliis, atque laboribus juvare numquam omisistis. Cum igitur maximo Dei beneficio res ita conversae fuerint, ut in hanc Apostolicam Sedem inter summas non solum hujus almae Urbis, sed omnium etiam populorum gratulationes redire potuerimus, nihil certe Nobis omnibus potius esse debet quam in humilitate cordis Nostri assiduas atque immortales ipsi clementissimo miserationum Domino agere gratias, qui fecit Nobiscum misericordiam suam, itemque Sanctissimae Dei Genitrici Immaculatae Virgini Mariae, cujus potentissimo patrocinio salutem Nostram acceptam referimus.

Hactenus, Venerabiles Fratres, en raptim commemoravimus quae Nobis jucunditati fuerunt; nunc vero pro supremi Nostri Apostolici ministerii debito haud possumus quin de iis loquamur, quae cor Nostrum intime sollicitant, angunt et premunt. Noscitis enim, Venerabiles Fratres, teterrimum sane atque inexorabile bellum excitatum inter lucem et tenebras, inter veritatem et errorem, inter vitium et virtutem, inter Belial et Christum, neque ignoratis quibus nefariis artibus et molitionibus inimici homines et sanctissimae nostrae Religionis res ubique affligere, ac prostrare et omnium Christianarum virtutum germen radicitus evellere, et effrenatam impiamque opinandi, vivendique licentiam quaquaversus propagare, et imperitae pnesertim multitudinis, atque improvide juventutis animos mentesque omnigenis, perversis perniciosisque erroribus inficere, corrumpere, et jura omnia divina et humana subvertere, et, si fieri umquam posset, catholicam Ecelesiam funditus delere, Sanctamque


hanc Petri Cathedram expugnare connituntur. Ac nerao non videt quibus quantisque malis et damnis Chrisli ovile Nobis concreditum, ac vel ipsa humana societas tenebrarum potestate, non sme magno animi Nostri dolore, undique afflictetur et divexetur. Itaque Nobis, vobisque, Venerabiles Fratres, si umquam alias, nunc certe summa animorum consensione, omnique vigilantia, zelo, contentione, et qua opere, qua verbo, qua exemplo strenue est alla borandum, ut opponentes murum pro Domo Israel impavide praeliemur praelia Domini. Nos quidem licet infirmitatis Nostra> conscii, tamen omnipotentis Dei auxilio suffulti, pro supremi Nostri Apostolici muneris officio propter Sion non tacebimus et propter Hierusalem non quiescemus [1]l , et continenter aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, nullis certe curis, nullis consiliis, nullis laboribus umquam parcemus, ut possimus suffulcire domum, corroborare templum , et Ecclesiae1 reparare ruinas, omniumque saluti prospicere, prompti ac parati Nostram ipsam pro Christo Jesu, Ejusque sancta Ecclesia quam libentissime profundere vitam. Atque hoc loco ad omnes Venerabiles Fratres catholici orbis Antistites in sollicitudinis Nostra? partem vocatos Nostram orationem convertentes, dum illis denuo vehementer gratulamur de praeclaris eorum pro Dei gloria et animarum salute laboribus, animo eis denuo addimus, ut in hoc horribdi contra divinam nostram Religionem bello ipsi unanimes uno ore id ipsum invicem sentientes, et confortati in Domino, et in potentia virtutis Ejus, sumentes in omnibus scutum inexpugnabile fidei, atque assumentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, progrediantur, ut adhuc fecerunt, alacriori in dies studio, sua episcopali virtute, constantia, prudentia pro ipsa sanctissima Religione intrepide decertare, atque inimicorum hominum conatibus obsistere, tela retundere, impetus frangere, et gregem sibi commissum ab lllorum insidiis et impetu defendere, atque ad salutis semitas deducere.

Insuper ab ipsis Venerabilibus Fratribus exposcimus , ut numquam intermittant ecclesiasticos potissimum viros monere, hortari, excitare, quo orationi instantes, spiritu ferventes, ac pie sancteque viventes pi.-rbeant in omnibus se ipsos exemplum bonorum operum, et Dei gloriae, et animarum salutis zelo incensi, atque arctissimo inter se caritatis vinculo obstricti accipiant armaturam Dei, et concordissimis animis, conjunclisque viribus in aciem prodeant, ac sub proprii Antistitis ductu dies noctesque sacerdotalem vocem attollant, Dei legem, et Ejus Sponsa Ecclesia» praeceptiones Christiano populo diligenter annuntient. Pergant quoque ipsi Venerabiles Fratres eisdem ecclesiasticis viris inculcare, ut Christianre plebi insidiantium hominum fallacias et fraudes detegant, ac fideles edoceant, miserias omnes et calamitates in populos ex peccatis semper redundasse, ac redundare, et veram solidamque felicitatem in Christianae legis custodia consistere, et iccirco nihil intentatum relinquant, ut onmes odientes malum, et adharentes bono incedant per viam mandatorum Dei, utque errantes de errorum tenebris et vitiorum coeno emergant, et convertantur ad Dominum.

Jam vero, Venerabiles Fratres , vobiscum communicamus summam certe consolationem, qua inter tantas angustias affecti fuimus, ubi cognovimus Decreta a Carissimoin Christo Filio Nostro Francisco Iosepho, Austriae Imperatore, Hungariae Rege Apostolico, et Bohemiae Rege illustri edita, quibus pro egregia sua religione Nostris, et Venerabilium Fratrum amplissimi sui Imperii Antistitum votis et postulationibus obsequutus, maxima cum sui nominis gloria, et ingenti bonorum omnium exsultatione optatissimam catholicae Ecclesiae libertatem alacri et libentissimo animo cum suis Administris in Imperio suo adserere est orsus. Quocirca eidem clarissimo Imperatori et Regi de tam insigni re, catholico Principe plane digna, meritas tribuimus laudes, ac vehementer in Domino gratulamur. Atque bona profecto spe nitimur, fore ut ipse religiosissimus Princeps pro suo erga Ecclesiam studio praeclarum ejusmodi opus prosequi, perficere, ac suisinremcatholicam meritis cumulum afferre velit.

Verum dum hac utebamur consolatione acerbissimus sane accessit dolor, quo vehementer angimur et premimur, videntes quomodo sanctissima 1 nostrce Religionis res in alio catholico Regno nunc affligantur, et sacra Ecclesia> atque hujus S. Sedis conculcentur jura. Probe intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos hic loqui de Subalpino Regno, ubi, quemadmodum omnes ex privatis nuntiis, publicisque Litteris jam cognoscunt, lex Ecclesia juribus ac solemnibus cum hac Apostolica Sede initis conventionibus adversa fuit promulgata, et hisce diebus summo animi Nostri moerore praeclarissimus Taurinensium Antistes Venerabilis Frater Aloisius Fransoni militari manu ab episcopalibus suis sedibus avulsus, et cum magno Taurinensis urbis ac totius illius Regni bonorum luctu in arcem est deductus. Nos itaque, prout rerum gravitas, atque officii Nostri ratio in tuendis Ecclesia juribus postulabat, nulla interjecta mora per Nostrum Cardinalem a publicis negotiis primum de commemorata lege, postmodum vero de injuria et vi egregio Antistiti illata statim apud illum Gubernium reclamavimus. Atque interea dum inhaerentem cordi Nostro amaritudinem ea spe solamur, fore ut ejusmodi reclamationes optatum assequantur exitum, Nos haud omittemus alia Allocutione de ecclesiasticis illius Regni negotiis agere, Vosque certiores facere, cum id opportunum esse censuerimus. Post haec abstinere non possumus quin pro paterna Nostra sollicitudine erga lllustrem Belgarum gentem, quae catholica Religionis studio semper enituit, Nostrum exprimamus dolorem, cum inibi rei catholicae pericula impendere prospiciamus. Sed futurum confidimus ut Serenissimus ille Rex, et omnes qui in Regno summam rerum procurationem gerunt, pro eorum sapientia animadvertentes quantopere catholica Ecclesiaejusque doctrina ad temporalem quoque populorum tranquillitatem prosperitatemque conducat, salutarem ejusdem Ecclesia vim sartam tectam haberi velint , ac sacros ipsius Ecclesiae Antistites et Ministros eorumque optimam operam tegere ac tueri studeant.

Cum autem Apostolica illa caritas, qua omnes populos et nationes in Christo complectimur ita Nos urgeat, ut nihil prorsus aliud tam vehementer optemus, quamut omnes occurrantinunitatem fidei et agnitionis Filii Dei, verba Nostra ad illos omnes qui a Nobis dissident toto cordis affectu convertinius, eosque obtestamur in Domino, ut depulsa errorum caligine veritatis lucem aspiciant, et ad sinum confugiant Sanctae Matris Ecclesiae, atque ad hanc Petri Cathedram, in qua Christus ejusdem Ecclesiae suae fundamentum posuit.

Denique, Venerabiles Fratres, ne desistamus umquam, majore qua possumus contentione, humillimas fervidasque clementissimo bonorum omnium largitori Deo adhibere preces, ut per merita Unigeniti Filii Sui Domini Nostri Jesu-Christi, Ejusque Sanctissimae Genitricis,Immaculatae Virginis Mariae, ac Beatorum Apostolorum Petri, et Pauli, omniumque sanctorum Coelitum Ecclesiam suam sanctam ab omnibus adversitatibus eripiat, eamque ubique gentium ubique terrarum majoribus ac splendidioribus triumphis exoruet et augeat, ac Nos uberrimis suae bonitatisdonis in dies cumulet, et Principibus, atque Nationibus de Nobis optime meritis amplitudinem rependat omnis verae felicitatis, atque universo terrarum Orbi optatissimam pacem largiatur.





  1. Isai. lxii, 1.