EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones suppositii de diversis
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 39


Sermones suppositii de diversis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_:2.AuInAuH.SeSuDeD, cc_idno: 7339

SERMO CCXXXII. De sancta Trinitate.
1.

De Trinitate periculosa disputatio. Hoc scimus de Deo, quod eum nesciamus. Audio, fratres, quod quidam inter se disputant, quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus et tres sunt, et unum sunt. Videtis ex quaestione, quam periculosa sit disputatio. Lutum et vas fictile de Creatore disputat; et ad naturae suae rationem non potest pervenire: et curiose quaerit scire de mysterio Trinitatis, quod Angeli in coelo scire non possunt. Quid enim dicunt Angeli in coelo? Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Similiter in Isaia dicitur, Quis est iste qui ascendit de Edom, candida vestimenta ejus (Isai. LXIII, 1)? Vide quid dicunt: pulchritudinem praedicant, et de natura tacent. Ergo et nos simpliciter dicamus, Vis scire naturam Dei? vis scire quid sit Deus? Hoc scito, quod nescias: nec in hoc contristeris quia nescias; quia et Angeli nescierunt, et omnes similiter creaturae.

2.

Hac scientia philosophos et Gentiles superamus. Sed dicit aliquis: Quomodo ergo credo quod nescio? quomodo christianus sum, qui nescio quomodo sum christianus? Dicam simpliciter, antequam aliqua de Scripturis proferam. O christiane, qui tibi videris nihil scire, si scias hoc ipsum, quod nescias; nonne magis plus videris a caeteris scire? Gentilis homo videt lapidem, et Deum putat; philosophi vident coelum, et Deum putant; alii vident solem, et Deum putant: tu vero vide quantam super istos habeas scientiam, qui dicis, Deus lapis esse non potest, sol Deus esse non potest; quia alterius imperio currit. Vides quia in eo quod dicis nihil te scire, magis nosti? Gentiles autem in eo quod se dicunt scire, nesciunt; quia falsa sunt quae noverunt. Simulque considera quod voceris fidelis, non rationalis. Denique accepto Baptismo hoc dicimus: Fidelis factus est, sive factus sum. Credo quod nescio, et propterea scio, quia me scio nescire quod nescio.

3.

Damnabitur, non ignarus naturae Dei, sed temerarius assertor. Sed dicit aliquis: Hoc non est exponere, sed expositionem fugere. Et nos sciebamus scire quod nesciebamus: tu nos dicebas scire quod ignoramus. Nonne meum est pie ignorantiam confiteri, quam temere mihi scientiam vindicare? In die judicii non damnor, quia dicam, Nescivi naturam Creatoris mei: si autem aliquid temere dixero, temeritas poenam habet, ignorantia veniam promeretur. Dicamus aliquid de Scripturis, rationem non sequentes, sed auctoritatem Domini Salvatoris. Christus dicit, ascensurus in coelum, ad Apostolos loquens, quibus praedicat ut magister et Dominus: nemo sic novit de natura sua dicere, quomodo ipse qui Deus est; nobis autem sufficiat scire de Trinitate quod Dominus exponere dignatus est: quid ergo dicit ad Apostolos? Ite et baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et 39.2174| Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Tria nomina audio, et unum dicitur nomen. Non enim dixit, In nominibus; sed, In nomine. Tria nomina dicit, et quomodo unum ponit, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Nomen Patris et Filii et Spiritus sancti unum est: sed Trinitas est nomen quod dicitur in nomine Patris Dei, in nomine Filii Dei, in nomine Spiritus sancti Dei, Pater et Filius et Spiritus sanctus unum nomen est divinitatis.

4.

Quae de Trinitate cognitio Christiano sufficiat. Judaeus est Sabellianus. Personae proprietatibus, non natura distinguuntur. Sed requiris a me quomodo uno nomine tres appellantur. Nescio; et libere me nescire profiteor, quod Christus noluit indicare. Hoc solum scio, quia in hoc christianus sum, quia unum Deum in Trinitate confiteor. Si autem dixero unam personam esse Patris et Filii et Spiritus sancti, Sabellianus appellabor, et incipio non esse Christianus, sed Judaeus: quia et Judaeus unum Deum dicit; et quia Patrem nescit et Filium et Spiritum sanctum, propterea mysterium non tenet Trinitatis. Ergo si sic dicimus unum Deum, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum excludamus a mysterio Trinitatis, Judaei efficimur. Ego libere dico non ex me, sed ex sententia Salvatoris, scandalum esse quod in animo nascitur auditoris, quomodo tres unum sint, quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus non dividantur in divinitate, sed in personarum qualitate. Quandocumque personas appello, rogo vos ne me putetis personas hominum dicere: ego personas in Patre et Filio et Spiritu sancto non dico quasi personas hominum. Patris personam dico, quia pater est; et Filii, quia filius est; et Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus est. Non est Pater filius, nec Filius pater, nec Spiritus sanctus pater aut filius. Dividuntur enim proprietatibus; sed natura sociantur. Videte, hoc ipsum scandalum Philippus quondam apostolus sustinebat, quando dixit ad ipsum Dominum: Domine, ostende nobis Patrem. Cui respondens Dominus ait: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et ignoras Patrem? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Quid? ipse pater est, ipse filius? Hoc impium est dicere: sed hoc dicit, In eo quod Filium vides, intellige Patrem: non enim potest appellari filius, nisi habuerit patrem. Quando dicitur pater, non dicitur, nisi habuerit filium.

5.

Qualis Christiani aemulatio esse debeat. Multa sunt quae dici possunt: sed sufficiat fidelibus pauca de mysterio Trinitatis audisse. Rogo vos, hoc magis inter nos certamen sit, quomodo adversarium superemus, quomodo jejunemus, quomodo peccata nostra plangamus, quomodo pro tanto scelere satisfaciamus, quomodo eleemosynis insistamus, quomodo cogitatio nostra non nos captivos in libidinem trahat, quomodo patientiam contra omnem injuriam habeamus, quomodo fratri injuriam facienti non resistamus, sed vincamus eum in humilitate, quam a Christo didicimus, qui cum pateretur, non comminabatur (I Petr II, 23). Si quando venerit cogitatio, et proposuerit quid est Deus, et quae est ratio Trinitatis; nobis sufficiat credere quia est, et non temere rationem quaerere Trinitatis: sed timere et orare Dominum semper debemus, et ei soli scientiam nostram in hac parte exhibeamus, ut diebus ei ac noctibus laudes canamus, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXXIII. De Fide catholica, I.

39.2175| c

1.

Credimus in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra. Hunc unum Deum, et hanc unam esse divini nominis Trinitatem: Patrem non esse filium, sed habere filium qui pater non sit: Filium non esse patrem, sed Filium Dei esse natum: sanctum quoque Paracletum esse, qui nec pater sit ipse, nec filius, sed a patre filioque procedat. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius; non genitus Paracletus, sed a patre et filio procedens. Pater est cujus vox haec est audita de coelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5). Hic Filius est qui ait: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28). Paracletus est ipse de quo Filius ait: Nisi abiero ad Patrem, Paracletus non veniet ad vos (Ibid., 7). Hanc esse Trinitatem personis distinctam, indifferentem: praeter illam nullam divinam esse naturam vel angeli, vel spiritus, vel virtutis alicujus, quae Deus esse credatur. Hunc igitur Filium Dei Deum, natum a patre, et esse principium, patremque illum sanctificasse in utero Mariae virginis, atque ex ea verum hominem sine viri semine generatum: id est, suscepisse Dominum nostrum Jesum Christum non imaginarium corpus, aut forma sola compositum, sed solidum. Atque hunc esurisse, et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnia corporis exercitia sensisse. Postremo crucifixum, mortuum et sepultum, tertia die resurrexisse, conversatum postmodum cum discipulis, quibus sanctum Paracletum misit dum ad coelos ascendisset: hunc filium hominis nunc vocari. Resurrectionem veram humanae credimus carnis. Animam hominis non divinam esse substantiam vel Dei partem; sed creaturam divina voluntate prolapsam.

2.

Si quis ergo dixerit atque crediderit, a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque ejus omnia instrumenta, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit Deum Patrem eumdem Filium esse vel Paracletum, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit Deum Filium eumdem esse Patrem vel Paracletum, 39.2176| anathema sit. Sit quis dixerit atque crediderit Paracletum spiritum esse Patrem vel Filium, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit Filium Dei Deum passum fuisse, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum hominem impassibilem fuisse, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit alterum Deum esse priscae Legis, alterum Evangeliorum, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit ab altero Deo mundum fuisse factum, quam ab illo de quo scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), qui solus verus Deus est, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit corpora humana non resurrectura post mortem, anathema sit. Si quis dixerit atque crediderit animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam, anathema sit. Si quis aliquas Scripturas praeter eas quas catholica Ecclesia recepit, vel in auctoritate habendas esse crediderit, vel fuerit veneratus, anathema sit.

3.

Si quis non dixerit, semper Patrem, semper Filium, et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit. Si quis non dixerit Filium natum esse de Patre, id est, de substantia paterna, anathema sit. Si quis non dixerit Verbum Dei Filium Dei esse, et Deum Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse, et Patri aequalem, anathema sit. Si quis dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit. Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sentiebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, quam induerat et formam servi sibi acceperat, sicut ait Scriptura (Philipp. II, 7), anathema sit. Si quis non dixerit, quod in carne quam assumpsit, sedet in dextera Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos, anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium de divina substantia et Deum verum, anathema sit. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut per Filium factum, anathema sit. Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem fecisse, id est, visibilia et invisibilia, anathema sit. Si quis non dixerit Patris et Filii et Spiritus sancti unam divinitatem, parem majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum atque unam voluntatem, anathema sit. Si quis tres personas non dixerit veras, Patris et Filii et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quae salvanda sunt salvantes, anathema sit. Si quis non dixerit adorandum Spiritum sanctum ab omni creatura, sicut Filium et Patrem, anathema sit. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est. Quod omnes haeretici de Filio Dei et Spiritu sancto male sentientes, in perfidia Judaeorum et Gentilium inveniuntur. Quod si quis patiatur Deum Patrem et Deum Filium et Deum Spiritum sanctum deos dici, et non Deum, propter divinitatem et potentiam unam, quam credimus esse et scimus Patris et Filii et Spiritus sancti, anathema sit. Si quis subtrahens aut Filium, aut Spiritum sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem dici, aut credi unum Deum, anathema sit.

SERMO CCXXXIV. De Fide catholica, II.
1.

Christi nativitates duae. Duae substantiae. -- In principio 39.2177| erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qui in principio erat, intra se concludit omne principium. Ex matre vero initium sumpsit, sicut legimus per Isaiam, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23), id est, latens in humana fragilitate majestas: sicut in Joanne evangelista legimus, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): in nobis, id est, in fragilitate corporis nostri. Item de Mariae virginis generatione: Et porta erat clausa, et non est aperta (Ezech. XLIV, 1). Tanquam si interrogaretur, cur aperta non esset, adjecit: Quia Dominus transivit per eam (Ibid., 2). Porta clausa, id est, signaculum pudoris, immaculatae carnis integritas. Non enim est violata partu, quae magis est sanctificata conceptu. Item de Christi gemina Dei hominisque substantia, Et erunt, inquit, duo in carne una (Gen. II, 24), id est, Deus et homo unus Christus. Quod Apostolus de Christo et Ecclesia, id est, Christi corpore praecepit intelligi: sicut ait, Et erunt duo in carne una: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Quod aperte exposuit ad Romanos, Patres nostri, ex quibus Christus secundum carnem. Carnem asseruit hominis; consequenter asserit proprietatem Dei, dicens, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Tam perfecta Filii eminentia declaratur, ut dici de Patre majora non possint. Nam si initium haberet, non esset super omnia, sed inter omnia, quae pro conditione facturae intra initium continentur. Sed Christus qui aequalis est Patri, nulla temporis, nulla aetatis lege concluditur. Evidenter et ad Philippenses Apostolus duas Christi nativitates et duas substantias praedicat, dicens, Qui cum in forma Dei esset, formam servi accepit (Philipp. II, 6, 7). Quibus regulis plena sunt volumina Novi et Veteris Testamenti. Similiter et Job praedicat eximius propheta, Et in carne mea videbo Deum (Job XIX, 26): quod de illo tempore prophetavit, quando Christi deitas habitu nostrae carnis induta est.

2.

Christus quaedam loquitur et agit ut homo, quaedam ut Deus. Quia ergo, ut praefati sumus, Verbum caro factum est, et duos esse constat hominem et Deum in carne una; modo homo loquitur Patri, modo Deus; modo visibilis ex matre, modo invisibilis ex Patre. Da verba hominis. Ipse in Evangelio dicit, Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58). Ostendat hic pauper Filius hominis divitias suas in gloria divinitatis: Omnia, inquit, quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15). Dum dicit, Omnia, nihil hic reliquit quod minus haberet a Patre. Omnia, id est, unius deitatis potentiam, substantiam, majestatem. Quis eum minorem dicere non contremiscat, qui se Patri generaliter et per omnia veridicus testis exaequat: sicut de eo evangelista pronuntiat, Ideo volebant eum Judaei interficere, quia Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18); et ad Philippenses, Non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6); id est, aequalitatem divinitatis, quam rebellis angelus assumere voluit per rapinam, Christus possedit per naturam?

3.

Quasi homo Christus minor Patre, quasi Deus aequalis Patri. Cum ergo credas ei cum se in hominis substantia dicit minorem, crede ei cum se in divinitatis substantia profitetur aequalem. Loquatur Filius hominis: Pater, inquit, major me est (Joan. XIV, 28). Loquatur Filius Dei: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). 39.2178| Quasi homo esurit; quasi Deus quinque millia esurientium quinque panibus obsequio creaturae suae exsatiat. Quasi homo in cruce pendet; quasi Deus in paradisum de cruce latronem gestis per omnem mundum loquentibus introducit, dicens, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quo tempore corpus Domini in tumulo fuit, anima in inferno, divinitas in paradiso, et in coelo, et ubique, intra se omnia supereminenti suae majestatis immensitate complectens. Secundum hominem minor dicitur, quando comprehenditur, flagellatur, crucifigitur, moritur, sepelitur; secundum Deum per virtutem resurrectionis in coelestia sublimatur. Quasi homo suscepta morte; quasi Deus super mortem. Secundum hanc regulam modo pauper est, modo dives; modo minor, modo aequalis; modo dominus, modo servus. Tunc ergo minor credatur Patre, quando Angelorum Conditor paulo minus ab Angelis minoratur, sicut in octavo psalmo legimus, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6). Tunc ergo Patre minor dicatur, quando servi formam suscepisse praescribitur (Philipp. II, 7), quando etiam matre junior invenitur, quando ipse de se in vicesimo primo psalmo dicit, Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17, 18). Quod ergo minor Patre secundum carnem et secundum hominem nuncupetur, innumeris Scripturarum testimoniis declaratur.

4.

Christi divinitas. De ejus divinitate ita ad Titum Apostolus dicit: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri; et iterum, Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 11, 13). Immane piaculum est, ut per infidelis hominis blasphemias minor esse dicatur, quem magnum Deum ipsa Veritas profitetur. Nam et Thomas apostolus in Evangelio Joannis, ubi post resurrectionem corpus hominis crucifixi per clavorum signa cognovit, Deum qui intra hominem latebat, apostolica et evangelica auctoritate confessus est, ita dicens: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28). Si fides adsit, aperta est ratio qua Christus nunc minor, nunc aequalis Patri sacris voluminibus asseratur: sicut ipse de se dicit, Ego primus et novissimus (Apoc. I, 8). Indubitanter agnosce quod priorem non potest habere qui primus est. Item, Ego sum α et ω. Et sicut α littera nulla praecedit; ita et Filium Dei nulli secundum constat esse, quia Deus est.

5.

Quid respondendum iis qui Spiritum sanctum creaturam dicunt. Quid respondebimus eis qui Spiritum sanctum aut minorem dicunt, aut, quod sceleratius est, ministerialem magis quam Deum abrupta impietate pronuntiant? Quomodo creatura dicitur, qui Domini creator ex Maria comprobatur, sicut legimus: Conceptus de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine (Luc. I, 35)? Christus enim non de substantia Spiritus sancti, sed de potentia; nec generatione, sed jussione et benedictione conceptus est. Et sicut a Patre, ita etiam a Spiritu sancto ad redemptionem nostrae malitiae destinatus est, ipso de se per Isaiam loquente, Misit me Pater et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16). Si Spiritus sanctus minor creditur, quomodo se Filius sicut a Patre, ita etiam a Spiritu sancto missum esse testatur? Spiritus sanctus ipse locutus est in Apostolis, ipse efferbuit in Prophetis, dicente beato apostolo Petro in Epistola sua: Non, inquit, ex hominibus allata est prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines (II Petr. I, 21). Et Salvator in Matthaeo ita ait ad discipulos suos: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus sanctus (Matth. X, 20). Similiter et David plenus Spiritu sancto, quis per eum loqueretur, manifesta voce pronuntiat, dicens: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9).

6.

Fides catholica, quam qui profitetur, beatitudinem adipiscitur. Haec est, inquam, via lucis, cujus confessione aperitur ostium salutis. Itaque qui in hanc professionem ingrediuntur, beatitudinem ejus adipiscuntur. Beatitudo ei qui confitetur Deum Patrem et Filium et 39.2179| Spiritum sanctum. Beatitudo ei qui confitetur solum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Beatitudo ei qui confitetur unum omnipotentem Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Beatitudo ei qui confitetur unum summum Deum Patrem et Filium et sanctum Spiritum. Beatitudo ei qui confitetur unum Deum bonum Patrem et Filium et sanctum Spiritum sempiternum esse. Beatitudo ei qui confitetur indivisam esse substantiam Patris et Filii et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui nihil addiderit vel minuerit in confessione unitae naturae deitatis Patris et Filii et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui confitetur omnia bona facta fuisse a Patre et Filio et sancto Spiritu. Beatitudo ei qui confitetur unam aequalitatem in sempiterna plenitudine deitatis esse Patris et Filii et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui secundum singula nomina Trinitatis, id est, Patris et Filii et sancti Spiritus, proprias tantum personas distinctas esse confitetur. 7. Maledictiones omnium male credentium. Unde oportuit nos ostendere eis, quos edent viae suae fructus, et maledictiones omnium male credentium; sicut scriptum est, Maledictus omnis qui non obaudierit verba libri hujus, ut faciat ea in corde suo (Deut. XXVII, 26). Maledictus qui Patris et Filii et sancti Spiritus unam sempiternam substantiam esse non confitetur. Maledictus qui secundum tres personas tres divisas substantias in his esse confitetur. Maledictus qui tria principia in hac eorum unitate sempiterna deitatis esse confitetur. Maledictus qui solum verum Deum Patrem, et unicum verum Deum Filium, et unicum verum Deum sanctum Spiritum non confitetur Maledictus qui unicum nomen in deitate Trinitatis esse non confitetur. Maledictus qui indivisam deitatem Patris et Filii et sancti Spiritus non confitetur. Maledictus qui propter tria nomina personarum tres deos aut tres dominos aut tres spiritus confitetur. Maledictus qui secundum singulas personas trina nomina tantum distincta Patris et Filii et sancti Spiritus non confitetur. Maledictus qui unam personam eorum esse confitetur. Maledictus qui quem Patrem dicit, hunc eumdem et Filium esse designat. Maledictus qui Patrem natum, aut incarnatum, aut passum esse confitetur. Maledictus qui inenarrabiliter Filium et vere natum de substantia Patris esse non confitetur. Maledictus qui hanc nativitatem factam vel creatam vel conditam esse confitetur. Maledictus qui verum Filium Dei ex voluntate tantum dicit esse, et non potius de nativitate. Maledictus qui dicit, Erat tempus quando non erat Filius. Maledictus qui hanc nativitatem ex nullis exstantibus non confitetur, quod Graeci ἐξ οὐκ ὄντων appellant. Maledictus qui divinitatem Filii Dei dicit initium habere de tempore, ortum ex nihilo, nomen quasi adoptionis ex altero. Maledictus qui unum de uno, Filium de Patre generatum non confitetur. Maledictus qui impassibiliter Filium natum de Patre non confitetur. Maledictus qui dicit, Fuit aliquando Pater sine Filio. Maledictus qui non confitetur ante omne principium vel initium semper fuisse Filium cum Patre. Maledictus qui immortalem deitatem Filii Dei non confitetur. Maledictus qui de sempiterno Filio dicit, Non erat antequam de Maria nasceretur. Maledictus qui unitam deitatem Patris et Filii et sancti Spiritus, ex charitate concordiae tantum esse profitetur, et non magis per hanc ipsam unitam divinitatem. Maledictus qui unitam deitatem in tres has personas esse non confitetur. Maledictus qui adversus vigorem et censuram divinae Scripturae, hunc Deum verum Spiritum paracletum, aut filium Patris, vel certe facturam usurpat debere confiteri. Maledictus qui Filium Dei Deum verum et hominem verum de Maria virgine nuper natum pro nostra salute non confitetur. Maledictus qui Filium Dei hominem tantummodo solitarium vel purum tantummodo confitetur. Maledictus qui Deum Dei Filium sempiternum de assumptione 39.2180| hominis nuper hoc principium habere assignat. Maledictus qui deitatem ejus passam esse confitetur. Maledictus qui incomparabilem deitatem Trinitatis proprie ad hominis lineamenta esse confitetur, dum scriptum inveniamus: quia non sit illi similis quisquam Deus in coelo sursum et in terra deorsum (III Reg. VIII, 23).

SERMO CCXXXV. De Fide catholica, III.
1.

Deus unus non solitarius. Spiritus sanctus a Patre et Filio. Filius a Patre natura, non voluntate, genitus. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, et unigenitum Filium ejus Jesum Christum, Deum et Dominum salvatorem nostrum, et Spiritum sanctum Deum. Non tres deos, sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum colimus et confitemur. Non sic unum Deum quasi solitarium; nec eum denique qui ipse sibi pater sit, ipse et filius; sed Patrem verum, qui genuit Filium verum, id est, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, omnipotentem de omnipotente, vitam ex vita, perfectum ex perfecto, totum a toto, plenum a pleno; non creatum, sed genitum; non ex nihilo, sed ex Patre; unius substantiae cum Patre, quod graece dicitur ὁμοῦσἰον. Spiritum vero sanctum Deum non ingenitum neque genitum, non creatum neque factum: sed de Patre procedentem et Filio, Patris et Filii Spiritum, semper in Patre et Filio, Patri et Filio coaeternum, et coaequalem, et cooperatorem confitemur et veneramur. Ideoque in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti unum confitemur Deum: quia Deus nomen est potestatis, non proprietatis. Proprium nomen est Patri pater, et proprium nomen est Filio filius, et proprium nomen est Spiritui sancto spiritus sanctus. Hanc Trinitatem unum Deum credimus: quia ex uno Patre quod est, unius cum Patre naturae est, uniusque substantiae, et unius potestatis. Pater Filium genuit, non voluntate, non necessitate, sed natura.

2.

Christi duae naturae. Filius ultimo tempore, per quem omnia facta sunt, quae in coelis et quae in terra, visibilia et invisibilia, ad nos salvandos et ad implendas Scripturas venit a Patre, qui nunquam desiit esse cum Patre, quem credimus conceptum de Spiritu sancto, et natum de virgine Maria; Verbum carnem factum, non demutatum, sed Deum permanentem; hominem natum non putative, sed vere; non aereum, sed corporeum; non phantasticum, sed carneum; ossa, sanguinem, sensum et animam habentem: hoc est, perfectum hominem, verum hominem, et verum Deum intelligimus; ut verum Deum, verum hominem fuisse nullo modo ambigamus. Non 39.2181| enim amisit quod erat, sed coepit esse quod non erat; ut perfectus sit in suis, et verus sit in nostris. Nam qui Deus erat, homo factus est; et qui homo natus est, operatur ut Deus; et qui operatur ut Deus, ut homo moritur; et qui ut homo moritur, surgit ut Deus: qui devicto mortis imperio, cum ea carne qua natus et passus et mortuus fuerat, resurrexit, ascendit ad Patrem, sedetque ad dexteram ejus in gloria, quam semper habuit, habetque. In ejus morte et sanguine credimus nos emundatos, et ab eo resuscitandos die novissima in hac carne in qua nunc vivimus, et quam habemus, consecuturos nos aut vitam aeternam pro praemio boni meriti, aut poenas pro peccatis aeterni supplicii. Haec retinete, huic fidei animas vestras subjugate, a Christo Domino praemia consecuturi regni coelorum. Amen.

SERMO CCXXXVI. De Fide catholica, IV.
1.

Arianorum conatus. Auctoris pro Ecclesia preces. Fides patrum. Multa quidem et frequenter ausi sunt Ariani haeretici adversus servos Dei, qui fidem rectam et catholicam custodiunt, per adulterinam doctrinam asserere, et orthodoxos persequi tentaverunt. In tantum autem nunc exsurrexerunt contra fidem, ita ut multos ex vobis polluerint, et aures vestras commoverint, ut animas laniarent. Sceleratae autem haeresis suae perfidiam tegunt: sed non diutius haec illis facere permissum est. Est enim gubernator Ecclesiarum suarum Dominus, qui pro omnibus nobis mortem sustinuit. Et ideo indeficiens nobis est oratio, dilectissimi fratres: primo, ut sancta Domini et catholica Ecclesia dissensionibus omnibus et haeresibus carens, unitatem spiritus in vinculo charitatis ubique conservet, quam per fidem rectam et vitam immaculatam tenere, amplecti, servare, custodire omnibus invocantibus Dominum est quidem justum, praecipue tamen episcopis, qui Ecclesiis praesunt; secundo, ut Ecclesiae regula sanctaque patrum traditio atque judicia in perpetuum firma solidaque permaneant. Est autem patrum nostrorum fides haec.

2.

De Patre, de Filio, de Spiritu sancto. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum, per quem creata sunt omnia, verum Deum, unigenitum, verum Dei Filium, non factum aut adoptivum; sed genitum, unius eum Patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμούσιον: atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate esse possit inferior: tantumque esse confitemur illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus adscribimus. Sed nec Patrem dicimus aliquando coepisse, nec Filium. Non enim possumus aliter confiteri aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam et Filium coaeternum. Ex Filio Pater dicitur: et qui semper Pater fuit, semper Filium habuit. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, natura, voluntate, potestate, aeternitate, substantia.

3.

Natura unum sunt, sed proprietatibus distinguuntur. Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusque dici possit. Ideo tota deitas sua perfectione aequalis est; ut, exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. 39.2182| Atque ut confutantes Arium, unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur Deum: ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sui proprietate distinguimus: non ipsum sibi Patrem, ipsum Filium, ipsum Spiritum sanctum esse dicentes; sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas confitemur. Nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit; nec rursus Filius aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit: sed Pater semper pater, Filius semper filius, Spiritus sanctus semper spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt; personis ac nominibus distinguuntur.

4.

De Incarnationis mysterio. Error quorumdam: Photini et Apollinaris: aliorum. Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum; sed assumendo hominem, non permutando deitatem. Nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia et virtute creatoris operatum. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas atque integras esse substantias, deitatis scilicet et humanitatis, quae ex anima constat et corpore. Atque ut condemnamus Photinum, qui solum et nudum hominem confitetur in Christo; ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem his, propter quos assumptus est, fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula (quae naturalis non est) nobis confitemur fuisse conformem. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur, a tempore susceptae carnis, omnia quae erant divinitatis, in hominem demigrasse; et rursum quae humanitatis erant, in Deum esse transfusa: ut, quod nulla unquam haeresis ausa est dicere, videatur hac confusione utraque exinanita esse substantia, et deitatis scilicet et humanitatis; et amisso proprio statu, in aliud esse mutata: ut qui tam Deum perfectum in Filio quam hominem confitemur, nec Deum vere, nec hominem tenere credamur.

5.

Christus passus est vere, sed secundum hominem. Resurrectionis fides. Praemia justorum, et injustorum supplicia diversa. Nos autem ita dicimus susceptum a Dei Filio passibile nostrum, ut Deus tamen impassibilis permaneret. Passus est etenim Dei Filius non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est, esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi: sed secundum illud passus est quod pati poterat; id est, non secundum illam substantiam quae assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum deitatem suam impassibilis est ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater, incorruptibilis ut Pater. Et quamvis proprie persona Filii, id est, Dei Verbum susceperit passibilem hominem; ita tamen ejus inhabitatione secundum suam substantiam deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem esse necesse est confiteri. Mortuus est ergo Dei Filius eadem natura carnis, in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata in aeternum cum deitate mansura. Venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, ut et justos remuneret, et puniat peccatores. Resurrectionem carnis ita credimus, ut dicamus nos 39.2183| in eadem in qua nunc sumus, veritate membrorum esse reparandos; qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti, in perpetuum permansuros. Unam esse vitam sanctorum omnium, sed praemia pro labore diversa; et e contrario pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia. Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus dicimus esse celebrandum. Hominem, si post Baptismum lapsus fuerit, primo per reconciliationem, deinde per poenitentiam credimus posse salvari.

6.

Errores de animarum substantia et origine: de praeceptis Dei. Manichaeorum et Cataphrygum de nuptiis: aliorum de Christo: Joviniani de meritis: Manetis et Joviniani de libero arbitrio. Novum et Vetus Testamentum recipimus in illo librorum numero, quem sanctae Ecclesiae catholicae tradit auctoritas. Animas a Deo dari credimus, quas ab ipso factas dicimus; anathematizantes eos qui animam, quasi partem Dei, divinae dicunt esse substantiae. Eorum quoque condemnamus errorem, qui eas ante peccasse, vel in coelo conversatas esse dicunt, quam in corpora mitterentur. Exsecramur etiam blasphemiam eorum qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum; et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari: vel qui primas nuptias cum Manichaeo, vel secundas cum Cataphrygis damnant. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit. Joviniani quoque damnamus errorem, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam; nosque eas ibi habituros esse virtutes, quas hic habere neglexerimus. Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos Dei semper indigere auxilio; et tam illos errare, qui cum Manichaeo dicunt, hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare: uterque enim tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare, et non peccare posse; ut nos liberi confiteamur esse arbitrii. Haec est fides, dilectissimi fratres, quam in catholica didicimus Ecclesia, quamque semper tenuimus et tenemus, quam credimus et a vestra Bonitate deinceps posse teneri.

SERMO CCXXXVII. De Symbolo, I: ac de deitate et omnipotentia Patris.
1.

Omnipotentia Dei evincitur. Ex operum magnitudine. Ostendimus, fratres dilectissimi, ut vestra certe Dilectio recordatur, Deum in quem vos credere promisistis et creditis, verum esse Deum, ita etiam verum Patrem, hunc vero eumdem etiam omnipotentem. Hic enim Symboli ordo esse monstratur. Nam licet hoc ipso quo verus Deus probatur, sine dubio omnipotens intelligatur: tamen magis hoc fidei proficit, sicut Scripturis sanctis omnipotentia ejus asseritur. Maxima enim credentibus oritur confidentia, cum agnoscunt illum omnia posse quem credunt. Omnipotentem ergo Dominum ac Deum nostrum ipsa imprimis ejus opera testantur, qui fecit hunc mundum totum de nihilo, et totam, quae magna est, pulchritudinem, tanquam speciosas rerum formas, ex nulla materia exstante composuit. De ipso enim dicit Scriptura divina, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); et rursus, Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud (Psal. XCIV, 5). Quis ergo neget omnipotentem esse, quem tam clara cognoscit operatum?

2.

Ex facilitate qua facta sunt. Ex creatione rerum 39.2184| invisibilium. Sed multo magis eum esse omnipotentem fatebitur, cum haec ipsa quam facile sit operatus agnoverit. Propheta loquitur in Psalmo, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Absque ullo labore, absque difficultate aliqua verbo res condidit: quidquid ratio humana miratur, non labore Deus, sed jussione reformavit. Imperio ejus exstiterunt omnia, quae ante non fuerant: cum ex nihilo tanta procedunt, omnipotentem loquuntur auctorem. Neque vero a Deo ista sola creata sunt quae videmus; sed majores potentiae divinae divitias invisibilia illius opera testantur: siquidem ab ipso creatae sunt omnes angelicae Potestates; quae quamvis non videantur a nobis, tamen, ut in Scripturis divinis agnoscimus, Deo militant, et ipsi serviunt Throni, Dominationes ac Virtutes omnes, et spiritualis substantiae Potestates. Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Unde angelicum tanti regis exercitum propheta describens, Millia, inquit, millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10).

3.

Ex mundi gubernatione. Ex ejusdem dissolutione. Ex hominum suscitatione. Certe si breviter agnovistis ex creatione ista visibilium et invisibilium omnipotentiam Dei; nunc etiam eamdem ejus virtutem ex administratione cognoscite. Cum enim toto sub Noe peccante mundo diluvium inducit, cum Sodomam et Gomorrham pluvia ignis exurit, cum populo suo de Aegyptiorum servitute liberato siccam in mari praebet viam; quid aliud quam se omnipotentem testatur; et se ipsum esse qui mare fecit, qui illud etiam siccavit ex ea parte qua voluit? Cum vero ipsum populum per quadraginta annos in solitudine coelesti cibo aluit, id est, manna; nonne ineffabilem virtutem suae divinitatis asseruit; ut ostenderet quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII, 3). Et ut innumeras virtutes Dei pauca commemorando praeteream, ostendit etiam tunc omnipotentiam suam Deus, cum Filium suum, quem secundum hominem mori voluit pro salute nostra, solutis inferni legibus a mortuis suscitavit: ut in Christo ostenderet se esse, a quo mortales homines sunt creati, qui etiam immortalem fecit ex mortuo. Ad ipsius omnipotentiae virtutem pertinet, ut istum mundum, quem aliquando fecit ex nihilo, in fine saeculorum dissolvat. Unde propheta, Coelum, inquit, plicabitur revolutum ut liber, et omnia sidera cadent ut folia de vite, et sicut folia cadunt de ficu (Isai. XXXIV, 4): et Salvator in Evangelio, Quia coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). Eadem quoque omnipotentia omnes homines qui sunt mortui, quique morientur in finem, ad diem judicii suscitabit, ut propheta dicit, Reddet unicuique juxta opera sua (Psal. LXI, 13): et alios quidem in coelorum regno consortio copulabit Angelorum, alios vero in gehennae supplicio diabolo junget.

4.

Fides tanti Dei incutere debet timorem. In hunc credentes Deum, dilectissimi fratres, omnipotentem, justum, severum, et his tantum benignum, qui hic severitatem ejus timendo peccata vitaverunt: in hunc, inquam, credentes Deum, cum omni timore et tremore, ut ait Apostolus, vestram salutem operamini (Philipp. II, 12); et ab omni peccato, et ab omnibus criminibus et vitiis recedentes, ad sola opera justitiae festinate; ambulantes, sicut Salvator ait, in luce, dum habetis lucem, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII, 35). Cavete a malorum consortiis atque colloquiis, et ad sola Dei verba audienda fidelium praeparetur auditus, et ad res sanctas solas loquendas lectorum lingua moveatur, ut auditum bonum et sermonem bonum bona opera subsequantur. Quod Dominus noster Jesus Christus in nobis secundum bonae voluntatis studium perficere dignetur: cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXXVIII. De Symbolo, II: seu de Domino Jesu Christo, quod absque initio sit cum Patre secundum deitatem, qui secundum hominem nobis a certo initio natus est ex Virgine.

39.2185|

1.

In Christo persona una, duae naturae. Huc usque, fratres dilectissimi, de Deo Patre, in quem creditis, locuti sumus; et quod ipse sit verus Deus, quod verus pater, quod omnipotens, divinarum Scripturarum auctoritate monstratur: nunc vero juxta ordinem Symboli transimus ad Filium. Postquam diximus in Symbolo, Credo in Deum Patrem omnipotentem; sequitur, Et in Jesum Christum Filium ejus, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. Hic jam sollicitus auditor attendat, ut sciat unam Filii Dei eamdemque personam, juxta suscepti hominis veritatem. Hic enim quod dicimus, credere nos in Christum Filium Dei, qui natus est ex Maria virgine; non eo modo dicimus, ut in hominem tantum verum nos fidem habere fateamur, sed in Deum verum qui suscepit hominem verum. Unus enim et idem est Dominus noster Jesus Christus, qui et Verbum Dei est, et sine initio genitus ex Patre, et homo verus in fine saeculorum natus ex Virgine.

2.

Hanc fidem Apollinaris et Arius impugnant. Gemina enim in hoc loco haeresis contrariis nos nititur impugnare sententiis: inde Apollinaris, hinc Arius. Arius sic in Christo hominem perfectum suscipit, ut Deum illum neget esse perfectum: dum ipsum Dei Verbum principio temporum conatur includere, et eum non creatorem, sed creaturam fatetur. Apollinaris vero ita Dei Filium e contrario perfectum credit esse Deum, ut ei verum hominem timeat copulare; dum metuit ne suscipientis dignitatem suscepti hominis obfuscet infirmitas. Nos autem Catholici contra utrumque divinarum Scripturarum auctoritate muniti, adversus Arium veram et perfectam Verbi divinitatem; adversus Apollinarem perfectam hominis in Christo defendimus veritatem. Itaque sicut contra Arium superiori tractatu perfectionem deitatis asseruimus, ita nunc contra Apollinarem perfectum hominem comprobamus.

3.

Christus probatur verus homo contra Apollinarem. Qui Christus ex semine factus dicatur. Lucidissima pro nobis est Apostoli auctoritas dicentis, Misit Deus Filium suum factum ex muliere (Galat. IV, 4). In primis dicendo, factum, distinguit humanam a Verbi divinitate substantiam. Factum enim vel creatum Dei Verbum dici omnino non potest, per quod omnia facta sunt, sicut beatus Joannes ait, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Misit inquit, Deus Filium suum factum ex muliere. Cum ergo dicit, factum, ostendit non se hic de divinitate tractare. Cum autem addidit, ex muliere, substantiam veri hominis expressit: ut haec sit natura facti hominis, quae fuit ipsius unde factus est; id est, ut ea credatur esse natura Christi, qui factus est ex Virgine, quae fuit natura Virginis, ex qua Christus formatus et natus est. Inde est quod alibi idem apostolus de Dei Filio dicit, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Nam etsi non intercessit semen hominis in conceptione Virginis; tamen quia ex ea carne Christus formatus est, quae constat ex semine, dicitur factus ex semine. Quemadmodum ergo secundum divinitatem una est Patris et Filii natura; ita etiam juxta humanitatem eadem est matris et filii, id 39.2186| est, Mariae Christique natura. Ex utraque substantia et divinitatis et humanitatis unus atque idem est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, ut Deus verus, ita etiam homo verus: attestante Apostolo atque dicente, Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): et alibi, Unus est enim Deus, unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5).

4.

In Christo non mutatur Deus in hominem, sed homo Deo sociatur. Et hoc et omnia quae egit, pro nobis. Unum ergo atque eumdem Dominum nostrum Jesum Christum cum ex aliis, tum ex his apostolicis sententiis, et Deum verum et hominem comprobamus. Qui cum aequalem impassibilitatem et immortalitatem cum Patre possideat; propter nostram tamen salutem, passibilem atque mortalem suscepit hominem: non ut permutaretur in humanitatem divinitas, sed ut divinitati sociaretur humanitas. Secundum ergo hujus hominis veritatem, Dei Filius ad redemptionem nostram natus est ex Virgine et Spiritu sancto. Sic enim ad Mariam in Evangelio angelus loquitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Quam mirabilem nativitatem olim Isaias propheta praedixit: Ipse, inquit, Dominus dabit vobis signum. Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14), quod interpretatur ab evangelista, Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Nam hoc quoque ex effectu rerum Dominus noster Jesus Christus nomen acceptat: qui assumpto naturae nostrae homine nobiscum esse dignatus est; qui pro nobis fecit omnia: qui pro nobis passus est omnia, esuriem, sitim, lassitudinem, fletum, dolorem, ad extremum etiam mortem; qui a Pontio Pilato praeside flagellatus atque crucifixus, et mortuus est ac sepultus. Condemnatus est enim justus pro injustis, et poenam quae peccatoribus debebatur, sine peccato ipse suscepit; ut illorum pro quibus punitus est, et poenam auferret, et peccata deleret. Mortuus est morte brevi ac temporali; ne nos mortem subiremus aeternam.

5.

Christi quoque resurrectio pro nobis. Sed usque ad hanc rerum seriem in Christo naturae humanae infirmitas intelligatur. Nam qui fuit passibilis usque ad mortem, incorruptionis gloriam ex tempore mortis accepit: siquidem hoc jam in carne Christi pretium, quod juxta David prophetiam, caro exanimis et usque ad tertium diem sepulta, tamen incorrupta permansit. Sic enim ex persona Christi legimus in Psalmo dicentis ad Patrem: Quoniam non derelinques in inferno animam meam, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Unde et beatus Petrus: Jesum, inquit, Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis in virtutibus, et prodigiis, et signis, quae per illum fecit Deus in medio vestri, sicut vos scitis; hunc definito consilio et praescientia Dei traditum in manus iniquorum affigentes interemistis: quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab illo (Act. II, 22-24). Mortuus est Jesus Christus pro nobis: sed pro nobis etiam die tertia resurrexit. Nam si mors quoque ejus pro nobis facta est, quanto magis ejus vita pro nobis est? Qui post resurrectionem accepta a Patre omnium potestate, discipulos consolatur, et dicit, Ecce data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18): et alibi, Euntes, inquit, in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Post haec per quadraginta dies inter discipulos esse dignatus est, et immortalis mortalium tamen non est aspernatus habere consortium: utique ut docendo Apostolos fide et veritate compleret, quae ad nos illorum quoque testimonio pervenirent.

6.

Judicium extremum. Confirmatis vero discipulis elevatus est in coelum, et tam de peccatis quam etiam de morte ad Patrem victor ascendit: quod manifeste 39.2187| in Evangelio legimus, Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, ascendit in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI, 19). Quo sermone non humana in Deo membra significantur; sed honor quo Christum Pater suscepit, exprimitur. Unde illum descensurum esse credimus ad vivorum mortuorumque judicium, non jam in infirmitate quam habuit, sed in sublimitate quam possidet. Qui enim in infirmitate venit ut redimeret, in potestate venturus est ut judicet. Sic enim legimus in Actibus Apostolorum: Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri steterunt juxta illos in vestibus albis; qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid hic statis aspicientes in coelum? hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 10, 11). Ad hunc ergo adventum Domini nostri Jesu Christi parati simus, fratres dilectissimi, et timeamus ne ille nos non tales inveniat, quales voluit invenire: qui omnia pro nobis est passus, ut nos inveniret tales, quibus non supplicia inferret, sed praemia redderet sempiterna. Ad quae vos Dominus ac Deus gratia sua adjutos dignetur adducere; cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXXIX. De Symbolo, III: seu de Spiritu sancto, quod ejusdem sit substantiae atque deitatis, cujus est Pater et Filius.
1.

Spiritus sanctus probatur esse Deus, testimoniis Christi, Petri, et Pauli. Ordinem Symboli, fratres dilectissimi, in quo totius fidei nostrae sacramenta consistunt, nos adjuvante Deo perseveramus absolvere. Et, quod bene vos meminisse arbitror, quid de Patre Deo, quid etiam de Filio aeque Deo sentire debemus, quantum instructioni vestrae, ut puto, opus est, sufficienter ostendimus: nunc restat ut etiam de sancti Spiritus deitate dicamus. Hic enim est ordo Symboli, ut post Patris Filiique personam sancti Spiritus confessio subsequatur. Tunc enim prodest in Patrem et Filium credidisse, cum etiam Spiritum sanctum eadem fidei veneratione credideris. Hanc siquidem sanctae fidei normam ipse Dominus noster Jesus Christus instruxit, et nemo nisi impius de ea fidei catholicae regula dubitat, quam ille dictavit cui fides ipsa debetur. Ipse ergo Dominus noster Jesus Christus, cum jam glorificatus resurrexit a mortuis, in coelum ascensurus ad Patrem, haec sacramenta fidei discipulis, id est, Apostolis dereliquit. Ait enim: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20). Rerum ipsarum dictat effectus, ut trium in una deitate personarum potentiam credamus: et quemadmodum Pater, in cujus nomine baptizamur, Deus est; ita etiam Spiritus sanctus, in cujus nomine baptizamur, Deus est. De quo certe beatus Petrus apostolus absolutissime pronuntiavit, dicens ad Ananiam, Cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto? et paulo post, Non es mentitus homini, sed Deo (Act. V, 3, 4). Apertissime quem Spiritum sanctum dixerat, hunc postea Deum nominavit. Et beatus apostolus Paulus: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem vero Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 3-6). Hic quoque quam evidenter Vas electionis, quem Spiritum sanctum nominaverat, eumdem esse Deum dixit ac Dominum, operantem ex propria potestate quod vult.

2.

Non est Filio minor, cujus offensa tam gravis. Qui et a Patre procedit. Hic est Spiritus sanctus, in quem peccare usque adeo sacrilegum est, ut nec hic, nec in futuro judicio remittatur. Sic enim ipse Dominus noster Jesus Christus in Evangelio loquitur: Quicumque 39.2188| dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32). Hic est Spiritus sanctus, quem Dominus noster ascensurus ad Patrem discipulis suis repromittit, dicens: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testimonium perhibebit de me: de quo superius ait, Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ipse vos docebit omnia (Joan. XV, 26; XIV, 26). Ipse ergo Spiritus sanctus, quem mittit Pater in nomine meo, qui ex Patre procedit, ostenditur unius cum Patre et Filio esse substantiae.

3.

Cujus ob adventum expedit Christi discessus. Et diligenter attendite, quod ad discipulos suos rursus idem Dominus ait: Expedit vobis ut ego vadam: nam si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Id. XVI, 7). Hoc quod dicitur, mittam, non minorem, quod absit, indicat Spiritum sanctum; sed simpliciter absque adulatione unitatem atque concordiam indicat voluntatis. Attendite autem quod dixit, Expedit vobis ut ego vadam: nam si non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Quomodo expedit discipulis ut ab illis Christus ascendat ad Patrem, si minor est ille qui pro Christo ad discipulos est mittendus? Sed expedit discipulis ut ab eis Christus ascendat, quia aequalis est Patri et Filio Spiritus sanctus, qui ad discipulos venturus esse promittitur. Quod autem Paracletus dicitur Spiritus sanctus, proprietas operationis ejus exprimitur. Paracletus enim graecum verbum est, quod latine dicitur Consolator. Et bene ipse pro Christo ad discipulos mittitur, ut eos consoletur inter omnes tribulationes, quas Christi erant confessione passuri. His ergo, fratres dilectissimi, divinarum Scripturarum testimoniis instructi, Spiritum sanctum esse aequalem Patri et Filio, tota fidei perfectione fateamur. Qnia enim Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum in Scripturis divinis legimus; quemadmodum non possumus de Patris et Filii, ita nec de sancti Spiritus deitate dubitare.

4.

In Trinitate tria nomina, tres personae, deitas una. Absit autem et longe a christianis mentibus polluta gentilis erroris impietas, ut trium in una deitate personarum confessione tres deos videamur fateri. Absit hoc, inquam, et procul a piorum mentibus excludatur. Et nos enim juxta sanctae, ut ostendimus, Scripturae auctoritatem, nominum tantummodo ac personarum distinctionem in Trinitate facimus; deitatem vero unam indivisibilem confitemur: ipsa est in Patre, ipsa in Filio, ipsa in Spiritu sancto una et perfecta divinitas. Non ergo tres deos dicimus, qui unam divinitatem fatemur. Non enim obliti sumus divinam Scripturam dicentem, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4); et rursus, Dominus Deus hic est in coelo sursum, et in terra deorsum, et non est alius nisi ipse (Id. IV, 39). Non, inquam, obliti sumus unum Deum esse, quem utique Scriptura testante cognovimus. Sed inter duos errores et maximos haereticos ad fidei veritatem dirigimur, ut nec cum Gentilibus numerum in deitate faciamus, nec cum Judaeis mysterium in Trinitate negemus: sed existere Patrem, existere Filium, existere Spiritum sanctum in personarum proprietate credentes, unitatem deitatis in Trinitate veneremur; id est, ut tres personas, Patris scilicet et Filii et Spiritus sancti, unum esse dicamus Deum: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXL. De Symbolo IV,.
1.

Quid quisque apostolus de Symbolo composuit. 39.2189| Remissiones peccatorum septem. Decimo die post ascensionem, discipulis prae timore Judaeorum congregatis, Dominus promissum Paracletum misit; quo veniente ut candens ferrum inflammati, omniumque linguarum peritia repleti, Symbolum composuerunt. Petrus dixit, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Ubi dicit Patrem, intelligitur Filius, intelligitur et Spiritus: utriusque etenim harum trium personarum substantia inseparabilis. Omnipotentem dicit, quia cum ei nihil sit impossibile, malum non potest; quia si posset, omnipotens non esset. Creatorem coeli et terrae: per Patrem omnia significat. Andreas dixit, Et in Jesum Christum Filium ejus. Jesus nomen proprium interpretatur Salvator; Christus appellativum, hebraice dicitur Unctus; ungi enim Prophetae et reges solebant. Unicum Dominum nostrum. Unicum dicit secundum naturam: Adam et Eva etiam Dei filii sunt, sed adoptivi. Jacobus dixit, Qui conceptus est de Spiritu sancto: non quod Spiritus pater ejus fuerit; sed quod per administrationem Spiritus sancti, et eo cooperante in fide Mariae conceptus est. Natus ex Maria virgine; quae virgo concepit, et virgo peperit, virgoque permansit. Joannes dixit, Passus sub Pontio Pilato: hoc dicit, ne in alium Christum credamus, nisi in illum, qui in tempore Pilati passus est; nam multi, sicut ait, antichristi falso dicent, Ego sum Christus (Matth. XXIV, 24). Crucifixus, mortuus, et sepultus, secundum carnem: ad hoc natus est ut crucifigeretur, ad hoc crucifixus ut moreretur, ad hoc mortuus ut resurgeret, ad hoc resurrexit ut nos justificaret. Thomas dixit, Descendit ad inferna: id est, in anima comitante divinitatem, corpore vero in sepulcro quiescente. Tertia die resurrexit a mortuis; ut nobis exemplum et fidem resurrectionis ostenderet. Jacobus dixit, Ascendit ad coelos: in ipsa carne, in qua natus est et passus, in ipsa resurrexit et victor coelos ascendit. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Dextera Patris prosperitatem vitae nostrae; sinistra autem significat poenam inferni. Philippus dixit, Inde venturus est judicare vivos et mortuos: in quo ascendit corpore, venturus est ad judicium, justos a peccatoribus separabit. Bartholomaeus dixit, Credo in Spiritum sanctum, a quo Pater et Filius in suo opere, vel in catholica fide separari nullo modo possunt. Matthaeus dixit, Sanctam Ecclesiam catholicam: catholicam, id est, universalem, in qua tantum peccata remittuntur, quae omnium haereticorum pravitate repulsa, ab ortu solis usque ad occasum diffunditur. Sanctorum communionem: quia dona sancti Spiritus licet in hac vita diversa sint in singulis, in aeternitate tamen erunt communia in universis; ut quod quisque sanctorum minus habuit in se, hoc in aliena virtute participet. Simon dixit, Remissionem peccatorum. Septem sunt remissiones peccatorum: prima Baptismi, secunda poenitentiae, tertia divinae pietatis, quarta venia per indulgentiam inimicorum, quinta per veram charitatem, sexta per eleemosynam, septima per praedicationem qua errantes convertuntur. Thaddaeus dixit, Carnis resurrectionem: id est, in ipsa carne in qua vivimus, resurgemus; non sexum, sed fragilitatem mutantes. Tunc sancti qui nunc habent singulas stolas, id est, praemium vitae, tunc binas accipient, id est, corporis et animae pretium; peccatores vero duplicem poenam accipient, ut quae in hac vita corpus simul et anima promeruerunt, pariter in illa percipiant. Matthias dixit, Vitam aeternam; quam nullus finis terminabit, nullum vitium foedabit, aegritudo nulla contristabit.

2.

Firmiter tenenda fides Apostolorum. Apostoli itaque sancti Spiritus igne tanquam aurum examinati, et hactenus se tenuisse indignati, fiducialiter exierunt evangelizare, sicut Dominus praeceperat, omni creaturae (Marc. XVI, 15), errantes ad vitam revocare, 39.2190| credentes baptizare. Nos autem, fratres charissimi, fidem et Evangelium Apostolorum per successores eorum nobis traditum, fideliter, firmiterque teneamus; pactum etiam, quod cum Domino in Baptismate fecimus, inviolatum custodiamus; aut si peccando cadimus, poenitendo cito surgere studeamus: ut securi exspectemus adventum Christi secundum, his qui bona egerunt, plus quam in cor hominis possit ascendere, desiderabilem; illis vero qui mala egerunt, formidabilem nimis atque terribilem.

SERMO CCXLI.
1.

Symbolum fidei est comprehensio. Quare sic dictum. Quid ex illo apostolus quisque composuit. Symbolum quod vobis tradituri sumus, fratres charissimi, comprehensio est fidei nostrae atque perfectio, simplex, breve, plenum; ut simplicitas consulat audientium rusticitati, brevitas memoriae, plenitudo doctrinae. Quod enim graece Symbolum dicitur, latine Collatio nominatur. Collatio ideo, quia collata in unum catholicae legis fides Symboli colligitur brevitate, cujus textum vobis modo, Deo annuente, dicemus. Petrus dixit, Credo in Deum Patrem omnipotentem. Joannes dixit, Creatorem coeli et terrae. Jacobus dixit, Credo et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Andreas dixit, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Philippus ait, Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Thomas ait, Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Bartholomaeus dixit, Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Matthaeus dixit, Inde venturus judicare vivos et mortuos. Jacobus Alphaei, Credo et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam. Simon Zelotes, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Judas Jacobi, Carnis resurrectionem. Matthias complevit, Vitam aeternam. Amen.

2.

Verba Symboli, coelestia sunt Domini sacramenta quae gratiam in nobis servant incorruptam. Audite ergo, fratres charissimi, Redemptoris nostri vocem per prophetam dicentem: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12). Filios vocat, quos in gremio Ecclesiae collocat. Nec enim potest mater vocari, nisi filios procreaverit. Ergo, charissimi, ad perenne praemium vos invitari cognoscite, qui fideliter cum Dei adjutorio lavacrum aquae vitalis accepistis; vel qui expetitis ut cum ad sacrum fontem vel veram poenitentiam perveneritis, per Spiritum sanctum salutaris et coelestis vos unda perfundat. Ideo, charissimi, hujus mysterii sacramentum sic, ut fide concepimus, et corde credimus, perfecti vocibus declaremus. Credo in Deum Patrem omni potentem, et reliqua sicut supra. Ergo, dilectissimis haec verba non humana, sed Domini sunt coelestia sacramenta, quae in vestris cordibus ipsius misericordia praestante resideant, ut gratiam Domini incorruptam et immaculatam usque ad finem percipiatis. Repetimus adhuc, charissimi, Symbolum; ut cum mysterio conveniat Trinitatis.

3.

Personarum distincta proprietas, una majestas. Mariae virginitatem fides attingit, non sermo. Credo in Deum. Credendum nobis est, fratres charissimi, in Deum Patrem, ita et in Jesum Christum Filium ejus. Pater sine Filio credi non potest: quia licet distincta sit in eis personarum proprietas, tamen una est et indiscreta majestas. Sicut totum ergo potuit semper Pater, ita totum potest semper Filius. Qui conceptus 39.2191| est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Sacramentum hic suscepti corporis demonstratur; ut quem ante saecula Pater genuit, in fine jam saeculi Maria virgo, Spiritu sancto inspirante, conceperit. Et ideo de ipsa Domini Matre angelus Gabriel dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Ad excipiendum enim Dominicae majestatis adventum, necesse fuit ut humanae infirmitati divinum adesset auxilium. Sancta enim Maria ut virgo peperit, ita virgo concepit. Qualiter haec aut quomodo salva virginali integritate perfecta sint, credere magis quam enarrare possumus. Fidei in his plurimum licet, sermoni parum. Passus ergo sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad coelos; sedet ad dexteram Dei Patris. Sedere ad dexteram Patris dicitur, non ut dicatur major, sed ut ostendatur aequalis. Haec omnia testimonia sunt Dominicae passionis, ut Dominum Jesum Christum sicut vere passum, et vere mortuum, sic vere resurrexisse et triumphasse credamus. In quo nobis Christus Dominus reliquit exemplum, ut sicut eum non dubitamus natum et mortuum, et resurrexisse et vivere: ita nos quoque sicut natos et mortuos esse novimus, sic post mortem resurrecturos, et in aeternum esse victuros noscamus. Sequitur, Inde venturus est judicare vivos et mortuos.

4.

Sola Ecclesia catholica sancta est. Credo et in Spiritum sanctum: utique ut aequalis credulitas Dei Patris et Filii et Spiritus sancti aequalem ostenderet potestatem. Credo sanctam Ecclesiam catholicam. Bene Symbolum Ecclesiam catholicam nominavit et sanctam, quia multae ecclesiae haereticorum sunt; sed quae non est catholica, nec sancta dici potest. Sequitur, Sanctorum communionem. Credentes ergo sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum habentes communionem, quia ubi est fides sancta, ibi est et sancta communio, credere vos quoque in corpore resurrectionem et remissionem peccatorum oportet. Omne sacramentum Baptismi in hoc constat, ut resurrectionem corporum et remissionem peccatorum nobis a Deo praestanda credamus. Superest ut cujus audistis passionem, audistis ascensionem, audistis judicium, quotidie exspectetis adventum.

SERMO CCXLII. De Symbolo, VI: ad Competentes.
1.

Symbolum breve est et diffusum. Quaeso vos, fratres charissimi, ut nobis reserantibus expositionem Symboli attentius audiatis. Quae doctrina Symboli virtus est sacramenti, illuminatio animae, plenitudo credentium; in eo quod docetur aut discitur et unitas Trinitatis, et Trinitas distincta personis, et opulentia Creatoris, et redemptio passionis. Hoc nexus infidelitatis absolvitur, hoc vitae janua panditur, hoc gloria confessionis ostenditur. Symbolum, dilectissimi, breve est verbis, sed magnum est sacramentis: parvum ostendens imminutione latitudinis, sed totum continens compendio brevitatis. Exiguum est, ut memoriam non obruat; sed diffusum, ut intelligentiam supercedat: confirmans omnes perfectione credendi, desiderio confitendi, fiducia resurgendi. Digne ergo 39.2192| et attentiores et frequentiores, et pro ratione temporis ipsius puriores ad audiendum Symbolum convenistis. Quidquid praefiguratum est in Patriarchis, quidquid nuntiatum est in Scripturis, quidquid praedictum est in Prophetis vel de Deo ingenito, vel ex Deo Dei unigenito, vel de Spiritu sancto, quamvis latenter ostensum sit, vel de suscipiendi hominis sacramento, vel de morte Domini resurrectionisque mysterio; totum hoc breviter, juxta oraculum propheticum, Symbolum in se continet confitendum. Tenendo ergo, fratres charissimi, collationem fidei et gratiam, professionis mysterium memoriae commendatum, jam ad istius Symboli professionis sacramentum textumque veniamus, quod in hunc modum incipit.

2.

Judicia sua credi a nobis vult Deus, non discuti. Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum: qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, hujus carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen. Repetendus est nobis, dilectissimi, sermo Symboli hujus, qualiter ea quae dicimus, vestris sensibus melius inseramus. Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Tertia igitur vice repetitur; ut ad reliqua capienda fideli cursu pervenire possimus. Et quia lex fidei nostrae in Trinitate consistit; ut ipse numerus repetitionis cum signo veniat Trinitatis, tertia vice ordo Symboli recensendus est. In primis, dilectissimi, qualis sermo sit, in capite Symboli diligenter advertite, et quali principio inchoetur, sollicitius pertractate. Ergo in primo habet, Credo. Vide quod Dominus noster non nos jubet discutere divina judicia, sed credere: nec rationem requirere, sed fidem simpliciter et immobiliter exhibere. In Deum Patrem. Advertite, quod cum Dei Patris nomen in confessione conjungit, ostendit quod non ante Deus esse coeperit, et postea pater; sed sine ullo initio et Deus semper et pater est. Quia ergo semper fuit pater, semper habuit filium cui pater est. Omnipotentem vero ideo dicit, quia omnipotens est, eique nihil impossibile est qui coelum, terram, mare, homines, atque omnia animalia et reptilia non aliquo operis actu, sed solo verbi creavit imperio. Et ideo non nobis veniat in cogitationem quomodo hoc aut illud potuit fieri, qui omnipotentem praecipimur confiteri. Creatorem coeli et terrae. Hoc ait quod superius dixi, quia omnia sola verbi potestate perfecit.

3.

Pilati cur fiat mentio. Credo et in Jesum Christum Filium ejus. Advertite, quod quomodo in Patrem, sic et in Filium credendum sit. Et quia cum Patre aequalis est majestate, tantum ipsi quantum et Patri honoris nos debere novimus, et servitutis obsequium. Jesum Christum. Jesus Salvator interpretatur, Christus vero a chrismate dicitur: quia sicut antiqui reges a sacerdotibus oleo sacro perfundebantur, sic Dominus noster Jesus Christus Spiritus sancti infusione repletus est. Qui conceptus est de Spiritu sancto. Non poterat aliunde quam de Deo concipere, quae Deum meruit procreare. Natus ex Maria virgine. Non potuit non talem habere conceptum, quae virgo erat permansura post partum. Passus est sub Pontio Pilato. Iste Pilatus judex erat in illo tempore, ab imperatore positus in Judaea, sub quo Dominus passus est: cujus mentio ad temporis significationem, non ad personae illius pertinet dignitatem. Crucifixus et sepultus. Crucem illam in qua ille crucifixus est in corpore, nos gestamus in fronte. Sepultus est. Sicut in veritate natus, ita in veritate mortuus et sepultus. Tertia die resurrexit. Triduana sepulturae mora evidenter ostendit quod dum corpus in sepulcro jacuit, anima illa de infernis triumphavit. Ascendit ad coelos: id est, conditionem 39.2193| naturae nostrae, quam de homine matre natus assumpsit, super coelos in dexteram Dei Patris collocavit. Inde venturus judicare vivos et mortuos. In ipso corpore venturus est ad judicium, in quo ascendit ad coelum. Christianos judicat et Paganos, justos et peccatores, fideles et impios.

4.

Trinitatis confessio necessaria. Credo et in Spiritum sanctum. Advertite quod sicut in Patrem, ita et in Filium et in Spiritum sanctum sit credendum. Nam qui vel in unam de Trinitate personam non crediderit, in duabus illi credidisse non proderit. Sanctam Ecclesiam catholicam. Sciendum est quod Ecclesiam credere, non tamen in Ecclesiam credere debeamus: quia Ecclesia non est Deus; sed domus Dei est. Catholicam dicit toto orbe diffusam; quia diversorum haereticorum ecclesiae ideo catholicae non dicuntur, quia per loca atque per suas quasque provincias continentur: haec vero a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. Sanctorum communionem: id est, cum illis sanctis qui in hac quam suscepimus fide defuncti sunt, societate et spei communione teneamur. Remissionem peccatorum. Oportet enim ut post remissionem quae nobis praestatur munere Redemptoris in Baptismo, plenae credulitatis teneamus affectum. Carnis hujus resurrectionem. Carnem quam in hac vita sub mortali conditione portamus, resurrecturam esse immortalem, ac rationem reddituram pro animae consortio credamus. Vitam aeternam. Absque ulla dubitatione fatemur, nos vitam aeternam consecuturos, si haec quae vobis exponimus sacramenta fideliter teneatis, ac bonis actibus conservetis.

5.

Conclusio. Hunc brevem sermonem de universo Symbolo vobis debitum reddidi, etc..

SERMO CCXLIII. De Symbolo, VII.
1.

Ipse qui Deus, ipse pater noster. Oportet attendere, fratres charissimi, quanta Dei pietas sit erga humanum genus. Omnipotens Deus creator et conditor Angelorum et hominum, omnis creaturae visibilis et invisibilis, Patrem se voluit vocari ab homine, et pro filiis habere quos fecit ex limo terrae. Si ergo credis Deo, daemonem relinque; si Deum sequi volueris, quidquid Deo non placeat devitare procura. Gaude et exsulta, quia unum eumdemque Deum habes et patrem; ipsum cole, ipsum dilige, ipsius fac voluntatem. Nihil de idolorum cultu vel superstitionibus Paganorum cogites: quia Deus est omnipotens, qui omnia quae tibi promittit, potens est reddere.

2.

Mariae virginitas ante et post partum unde credatur. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Nisi enim eumdem Dei Filium, eumdemque Christum filium hominis tota mente absque ulla haesitatione credideris atque confitearis, nec Patrem tibi proderit confiteri. Crede ergo Filium Dei unigenitum ab ingenito Deo Patre, vitam a vita, verum Deum de Deo vero, coaeternum et coessentialem, omnipotentem et coaequalem per omnia Patri; et ad aeterna cum eo et cum omnibus sanctis ejus gaudia mereberis pervenire. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Cum Spiritum sanctum ministratorem tantae nativitatis audieris, nullatenus dubites virginem potuisse concipere. Cur non credis eum in utero incorruptae Virginis potuisse figurare, quem credere debes hominem fecisse de limo terrae? Nec dubites Mariam virginem mansisse post partum, quia qualiter hoc factum sit, non humanus sermo 39.2194| neque sensus potest comprehendere: quoniam Deus Pater voluit Filium suum coaequalem sibi per omnia in nulloque dissimilem, humanam pro hominibus suscipere carnem; ut omnibus sibi credentibus ejusque obsequentibus voluntati aeternam vitam largiretur et gloriam; ut hominem ad imaginem Dei factum, et per invidiam deceptum diaboli, atque a regno expulsum aeterno, per unicum Filium suum carnem assumendo et humanam naturam suscipiendo erueret a diabolo, et regno restitueret aeterno.

3.

Quidquid infirmitatis in Christo, propter nos; quidquid gloriae est, propriae potestatis. Qui passus est sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Qui propter te humanae carnis accepit corruptionem, ipse pro tua redemptione et salute in humanitate quam accepit, crucis pertulit passionem: quia passio illius nostra est vita, mors illius est liberatio nostra. Tertia die resurrexit a mortuis. Si te triduana Domini sepultura conturbat, resurrectio gloriosa confirmet. Quidquid enim infirmitatis audis in Christo, nostrae hoc necessitatis, nostrae redemptionis est causa; quidquid gloriae, ejus est propriae potestatis. Qui ideo mortuus est, ut nos revivisceret; ideo resurrexit, ut nos ad vitam resuscitaret aeternam. Ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Si tibi magnum et pretiosum videtur, quod pro te Filius Dei pependit in cruce, illudque sublime quod ascendit in coelum; illud te multo magis stupere oportet, quod pro te mortuus est et sepultus; quia ad hoc descendit, ut ea quae humanae displicent infirmitati pro tua salute sufferret, et te ad aeternam et ad coelestem gloriam secum perduceret. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Ipse qui ab iniquis et impiis judicatus est ad mortem, ipse omnes bonos et justos judicaturus est ad gloriam, omnesque impios detrusurus ad poenam.

4.

Resurrectionis fides ad salutem necessaria. Et in Spiritum sanctum. Sicut credidisti Deum Patrem omnipotentem, et Filium ejus unigenitum, pari fide et veneratione crede Spiritum sanctum unum Deum esse, Patri filioque coaequalem in omnibus, in nulloque dissimilem. Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum. In qua omnis qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, aeternam omnium percipiet indulgentiam peccatorum; extra quam omnes iniqui et impii ad supplicia deputantur aeterna. Carnis resurrectionem et vitam aeternam. Quod in Christi gloriosa resurrectione audisti completum, hoc in te omnino in futuro judicio crede esse complendum; ut carnis tuae resurrectio te reparet in aeternum. Nisi enim credideris, reparandum te esse post mortem, ad praemium vitae aeternae pervenire non poteris: si autem credideris, aeternis gaudiis insereris; per Christum Dominum nostrum viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper, et in omnes aeternitates saeculorum saeculi. Amen.

SERMO CCXLIV. De Symboli fide et bonis moribus.
1.

Beata Virgo absque macula peccati perduravit. Rogo et admoneo vos, fratres charissimi, ut quicumque vult salvus esse, fidem rectam ac catholicam discat, firmiter teneat, inviolatamque conservet. Ita ergo oportet unicuique observare, ut credat Patrem, credat Filium, credat Spiritum sanctum. Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus; sed tamen non tres dii, sed unus Deus. Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus sanctus. Attamen credat unusquisque fidelis quod Filius aequalis est Patri secundum divinitatem, et minor est Patre secundum humanitatem 39.2195| carnis, quam de nostro assumpsit; Spiritus vero sanctus ab utroque procedens. Credite ergo, charissimi, in Deum Patrem omnipotentem, credite et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Credite eum conceptum esse de Spiritu sancto, et natum ex Maria virgine, quae virgo ante partum, et virgo post partum semper fuit, et absque contagione vel macula peccati perduravit. Credite eum pro nostris peccatis passum sub Pontio Pilato, credite crucifixum, credite mortuum et sepultum; credite eum ad inferna descendisse, diabolum obligasse, et animas sanctorum, quae sub custodia detinebantur, liberasse, secumque ad coelestem patriam perduxisse. Credite eum tertia die a mortuis resurrexisse, et nobis exemplum resurrectionis ostendisse. Credite eum in coelis cum carne, quam de nostro assumpsit, ascendisse. Credite quod in dextera sedet Patris: credite quod venturus sit judicare vivos et mortuos. Credite in Spiritum sanctum, credite sanctam Ecclesiam catholicam, credite Sanctorum communionem, credite carnis resurrectionem, credite remissionem peccatorum, credite et vitam aeternam.

2.

Humilitas multorum est fucata. Quid Christus pro nobis egit. Igitur si quis vult discipulus Christi esse, mandata sua custodiat, humilitatem discat, ut ipse ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Deum corde roget; quia multi sunt qui foris videntur se humiliare, intus autem pleni sunt tumore superbiae. Christus pro nobis humiliavit se, formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 7, 8). Pro nobis, fratres, ut peccata nostra deleret, carnem humanam assumpsit, natus est ex Virgine, positus in praesepio, pannis involutus, a Judaeis reprobatus, ab ipsis persecutus, comprehensus, et flagellatus, sputis sordidatus, spinis coronatus, clavis transfixus, lancea perforatus, cruci appensus, aceto cum felle potatus, et inter iniquos reputatus. Et haec omnia, fratres charissimi, sustinuit, ut nos de faucibus inferni liberaret. Ergo, fratres charissimi, dum tanta et talia Dominus pro nobis sustinuit, si ad eum volumus pervenire, vestigia ejus debemus sequi, et exempla sanctorum imitari. Dominus in Evangelio dicit, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23): et alibi dicit, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Sancti martyres, fratres charissimi, Christi vestigia secuti sunt, et calicem passionis, quem ipse bibit, biberunt. Petrus apostolus pro nomine Christi crucifixus est, Paulus decollatus, Stephanus lapidatus, et reliqui quam plures pro nomine ipsius sic passi sunt.

3.

Quid vicissim agere debemus. Ergo, fratres, crucifigite et mortificate membra vestra quae sunt super terram; ut possitis placere illi qui vos creavit. Qui fuit superbus, sit humilis; qui fuit incredulus, sit fidelis; qui fuit luxuriosus, sit castus; qui fuit latro, sit idoneus; qui fuit ebriosus, sit sobrius: qui fuit somnolentus, sit vigil; qui fuit avarus, sit largus; qui fuit bilinguis, sit boniloquus; qui fuit detractor aut invidiosus, sit purus et benignus: qui aliquando ad ecclesiam tarde veniebat, modo frequentius ad eam currat. Eleemosynarum copia unusquisque se redimat; quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum (Eccli. III, 33). Decimas annis singulis de omni fructu quod colligitis Ecclesiis et pauperibus erogate. Jejunium amate, voracitatem et crapulam vini devitate. Esurientes pascite, sitientes potate, nudos vestite, et qui positi sunt in carcere requirite. Infirmos visitate, hospites in domos vestras colligite, et pedes eorum lavate, linteo extergite, ore exosculamini, et lecta ipsorum praeparate. Nullus homicidium faciat, non furtum, non adulterium, non perjurium, non falsum testimonium dicat. Honoret patrem et matrem, ut sit longaevus super terram. Diligat Deum plus quam se, amet proximum sicut semetipsum. Quicumque de his supradictis commisit, cito emendet; confessionem 39.2196| donet, veram poenitentiam agat, et remittentur ei peccata sua. Si haec quae suggessi, fratres, implere volueritis, remissionem peccatorum promerebimini, et vitam aeternam consequemini; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXLV. De mysterio Trinitatis et Incarnationis, I.
1.

Tres personae Trinitatis unum sunt. Legimus sanctum Moysen populo Dei praecepta dantem, ubi dixit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Non potest esse major, non potest esse minor, non potest numerari, dicente David propheta, Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Optime nostis ista, fratres charissimi, qui corde fortiter tenetis catholicam veritatem: audite tamen breviter quod, adjuvante Domino, proposui explanandum. Deus unus est Pater, Deus unus est Filius, Deus unus est Spiritus sanctus; non tres dii, sed unus est Deus: tres in vocabulis, unus in deitate substantiae.

2.

Ad solum tamen Christum pertinet caro. Illustratur exemplis, animae, solis et citharae. Sed dicit mihi haereticus: Ergo si unum sunt, omnes sunt incarnati. Non. Ad solum Christum pertinet caro. Nempe aliud est anima, aliud est ratio: et tamen in anima est ratio, et una est anima. Sed aliud anima agit, aliud ratio: anima vivit, ratio sapit; et ad animam pertinet vita, et ad rationem pertinet sapientia. Et cum unum sint, anima sola suscipit vitam, ratio sola suscipit sapientiam: et tamen nec anima sine ratione, nec ratio sine anima. Sic et Pater et Filius, licet unum sint et unus Deus sit, ad Christum solum pertinet caro: sicut ad solam rationem pertinet sapientia, licet non recedat ab anima. Ecce iterum aliud. In sole calor et splendor in uno radio sunt: sed calor exsiccat, splendor illuminat; aliud suscipit calor, aliud splendor. Et licet calor et splendor ab invicem non queant separari, suscipit splendor illuminationem, non fervorem; suscipit calor fervorem, non illuminationem. Aliud simul, aliud singulares agunt; et tamen ab invicem non separantur. Sic et Filius suscepit carnem; et non deseruit Patrem, nec se divisit a Patre. Suscepit, inquam, Filius carnem in proprietate: sed tamen et Pater et Spiritus sanctus non defuit majestate. In divinitate aequalitas, in carne sola Filii proprietas: non autem ab eo Patris aut Spiritus sancti recessit aliquando divinitas. Cum ergo una sit deitas, una sit divinitas, implevit quidem carnem Christi et Pater et Spiritus sanctus; sed majestate, non susceptione. Vis scire quia cum eo fuit et Pater? Non sum, inquit Dominus Christus, solus; sed Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Audi et de Spiritu sancto, quia cum eo erat: evangelista refert quia Jesus plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc. IV, 1). Ecce quomodo solus Jesus Christus suscepit carnem; et tamen et Pater et Spiritus sanctus non defuit majestate. Si coelum et terram implet 39.2197| Pater, implet et Spiritus sanctus: carnem Christi deserere non potuerunt, quando in divinitatis unitate manserunt. Adhuc citharam respice. Ut musicum melos sonis dulcibus reddat, tria pariter adesse videntur, ars, manus et chorda: et tamen unus sonus auditur; ars dictat, manus tangit, resonat chorda. Tria pariter operantur; sed sola chorda personat quod auditur: nec ars nec manus sonum reddunt, sed ea cum chorda pariter operantur. Sic nec Pater nec Spiritus sanctus susceperunt carnem; et tamen cum Filio pariter operantur. Sonum sola chorda excutit; carnem solus Christus suscepit. Operatio in tribus constat: sed quomodo ad solam pertinet chordam soni redditio, sic pertinet ad solum Christum carnis humanae susceptio.

3.

Judaeus evincitur, Virginem potuisse parere. E contra Judaeus, Contra naturam, inquit, parere virgo non potuit: et detestandus Manichaeus, Si caro erat, virgo esse non potuit; si virgo peperit, phantasma fuit. Utrisque respondendum est. Profero de historia Veteris Testamenti necessarium exemplum contra Judaeum, quod modo sonuit in auribus nostris manifestissimam veritatem. Dominus Moysi sancto praecepit, de singulis tribus virgas afferri. Allatae sunt duodecim virgae, inter quas etiam una erat quae Aaron fuerat sacerdotis: positae sunt a sancto Moyse in tabernaculo testimonii. Virga autem Aaron post alterum diem invenitur subito produxisse flores et frondes, et peperisse nuces (Num. XVII, 6-8). Delectat hoc mysterium cum Charitate vestra contra perfidiam Judaicam commiscere, ubi maxime figura intervenit sacramenti. Virga ecce protulit quod ante non habuit, non radicata plantatione, non defossa sarculo, non animata succo, non fecundata seminario: et tamen cum illic deessent universa jura naturae, protulit virga quod nec semine suggeri potuit, nec radice. Virga ergo potuit contra naturam nuces educere: virgo non potuit contra naturae jura Dei Filium generare? Dicat igitur mihi Judaeus incredulus, quemadmodum arida virga floruit et fronduit et nuces protulit; et ego dicam illi quemadmodum virgo conceperit et pepererit. Sed profecto Judaeus nec conceptum poterit virgae explicare, nec virginis partum. Veniat ad ecclesiam, exponatur illi; ut agnoscat verum ordinem officii naturalis. Virgo peregit tempora pariendi: virga autem non habuit tempora germinandi. (Virgo habuit tempora pariendi; virga autem alio die quod natura non habuit protulit.) Illa enim decursis novem mensibus peperit; virga alia die quod natura non habuit germinavit. Virginem, dicit Judaeus, parere natura non patitur. Deus enim qui in Numeris mirabile signum ostendit contra naturam, ut asina loqueretur (Id. XXII, 28), ipse mirabilius facere voluit, ut Christus de virgine nasceretur.

4.

Virginis partus contra Manichaeum similitudine monstratur. Audiat et versutus ille Manichaeus aliud sacramentum. Solis radius specular penetrat, et soliditatem ejus insensibili subtilitate pertrajicit: et talis videtur intrinsecus, qualis exstat extrinsecus. Itaque, fratres, nec cum ingreditur violat, nec cum egreditur dissipat; quia ad ingressum et egressum ejus specular integrum perseverat. Specular ergo non rumpit radius solis: integritatem Virginis ingressus aut egressus vitiare potuit deitatis? Sed quid ulterius immoror?

5.

Virga Aaron Deiparam figuravit, et nuces ex ex ea ortae Salvatorem nostrum. Audiat Christianus quod non vult audire Judaeus aut Manichaeus; ut hic proficiat in fide redemptus, ille aut ille deficiat induratus. Virga illa, unde agebamus, Aaron virgo Maria fuit, quae nobis Christum verum sacerdotem concepit et peperit, de quo modo David cecinit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech: superiori namque versu jam dixerat, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion (Psal. CIX, 4, 2). Et Isaias propheta apertius Mariam sanctam designat, dicens: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus (Isai. XI, 1, 2). Quod ergo haec virga 39.2198| nuces produxit, imago Dominici corporis fuit. Nux enim trinam habet in suo corpore substantiae unionem, corium, testam et nucleum. In corio caro, in testa ossa, in nucleo interior anima comparatur. In corio nucis carnem significat Salvatoris, quae habuit in se asperitatem vel amaritudinem passionis. In nucleo interiorem declarat dulcedinem deitatis, quae tribuit pastum, et luminis subministrat officium. In testa, lignum interserens crucis, quod non discrevit id quod foris et intus fuit, sed quae terrena et coelestia fuerunt mediatoris ligni interpositione sociavit, dicente beato Apostolo, Quia ipse per sanguinem crucis suae pacificavit omnia quae in coelis sunt, et quae in terris (Coloss. I, 20): qui vivit cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXLVI. De mysterio Trinitatis et Incarnationis, II.
1.

Objiciunt Ariani de Sapientia dictum, Dominus creavit me, etc. Respondetur primo, id de sapientia Salomoni data posse intelligi: secundo, duas esse in Christo naturas, unitas quidem, sed non confusas. Accepimus, fratres, verba Domini dicentis ad discipulos suos, Non turbetur cor vestrum (Joan. XIV, 1), etc.. Quis non sic diligat Christum, ut et suam naturam jam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum? Objiciunt nobis Ariani, creaturam Dei Filium asserentes: Quid est quod Salomon ad hoc ex persona Christi consentit et dicit, « Dominus creavit me in principio viarum suarum in opera sua; ante saeculum fundavit me initio priusquam terram faceret, priusquam prodirent fontes aquarum, priusquam montes stabilirentur: ante omnes autem colles genuit me » (Prov. VIII, 22-25)? Adversus quos ita respondemus: Multi quidem doctissimi viri, hoc ex persona illius sapientiae dictum asserunt, quam Salomon ad judicandum regendumque populum acceperat. Sed quia vos animo pertinaci hoc a nobis ex Christi persona dictum exigitis, non reluctamur, neque renitimur; sed ipsius veritatis auxilio roborati, ubicumque duxeritis sequimur. Primo quidem, ut superius diximus, licet unam personam in Christo credamus; duas tamen substantias, id est, naturas esse fatemur, divinitatis scilicet et humanitatis, assumptricis et assumptae, creatricis et creatae: quae tamen substantiae non sunt confusae, sed unitae, atque in una eademque persona inseparabiles, et in sua semper proprietate manentes. Quapropter unicuique substantiae propria utique aptanda sunt, id est, infirmitates humanitati, quae creata est; signa vero vel mirabilia divinitati, quae creavit. In tantum enim hae duae naturae sibimet unitae sunt atque conjunctae, ut idem atque idem Christus Deus et homo aliquando res aut agat aut loquatur humanas, aliquando vero divinas: sicut est illud quod dormit in navi, et imperat ventis et mari; aut quod esurierit, et quod quinque millia hominum de quinque panibus et duobus piscibus saturaverit; postremo, quod moritur, et quod Lazarum quatriduanum auctoritate divina jubeat a mortuis revocari.

2.

Ratione humanae naturae se creatum dicit. Ratione autem divinae ante omnem creaturam. Ex quo mirari non debes, si Christus de humanitate sua dixerit, Dominus creavit me initio viarum suarum in opera sua: quia subsequens dictum, quid divinitati conveniebat, priori praemisso ostendit dicens, « Ante saeculum fundavit me initio priusquam terram faceret, et priusquam abyssos faceret, priusquam prodirent fontes aquarum, priusquam montes stabilirentur: ante omnes autem colles genuit me. » Hoc est dicere, Licet creaverit me Deus, ut initium viarum atque 39.2199| operum ejus per Evangelium demonstrarem; sed ante saeculum, id est, ante initium, antequam coelum, vel terra, vel tempora fierent, genuit me: hoc est, ut sine tempore, et sine initio se a Patre genitum demonstraret. Nam ut totum breviter comprehendam, Christus Filius Dei, Deus et homo, secundum divini tatem ante tempora, sine initio, inenarrabiliter a Patre genitus est, sicut Isaias dicit, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Novissimo autem tempore secundum humanitatem creatus est. Adveniens enim divinitas in uterum virginis Mariae, auctoritate illa qua in paradiso Adam de limo formavit, carnem sibi ex substantia ipsius Mariae fabricavit: quam pro salute nostra suscipiens, et sibi coadunans natus est Deus et homo. Quam generationem Matthaeus enarrat dicens, Christi autem generatio sic erat (Matth. I, 18), etc.

3.

Rogant, Genitus est dum erat, aut dum non erat? Declaratur quod semper Patri coexistit, et quatenus a Patre distinguatur. Item solent adversum nos hujusmodi venenatum componere syllogismum, dicentes: Si coaeternum Patri creditis Filium, dicite, quaesumus, dum esset genitus est, an dum non esset? Si dum esset, duo ergo ingeniti ante fuerunt, et postmodum unus alterum generavit: aut si, ut ratio vera permittit, dum non esset genitus est; erit utique Patre posterior. Ad quam rem nobis non aliud agendum est, nisi ut tam grandi haereticorum malitiae exemplis apostolicis resistamus, quibus facile sapientia saecularis eliditur. Dum ergo nobis memorata superius objecerint, dicimus: Nos sicut solum Patrem semper, et sine initio ingenitum novimus; ita Filium semper et sine initio ex Patre genitum confitemur. Nec alia aliqua causa est quae divisionem faciat personarum, nisi quod hic ingenitus est, et ille genitus, id est, hic Pater est et ille Filius: quia Pater semper pater est, nunquam filius; quia, ut diximus, non est genitus, sed ipse genuit: et Filius semper filius est, nunquam pater; quia non genuit, sed genitus est.

4.

Id per splendoris exemplum illustratur. Qua de re non alius quam Apostolus ipse in medio provocandus est, qui praevidens Eunomii et Arii malitiam, exemplis rerum visibilium, invisibilem, et inenarrabilem, et incomprehensibilem rem, in quantum potuit vel res ipsa permisit, explanare conatus est. Quid enim scribens ad Hebraeos de Filio dicit? Qui est, inquit, splendor gloriae, et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3). Videamus ergo quid causae est quod Filium splendorem nominavit. Splendorem enim, nisi fallor, non dicimus nisi aut solis, aut lunae, aut cujuslibet certi luminis. Quid ergo est? Numquid tam insani sumus, ut Apostolum putemus inaestimabilem illam divinitatis speciem soli aut igni assimilasse? Absit: sed ut exemplo illo intelligamus, quia sicut splendor ex substantia solis nascitur, ita et Filium ex substantia Patris genitum. Sic et non est sol aut ignis prior splendore suo, licet ex illo nascatur; sed ex quo sol aut ignis processit, simul et cum eo splendor ejus apparuit; nec dici potest splendor sole vel igne posterior; cum tamen, ut dixi, ex ipso nascatur. Si ergo in creaturis aliquid invenitur, quod et nascatur, et posterius non sit a genitore suo; cur hoc, haeretice, a Creatore fieri posse desperes? Accipe etiam hujus rei aliam similitudinem. Sicut splendor ex sole natus replet orbem terrarum; et tamen a genitore suo non abscinditur aliquando, nec recedit: ita Filius ex Patre genitus ubique dum sit, in Patre semper permanet. Et sicut substantialiter splendor in sole est, et sol in splendore; ita substantialiter Pater in Filio, et Filius in Patre est. Et sicut soli et splendori una substantia dum sit, non tamen est una persona; quia nec solem splendorem esse, nec splendorem dicimus solem; quia scimus quod sol genuit splendorem, splendor vero natus ex sole est: ita et Pater et Filius, cum sint unius essentiae, non tamen sunt unius personae, sicut jam superius ad plenum memoravimus. Et sicut sol per splendorem et calefacit, et illuminat, et siccat, et solvit, et excandidat, et denigrat, et omnia quae ei 39.2200| a Deo injuncta sunt operatur: ita et Patrem per unigenitum Filium suum omnia legimus fuisse operatum.

5.

Reponunt creatum esse, non genitum. Si ita esset, foret servus, nec colendus esset. Christi corporis adoratio. Creatum inquiunt esse Filium a Patre, non genitum. Ad quod breviter respondendum est: si creatus est, utique et servus; quia omne quod creatum est, necesse est ut Creatori deserviat: et si servus est Filius, quomodo in forma Dei constitutus formam servi accepit (Philipp. II, 7)? Servus enim servi formam accipere non potest. Item dicunt non natura esse Dei Filium, sed creatum. Adversus hujusmodi quaestiones solito respondendum est: quia si natura Deus non est Filius, sed creatura; nec colendus est omnino, nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo, Et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25); et ad Galatas, Sed tunc ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, serviebatis (Galat. IV, 8). Sed illi ad haec replicabunt et dicent: Quid, quod carnem ejus, quam creaturam esse non negas, simul cum divinitate adoras, atque ei non minus quam divinitati deservis? Ego Dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem, propterea adoro, quod a divinitate suscepta, atque deitati unita est: ut non alium atque alium, sed unum eumdemque Deum et hominem Dei Filium esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo, ut Photinus, vel Paulus Samosatenus; illi ego nunquam credo, nec servio. Velut si quis nostrum aut purpuram, aut diadema regale jacens inveniat, numquid ea conabitur adorare? Cum vero ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea simul cum rege quis adorare contempserit: ita etiam in Christo Domino humanitatem non solam aut nudam, sed divinitati suae unitam, unum Dei Filium, Deum verum, et hominem verum si quis adorare contempserit, aeternae mortis poenam patietur.

SERMO CCXLVII. Quare natus et passus sit Christus.
1.

Sapientia potuit per potentiam hominem ad se reducere. Maluit id praestare suaviter. Haec illi hominis assumendi causa. Nec tamen ideo imminuitur. Corruptum peccatis originalibus et actualibus mundum mundi Conditor secreto et mirabili consilio per mysterium Verbi incarnati, ejusdem mundi lapsum voluit reparare, qui eo verbo quo potuit de nihilo cuncta creare, potuit quae perdita fuerant reformare. Ipse namque dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Hanc ejus potentiam non credimus minoratam, non credimus immutatam, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi I, 17), quo minus esset potens et sapiens in reformando, quam fuerat in plasmando. Omnipotentis quippe figuli manus, cujus universae viae misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10), quae lutum de terra levatum rationalis naturae dignitate sublimaverat, sic voluit ruinam vasis fragilis reformare, ut nec peccatum hominis dimitteret impunitum, quia justus est; nec insanabile, quia misericors est. Si tantum justus esset, cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); potuit sua fortitudine adversus seductorem generis humani contendere, et ovem perditam ad gregem reductam suo dominio restituere. Sed hoc modo videretur eminentiam tantum suae ostendisse virtutis, non medicinalem misericordiam impendisse redemptis: nec appareret quanta charitate Creator creaturam diligebat, a qua se diligendum esse multiplici beneficio expetebat; quatenus miser homo, praecedente gratia, obtineret etiam per meritum, 39.2201| quod ei male merito rependebatur indebitum. Quod ergo Dei sapientia potuit facere sapienter et fortiter, voluit facere suaviter, uniens sibi infirmitatem carnis nostrae, quam primo in se sanaret; et per hanc quasi medicinalem confectionem generi humano sanitatem restitueret: non quod non potuerit aliter fieri, quantum ad peritiam et potentiam Medici; sed quia non potuit commodius antidotum procurari, quantum ad complexionem aegroti. Quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus: et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Haec causa nobis specialis esse videtur, cur Dei Filius hominem induere voluerit, et inter homines conversari, ut mortalitatem quam a nobis accepit, moriendo superaret, et naturam nostram supra primae originis dignitatem reparatam secum ad immortalitatem revocaret; ut eo sequeretur humilitas gregis, quo praecessit celsitudo pastoris. Sic radius solis humorem quem ad se trahit exsiccat; ipse tamen virtutem sui caloris et splendoris nec minorat, nec immutat. Sic ignis materiam quam assumit, in se convertit; naturam vero suam ideo nec mutat, nec minuit. Multo fortius ille ignis, de quo dicitur, Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24), mortalitatem et passibilitatem nostram in se assumpsit et absumpsit; et inde gratia sanitatis totum corpus resumpsit. Mirabile et incomparabile genus medicinae, propter quam medicus voluit aegrotare, et aegrotos, quibus salutis remedium procurabat, sua decrevit infirmitate sanare.

2.

Nec sibi quidquam addidit. Nil enim nostri indiget. In hoc apparet quam incomparabili charitate nos dilexerit; quia in eo quod desertores suos quaesivit, semen Abrahae apprehendit, errantes reduxit, saucios curavit; nihil sibi addidit, non est inde factus altior, non est factus inde beatior. Tota haec dispensatio nostrae utilitati consuluit, nostrae saluti militavit; divinae potentiae nil contulit. Nam et cum essemus vasa contumeliae, omnipotentis figuli manum effugere non potuimus: utebatur vasis irae prout volebat ad manifestationem suae gloriae; sic enim dictum est Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra (Exod. IX, 19). Nonne et daemones, cum a Domino ejicerentur de corporibus obsessis, Dominum glorificabant, quando dicebant, Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei vivi? quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? Constat ergo ex his et hujusmodi aliis, quia divina virtus nostra reparatione non eguit; sed tamen ea bonitate qua nos condidit, eadem nos reformare voluit: et ad hoc medicamentum non quam forte potuit, sed quam lenius complexioni aegrotantis competere perspexit, apposuit.

3.

Analogia Christi cum perito medico. Solent quippe medicinae periti aegritudines, quas curandas suscipiunt, aliquando curare per contraria, aliquando per similia. Hoc fecit Dominus noster Jesus Christus, sua paupertate nos ditans, sua humilitate nos sublevans, sua infirmitate nos sanans, sua morte nos vivificans. Sic ratione medicinae sicca humidis, humida siccis, calida frigidis opponuntur: et minus fortia contraria a fortioribus contrariis supervenientibus superantur. Simili ratione similia similibus apponuntur, cum secundum quantitatem vulnerum vel tumorum commensuratur longitudo vel latitudo epithematum. Sic scorpionis carnes oleo coctae percussionibus medentur scorpionum; sic theriaca de serpentis carne confecta morsibus serpentinis occurrit, et potiones veneno infectas in potu sumpta expellit. Ad hanc similitudinem Medicus noster mortem carnis nostrae de serpente venientem carnis suae morte sanavit, et ad immortalitatis suae speciem in tempore restitutionis complendam reformavit. Ubi diligentius attendendum est, quod mors quae per lignum venit, per lignum superata est. Et ipsa ligni forma longitudini et latitudini et altitudini humani corporis configurata est: quo sicut totum corpus motum est, ut manus ad vetitum extenderentur; ita corpus per omnia membra 39.2202| sua in cruce distenderetur, et totum quod reatu paterni delicti confractum fuerat, hujus emplastri malaxatione consolidaretur. Sed huic medicamento per similia composito, admixtum est etiam medicamentum factum per oppositum. Nam hic sanavit obedientia, quod ibi corruperat inobedientia: et quod ibi contaminaverat gulae oblectamentum, hic reformat crucis tormentum.

4.

Figura crucis mystica. Continetur in hac crucis figura altius sacramentum: quod quanto est altius, tanto est attendendum diligentius. Intelligitur namque in latitudine crucis dilectio proximi, quae non tantum usque ad amicos, sed etiam extendenda est usque ad diligendos inimicos. Intelligitur quoque in ejusdem longitudine longa et perseverans laborum et persecutionum sustinentia, quam patienter ferre debet ad patriam suspirans nostra peregrinatio, tam pro dilectione proximorum quam pro exhibitione omnium bonorum operum. Figuratur simili ratione in altitudine ejus eminentia spei, penetrans usque ad interiora velaminis; ubi visione pacis perfruentur, qui hic a civibus Babyloniae multipliciter exercentur, donec in libertatem gloriae filiorum Dei a servitute corruptionis hujus liberentur. Significavit hanc charitatis latitudinem Dominus Jesus in cruce caput ad orientem subrigens, pedes ad occidentem submittens, manus ad aquilonem et austrum extendens; ut adimpleret quod de se ante passionem suam praedixerat, Cum exaltatus fuero a terra, id est, cum crucifixus fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32), id est, convocabo ad me totum mundum. Hoc sacramento crucis sanctus Elisaeus Sunamitis filium os ori, manus suas manibus ejus applicans orando suscitavit, et vivum matri restituit (IV Reg. IV, 34). Ejusdem virtute sacramenti Moyses in deserto bis silicem virga percussit; et sitienti populo aquam de petra produxit (Num. XX, 11). Bina quippe percussio duorum signorum figurate intelligitur in cruce facta compactio. Bis ergo petra percutitur, cum Christus, de quo dicit Apostolus, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4), in duobus lignis crucis extensus lancea perforatur. De hac petra aqua profluxit, cum sanguis redemptionis et aqua baptismatis, quibus in novum hominem transformamur, de latere Christi manavit.

5.

Praesertim profunditas. De reparationis nostrae mysterio. Deus in damnando homine justus, in redimendo misericors. Injustus fuisset, si impoenitentem reparasset. Praeterea inter has crucis dimensiones solerter attendenda est crucis profunditas: quia profundum est mysterium crucis, in quo multorum, qui sapientes dicebantur, ingenia defecerunt; quod hoc ausi sunt reprehendere quod non potuerunt humana ratione comprehendere: videlicet cur Verbum Deo Patri coaeternum, omnia continens, omnia implens, in assumpto homine totum se concluserit; et tamen totum mundum regere, complere et continere non desierit: non satis considerantes quod valet in minori, multo magis posse valere in majori; cum vox una et tota de ore loquentis prodeat, et tota ad multorum hominum aures perveniat. Qui de hac quaestione scrupulosius disputant, et tanquam clauso ostio ad parietem palpant, audiant primum dicentem Apostolum, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Deinde mitescant, et cum pietate pulsent, ut aperiatur eis: et intelligent justum fuisse Conditorem in condemnando, et misericordem in redimendo; nec potuisse sanari sine misericordia, quod juste condemnaverat Omnipotentis justitia. Hinc consequenter advertent, cur usque ad captivati hominis paupertatem et crucis ignominiam se humiliaverit divina omnipotentia, quae in paradiso reum hominem justa condemnaverat sententia. Cum enim de perpetrata a Domino argueretur inobedientia, non se humiliter, ut culpa exigebat, accusavit; sed auctorem superbe accusavit dicens, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de fructu, et comedi (Gen. III, 12). Haec dicendo se putavit excusatum, et Creatorem mulieris conditorem, 39.2203| quae ad peccandum virum traxerat, inculpatum. Qui si humiliter se accusasset, et in auctorem suum culpam non retorsisset, a paradiso non exsulasset. Erat autem contra divinam justitiam, si reum impoenitentem in pristinum gradum restitueret, et non usque ad dignum poenitentiae fructum qua vellet ratione compelleret. Divina itaque sententia morti est adjudicatus, et cum tota posteritate, quae de lumbis ejus erat processura, ejectus est de paradiso, et aerumnoso condemnatus exsilio. Et quia sine poenitentia in statum suum redire non poterat, movendus et admonendus erat ad poenitentiam; ut reformaret voluntaria et subjecta humilitas, quod corruperat male erecta iniquitas. Non enim conveniens erat ut invitus traheretur ad poenitentiam, qui spontaneus corruerat in poenam; ne itidem ingratus existeret suae reformationi, sicut ingratus exstiterat primae conditioni.

6.

Qualiter ad hanc eum gratiam praeparavit. Provisum est igitur tale medicamentum, quale conveniebat aegroto: quod duritiam tumoris sic emolliret, ut mollefactus sponte mortiferum virus effunderet, dicente Psalmista, Effundite coram illo corda vestra (Psal. LXI, 9): id est, per confessionem ejicite de conscientiis vestris omnia immunda. Quod quamdiu tardavit facere mundus, tamdiu remansit immundus. Ut ergo hoc fieret, misit Medicus noster praecones et testes suos ante se, legislatores et Prophetas, qui corda auditorum ad poenitentiam praepararent, et ei in tempore gratiae testimonium perhiberent. Venit ipse Medicus in tempore plenitudinis, publice praedicavit causam adventus sui, factus doctor medicinae, dicens, Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2); et item, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Hoc consilium medicinae acceperunt multi, contempserunt multi; contemptoribus placuit adhuc magis sibilus serpentis perimentis, quam persuasio Medici redimentis: filius vero adoptionis audivit, et obaudivit voci promittentis, qui in paradiso non obedierat praecepto mortem comminantis. Expleta dispensatione doctrinae suae, et caecitate in Israel ex parte perdurante, tandem exhibuit se medicum, et fecit de se ipso medicamentum; exhibuit se sacerdotem, et fecit se ipsum sacrificium: ut compleret ad quod venerat, et probaret quanta dilectione dilexerat eos, pro quibus corpus suum in ara crucis offerebat. Unde et in Evangelio suo ante praedixerat, Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Hinc est quod Apostolus dicit, Commendat charitatem suam Deus in nobis; quia cum inimici essemus, reconciliavit nos sibi per mortem Filii sui (Rom. V, 8). Et quia naturale est ut homines diligentes se diligant, hac humilitate et charitate humiliata est et liquefacta duritia mundi; ut agnosceret beneficium suae reparationis, quae non agnoverat excellentiam suae conditionis. Unde Psalmista, Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Postquam vero ad se reversus est, et per dilectionem redimentis et eruditionem admonentis cognovit de quanta corruisset gloria, et in quanta versaretur miseria, expertus est quod magna indigeret misericordia: et impletum est quod dicit Psalmista, Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt (Psal. XV, 4). 7. Crucis usus ac virtus. Praedicata est exinde virtus crucis per universum mundum, quae partibus suis per quatuor mundi partes est extensa, et totum mundum sua malaxatione complexata. Nec jam potuit mundus ex toto esse ingratus, qui tanta fuerat charitate sanatus. Crucifixus noster a morte surrexit, coelos ascendit, crucem nobis in memoriam suae passionis reliquit, crucem reliquit ad sanitatem. Hoc signo daemones fugantur, hoc antidoto sanitates perficiuntur. Hoc signum 39.2204| praesidium est amicis, obstaculum inimicis. Hujus crucis mysterio rudes catechizantur, eodem mysterio fons regenerationis consecratur, ejusdem crucis signo per manus impositionem baptizati dona gratiarum accipiunt. Cum ejusdem crucis charactere basilicae dedicantur, altaria consecrantur, altaris Sacramenta cum interpositione dominicorum verborum conficiuntur; sacerdotes et levitae per hoc idem ad sacros ordines promoventur. Et universaliter omnia ecclesiastica sacramenta in ejus virtute perficiuntur. Qui hoc mare magnum et spatiosum, in quo sunt reptilia quorum non est numerus (Psal. CIII, 25), absque naufragio transire desiderat, crucem sequatur, crucem teneat, et eam non deserat, donec ad optatum salutis portum perveniat. Haec cursum nostrum dirigit, haec ad agonem nos instruit, haec in luctamine adjuvat, haec ad victoriam provehit, haec ad coronam pervehit, haec maleficia destruit, et omnia daemonum machinamenta ad nihilum redigit; et quod faciebat in terris corporalis Christi praesentia, hoc facit cum fideli invocatione nominis Christi victoriosae crucis insignita memoria. Longum est per singula virtutem crucis exponere. Qui vero in angaria Christi crucem portat, poterit plura de ejus virtute experimenta cognoscere, quam possit sermo retexere, vel humana cogitatio comprehendere.

SERMO CCXLVIII. De Sepultura Domini.
1.

Sepulcrum Domini quasi vulva. Inde gloriosior quam de matre nascitur. Videamus, fratres, de Domini corpore, posteaquam de cruce deponitur, quid geratur. Accepit illud Joseph ab Arimathia, vir justus, sicut ait evangelista, et in novo suo sepelivit monumento, in quo nondum quisquam positus fuerat (Joan. XIX, 38-42). Beatum ergo corpus Domini nostri Jesu Christi, quod cum nascitur ex utero virginis gignitur; cum recedit justi tumulo commendatur. Beatum plane corpus quod virginitas peperit, et justitia custodivit. Custodivit enim illud Joseph tumulus incorruptum, sicut servavit illud Mariae uterus illibatum. Sicut enim pollutione ibi non tangitur, sic mortis corruptione non laeditur. Ubique beato corpori defertur sanctitas, ubique virginitas. Novus illud venter concepit, novus tumulus conclusit. Dominica ergo est virgo vulva, et virgo est sepultura. Quin potius ipsam sepulturam vulvam dixerim: est enim similitudo non parva. Sicut enim Dominus de matris vulva, vivus exivit; ita et de Joseph sepultura vivus surrexit. Et sicut de utero tunc ad praedicandum natus est; ita et nunc ad evangelizandum renatus est de sepulcro: nisi quod gloriosior est ista, quam illa nativitas. Illa enim corpus mortale genuit; haec edidit immortale. Post illam nativitatem ad inferos descenditur, post hanc remeatur ad coelos. Religiosior est plane ista, quam illa nativitas. Illa enim totius mundi Dominum novem mensibus in utero clausum tenuit: haec autem triduo tantum tumuli gremio custodivit. Illa cunctorum spem tardius protulit; haec omnium salutem citius suscitavit.

2.

Analogia Joseph cum Domini matre. Fortasse quis dicat de priori Dominicae nativitatis praedicatione, in qua praedicavimus non minorem esse gloriam quod tumulus Joseph suscitaverit Dominum, quam quod eum sanctae Mariae uterus procrearit: Quae comparatio ventris et tumuli, cum ex intimis visceribus illa ediderit filium; hic autem solummodo locum praestiterit sepulturae? At ego dico non minorem Joseph affectum 39.2205| fuisse, quam Mariae: siquidem illa utero Dominum, hic corde concepit; illa Salvatori membrorum suorum secretum praestitit, hic secretum sui cordis non negavit; illa Dominum pannis involvit cum natus est, hic linteis cum recessit; illa perunxit beatum corpus oleo, hic aromatibus honoravit. Conveniunt ergo sibi obsequia, convenit et affectus; inde necesse est etiam meritum convenire: nisi quod Mariam ad obsequium angelus admonuit, Joseph autem justitia sola persuasit. Igitur Joseph in suo sepulcro posuit Dominum.

3.

Joseph magis in monumento cordis Dominum collocat. Sepulcrum Christi spirituale. Legimus in propheta, Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11). Si ergo sepulcrum patens est guttur hominum, vide ne forte secundum hanc similitudinem Dominum Joseph non tam in terrena posuerit sepultura, quam in monumento sui cordis collocaverit, et custodiendum illum susceperit, non tam memoria fragili moriturorum, quam memoria sancta virtutum. Haec enim virtutum fidelis est memoria, quae intra se continens Christum, laedi eum haereticorum corruptione non patitur. De qua memoria in sacramentis Dominus dicit, Quotiescumque hoc feceritis, in memoriam mei facietis, donec veniam (I Cor. XI, 26). Quotiescumque enim Christum loquimur, toties eum sanctiori memoriae commendamus. Sepulcrum ergo patens guttur hominum recte plane dicit propheta. Sepulcrum enim Christi patens est evangelistarum beatum guttur, per quod illud aeterno litterarum thesauro condiderunt. Patens autem sepulcrum ideo dicitur, quia qui vult ad Christi pervenire mysterium, non ingreditur ad illud, nisi per evangelicae Scripturae secretum. In litterarum enim secreto, quasi quodam novo vasculo commendatus est Dominus: quisquis igitur illum videre desiderat, ibi et passionis ejus sacramentum inveniet, et resurrectionis gloriam recognoscet. Patens ergo guttur sanctorum est. Unde Apostolus ad Corinthios ait, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii (II Cor. VI, 11); invitans eos ut per praedicationis suae apertam januam ingrediantur Christi secreta mysteria. In hac igitur pectoris memoria collocatur Dominus a Joseph, ut in justitiae sede requiescat, et habeat Filius hominis ubi caput reclinet.

4.

Cur alieno in tumulo condatur Dominus. Videamus igitur quare Salvator in aliena sepultura ponatur, ac suam non habeat sepulturam. Ideo in aliena sepultura ponitur, quia pro aliorum moriebatur salute. Mors enim ista non illi accidit, sed nobis proficit: mors ista non illi illata est, sed nobis delata. Utquid ergo ei propria sepultura, qui in se mortem propriam non habebat? Utquid illi tumulus in terris, cujus sedes manebat in coelis? Utquid illi sepultura, qui tridui tantum temporis spatio non tam in sepulcro mortuus jacuit, quam veluti in lecto conquievit? Ipsa enim temporis brevitas declarat potius somnum fuisse, quam mortem. Sepulcrum autem mortis est habitaculum. Necessarium ergo non erat mortis habitaculum Christo, qui vita est; nec opus habebat semper vivens habitaculo defunctorum. Recte autem hanc vitam nos in nostro sepulcro condimus; ut vivificet mortem nostram, ut cum ipso a mortuis resurgamus.

5.

Maria Magdalene prophetat nesciens. Unde et illa Maria Magdalene, quae Dominum inter caeteros defunctos in sepulcro requirebat, arguitur, et dicitur illi: Quid quaeris viventem cum mortuis? Hoc est, Quid quaeris in tumulo, quem adorare debes in coelo? quid quaeris apud inferos, quem redisse jam constat ad superos? Quem illa adhuc non intelligens nec cognoscens, respondit illi: Domine, si tu sustulisti eum, 39.2206| dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Joan. XX, 15). Aestimabat enim eum, sicut dicit Scriptura, hortulanum esse. Sancta ergo et simplex femina Christum requirit a Christo, ac devotione mentis prophetat, et nescit. Ait enim Domino de semetipso, Si tu sustulisti eum, dicito mihi. Recte interrogat, Si tu sustulisti eum: ipse enim tulit corpus suum, qui illud protulit de sepulcro; ipse tulit corpus, qui illud jacens et dormiens sua aspiratione collegit; ipse tulit corpus suum, qui illud divinitatis virtute gestans portavit ad coelos. Atque ideo mulier sapienter interrogat et requirit, Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: hoc est, Si illud auferens de sepulcro ad paradisum transtulisti. Audierat enim illum dicentem latroni, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Aut certe si de inferno in Patris dextera collocasti, sicut ait Apostolus: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Beatus ergo qui ita quaerit Christum Dominum, ut credat eum et in paradiso constitutum, et in coelestibus collocatum. Nam qui eum in inferno requirit aut in tumulo, dicitur ei: Quid quaeris viventem cum mortuis?

SERMO CCXLIX. De extremo Judicio, I.
1.

Sacerdos ne quaerat placita praedicare. Medicorum more se gerat. Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut mihi nullus ex vobis succenseat, aut forte incongruum me superfluumque judicet, quare vobis tam frequenter tremendum et utiliter expavescendum diem judicii insinuare contendo. Si quis enim est cui forte in hac parte displiceam, consideret periculum meum, et audiat Dominum per Prophetam sacerdoti terribiliter comminantem, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18); et iterum, Clama, inquit, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII, 1). Sed forte aliquis dicit: Quare nobis tam dura assidue praedicantur? Quia melius est hic parvam amaritudinem sustinere, et postea ad aeternam dulcedinem pervenire; quam hic habere falsum gaudium, et illic sustinere sine fine supplicium. Audite, fratres, non me, sed Dominum in Evangelio dicentem, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5); et, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25). Et hoc attendite, fratres, quia omnes carnales medici, quoties ad eos qui in corpore aegrotare videntur, veniunt, omnia quae eis delectabilia esse videbantur abscindunt, et quod dulce est ad integrum interdicunt. Aliquoties etiam frigidum accipere non permittunt; interdum et amarissimas potiones bibere cogunt, et asperrimis ferramentis eorum vulnera frequenter incidunt. Hoc ergo quod pro sanitate corporum carnales medici faciunt, pro animarum salute spirituales medici exercere contendunt.

2.

De sua populorumque salute rationem redditurus. Haec ego cogitans, fratres charissimi, et tam pro mea quam pro vestra salute rationem me redditurum esse ante tribunal aeterni Judicis non ignorans, eligo aspera quidem, sed salubria vobis medicamenta ingerere: ut vobiscum postea in Angelorum consortio perpetua merear incolumitate gaudere. Et haec quidem non ideo suggero, quod vos admonitiones nostras senserim non libenter accipere: sed quia me necesse est et pro vestra et pro mea salute frequentius praedicare, studeo 39.2207| vestros animos et ad timendum judicium, et ad desiderandum praemium excitare; ut exceptoria sancti pectoris vestri ad recondendam spiritualem vindemiam, sicut semper fecistis, auxiliante Domino fideliter praeparetis. Quoties vobis durum aliquid praedicamus, non hoc ideo dicimus, quod a vobis tale aliquid fieri suspicemur: sed ideo iterum illa quae non facitis denuntiamus, ut illa in quibus forte praeventi fueritis, sanare possimus. Solet enim fieri, ut dum majora timentur, minora celerius caveantur. Quomodo enim theriaca bibitur, ne corporibus possint praevalere venena; hoc austera praedicatione geritur, unde animarum praeparentur antidota.

3.

Beneficiorum Dei memoria munimen est contra peccata. Certum est, fratres charissimi, quod si semper beneficia Dei nostri, quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris collata sunt, assidue cogitamus; peccata nostra nobis aut non dominantur, aut si forte subrepserint, cito per poenitentiam corriguntur. Quis enim vel mente concipere, non dicam verbis possit exponere, quanta circa nos sint Dei nostri beneficia? Fecit enim nos, cum non essemus; reparavit nos postea, cum perissemus. Mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberavit, ad inferna descendit, de faucibus nos aeternae mortis eripuit, coelorum nobis etiam praemia promisit. Haec omnia, fratres dilectissimi, pio et benigno animo cogitantes, quantum possumus, cum ipsius adjutorio beneficiis suis vicem rependere festinemus. Non reddamus mala pro bonis; sed quantum possumus, voluntati illius obtemperare fideliter studeamus, totis viribus innitentes, ut praecepta ipsius magis nobis pariant de sequacitate remedium, quam de transgressione judicium.

4.

Quae de iis ratio in judicii die repetenda. Crucem peccator imponit Christo prima graviorem. Nam quid faciemus, charissimi, in illo metuendo judicii die, cum, tremente mundo Dominus, praecinentibus Angelorum buccinis, in illo majestatis suae throno circumdatus coelestis militiae luce consederit; ibique de terrae gremio et antiquo pulvere suscitato humano genere, astante testimonio conscientiae singulorum, positis in conspectu peccatorum poenis justorumque praemiis, rationem vitae coeperit postulare, et plus jam justus quam misericors, severitate judicis contemptae misericordiae reos coeperit accusare, et dicere: Ego te, o homo, de limo manibus meis feci, ego terrenis artubus infudi spiritum, ego tibi imaginem nostram similitudinemque conferre dignatus sum, ego te inter paradisi delicias collocavi; tu vitalia mandata contemnens, deceptorem sequi quam Deum maluisti? Cum expulsus de paradiso jure peccati mortis vinculis tenereris, virginalem uterum sine dispendio virginitatis pariendus introivi; in praesepio expositus et pannis obvolutus jacui, infantiae contumelias humanosque dolores, quibus tibi similis fierem, ad hoc scilicet ut te mihi similem facerem, pertuli; irridentium palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi: flagellis caesus, vepribus coronatus, cruci affixus, vulnere perfossus, ut tu eripereris morti, animam in tormentis dimisi. En clavorum vestigia, quibus affixus pependi: en perfossum vulneribus latus. Suscepi dolores tuos, ut tibi gloriam darem: suscepi mortem tuam, ut in aeternum viveres. Conditus jacui in sepulcro, ut tu regnares in coelo. Cur quod pro te pertuli perdidisti? cur, ingrate, redemptionis tuae munera renuisti? Non te ego de morte mea quaero; redde mihi vitam tuam, pro qua meam dedi. Redde mihi vitam tuam, quam vulneribus peccatorum indesinenter occidis. Cur habitaculum, quod mihi in te sacraveram, luxuriae sordibus polluisti? cur corpus meum illecebrarum turpitudine maculasti? Cur me graviore criminum tuorum cruce, quam illa in qua quondam pependeram, afflixisti? Gravior enim apud me peccatorum tuorum crux est, in qua invitus pendeo, quam illa in qua tui misertus mortem tuam occisurus ascendi. Cum essem impassibilis, pro te pati dignatus sum: sed tu despexisti in homine Deum, in infirmo salutem, in 39.2208| via reditum, in judice veniam, in cruce vitam, in suppliciis medicinam. Et quia post omnia mala tua ad medicamenta poenitentiae confugere noluisti, ab auditu malo non mereberis liberari.

5.

Damnatorum supplicium. Poenitentia, dum hic sumus obeunda. Qui tunc erit stridor dentium, cum sanctorum multitudine ad dexteram regis et ad gloriam segregata, peccati populus in profunda tartari sine ulla miserationis ac veniae spe demersus, excludi se tenebris suis a beata sanctorum luce viderit, et in profundi sinum sine fine descendens, urgente os suum puteo, aeterna supplicia et perpetuam mortem non moriturus aspexerit? Frustra autem a paupere, quem in hac vita despexit, misericordiam postulabit: frustra extremum Lazari digitum, quo ardens refrigeretur, ardentibus labiis rogabit apponi. Quam vellet miser, cum pauperum gloriam viderit, duris quondam paupertatis subjacuisse laboribus, et in illa vita quae cum vita morerentur mala portasse; ne ad illa aeterna mereretur supplicia pervenire! Ut ergo haec tam dura et tam terribilia ante illud tribunal aeterni Judicis audire non mereamur, dum adhuc licet, et cum Dei adjutorio in potestate nostra est, consideremus conscientias nostras: et si aliqua crimina vel peccata capitalia, necdum eleemosynis et orationibus purgata, nobis adhuc dominari cognoscimus, portum poenitentiae, devictis peccatorum fluctibus, Christo juvante festinemus intrare; et si quid in navicula animae nostrae multis tempestatibus peccatorum, aut per superbiam fractum, aut per avaritiam ruptum, aut per luxuriam resolutum esse cognoscimus, componere vel reparare bonis operibus festinemus. Studeamus jugiter vitiorum exhaurire sentinam. Non enim nocent peccata praeterita, si non placent praesentia. Sicut enim nulli justorum sufficit justitia sua, si non perseveraverit usque in finem: ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas sua, si antequam de corpore isto discedat, ad eleemosynarum remedia vel ad poenitentiae medicamenta confugerit.

6.

Nec ulli procrastinanda. Religionis habitus. Sed quia quando vel qua hora de hoc saeculo rapiemur, scire non possumus; sine ulla dilatione vel mora de sinistra fugere festinemus ad dexteram. Non sanitati, non aetati credendum est. Non in remedium salutis suae semper tardandus est, qui vitae suae semper incertus est: quia qui nos securos fecit dicendo, Peccator in qua die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni traduntur (Ezech. XVIII, 21 et 22); ipse nos etiam cautos esse voluit dicens, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Si forte quando generaliter omnes ad poenitentiam provocamus, aliquis intra se cogitet dicens, Ego juvenis homo uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere, aut habitum religionis assumere? nec nos hoc dicimus, fratres charissimi, non hoc praedicamus, ut juvenes qui conjugia habere videntur, habitum magis quam mores habeant commutare. Quid enim homini uxorem habenti nocet, si mores perditos voluerit ad opera bona vel honesta convertere, si peccatorum suorum vulnera eleemosynis, jejuniis et orationibus ad sanitatem pristinam studeat revocare? Vera enim conversio sine vestimentorum commutatione sufficit sibi: vestimenta vero religiosa sine bonis operibus non solum remedium habere non poterunt, sed etiam justum Dei judicium sustinebunt. Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia: hic exstinguamus mortem moriendo peccatis, hic vitam vitae meritis acquiramus; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCL. De Judicio extremo, II.

39.2209|

1.

Vitae depravatae studia. Parabolae zizaniorum explicatio. Recogitemus, fratres charissimi, cuncta mala quae fecimus; ut minis aeterni Judicis perterriti, ad ultimum saltem studeamus bona facere. Unde Dominus in Evangelio dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in coelis, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Hoc etiam, fratres charissimi, cogitare debemus, quia in illa die reddet Deus unicuique secundum opera, sua, bonis bona, malis mala: bonos mittet in vitam aeternam, malos in ignem aeternum. Vae illi homini, qui cum diabolo mansionem habebit. Pensemus quod istud regnum finem habet; regnum Dei finem non habet. Ista vita laboriosa, caduca et fragilis, plena scandalis, invidiosa, quid aliud quaerit nisi manducare, bibere, inebriari, luxuriari, detractiones facere? Certe ubi volumus permanere, illuc debemus festinare. Fratres, nos peregrini sumus in hoc mundo; convertamur ad Dominum qui fecit nos. Fratres, audistis quod Dominus vindicare veniet, et peccatores mittet in ignem aeternum, sicut in Psalmo dicit: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus (Psal. LXVII, 2). Quid autem suis dicturus sit in die illa, audiamus: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34). Et justi regnabunt sine fine cum Christo, sicut dicit, Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei (Psal. LXVII, 4); et, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo mixtum est zizania? Et ait illis. Inimicus homo hoc fecit: primum colligite zizania, et alligate per fasciculos ad comburendum. Messis haec est genus humanum in consummatione saeculi ad judicium congregandum; zizania, peccatores; inimicus homo, diabolus qui superseminavit peccata; messores sunt Angeli, qui eligunt justos a peccatoribus. Ligate fasciculos, hoc est, rapaces cum rapacibus, adulteros cum adulteris, fornicatores cum fornicatoribus, homicidas cum homicidis, avaros cum avaris, iracundos cum iracundis, falsos testes cum falsis testibus, fures cum furibus, derisores cum derisoribus, similes cum similibus. Hi sunt fasciculi ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum (Matth. XIII, 27-30), id est, mittite justos in paradisum.

2.

Ad poenitentiam et bona opera exhortatio. Confessio et poenitentia a sacerdotibus imposita. Eleemosynae de rapinis. Fratres, expavescere et timere debemus de tam brevi satietate, de tam longa fame; de tam longis tenebris, de tam brevi luce. Dum tempus habemus, convertamur ad Dominum qui fecit nos; ut non mereamur introire in illas tenebras, sed in lucem: quia omnis homo cujus opera facit, ejus filius est. Si opera Dei facimus, filii Dei sumus. Quod modo peccamus, cito emendare debemus, et non addere peccata peccatis. Unde Psalmista: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). Confessionem quaeramus puro corde, et poenitentiam donatam a sacerdotibus perficiamus. Nolite iram recondere in cordibus vestris; quia quando iram portamus, nec oblatio nec oratio a Deo recipitur. Date eleemosynam, recipite peregrinos in domibus vestris, pedes eorum lavate, et lectos ipsorum praeparate: dolentes consolamini. Nolite despicere peregrinos; quia ipsi peregrini estis. Non circumvenias fratrem tuum in negotio; quia Deus judex est. Pauperes et viduas et orphanos nolite opprimere. Nolite de rapinis pauperum eleemosynas facere: tristatur qui perdit, gaudet qui acquirit; lucratur pecuniam, et perdit animam; attendit 39.2210| quid acquirit, et non attendit quid perdit. Fratres, cum Domini adjutorio, dum tempus habemus, laboremus, quatenus a malis simus poenitentes aut per jejunium, aut per eleemosynas, aut per vigilias, aut per orationes, aut per charitatem: ut mereamur pervenire ad regna coelestia, ubi est satietas sine fame, ubi est lux sine tenebris, juventus sine senectute, requies sine labore, gaudium sine fine. Ipse qui nos creavit, nos adjuvet, ut ad coelestia regna mereamur pervenire, per Christum Dominum nostrum. Amen.

SERMO CCLI. De Judicio extremo, III.
 O fratres charissimi, quam timendus est nobis dies ille, in quo Dominus noster Jesus Christus ac redemptor omnium proposuit venire cum flamma ignis, qui inflammabit adversarios suos, et eos qui faciunt iniquitatem! In illa die plangent super se omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna, et majestate excelsa (Matth. XXIV, 30); et commovebuntur ante eum omnes fines terrae, et peccatores peribunt, et coelum plicabitur, et mare siccabitur, et montes sicut cera ardebunt (Psal. XCVI, 5), et terra ardebit usque ad inferos. Sol convertetur in tenebras, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo in terram, et Virtutes coelorum commovebuntur. Tunc apparebit signum Filii hominis in coelo, quod est crux Christi, in cujus lumine tenebrabitur totus mundus. Tunc sancti volabunt obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erunt; peccatores autem confundentur et peribunt. Et tunc fiet judicium. Et tunc veniet Dominus noster Jesus Christus, et mittet Angelos suos a quatuor angulis terrae, et congregabunt electos ejus a summo coelorum usque ad terminos eorum (Matth. XXIV, 29-31). Et tunc separabit Dominus sanctos suos de inter peccatores, et mittet eos in mansiones coelestes: peccatores autem in caminum ignis ardentis, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; ibi erit fletus et stridor dentium. Vae illis hominibus qui habebunt mansionem cum diabolo. Et ascendet fumus tormentorum in saecula saeculorum (Apoc. XIV, 11). Quorum vermes non morientur, et ignis non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). In qua nulla vox nisi gemitus; ubi nulla requies nisi ignis; ubi nullum refrigerium nisi flamma; ubi lux nunquam videbitur nisi tenebrae, et non venient unquam in memoriam apud Deum. Quorum cibus cruciatus, et mansio eorum cum diabolo est, ubi nulla visitatio nisi tenebrae. O homo qui desideras regnum Dei possidere, quod male fecisti, dum potes, emenda; dum tempus habes, clama ad omnipotentem Deum; dum datur spatium, luge; dum licentia est, poenite; festina, dum potes; plange, dum adhuc anima tua versatur in corpore; dum adhuc vivis, remedium tibi acquire priusquam te profundus absorbeat laqueus poenarum, priusquam te infernus rapiat, ubi nulla datur indulgentia, ubi nullus est ad confessionem recursus, nullus est ad veniam regressus: de qua poena nos pius Dominus eripere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCLII. Admonitio ut non solum lingua, sed et moribus et operibus laudetur Deus; quia quale est quod cogitatur in corde, tale est quod procedit in opere: et de purgatoriis poenis et inferni puteo.
1.

Hic jugiter bene agendum, ne male egisse frustra 39.2211| quandoque poeniteat. Resurrectio et glorificatio Domini nostri Jesu Christi, fratres charissimi, ostendit nobis vitam quam accepturi sumus, cum venerit retribuere digna dignis, etc.. Et si est adhuc gemitus, tentatio, tribulatio; spera transitoria omnia, et illum venturum diem in quo sine defectu laudabimus. Interim, donec veniat ille dies, in quo conjuncti Angelis Deum sine ulla fatigatione et sine ullo fine laudare mereamur, ut ad illud ineffabile gaudium venire possimus, quantum possumus, bonis operibus studeamus insistere; et quotidie conscientias nostras intus aspicientes, si aliquid in stola animae nostrae aut per negligentiam dissutum, aut per luxuriam sordidatum, aut per iracundiam combustum, aut per invidiam conscissum, aut per avaritiam tenebrosum esse cognoscimus, dum adhuc in potestate nostra est, cum Dei adjutorio festinemus vulnerata curare, reparare perdita, et ad candorem justitiae ea quae obscurata fuerint revocare: ne forte si bonis operibus nudi, et vitiorum pannis sordentibus involuti, ante tribunal aeterni Judicis venerimus, illa ad nos terribilis sententia dirigatur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Et ideo, quantum possumus, fructus justitiae studeamus afferre, timentes illud quod Dominus dixit, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Id. III, 10). Haec sententia evidenter ostendit quod non solum malum fecisse, sed etiam bonum non egisse damnabile erit. Et ideo ista quae diximus, attentis cordibus jugiter cogitemus; ne nos tarde poeniteat sub conspectu ignis aeterni, qui interrogabit medullas, ossa et cogitationes nostras. Quantum tunc unusquisque puniendus optabit, ne unquam mulierem alienam concupisset, ne unquam corporis sui vestem, ne unquam Baptismi holosericam maculasset, ne unquam preterisset consilia et monita sacerdotum. Nam si sacerdotibus grande periculum est, aliena peccata non arguere; quanto periculosius erit propria noluisse corrigere: atque ea non solum non emendasse, verum etiam defendisse, et defendendo accumulasse?

2.

Poenae aeternae. Et ideo expiatura erit illic inexstinguibilis concrematio, quidquid hic medicabilis satisfactio, quidquid hic salutifera dissimulaverit sanare conversio. Ardens enim inferni puteus aperietur; descensus erit, ascensus non erit. Illic fidei veste nudati, et capitaliter mortui, in perpetuum demergentur, ejiciendi in tenebras exteriores, ubi non visitabit aeternus, in tenebras exteriores infeliciter inclusi, infelicius includendi. De hoc puteo propheta orat atque commemorat, Neque absorbeat me profundum; neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Ideo autem dixit, Neque urgeat super me puteus os suum; quia cum sine poenitentiae remedio infelices peccatores exceperit, claudetur sursum, aperietur deorsum, ac dilatabitur in profundum. Nullum spiramen, nullus liber anhelitus, claustris desuper urgentibus relinquetur. Detrudentur illuc, valedicentes rerum naturae. Ultra nescientur a Deo, qui Deum scire noluerunt, morituri vitae et morti sine fine victuri. Felices qui nunc bene viventes facultatibus 39.2212| vel corpori suo necessariis contenti, et de suo largi, in se casti, in alios non cruenti, ab hujus putei profundi flammea nocte se redimunt. Haec poena illos manebit, qui amisso et non reparato per poenitentiam Baptismo, in aeternum peribunt: ad quos dicitur, Paleas autem comburet igni inextinguibili (Matth. III, 12).

3.

Purgatoriae poenae. Illarum duratio et materia. Hi vero qui temporalibus poenis digna gesserunt, de quibus Apostolus dicit, Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15): per fluvium igneum, de quo propheticus sermo commemorat, Et fluvius igneus currebat ante eum; per fluvium igneum et vada ferventibus globis horrenda transibunt. Quanta fuerit peccati materia, tanta et pertranseundi mora. Quantum exegerit culpa, tantum sibi ex homine vindicabit quaedam flammae rationabilis disciplina. Et quantum stulta iniquitas gesserit, tantum sapiens poena desaeviet. Et quia sermo divinus quodam loco aeneae ollae animam peccatricem comparans dicit, Pone ollam super prunas vacuam, donec concalescat aes ejus, et omne stannum ejus defluat (Ezech. XXIV, 11); illic sermones otiosi et cogitationes iniquae vel sordidae, illic multitudo levium peccatorum, quae puritatem nobilis naturae infecerant, exsudabunt; illic stannum vel plumbum diversorum subrepentium delictorum, quae divinam imaginem obscuraverunt, consumentur: quae omnia hic ab anima separari per eleemosynas et lacrymas compendiosa transactione potuissent. Ecce sic exigere habet ab homine rationem, qui se ipsum pro homine dedit, et confixus clavis legis morti se junxit. Quae cum ita sint, dilectissimi, intelligamus quia effugere intoleranda supplicia et incendia aeterna non poterunt, nisi qui prius in se ignem carnalis concupiscentiae ac multimodae cupiditatis exstinxerint. Et ideo, fratres charissimi, convertamus nos ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. Curramus dum lucem habemus, nec praetereuntia salutis tempora negligamus. Hic exstinguamus mortem moriendo peccatis, hic vitam vitae meritis comparemus.

SERMO CCLIII. De Confessione peccatorum, et quia hoc desiderat diabolus ut peccata nostra minime confitentes, rei ante tribunal aeterni Judicis appareamus; Deus e contrario vult ut mala nostra humiliter confiteamur in hoc saeculo, ut ab eis liberari mereamur in futuro.
1.

Confessionis praeceptum. Cur Deus hoc jusserit. Diaboli conatus ne impleamus. In omnibus Scripturis divinis, fratres dilectissimi, utiliter ac salubriter admonemur, ut peccata nostra debeamus jugiter et humiliter non solum Deo, sed etiam sanctis et Deum timentibus confiteri. Sic enim per Jacobum apostolum nos admonet Spiritus sanctus, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacobi V, 16): et Psalmista, Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. CXVII, 1); et iterum, Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Quomodo enim nobis peccatorum vulnera nunquam deesse possunt; sic et confessionis medicamenta deesse non debent. Non enim ideo vult Deus, ut confiteamur 39.2213| peccata nostra, quod ea ipse scire non possit: sed quia diabolus hoc desiderat, ut inveniat quod nobis ante tribunal Judicis aeterni objiciat; ideo vult ut magis defendere, quam accusare peccata nostra velimus. E contrario autem Deus noster, quia pius est et misericors, vult ut ea confiteamur in hoc saeculo, ne pro illis confundamur, postmodum in futuro. Si enim nos confitemur, ille parcit; si nos agnoscimus, ille ignoscit. Primo homini non est dictum, Confitere peccatum; quia non fecerat quod fateretur: sed dictum est ei ut non peccaret (Gen. II, 17). Non obtemperavit, peccavit. Nati sumus mortales ex vinculo peccati; propagata est miseria nostra per successionem fragilitatis humanae; et dicitur nobis, Fatemini peccata. Serpens autem ille quomodo tunc institit, ut non servaret homo quod illi dictum est, ne peccaret (Id. III, 1): sic nunc instat, ut non servet homo quod ei dictum est, Confitere peccatum. Quomodo enim tunc fecit, ut caderet qui stabat; sic nunc agit, ne surgat qui cecidit. Itaque adversus incantationes ejus et insidias, quibus nunc impedire vult reditum nostrum, suscipiamus praecepta saluberrima adversus eum, qui impedire vult nobis confessionem peccati; quia scit non nos posse aliter redire, qui per superbiam lapsi sumus. Dux nobis ipse fuit ad superbiam: modo ad humilitatem ducem Christum sequamur.

2.

Peccatum regerunt mathematici in stellas: Manichaei in gentem tenebrarum: multi in diabolum. Dicit homini serpens ille per mathematicos et Manichaeos, ne confiteatur homo peccatum. Per mathematicos sic loquitur: Numquid homo peccat? Stellae sic sunt positae, necesse est ut faciat homo peccatum. Dicit ergo per mathematicos quia stella facit ut homo peccet; nam ipse non peccat. Sic blasphemias convertit in Deum. Creator enim stellarum Deus est: et dum non vult homo se accusare in eo quod fecit, Deum accusat a quo factus est homo. Item per quosdam Manichaeos ita suggerit: Non tu peccas, gens tenebrarum peccat; tu non habes peccatum. Dicit haec animae, et erigit eam in superbiam, ut putet quia non peccat. Non est hoc tollere, sed geminare peccatum. Item multi sic confessionem peccati fugiunt, ut ipsum satanam accusent; se nihil mali fecisse dicant. Et cum castigantur aliqui, et dicitur eis, Quare hoc fecistis? respondent, Quia diabolus hoc fecit. Non est enim unde plus gaudeat diabolus, nisi quando homo dicit quod ipse fecerit ut peccaret. Quando enim dicit, Diabolus hoc fecit, non se accusat: et dum peccata sua dissimulat confiteri, indulgentiam non meretur accipere. Respondet ergo et dicit, Diabolus hoc fecit: quasi revera traxerit eum diabolus, aut violentiam fecerit. Suadere enim et sollicitare potest; cogere omnino non potest.

3.

Diabolus suadet, non cogit ad peccandum. Liberum est homini consentire. Et ideo cum per Dei adjutorium in potestate tua sit, utrum consentias diabolo; quare non magis Deo, quam ipsi obtemperare deliberas? Si enim solus diabolus daret consilium, et Deus taceret; haberes quod excusare posses. Cum vero Christus tibi et conscientia tua contradicat, et per Scripturas divinas audias in ecclesia quod non debeas facere malum; quare eligis mortem, et deseris vitam; et magis vis sequi diabolum ad luxuriam, quam obtemperare Christo qui te invitat ad vitam aeternam? Rogo ergo vos, fratres charissimi, quare satanas seducit ad peccandum, cum Deus posuerit homini in potestate non consentire satanae? Est enim a dextris quodam modo praecipiens Deus, a sinistris seducens satanas, homo in medio constitutus. Cor suum quid inclinat ad diabolum? Quare non potius erigat ad Deum? Non enim diabolus cogendo, sed suadendo nocet; nec extorquet a nobis consensum, sed petit. Nos diabolum non adjuvemus; et vincimus. Dat quidem ille consilium: sed, Deo auxiliante, nostrum est vel eligere, vel repudiare quod suggerit.

4.

Excusationes in peccatis. Non ea tollunt, sed ipsorum 39.2214| medicinam. Attendite et aliud. Quando dicit homo quod seductus est a satana, quando dicit se seductum, confitetur ex parte: sed tamen negat se fecisse, et dicit, Ego nihil feci, diabolus fecit. Conatus est dicere illud Adam: ipse enim excusare se voluit de muliere; mulier excusare se voluit de serpente: Dominus autem Deus, qui liberum arbitrium dedit homini, et eum praecepto suo adversus serpentis venena firmaverat, non audivit istas excusationes: quia et mulier propterea data erat, ut doceretur a viro, non ut doceret virum; et sic erat constituta voluntas amborum, sic erat fabricatum liberum arbitrium, ut si nollet consentire serpenti, discederet serpens in sua falsitate confusus, et remaneret homo in Domino creatore firmatus. Ipsa sunt mala verba quae diximus: quia modo serpens vult suadere excusationes peccatorum. Tunc fecit quod accuses; modo autem vult facere quod excuses. Deus confitenti tanquam in apertum sinum indulgentiam paratus erat dare; excusas, claudis sinum, includis peccatum, excludis indulgentiam peccati. Ecce quid fecisti: non ut tolleretur peccatum, ut dixi jamdudum; sed ut intercluderetur medicina peccati. Sanare te habebat Deus per indulgentiam, si fatereris: quaeris per quem excuses; sed non quaerit ille quem pro te puniat.

5.

Confessio initium sanitatis. Dic ergo devoto corde quod dixi paulo ante, Ego dixi, Domine, miserere mei. Quare addidit, Ego dixi? Propter Manichaeos, qui dicunt, Non tu peccas. Clama, Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Sanat te Deus; confitere tantum vulnus tuum. Jaces sub manibus medici, patienter implora auxilium. Fovet, urit, secat, aequanimiter tolera; tantum noli attendere, nisi ut saneris. Sanaberis autem, si ostendas te medico: non quia ille non videt, si tu te abscondas; sed ipsa confessio initium sanitatis est.

6.

Corripientis saevitia lenis.--Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Quid hoc est? Melius est mihi ut quando videt justus peccatum meum, emendet me, non mihi parcat, dicat quia peccavi, saeviat in peccatum meum, ut me liberet a peccato. Videtur acerbe clamare: sed intus lenis est in misericordia. Ideo dixit, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me. Quando ergo arguit, et quando clamat, et quando justus saevit, miseretur: et totum illud de misericordia paterna est, non de saevitia inimici. Magis autem quando non vult te mori sub peccato, magis amat, quia secat. Non vult enim putredine peccati caetera membra tua contabescere. Ferrum profert: sed noli timere, noli pallescere; medicus est. Ferrum non contra te fertur, sed contra vulnus tuum. Ergo sic ait: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. 7. Adulantis blandimentum, oleum peccatoris. Quid est autem oleum peccatoris, nisi blandimentum adulatoris? Si quis aliquem vehementer objurget, videtur saevire in peccatum ejus: et libere ei dicat mala quae commisit; et ille si imitatur fortasse objurgatorem suum, simul cum illo irascitur peccato suo. Quare dictum est, Irascimini et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Ergo dicat ille vera: forte corrigitur. Alius vero veniat ad eum, et assentetur et dicat, Imo laudabiliter fecisti: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. X, 3, sec. Hebr.); diffluit, laetus vocatur. Avarus est; et dicitur de eo quia servat rem suam. Vindicat se de inimico, cum dictum sit, Dimitte ut dimittatur tibi (Luc. VI, 37); et fortis vocatur. Sic considera caetera, quemadmodum assentatores, id est, adulatores habeant verba fallacia, habeant nomina laudis: ipsa est unctio peccatoris. Nos autem audiamus prophetam dicentem, Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum 39.2215| (Isai. III, 12). Ergo si dicatur ab aliquo libere peccatum alicujus, et ab alio palpetur; si videat aliquis tertius et interrogetur quid sit factum, nonne ita solet respondere: Ille dixit ei vera, et non blanditus est? Quid ille alter? quid fecit? Unxit ei caput, et discessit. Nos vero, fratres, si vere spirituales medici sumus, et de animarum vestrarum remedio attentius cogitemus, non debemus palpare quemquam, nec nos nec vos. Confiteamur peccata nostra, non excusemus: tu fecisti, tu reus es; tu confitere, tibi ignoscitur. Si autem dicis, Non ego feci; ubicumque verba excusare volueris, peccatum tuum manet in te, peccati reus es: et non illius peccati tantum quod fecisti, sed hujus etiam superbiae, quod confiteri noluisti. De quo peccato nos Dominus liberare dignetur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLIV. De Confessione peccatorum, et Poenitentia.
1.

Confessionis necessitas. Quam utilis sit et quibus. Hortatur nos saepius sancta Scriptura ad medicamenta fugere confessionis, non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur aut agimus: sed nos aliter salvi fieri non possumus, nisi confiteamur poenitentes, quod inique gessimus negligentes. Qui se ipsum accusat in peccatis suis, hunc diabolus non habet iterum accusare in die judicii: si tamen confitens poenitendo diluit quae fecit, nec iterum renovat quae egit. Confitemini, dicit Jacobus apostolus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jacobi V, 16). Item beatus Apostolus: Ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Sed et Salomon de confessione peccatorum dixit: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). Magnum est salutis medicamentum non iterare quae impie gessimus, nec priorum cicatrices vulnerum resauciare. Sicut autem dicit Joannes evangelista, Si confiteamur peccata nostra, fidelis est Deus et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 9). Similiter et Psalmista ait: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5).

2.

Damnatorum poenitentia infructuosa. Tormentum duplex. Duplex sit poenitentis fletus. Fructus dignus poenitentiae. Vivens confiteatur peccator quae fecit; quia non est fructuosa confessio apud inferos, nec poenitentia ad salutem proficiens. Ecce nunc tempus salutis, ecce nunc tempus acceptabile Deo (II Cor. VI, 2). Tempus est nunc remissionis poenitentibus; sed tempus erit post mortem vindictae negligentibus confiteri scelera sua. Omnes enim impii amaram habent in tormentis poenitentiam: sed non proficit eis poenitentia ad remissionem, sed conscientia torquet eos ad augmentum poenarum quas patiuntur. Potuerunt enim sibi per confessionem praecavere tormentorum immanitatem, et neglexerunt: ita sicut foris flammis, ita intus conscientia propria torquentur. Quomodo potest medicus vulnus sanare, quod aegrotus ostendere erubescit? Deus confessionem nostram desiderat, ut justam habeat ignoscendi causam. Qui peccata sua occultat, et erubescit salubriter confiteri, Deum quem testem habet, iterum habebit eum ultorem. Optime se judicet homo in hac vita, ne judicetur a Deo damnatione perpetua. Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator: sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia per audaciam malum perpetravit. Quod enim oportuit non gessit, et quod non oportuit egit. Confessio justificat, confessio veniam peccatis donat: 39.2216| omnis spes veniae in confessione consistit. Confessio opus est misericordiae, salus aegroti, unicum est viribus nostris medicamentum cum poenitentia. Cujus ipse Salvator in Evangelio virtutem ostendit, dicens, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17) · et Joannes Baptista: Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 8). Fructus dignus est poenitentiae, transacta flere peccata, et eadem iterum non agere: sicut Scriptura ait, Ne adjicias peccatum super peccatum (Eccli. V, 5). Lavamini, dicit Dominus per Isaiam prophetam, et mundi estote (Isai. I, 16). Lavatur itaque et mundus est, qui et praeterita plangit et iterum non admittit. Lavatur et non est mundus, qui plangit quod gessit, nec deserit; et post lacrymas haec quae fleverat repetit. De his qui post lacrymas ad delicta revertuntur priora, beatus Petrus terribiliter ait: Canis reversus ad vomitum suum (II Petr. II, 22). Fili, peccasti, dicitur in Scriptura sancta, ne adjicias iterum: sed de pristinis deprecare ut remittantur tibi (Eccli. XXI, 1).

3.

Poenitentia vera non annis, sed cordis contritione censetur. Poenitentia vera non annorum numero censetur, sed amaritudine animi. Unde beatus Petrus mox a Domino indulgentiam recepit, quia amarissime flevit trinae negationis culpam (Matth. XXVI, 75). Poenitentia quamvis sit exigui temporis, si intima cordis amaritudine agitur, non despicitur apud judicem justum Deum, qui cordis secreta considerat. Non enim longitudinem temporis tantum requirit Deus, quantum affectum sinceritatis poenitentis pensat. Qui enim in Christo tota mente confidit, etiamsi multis moriatur peccatis, fide sua vivet in aeternum: sicut ipse Dominus in Evangelio dicit, Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 25, 26). De morte animae dixit, quae propter peccatorum aegritudinem eveniet illi. Deus in natura misericors est, paratus est salvare per misericordiam, quos non invenit salvare per justitiam: qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem perire (I Tim. II, 4); qui per prophetam ait, In quacumque die conversus fuerit peccator, vita vivet et non morietur (Ezech. XVIII, 21). Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertitur, consequi se posse veniam per Dei misericordiam non dubitet. In hoc saeculo poenitentiam facientibus Dei misericordia subvenit: in futuro autem poenitentia non proficit, sed rationem nostrorum operum reddituri sumus. In hac vita tantum poenitentiae patet libertas; post mortem vero nulla correctionis est licentia.

SERMO CCLV. De Poenitentia. Criminum conscii a communione se subtrahunt. Praestaret ut ea dignos se exhiberent. Per citam scilicet poenitentiam et laboriosam. Quid de poenitente in extremis sentiendum.
 Saepe advertimus, dilectissimi fratres, nonnullos ex vobis communionem ecclesiasticam declinare; et hoc intelligo fieri ex conscientia gravium atque ingentium peccatorum. Unde admoneo vos, dilectissimi, quod pravum est hoc insalubri consilio duplicatur; quia homines ista facientes, et delictorum sarcinam cumulant, et munus aeternae salutis amittunt: hoc est enim reatum congregare, et remedium devitare. Ergo vos, dilectissimi fratres, hortor atque commoneo, ut si quis ex vobis conscius criminum suorum, indignum se communione ecclesiastica putat, dignum se esse faciat. Dicitis, Quomodo aliquis dignum se facere possit? Quomodo, nisi ut errores pristinos relinquat, et poenitentiam petat: ut qui 39.2217| criminum suorum sorde pollutus est, exomologesis satisfactione mundetur? Nec ad illud se servet, ut in extremo vitae suae tempore tunc poenitentiam petat, quando jam agere non possit. Inutilis est enim, dilectissimi, ista persuasio. Parum est, peccatorem poenitere, nisi poenitentiam peregerit. Ad emendanda enim crimina vox poenitentis sola non sufficit: nam in satisfactione ingentium peccatorum non verba tantum, sed opera quaeruntur. Datur quidem etiam in extremis poenitentia, quia non potest denegari; sed auctores tamen esse non possumus, quod qui sic petierit, mereatur absolvi. Quomodo enim agit poenitentiam lapsus? Quomodo agit poenitentiam in extremis vitae finibus constitutus? Quomodo poenitentiam agere possit, qui nulla jam pro se opera satisfactionis operari potest? Et ideo poenitentia quae ab infirmo petitur, infirma est. Poenitentia quae a moriente tantum petitur, timeo ne ipsa moriatur. Et ideo, dilectissimi, quicumque invenire vult misericordiam Dei, sanus agat poenitentiam in hoc saeculo, ut sanus esse valeat in futuro.
SERMO CCLVI. Admonitio per quam ostenditur quid intersit inter illam poenitentiam quae cum bonis operibus semper agitur, et illam quae in infirmitate vel fine vitae accipitur.
1.

An poenitentia accepta moriens veniam obtineat. Obtinet qui se in poenitentia et bonis operibus jugiter exercuit. Multi de fratribus vel filiis nostris solliciti sunt, utrum omnis homo in infirmitate positus, si poenitentiam accipit, et statim defunctus fuerit, ad plenam possit indulgentiam pervenire: et dum haec inquirunt, non sine parva inter se animositate contendunt. Alii enim dicunt eum qui sic acceperit, ad integrum liberari; alii autem parum prodesse confirmant. Quid tamen de hac re nobis secundum sanctorum patrum regulas videatur, breviter Charitati vestrae volo suggerere. Non incongrue potest credi tribus modis ad istam subitaneam poenitentiam perveniri. Primus et praecipuus modus est, ut christianus crimina capitalia non admittat; aut si forte admiserit, sic pro illis poeniteat, et ea bonis operibus diluat, ut postea ad peccata ipsa non redeat; de omnibus fructibus decimas reddat, et de novem partibus quidquid suis necessitatibus superfuerit, minuta peccata quae quotidie subrepunt redimat, et illam charitatem teneat quae non solum amicos, sed ipsos diligit inimicos. Qui haec fideliter implere voluerit, etiamsi poenitentiam non accipiat; quia semper illam fructuose et fideliter egit, bene hinc exiet: et si eo tempore quo moriturus est, eam acceperit, et partem sibi et Christo ad substantiam suam cum filiis fecerit; non solum eum veniam peccatorumcredimus obtinere, sed etiam praemia aeterna percipere.

2.

Obtinet et qui vixit in peccatis; sed qua lege. Secundus modus est supra dictae poenitentiae, ut etiamsi aliquis, quamdiu vixerit, non solum parva, sed forte etiam capitalia committat peccata; et tamen mala ipsa ignoretur qua spe poenitentiae agat, nec ideo animam suam ad peccata relaxet, ut ad illam subitaneam poenitentiam se reservet; et in transitu suo cum grandi humilitate et cordis contritione, cum rugitu vel gemitu ipsam poenitentiam petat; et hoc definitissime in corde suo deliberet, ut si evaserit, quamdiu vixerit, toto corde et totis viribus fructuosam poenitentiam agat; et quidquid se male tulisse cognoscit, ad integrum reddat, ut secundum illud propheticum rapinam restituat (Ezech. XXXIII, 15), et omnibus inimicis suis toto corde indulgeat, et de substantia sua unam portionem Christo et sibi cum filiis suis faciat, et in ipsa infirmitate sua, quantum 39.2218| potest, largas eleemosynas erogare praecipiat: si haec fideliter humili et contrito corde implere voluerit, et possumus et debemus credere quod ei Dominus omnia dignetur peccata dimittere, secundum illud propheticum, Peccator in quacumque die conversus fuerit, omnes iniquitates ejus oblivioni tradentur (Ezech. XVIII, 21 et 22); et illud, In quacumque die conversus ingemueris, salvus eris (Id. XXXIII, 12).

3.

Id aegre sentiatur de eo qui operibus poenitentiam non ostendit. Tertius modus poenitentiae aliquibus esse videtur, si aliquis semper male vivens, in exitu vitae se reservet ad poenitentiam, et ea spe peccet, ut per ipsam subitaneam poenitentiam et cuncta conjuncta aestimet peccata dimitti; et tamen postquam eam acceperit, et illud quod male rapuit nec in simplo reddat, nec inimicis suis toto corde indulgeat, nec in corde suo deliberet, ut si evaserit, quamdiu vivit, cum grandi compunctione et humilitate poenitentiam agat, nec portionem sibi et Christo pro redemptione peccatorum de substantia sua cum filiis suis faciat. Sic accepta poenitentia, si sine istis remediis quae supra memoravimus, exierit de hac vita; quid de eo futurum sit, licet nos dicere dubii simus, Dominus tamen in Evangelio definitissime dixit: Si, inquit, non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15); et illud, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 38, 37). Quomodo peccatori illi dimitti poterit, qui dimittere noluit? aut quomodo ei dabitur, qui non dedit? Et quia Dominus de illis qui eleemosynas non dederunt dicturus est, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV, 41, 42), si ille in ignem mittitur, qui de propria facultate non erogavit; quid de isto poenitente facturus est, qui non solum de proprio nihil dedit, verum etiam res alienas, quas male tulerat, nec in simplo reddere voluit? Qui talis est, si a me poenitentiam petierit, et est illi aetas cui aut dari possit aut debeat; poenitentiam illi dare possum, integram securitatem dare non possum: Deus tamen, qui omnium conscientias novit; et unumquemque secundum suum meritum judicabit, ipse scit qua fide aut qua intentione animi poenitentiam petiit. Ego vero timeo ne forte iste talis poenitens nec in conscientia sua habuerit, quod in operibus non ostendit: quia etsi cor videre non possumus, tamen secundum evangelicam sententiam, ex fructibus eorum cognoscetis eos (Id. VII, 16), dum ea quae supra scripta sunt implere penitus non videmus. Cum haec ita sint, quis non poterit prohibere, ut eum credamus non bene de hac luce migrasse, quem bona opera cognoscimus non fecisse? Ecce, quid mihi de subitanea poenitentia videtur, Charitati vestrae exposui. Si quis est, cui ex his quae diximus aliqua dubitatio nascatur; et optamus et desideramus, ut dari sibi a nobis rationem cum perfecta charitate requirat.

4.

Tutius est poenitentiam jugiter agere. Mortis enim hora incerta. In quibus consistat jugis illa poenitentia. Nos tamen, fratres charissimi, ea quae sunt incerta vel dubia relinquentes, totis viribus de illa poenitentia, quae per omnem vitam a bonis Christianis agitur, per quam omnia et capitalia crimina damnantur, et minora peccata jugiter redimuntur, attentius cogitemus; quae, si quamdiu vivimus cum bonis operibus agimus, plenam nobis securitatem de Dei misericordia pollicetur. Cum enim omnes homines poenitentiam 39.2219| velint in finem vitae suae accipere, et vix paucos videamus eam, secundum quod desiderant, promereri; quare non quotidie ipsam poenitentiam agimus, ut rem certam tenentes, de rebus incertis et dubiis liberemur? Quanti enim qui se ad extremum vitae suae poenitentiam accepturos esse credebant, aut subita ruina oppressi, aut forte per naufragium demersi sunt, aut fulmine interfecti, aut sanguinis ictu, aut illa infirmitate quae apoplexia dicitur, ita percussi sunt; ut non solum poenitentiam petere, sed etiam signare se aut orationem Dominicam dicere omnino non possent? Cum enim tantis casibus fragilitas humana subjaceat; nimis periculosa praesumptio est, ut nos in longa tempora ad agendam poenitentiam reservemus, qui unius diei vitam in potestatem habere non possumus. Et ideo cum timore et tremore audiamus Dominum per prophetam dicentem, et pia nos exhortatione monentem, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Qui enim dixit, In quacumque die ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 12); ipse dixit, Nolite tardare converti ad Dominum. Et hoc obtinere Deo auxiliante possumus, si jugiter supplicemus, ut nobis pius Dominus inspirare dignetur omnia mala velociter fugere, et ea quae bona sunt infatigabiliter exercere, res alienas non concupiscere, capitalia crimina non admittere, minuta peccata, sine quibus esse non possumus, per indulgentiam inimicorum et eleemosynam pauperum indesinenter redimere, secundum vires nostras jejuniis, vigiliis et orationibus cum perfecta charitate frequenter insistere, infirmos visitare, in carcere positos requirere, peregrinos excipere, et eis humiliter non solum pedes abluere, sed etiam in quantum vires suppetunt necessaria largiri, pacem non solum ipsi cum omnibus custodire, sed etiam illos qui discordes sunt ad concordiam revocare. Si nos tam sanctis operibus dies transitus nostri fideliter occupatos invenerit, sicut jam dixi, etiamsi in hora mortis nostrae poenitentiam non accipiamus, securi de hac luce migrabimus; et non solum poenam evadere, sed etiam ad aeternam vitam poterimus Domino donante feliciter pervenire. Amen.

SERMO CCLVII. Admonitio ut pro capitalibus criminibus sine aliqua dissimulatione ad medicamentum poenitentiae recurratur.
1.

De venia praesumptio et desperatio. Poenitentia ne differatur, nec erubescatur. Quoties evenerit, fratres charissimi, ut in quocumque gravi peccato aut etiam crimine aliquis, ut se habet humana fragilitas, cadat; nec quia Deus justus est, desperare, nec quia misericors est, debet nimia securitate confidere: sed sic timeat justitiam, ut quaerat misericordiam; sic de misericordia confidat, ut tamen justitiam contremiscat: quia quantum nos Deus diutius exspectat ut corrigamur, tantum gravius vindicat, si de conversione tardius cogitemus. Optime enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus apponitur: et cito vulnus ad sanitatem reducitur, quod putrescere diuturna abusione non sinitur. Sed dicit aliquis: Cum ad senectam venero, tunc ad poenitentiae medicamenta confugiam. Quare hoc de se fragilitas humana praesumat; cum unum diem vitae suae in potestate sua non habeat? Quam multi sese credebant longo tempore vivere; et ita illos mors repentina subtraxit, ut nec ad illam momentaneam possent poenitentiam pervenire? Erubescimus modo parvo tempore poenitentiam agere; et non timemus sine ullo termino aeterna supplicia sustinere. O infelix homo, de ipso vulnere non 39.2220| erubescis; et de ligatura vulneris erubescis! Peccatum enim vulnus est, poenitentia ligatura vulneris est: tu qui poenitentiam non vis agere, sine dubio dissimulas medicamenta tuis vulneribus adhibere; et non agnoscis quia plus foedum est, et majorem horrorem generat vulnus deopertum, quam si esset medicamentis appositis involutum.

2.

Poenitentia omnibus necessaria est. Peccatorum minutorum enumeratio. Sola Dei misericordia redimi possunt. Et hoc considerate, fratres, quia etiamsi vobis capitalia crimina non subreperent; ipsa minuta peccata, quae, quod pejus est, aut non attendimus, aut certe pro nihilo computamus, si simul omnia congregentur, nescio quae bonorum operum abundantia illis praeponderare sufficiat. Cogitemus ex quo sapere coepimus quid pro juramentis, quid pro perjuriis, quid pro maledictis, quid pro detractionibus, quid pro otiosis sermonibus, quid pro odio, quid pro ira, quid pro invidia, quid pro concupiscentia mala, quid pro gula, quid pro somnolentia, quid pro sordidis cogitationibus, quid pro concupiscentia oculorum, quid pro voluptuosa delectatione aurium, quid pro exasperatione pauperum, quid pro eo quod aut tarde aut difficile Christum in carcere visitavimus, quod peregrinos negligenter excepimus, quod secundum promissionem nostram in Baptismo, hospitibus pedes lavare negleximus, quod infirmos tardius quam oportuit visitavimus, quod discordes ad concordiam non toto et integro animo revocavimus, quod Ecclesia jejunante prandere voluimus, quod in ipsa ecclesia stantes, dum sanctae lectiones legerentur, otiosis fabulis occupati fuimus, quod aut psallendo aut orando aliquoties aliud quam oportuit cogitavimus, quod in conviviis non semper quae sancta, sed aliquoties quae sunt luxuriosa locuti sumus. Haec ergo et his similia, quae vix sciri vel numerari possunt, si eo ex tempore quo sapere coepimus, in unum cumulum colligantur, etiamsi capitalia crimina non addantur, quantis et qualibus bonorum operum copiis redimi poterunt, nisi praeponderante divina misericordia, per humilem et compunctam poenitentiam additis secundum vires nostras largioribus eleemosynis Dei severitas vel justitia fuerit mitigata? Cum ergo et ista quae dixi, sine quibus nullus hominum potest esse, nos nimium premant, et forte etiam capitalia nobis crimina et peccata subrepant; nescio qua conscientia periculosam nobis securitatem inducimus, et remedium poenitentiae quaerere mortifera dissimulatione negligimus: et cum in pelago mundi hujus innumerabilibus fluctibus fatigemur, ad expetendum portum poenitentiae post longa nos temporum spatia reservamus, non intelligentes quod de multitudine peccatorum desperatio nascitur, ex desperatione vero absque ulla reverentia peccatorum frena laxantur; et impletur illud quod scriptum est, Impius cum venerit in profundum malorum, contemnet (Prov. XVIII, 3).

3.

Poenitentia sera quibus prosit. Quam injuste exspectetur, quam periculose. Sed dicit aliquis: Cum ad senectam venero, aut aliqua nimia infirmitate fuero desperatus, tunc poenitentiam petam. Non quidem dicimus poenitentiam illam prodesse non posse: certum est quia prodest, si cum grandi et larga eleemosyna illam unusquisque accipiat, et omnibus inimicis indulgentiam tribuat, et quibuscumque fecit injuriam, veniam petat; et ita toto corde deliberet, ut si evaserit, quamdiu vixerit, totis viribus illam cum rugitu et gemitu et cum multis eleemosynis humiliter ac fideliter agat. Et tamen tu, homo sapiens, inter ista omnia considera, si justum est ut per totam vitam tuam vitiis et peccatis servias, et ad acquirendam vitam jam semivivus assurgas. Numquid tibi hoc fieri vis a servo tuo, ut quamdiu fortis ac juvenis fuerit, inimicis tuis serviat; et cum ad senectam venerit, tunc demum ad tuum servitium redire velit? Quod ergo non vis pati a servo tuo, non est justum ut facias Domino tuo. Cum tamen multos noverimus, dum sani essent, frequenter dixisse poenitentiam se toto corde desiderare: 39.2221| sed tamen quia illam statim agere noluerunt, sine ipsius remedio de hoc saeculo recesserunt. Percutitur enim etiam hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui vivens oblitus est Dei. Nam qui remedium animae suae, quando potuit, noluit quaerere; postea etiamsi velit, dubium est utrum mereatur accipere.

4.

Et minuta et gravia peccata continuo redimantur. Mala spes et mala desperatio. Et ideo, fratres charissimi, tempus judicii et diem reddendae rationis sapienter et utiliter cogitemus, et crimina vel peccata majora cum gemitibus et suspiriis, quamdiu vivimus, lugeamus; et illa minuta delicta vel quae ante fecimus, vel quae indesinenter admittimus, assiduis orationibus et largioribus eleemosynis redimamus. Et quomodo non desunt quotidiana peccatorum vulnera, sic nunquam desint eleemosynarum vel orationum remedia. Si enim nosmetipsos propria severitate distringimus, sententiam futuri judicis praevenimus. Qui enim pro peccatis sibi ipsi non parcit, Deus cito illi indulgentiam retribuit: et qui se ipsum modo a communione pro reatu suspendit, ab illo altari quod est in coelo removeri non poterit; secundum illud, Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (Prov. XVIII, 17). Iniquitatem tuam si tu agnoscis, Deus ignoscit. Nemo ergo desperet; sed nemo male speret. Male desperat, qui credit quod etiamsi poenitentiam agat pro peccatis suis, divina misericordia non indulgeat. Male autem sperat, qui se post multa tempora ad poenitentiae medicamenta reservat. Quomodo enim male desperantibus dicitur, Peccator in quacumque die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur (Ezech. XVIII, 21 et 22): sic male sperantibus dicitur, Nolite tardare converti ad Dominum (Eccli. V, 8). Haec ergo, fratres charissimi, tam viri quam feminae, tam religiosi quam laici, tam senes quam juvenes, tam pueri quam puellae, attentius cogitemus: et sine ulla dissimulatione securitatem mortiferam respuentes, quotidianis diebus peccatis nostris poenitentiae medicamenta apponere studeamus; timentes illud quod dictum est, Memento quoniam mors non tardat (Id. XIV, 12). Si enim haec fideliter agimus, ante tribunal aeterni Judicis, non damnationis sententiam suscepturi, sed aeternis praemiis remunerandi cum gaudio et exsultatione feliciter veniemus: adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLVIII. Unde supra.
1.

Ut lapsus cito resurgat. Quam periculosum peccata peccatis cumulare. Rogo vos, fratres charissimi, ut si forte aliquis ex vobis, ut se habet humana fragilitas, calliditate diaboli superatus, et capitalibus criminibus involutus, secundum quod Apostolus ait, templum Dei in se violando destruxerit, de Dei misericordia non desperet: sed cito de malo iniquitatis suae consurgat, ne consuetudine peccandi in ipsis se ruinis sepeliat. Non enim qui peccaverit, sed qui in peccatis perseveraverit, odibilis et abominabilis Deo erit. Nam ut de indulgentia divina nemo diffidat, Dominus nos per prophetam velut piissimus pater consolatur, dicens, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11); et illud, Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua (Ibid., 12). Sed licet sit ista tam magna misericordia; tamen tunc nobis prodest, si non tardamus converti ad Dominum, nec crimina criminibus 39.2222| superaddimus. Denique etiam in ipsis vulneribus vel fracturis corporum, infirmitates cognoscere possumus animarum. Si enim alicui pes frangatur aut manus, cum labore solet ad pristinum officium revocari, Si vero secundo ac tertio et adhuc frequentius in eodem loco membra ipsa frangantur, potest intelligere Charitas vestra cum quantis doloribus vulnera ipsa curanda sunt: et tamen post longas et multas curas vix erit ut ad pristinum statum membra ipsa valeant revocari. Similis ratio in animarum fracturis seu vulneribus esse credenda est. Si semel aliquis vel secundo peccaverit, et sine aliqua dissimulatione ad poenitentiae medicamenta confugerit; pristinam incolumitatem sine aliqua mora recipiet. Si vero peccata peccatis coeperit addere, et animarum vulnera tegendo vel defendendo putrescere, quam confitendo et poenitentiam agendo curare, maluerit; timendum est, ne in illo impleatur illud quod Apostolus dixit, An ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4 et 5).

2.

Ut nemo quantumvis reus de misericordia Dei desperet, sed sine mora eam conciliare festinet. Exemplo David. Sed forte cogitat aliquis tam gravia se admisisse peccata, ut jam Dei misericordiam promereri non possit. Absit hoc a sensibus omnium peccatorum. O homo, quicumque ille es, peccatorum multitudinem attendis; et omnipotentiam coelestis Medici non attendis. Cum enim Deus velit misereri quia bonus est, et possit quia omnipotens est: ipse contra se divinae misericordiae januam claudit, qui Deum sibi misereri aut non velle aut non posse credit, et eum aut bonum aut omnipotentem esse diffidit. Nemo ergo nec post centum peccata, nec post mille crimina de misericordia divina desperet. Sic tamen non desperet, ut sine ulla mora Deum sibi repropitiare festinet: ne forte, si consuetudinem peccandi fecerit etiamsi velit, jam se a diaboli laqueis liberare non possit. David enim qui et rex et propheta divino munere fieri meruit, post tantam gratiam ita praeventus est, ut non solum adulterium committeret, sed etiam homicidium perpetraret: nec tamen se ad hoc reservavit, ut in senectute sua ad poenitentiae medicamenta confugeret; sed statim cilicio prostratus et conspersus cinere, cum ingenti rugitu et gemitu poenitentiam agens (II Reg. XI, 12), implevit illud quod ipse in Psalmis dixerat, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7); et iterum, Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. X, 10). Et quia poenitentiam agere mortifera securitate non distulit, cito in se Dei misericordiam provocavit; ut non solum regnum non amitteret, sed etiam gratiam sancti Spiritus recipere mereretur. Sed forte est aliquis qui dicat: Ego in militia positus sum, uxorem habeo; et ideo poenitentiam agere quomodo possum? Quasi nos, quando poenitentiam suademus, hoc dicamus, ut unusquisque magis sibi capillos studeat auferre, et non peccata dimittere; et vestimenta potius evellat, quam mores. Qui hac dissimulatione decipere se magis quam excusare conatur, attendat, quia regem David nec honor regni nec dignitas vestimenti ad poenitentiam agendam potuit impedire (II Reg. XII, 13).

3.

Item exemplo Achab, Manassae, et meretricis quae pedes Domini lavit. Achab quoque rex sacrilegus, de quo Scriptura dicit quod non fuerit alius talis qui venumdatus sit ut faceret malum contra Dominum (III Reg. XXI, 20); posteaquam depravatus ab uxore Jezabel 39.2223| et abominabilis Deo factus est, interfecto et lapidato Naboth Jezraelita, cum vineam ejus vellet invadere, castigatus a sancto Elia, scissis vestibus cilicio indutus est, et inclinato capite poenitentiam egit. Pro qua re statim sermo Dei ad Eliam factus est dicens, Vidisti humiliatum Achab? Quia, inquit, humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus (III Reg. XXI, 29). Considerate, fratres, quia et ipse quamlibet esset sacrilegus, non reservavit ut post longa tempora poenitentiam ageret; sed statim sacrificium contriti et humiliati cordis Deo offerre non distulit. Qui utique si postea in illa humilitate qua coeperat perdurasset, nunquam ab illo Dei misericordia discessisset. Manasses quoque rex, ut in Scripturis legimus, tam sacrilegus et impius fuit, ut de illo scriptum sit quod totam Jerusalem omni iniquitate repleverit: et tamen post haec in captivitatem ductus, et in carcerem missus, cum grandi humilitate poenitentiam agens, ita gratiam Dei obtinuit, ut mereretur inter Dei amicos postmodum numerari (II Paral. XXXIII, 9, 13). Meretrix quoque illa, quae pedes Domini lacrymis lavit, et capillis extersit, ubi coelestem Medicum venisse cognovit, ultro se ingessit in domum ubi rogata non fuerat: et quae prius frontosa fuerat ad perditionem, postea frontosior facta est ad salutem; et ideo audire meruit quod ei omnia fuerint peccata dimissa (Luc. VII, 47). Nec ipsa se ad hoc reservavit, ut in fine vitae suae poenitentiam ageret: sed dum adhuc peccare poterat, sic voluit peccata deserere; ut illam de adulteriis suis non impossibilitas subtraheret, sed voluntas.

4.

Non erubescat poenitentiam agere, qui non erubuit poenitenda committere. Multos adhuc in Scripturis divinis poteramus invenire, qui post infinita crimina poenitentiam agentes, Dei in se misericordiam provocaverint; et non solum ad priorem, sed etiam ad meliorem statum redierint. Sed quia longum est me omnes recitare, isti quatuor quos nominavimus satis abundeque sufficiunt, ut agnoscamus quod Deus noster, qui et David post tam grave peccatum indulsit, et Achab sacrilego regi pepercit, et Manassen post innumerabilia peccata poenitentiam agentem inter amicos suos reputavit, et meretrici quae lacrymis pedes rigaverat et capillis suis terserat, totum indulsit; qui istis tantis ac talibus peccatoribus veniam dedit, paratus est et nobis, si in veritate convertimur, non solum peccata dimittere, sed etiam aeternam beatitudinem dare. Haec ergo cogitantes, fratres charissimi, quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus, ne nobis aliqua crimina vel capitalia peccata subrepant. Si vero in hoc malum fuerit aliquis diabolica callididate prostratus, priusquam crimina ipsa per consuetudinem convalescant, remedium sibi in die necessitatis acquirat, et cum ingenti rugitu et gemitu Deum sibi reconciliare contendat. Nec erubescat poenitentiam agere, qui non erubuit poenitenda committere; sed cito in se bonis operibus contendat Dei imaginem reparare, ut inter filios mereatur agnosci a Patre: ne ab illa aeterna beatitudine exclusus, et a convivio nuptiali projectus, ligatis manibus et pedibus projiciatur in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13); sed magis medicamentis poenitentiae, humilitatis vel compunctionis, ad sanitatem pristinam revocatus, et bonorum operum margaritis ornatus audire mereatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Id. XXV, 23). Amen.

SERMO CCLIX. Admonitio ut quia semper peccata Subrepunt, semper pro illis poenitentia agatur, et nemo ad extremum vitae suae poenitentiam accipere magis quam agere periculosa dissimulatione reservet.
1.

Poenitentia hic a nemine debet dimitti, cum quotidie 39.2224| peccemus et peccata tenera facilius avellantur. Rogo vos, fratres charissimi, ut paterna consuetudine, quomodo consuevistis, non solum patienter, sed etiam libenter accipiatis: quia et ipsi Deo propitio nostis quod non pro aliquo lucro terreno, sed pro perfecto erga vos amore, quod et mihi expedit dicere et vobis oportet audire, cum grandi humilitate ac timore insinuare contendo. Et quia nobis, dilectissimi fratres, non solum minuta peccata, sed etiam crimina majora diu noctuque conantur obrepere, non nos ad illam poenitentiam quae in finem accipitur reservemus; sed omni die, quamdiu vivimus, poenitentiam agere studeamus. Quam rem non solum laici et clerici, sed etiam ipsi monachi et sacerdotes debent jugiter exercere. Episcopus enim qui quotidie poenitentiam agit, oret pro me. Qui vero de honore vel sanctitate praesumens dissimulat poenitentiam agere, quaerat sibi qui pro ipso debeat supplicare. Cum enim nullum diem possimus sine peccato transigere, quae ratio est ut dum paulatim minuta peccata congerimus, de parvissimis guttis infinitos gurgites faciamus? De multitudine peccatorum, quae longo tempore congeritur, desperatio generatur, secundum quod scriptum est, Impius cum venerit in profundum malorum, contemnet (Prov. XVIII, 3). Omnes enim nostis quia facilius possumus tenera evellere, quam robusta succidere.

2.

Poenitentia quotidiana suadetur familiaribus exemplis. Et ut de rebus quas quotidie in oculis habemus capiamus exemplum, quis hodie invenitur ita inutilis vel ignavus, qui non omni die domum suam scopis mundari faciat? Quis est, qui equos suos super stercora sua semper stare permittat? Rogo vos, fratres, de minimis magna conjicite; nec vobis incongruum videatur quod de scopanda domo facimus mentionem: quia de hac re ipse Dominus in Evangelio dixit, quod mulier illa quae drachmam perdiderat, ubi domum suam scopis mundavit, statim drachmam quam perdiderat invenire promeruit (Luc. XV, 8). In drachma nummus intelligitur, in nummo imago imperatoris agnoscitur: quomodo ergo quando domus scopatur, imago imperatoris invenitur in drachma; sic anima, quando vitiorum sordibus per fructuosam poenitentiam liberatur, imago imperatoris in illa agnoscitur. Ergo, sicut jam supra dixi, fratres charissimi, agnoscite quia non est durum nec laboriosum quod suggero: hoc enim rogo, ut quomodo scopis mundamus domum nostram, ut placeat oculis amicorum nostrorum; ita cum Dei adjutorio ab omnibus peccatis mundemus animam, ut non displiceat oculis Angelorum. Ad domum animae nostrae non solum Angeli, sed etiam Dominus Angelorum venire dignatur; sicut et ipse dixit, Ecce sto ad ostium, et pulso; si quis surrexerit, et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III, 20); et illud, Ego et Pater meus veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quam felix illa anima, quae ita domum cordis sui de peccatorum sordibus voluerit emundare, et sanctis ac justis operibus adimplere, ut in ea Dominum delectet habitare! Non ergo nos pigeat facere in animabus nostris, quod fieri jubemus in domibus vel stabulis nostris. Nam quomodo stabula justum est ut quotidie mundari faciamus, ne equi nostri patiantur injuriam; sic nimis et injustum et satis crudele est, si majorem curam habeamus de animalibus quam de animabus nostris.

3.

Poenitentiae illius fructus. Peccator in se nequit habitare; hinc aberrationes quaerit: sed inde inquietudinem auget. Unde eam verius avertere posset. Etiam et hoc suggero, ut non fastidiose suscipiat sancta Charitas vestra: volo enim vobis de ipsis rebus quas loquimur evidentem similitudinem dare. Quomodo enim domos vel stabula nostra, si quotidie emundantur, nec horrorem nobis faciunt nec laborem, ita 39.2225| minora peccata, si quotidie redimantur, nec desperationem nec dolorem poterunt generare. Si vero ad purgandum negligentes esse volumus, quomodo stabula quae longo tempore non mundantur, ita computrescunt et fetorem horribilem reddunt stercora ipsa, ut ibi non solum homines habitare, sed nec ipsa animalia stare possint; ita quicumque negligens in animam suam peccatorum sordes malis actibus longo tempore congregare voluerit, et quotidie bonis operibus emendare neglexerit, non solum Deus illum non dignabitur visitare, sed ipse peccator non poterit in se ipso consistere. Denique omnes negligentes, quorum corda multis peccatis, velut a quibusdam bestiis lacerantur, et tanquam a spinis venenosissimis compunguntur, hoc solent ad sibi similes dicere: Noveritis nos tristes esse vel anxios; et ideo venite, dissimulemus nos, aut ad circum aut ad theatrum euntes, aut ad tabulam ludentes, aut in aliquibus nos venationibus exercentes. Isti tales ideo a foris mundi consolationem quaerunt; quia illam quae a Deo intus in anima datur, accipere non merentur. Quando enim de multis calumniis vel rapinis ac de illis infelicibus spectaculis et periculosis venationibus revertuntur ad conscientias suas, quia ibi per illam exercitationem moerorem addiderunt potius quam tulerunt, habitare in se vel requiescere omnino non possunt, sed peccatorum litibus vertuntur. Per superbiam enim quasi a leonibus lacerantur, per invidiam tanquam viperarum morsu percutiuntur, per iracundiam crudeli incendio concremantur, per crudelitatem morsu saevitiae disrumpuntur; in rapinis velut luporum dentibus comeduntur, in luxuriis et ebrietatibus tanquam in immundissimis cloacis volutantur: ac sic dum de crudelissimis theatris ad crudeliores conscientias quasi de malis ad pejora redeunt, requiem habere non possunt. Sed quantum melius vitiorum stimulis fatigati, divinis lectionibus studerent, ubi veram dissimulationem et integram consolationem poterant invenire; sanctorum etiam limina frequentantes, contra ipsa peccata ipsorum adjutorium postularent; et jejuniis et orationibus sive eleemosynis insistentes, magis punire quam nutrire vel addere peccata ipsa contenderent: ut effugato de cordibus suis crudelissimo exercitu vitiorum, ad veram requiem, id est, ad Christum, toto corde recurrerent, et audirent eum misericordissima sibi voce clamantem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28).

4.

Peccata etiam minuta sollicite expianda. Qui haec humiliter ac fideliter agere voluerint, de gravi tempestate ad tranquillitatem, et de crudelissimo vitiorum barbarico ad veram pacem poterunt pervenire. Si qui autem sunt, qui se a supra dictis malis immunes esse confidunt, et pro eo quod capitalia crimina non admittunt, periculosa securitate quasi de innocentia gloriantur; timeant ne eos abundantia minutorum peccatorum, tanquam durissima scabies muscarum vel pulicum, ita affligat et cruciet, ut etiam ipsi in se habitare non possint. Unde et sicut crudeles ac mortiferas bestias, quae uno morsu solent interficere, timemus, et minutas bestiolas, quae nos cruciare possunt, horrescimus; cum Dei adjutorio et capitalia crimina ac minuta peccata, sine quibus esse non possumus, quotidianis eleemosynis vel orationibus, praecipue dum inimicos nostros diligimus toto corde, redimamus. Nam si nos in extremo vitae nostrae tempore ad agendam poenitentiam vel ad redimenda peccata vel crimina reservemus; timere debemus ne forte nos mors inopinata praeveniat, et ad illud subitaneum tempus poenitentiae non sinat pervenire, ad quod nos mortifera securitate volumus reservare. Et ideo timeamus illud quod scriptum est, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). O homo, quare differs 39.2226| de die in diem; et non magis times ne forte hodie habeas ultimum diem? Haec ergo quae suggessimus, fratres charissimi, si secundum vestram consuetudinem sanctam libenti animo accipitis, et sollicito ac vigilanti corde jugiter cogitatis; et in hac vita cum conscientia bona vivere poteritis, et in futuro saeculo ad aeternam beatitudinem feliciter pervenietis: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui honor et imperium in saecula, etc.

SERMO CCLX. Admonitio excerpta de libris antiquorum Patrum, ut qui se crimina capitalia fecisse cognoscit, ad poenitentiae medicamenta sine aliqua dissimulatione confugiat.
1.

Confessio, tabula post naufragium. Anima mortua lacrymis suscitatur. Non autem solis eleemosynis. Unde vos frequenter admonui, fratres charissimi, iterum atque iterum admoneo et contestor, ut qui se cognoscit de littore continentiae, tempestate libidinis, in pelagum luxuriae fuisse jactatum, et castitatis incurrisse naufragium, peccatorum confessionem, velut tabulam fractae navis velociter apprehendat: ut per ipsam de abysso ac profundo luxuriae possit evadere, et ad portum poenitentiae pervenire; ubi jam tutiori loco spei anchoram figere, et salutem perditam valeat reparare. Oportet enim unumquemque super se ipsum quasi super mortuum conclamare, et magnos super exstinctam animam dare planctus. Et quomodo solet mater super mortuum unicum filium toto pectore lamentari; sic oportet super unicam animam nostram criminis gladio interfectam, totum pondus doloris effundi: si forte possit lacrymarum fomentis calore fidei suscitari. Ante omnia, sicut frequenter admonui, caveat et observet unusquisque peccator, ne pro suis criminibus ita eleemosynam tribuat, ut ipsa crimina non relinquat, timens illud quod Apostolus dixit, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3).

2.

Eleemosynae peccatoris. Sed dicit aliquis: Quomodo charitatem non habere judicabitur, qui pauperibus tanta largitur? Cui ego respondeo: Quomodo in aliis charitatem custodit, qui se ipsum interficit, qui in animam suam crudelis existit? Non enim mentitur Spiritus sanctus, qui dicit, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20). Si enim quoties aut adulteria, aut homicidia committimus, animas nostras occidimus; quid nobis prodest quod in aliis benigni sumus, et in nobis ipsis impii esse cognoscimur? Eleemosynas dando alienam carnem pascimus, et crimina committendo nostram animam jugulamus. Et ideo, sicut frequenter admonui, sic pro majoribus peccatis eleemosynas demus, ut nunquam ad ipsa crimina redeamus. Non sanitati credendum est, non aetati. In remedium salutis suae semper tardus est, qui vitae suae incertus est. O si tempus poenitentiae sic disponeretur, quando est in potestate positum, quomodo desideraretur amissum?

3.

Conclusio. Nos ergo quibus adhuc, etsi sub incerta brevitate conceditur curare maculas, lavare culpas, subvenire praeteritis, consulere futuris, et facere infecta de factis; totis viribus laboremus, ut quod vivimus ad vitam possit apponi, ut quod vivimus non morti proficiat, sed saluti. Sint tam efficaces gemitus, qui peccata in ossibus perscrutentur, qui in medullis crimina persequantur. Nihil intactum fletus, nihil incuratum medicabilis poenitentiae dolor relinquat, quod contra nos in die discussionis assurgat, quod post vetera saecula repente novum in reatum malae conscientiae mentis appareat. Festinemus emendatam vitam Domino, antequam auferatur, offerre. Hic exstinguamus mortem moriendo peccatis; hic vitam vitae meritis 39.2227| acquiramus, nec nos in tempore senectutis ad poenitentiae remedia reservemus. Qui enim dixit, Peccator in quacumque die conversus ingemuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur (Ezech. XVIII, 21 et 22); ipse etiam dixit, Noli tardare converti ad Dominum (Eccli. V, 8). Si te faciebat promissio illa securum; faciat te contestatio ista sollicitum: et audi Scripturam dicentem, Memento, fili, quia mors non tardat (Id. XIV, 12); et illud, Ne dixeris quia miseratio Dei magna est, multitudini peccatorum meorum ignoscet. Misericordia et ira apud ipsum sunt, et in peccatores, id est, in peccatis perseverantes, respicit ira ejus (Id. V, 6 et 7). Si enim haec fideliter et diligenter attendimus, et ad poenitentiae medicamenta sine aliqua dilatione confugimus; et poenam perpetuam evadere, et ad praemia aeterna possumus feliciter pervenire; adjuvante Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXI. Admonitio de illis qui publicam poenitentiam petunt.
1.

Poenitentia publica cur petatur. Poenitentis indumentum. Supplicatio. Quotiescumque, fratres charissimi, aliquem de fratribus vel sororibus nostris poenitentiam publice videmus petere, magnam in nobis ipsis Deo inspirante compunctionem divini timoris possumus et debemus accendere. Quis enim non gratuletur et gaudeat, et quantas potest Deo gratias agat, videns peccatorem contra peccata sua irascentem, publica voce clamantem; ut quae solebat impudentissima fronte defendere, salubriter incipiat accusare? Jam enim se coepit Deo adjungere; et ideo peccatorum suorum non vult defensor, sed persecutor existere. Et quia Deus odio habet peccata; statim ubi negligens quisque peccata sua odio habere coeperit, et a suis criminibus separatur, et Deo conjungitur. Et ille quidem qui poenitentiam publice accepit, poterat eam secretius agere: sed, credo, considerans multitudinem peccatorum suorum, videt se contra tam gravia mala solum non posse sufficere; ideo adjutorium totius populi cupit expetere. Quomodo solet fieri, ut cujus vinea per negligentiam deserta remanserit, roget vicinos et proximos suos; et una die multitudinem hominum congregans, quod per se solum non potuit, multorum manibus adjutus, id quod desertum fuerat reparet: ita ergo et ille qui publice poenitentiam vult petere, quasi corrogatum dignoscitur congregare; ut totius populi orationibus adjutus, et spinas et tribulos peccatorum suorum possit evellere: ut in eo bonorum messis valeat Deo auxiliante consurgere; et vinea cordis sui, quae non uvas, sed spinas, consueverat dare, dulcedinem spiritualis vini incipiat exhibere. Et illud, fratres charissimi, non otiose considerandum est, quod ille qui poenitentiam accipit, cilicio cooperitur. Et quia cilicium de pilis caprarum texitur, et caprae peccatorum similitudinem habere videntur; et ille qui poenitentiam accipit, non se agnum sed haedum publice profitetur, rebus ipsis clamans et dicens: Videte me, omnes populi, et pro me misero omnes lacrymas pietatis effundite; et qualis sum foris, talem me intus esse agnoscite. Jam enim me nolo foris quasi justum ostendere, et iniquitates vel rapinas intra animam meam abscondere. Jam velut ille publicanus incurvatus in terram oculos ad coelum levare non audeo (Luc. XVIII, 13); sed vulnera peccatorum meorum illi coelesti Medico curanda humiliter offero. Et ideo rogo, ut omnes pro me illius misericordiam supplicetis; ut putredines peccatorum meorum usque ad vivum curare et ad veram sanitatem revocare dignetur. Timeo enim ne in me impleatur illud quod Dominus de hypocritis dixit, Veniunt ad vos 39.2228| in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15): et ideo, sicut jam dixi, qualem me intus esse cognosco, talem foris ostendo. Et quia huc usque pretiosis vestibus me foris ornabam, et intus in anima mea peccatorum lepra perfusus eram; ideo cilicio indutus et toto corde poenitentiam petens rogo, ut vestris orationibus a peccatorum meorum paralysi merear liberari. Unde iterum atque iterum precor, ut quia, Deo vobis inspirante, nostis flere cum flentibus, pro remissione peccatorum meorum ad fletus vel gemitus vestra pietas provocetur: credo enim quod apud illum misericordissimum judicem sanctae orationes vestrae mihi possint indulgentiam obtinere.

2.

Hac prece non moveri inhumanum. Nec Deus Ecclesiae pro poenitente preces despicit. Vere dico, fratres charissimi, quia si est aliquis qui taliter poenitentiam petenti non condolet, nec toto corde Deo supplicare contendit, nimis inhumanus et impius judicandus est. Et quia Dominus dixit, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter; haec est enim Lex et Prophetae (Ibid., 12): et nos quod nobis ab aliis fieri volumus, quando poenitentiam publice petere disponimus, hoc aliis toto corde et toto animo impendere festinemus. Quid enim voluimus quando ad poenitentiae remedium pervenire meruimus, nisi ut omnis populus pro nobis intenderet divinam misericordiam exorare? Quod ergo nobis desideramus ab aliis fieri, hoc et aliis cum perfecta charitate debemus impendere; propter illud quod scriptum est, Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jacobi V, 16); et illud, Frater fratrem adjuvans exaltabitur (Prov. XVIII, 19). Haec ergo si cum perfecta charitate fideliter volumus agere, certissime et possumus et debemus credere, quod nos Domini dignabitur ineffabilis pietas exaudire. Et quia ipse dixit, Si duo vel tres consenserint super terram, quidquid petierint, fiet illis (Matth. XVIII, 19); pius et misericors Dominus, qui duos aut tres se exaudire promittit, potest fieri ut totum populum pro unius poenitentis indulgentia non exaudiat? Absit a nobis, ut hoc vel leviter de illius ineffabili misericordia cogitemus. Toto enim corde credere debemus, quod nos pro poenitentibus fratribus nostris benigno ac pio animo supplicantes exaudiat, qui ut rogetur invitat; sicut ipse in Evangelio dixit, Petite, et accipietis (Joan. XVI, 24). Et hoc attendite, fratres, quod qui poenitentiam petit, excommunicari se supplicat. Denique ubi accepit poenitentiam, coopertus cilicio foris ejicitur. Ideo enim se excommunicari rogat quia ad percipiendam Eucharistiam Domini indignum esse se judicat. Et propterea aliquandiu se ab isto altari alienum vult fieri, ut ad illud altare quod in coelo est, mereatur cum secura conscientia pervenire. Propterea se a communione corporis et sanguinis Christi quasi reum et impium cum grandi reverentia vult removeri, ut per ipsam humilitatem tandem aliquando ad communionem mereatur sacrosancti altaris accedere.

3.

Non ideo tamen a bonis operibus poenitens vacet. Vinum et carnes ei interdicuntur. Et tamen, fratres charissimi, hic ipse qui tam fideliter compuncto et contrito corde poenitentiam petit, sic de intercessione totius populi debet esse securus, ut totis viribus in bonis operibus se exercens cum Dei adjutorio de sua sit salute sollicitus: ne forte dicat in corde suo, Ecce totus populus pro meis iniquitatibus supplicavit; jam ergo et possum et debeo esse securus. Absit ut hoc vel in cogitatione, non dicam in sermone, habeat ille qui poenitentiam agit: sed cum Dei adjutorio, quantum potest, sic de oratione aliorum confidat, ut sive in jejuniis, sive in eleemosynis, sive in orationibus, in humilitate et charitate, sive in opere sancto se exercere contendat; infirmos etiam visitando, discordes ad concordiam revocando, peregrinos excipiendo, sanctorum peregrinantium pedes humiliter abluendo, a detractione vel maliloquio abstinendo. Vinum, si permittit infirmitas, non accipiat: si vero hoc propter 39.2229| senectutem vel propter dolorem stomachi non potest, audiat Apostolum dicentem, Vino modico utere propter stomachum tuum (I Tim. V, 23). Sunt enim aliqui poenitentes, qui ideo cito reconciliari volunt, ut carnes accipiant. Certum est quod non satis compuncte poenitentiam accipit, qui carnes nulla infirmitate cogente aut desiderat aut praesumit accipere. Et ideo etiam reconciliatus poenitens, ubicumque aut in suo aut in alieno convivio olera aut legumina aut pisciculos invenire potuerit, aliam carnem non debet accipere. Hoc ideo dico, quia, quod pejus est, sunt aliqui poenitentes, qui et carnes cum grandi aviditate accipiunt, et vinum forte aliquoties usque ad ebrietatem bibunt. Cum grandi enim cautela sustinendum est corpusculum nostrum, ne per ebrietatem et gulam iterum nos talia sollicitet peccata committere, ut aut parum aut nihil prosit, quod poenitentiam visi sumus egisse. Sic ergo cum Dei adjutorio totis viribus laboremus, ut quidquid de peccatorum nostrorum vulneribus per Dei misericordiam ad sanitatem reducitur, non iterum per negligentiam vulneretur. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXII. De Poenitentia.
1.

Poenitentiae effectus. Delictis commensuretur. Poenitentiae publicae obnoxia crimina. Poenitentiae publicae ratio. Ait quodam loco sermo divinus: In diebus solemnitatum vestrarum affligite animas vestras (Levit XVI, 29). Quare hoc dixit? Quia jejunia ac vigiliae et sanctae afflictiones humiliata corpora macerant, sed maculata corda purificant; membris subtrahunt fortitudinem, sed conscientiis addunt nitorem. Nihilominus de contritione animi redimuntur crimina voluptatum, et per durae crucis exercitia, deceptae dudum carnis gaudia puniuntur: ac sic mortificatione praesenti futurae mortis sententia praevenitur; et dum culpae auctor humiliatur, culpa consumitur, dumque exterior afflictio voluntariae districtionis infertur, tremendi Judicis offensa sedatur; et ingentia debita labor solvit exiguus, quae vix consumpturus erat ardor aeternus. Tractantes ergo causam salutis nostrae, faciamus intra nos quod circa nos medici facere solent. Si laesura aliqua vel querela in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris apponitur: si vero in ossibus vulnus absconditum, aut in viscerum profunda demersum est, austeriorem ac violentiorem poscit vis occulta medicinam. Similis ratio in aegritudine interioris hominis adhibenda est. Si levia sunt fortasse delicta, verbi gratia, si homo vel in sermone, vel in aliqua reprehensibili voluntate, si oculo peccavit aut corde; verborum et cogitationum maculae quotidiana oratione curandae, et privata compunctione tergendae sunt. Si vero quisque conscientiam suam interrogans, facinus aliquod capitale commisit, ut si fidem suam falso testimonio expugnavit ac prodidit, aut sacrum Veritatis nomen perjurii temeritate violavit; si veram baptismi tunicam, et speciosam virginitatis holosericam, coeno commaculati pudoris infecit; si in semetipso novum hominem nece hominis occidit; si per augures et divinos 39.2230| atque incantatores captivum se diabolo tradidit: haec et ejusmodi commissa expiari penitus communi et mediocri vel secreta satisfactione non possunt; sed graves causae graviores et acriores et publicas curas requirunt: ut qui cum plurimorum destructione se perdidit, simili modo cum plurimorum aedificatione se redimat. Homo enim ipse se decipit, si cum in medullis fervere sibi sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat unguentum.

2.

Adjungendae lacrymae ob interitum unicae suae. Cur anima unica. Nec desint misericordiae opera. Haec itaque principalia mala ingenti rugitu et gemitu et fonte indigent lacrymarum: atque per lacrymas clamandum est cum propheta, Rugiebam a gemitu cordis mei (Psal XXXVII, 9); et, Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7); et iterum, Ego autem cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10). Nemo despiciat hanc humilitatem; summus rex erat qui ista faciebat et dicebat. Oportet itaque sicut super mortuum conclamatum, ita magnos super exstinctam animam dare planctus. Et quomodo solet mater orbata super amissione unici sui fracto pectore lamentari: ita convenit super unicam suam, sed cum spe reparationis, affligi. De qua unica sermo propheticus dicit, Erue a framea, Deus, animam meam; et de manu canis unicam meam (Psal. XXI, 21)? Quare unicam dixit? Sive quia tanquam unica diligenda est, sive quia ipsa sola et singularis ante tribunal coeleste rationem, remotis omnibus solatiis, redditura est. Ita, inquam, necesse est super hanc unicam criminum mucrone confossam totum pondus doloris effundi; si forte possit lacrymarum vivificata fontibus, calore fidei suscitari. Accendenda est compunctio, corroborandae sunt preces futuri recordatione judicii, atque misericordiarum operibus adjuvandae. Audienda est prophetae sententia, sed audienda obedientiae aure, dicentis, Accipe, inquit, o rex, consilium meum, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Exemplum etiam illius evangelici viri ita est audiendum, quasi vere pro nostra redemptione conscriptum, Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus (Luc. XIX, 8): de quibus audivimus in Evangelio Dominum ineffabili dignatione et charitate dicentem, Qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit (Matth. XXV, 40); quae verba eleemosynarum nobis effectus coelesti auctoritate commendant.

3.

Et haec perficere pauperes possunt. Pauperes cur permisit Deus. Sed forte quando de eleemosynis loquimur, expavescit angusta paupertas. Non ita est, Charissimi. Meminerit potius aera minuta divitum thesauris fuisse praelata: quia Deus noster non solum copia largitatis, sed benevolentia pascitur largientis. Ego autem puto, charissimi, quod ita Deus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus divitum fidem probaret; vel in pauperum misericordia divitibus misereretur: ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio non deesset, ut benevolum locupletem etiam inopia aliena ditaret, et opulentior quisque ingentia de egente lucra reciperet; et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordia temporaria largitate confertur, inde aeternus thesaurus compensetur. Dirigamus ergo actus nostros, et quidquid possumus, et quidquid valemus, in exercitia bonae voluntatis, in studia justitiae ac misericordiae conferamus.

4.

Operibus misericordiae post vitam non est locus. Indumenta beatorum merita. Pauper sibi alium ditare potest.--Curramus dum lucem vitae habemus, priusquam nos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35): quia jam in illo saeculo emendationi ac redemptioni prospicere 39.2231| non licebit, sicut dicit sermo divinus, Quoniam non est in morte qui memor sit tui (Psal. VI, 6). Sicut ergo ibi nulla timebitur meritorum amissio; ita nulla retribuetur remissio peccatorum; nulla ibi jam exercendi boni operis licentia concedetur. Numquid illic pascere aliquis esurientem poterit, ubi edendi necessitas non erit, ubi cibo et potu nec impius inter inferni flammas, nec pius inter paradisi delicias indigebit? Numquid ibi algentem vestire continget, ubi omnino tegendi corporis cura cessabit, ubi sub illo frigore, de quo propheta dicit, Ante faciem frigoris ejus quis subsistet (Psal. CXLVII, 17)? ubi in perpetuum nudus erit, qui hic indumentum nuptiale perdiderit; ubi malus maculosae conscientiae tenebris, bonus vero pallio immortalitatis et beatitudinis vestietur; ubi indumenta merita erunt: sicut Dominus dicit, Justi fulgebunt sicut sol (Sap. III, 7): et propheta, Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI, 9); vel illud, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. XLIV, 10)? Ubi ergo pro sanctorum corporum tunica lux fulgebit aeterna, ibi vestitus nullis unquam saeculis exuendus convertetur in corpus; ibi indumentum transibit in praemium; ibi angelica illa stola non jam erit amictus, non jam erit habitus, sed natura. Numquid ibi jam avarus aut tenax de abundantia sua bene facere alteri poterit, ubi nec sibi unam guttam in medio stagni aestuantis voluntas inveniet? Nihil enim secum de his quae propria habere se credidit, portaturus est, sicut dixit propheta: Non enim cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus (Psal. XLVIII, 18); auditurus inter indefessa supplicia, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sïtivi, et non dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 42). Intelligamus quid damnationis erit spoliasse pauperem, quem summum crimen est non pavisse. Huic ergo qui tenuem atque egenum sine ulla futuri judicii consideratione nunc opprimit; huic, inquam, sicut quidam dixit, adveniet tempus magnum, cum optaverit a se fuisse intactum pauperem, et non spoliatum, diemque illam oderit. Intolerabilis dolor erit, si quisque causas mortis incurrat, unde vitae gaudia comparare potuisset. Noli ergo despicere inopem, qui cum sibi pauper sit, facere te divitem potest. Rapiamus ergo de praesenti saeculo, ferventi devotione, quod possumus. Cito transeunt dies nostri; utinam bene transeant, Rapiamus ergo quod possumus de hoc saeculo, gratias agentes illi qui ita dispensavit utramque vitam, ut laborum et agonum tempora cito finirentur; honorum vero et praemiorum gaudia sine fine durarent.

SERMO CCLXIII. Admonitio ad eos qui putant quod illis ad vitam aeternam sufficiat, si male non fecerint, etiamsi bona implere noluerint.
1.

A malo abstinere non sufficit. Multi sunt, fratres charissimi, qui putant quod eis hoc solum ad vitam aeternam sufficiat, si opera mala non fecerint. Et ideo si qui forte sunt, qui se ista falsa securitate decipiunt; definitissime cognoscant quia nulli christiano sufficit si tantummodo malum non fecerit, nisi quantum potuerit, etiam illa quae sunt bona compleverit: quia ille qui dixit, Diverte a malo; ipse dixit, Et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Ipse enim in Evangelio terribiliter nos admonet dicens, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Non dixit, quae facit malum fructum; sed, quae non facit fructum bonum. Hinc enim potestis agnoscere quam spem habere poterit qui mala fecerit, quando ille qui bona non fecerit, excidetur et in ignem mittetur. Unde et ipse 39.2232| Dominus dicit, Qui habet mandata mea et facit ea, ille est qui diligit me (Joan. XIV, 21); et illud, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Matth. VII, 21)?

2.

An in judicio securus futurus sit qui aliena non tulit. Sed dicit aliquis: Etsi de rebus meis non dedi, tamen res alienas non abstuli; securus esse potero in die judicii. Diligenter attendite, et nolite vos falsa securitate decipere. Quid est enim quod Dominus dicit? Cum venerit Filius hominis in claritate sua, congregabuntur ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab invicem, quemadmodum segregat pastor oves ab haedis. Tunc dicet his qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere. Sinistris autem dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (Id. XXV, 31, 42). Diligenter attendite quid dixit. Non enim ait, Venite, benedicti, percipite regnum, quia res alienas non tulistis; sed, quia de rebus vestris eleemosynas erogastis. Sicut et ipsis a sinistris positis non erit dicturus, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quia fraudem fecistis; sed, Quia de substantia vestra pauperibus non dedistis. Rogo vos, fratres, diligenter sententiam istam attendite; et sicut vos admonui, etiam memoriter retinete. Si in ignem mittitur qui pauperibus substantiam suam non dedit; putas, ubi mittendus erit qui per quaslibet fraudes res alienas invasit? Si in ignem mittitur qui non vestivit nudum; vos videte ubi mittendus erit qui exspoliavit vestitum? Ille ergo qui credit quod illi sufficiat malum non fecisse, etiamsi bona non fecerit; vellem ut mihi diceret, si sibi hoc vult a servo suo, quod ipse facit Domino suo. Numquid enim vult ut ei servus suus nec bonum faciat omnino nec malum? Omnes enim hoc volumus, ut servi nostri non solum non faciant mala quae prohibemus, sed etiam impleant opera quae eis jubemus. Quamvis enim servus tuus graviter reus sit, si animalia tua furto abstulerit; tamen nec ille sine culpa erit, qui animalia illa negligenter servare voluerit. Non est justum ut faciamus Domino nostro, quod fieri nolumus a servo nostro. Servos enim nostros nec fecimus, nec quasi de nostra substantia pascimus; et nos enim et ipsos Deus noster creavit et pascit: et tamen servi, quos ipsi non fecimus, ut nobis cum grandi diligentia serviant volumus. Unde justum est ut agnoscamus legitimum Dominum, qui sic exercemus in subditis dominatum. Hoc totum, fratres, ideo diximus, ut de ipsis servis nostris possimus agnoscere quod nobis non sufficiat mala non facere, si bona noluerimus implere.

3.

An juste se quis optet talem in die mortis, qualis erat in die Baptismi. Exemplis illustratur. Illi enim qui sibi putant sufficere si mala non fecerint, solent et hoc dicere: Utinam in diem mortis talis merear inveniri, qualis de Baptismi sacramento processi. Bonum quidem est ut unusquisque in die judicii purgatus inveniatur ab omnibus malis; sed grave malum est si profectum non habuerit in operibus bonis. Ipsi enim soli sufficit talem esse qualis de Baptismi sacramento processit, qui statim post acceptum Baptismum de hac luce migraverit; non habuit spatium in quo se bonis operibus exerceret: ille vero qui et longum tempus vivendi, et aetatem posse bene operandi habuit, non ei sufficit otiosum esse a malis, si etiam a bonis voluerit esse otiosus. Vellem ut mihi diceret ille qui talis vult in transitu suo inveniri, qualis fuit eo tempore quo Baptismi meruit sacramenta suscipere (licet bonum est ut sit semper purgatus a malis, sed grave malum si non proficiat in bonis), si plantavit novellam in agro suo vineam, utrum velit eam post decem annos talem esse, qualis fuit illa die quando plantata est. Si inseruit olivetum, videamus si ei placeat ut post plures annos tale sit, quale fuit quando insertum est. Si illi natus est filius, 39.2233| consideret si hoc vult, ut post annos quinque in ea qua natus est modicitate infantiae atque aetate perduret. Cum ergo nullus sit cui hoc placeat de rebus suis; quomodo dolet aliquis de vinea et oliveto vel filio si nullum augmentum habuerint, sic doleat si se ipsum, ex eo tempore quo in Christo renatus est, nihil profecisse cognoverit. Certissime enim nosse debemus quia quomodo volumus ut quidquid ad nos pertinet, sive in gregibus, sive in quibuscumque agrorum fructibus, in omni bono crescant atque proficiant; hoc sine dubio et Deus noster de nobis et desiderat et exspectat. Populus ergo christianus quasi propria et peculiaris novella sua uvas potius afferat quam spinas: ne de ea dicatur ita, sicut in Cantico saepe cantastis, Vineam, inquit, plantavi, et exspectavi ut faceret uvas; fecit autem labruscas (Isai. V, 2). Sed quia, sicut dicit Apostolus, cum essemus oleastri, inserti sumus in bonam olivam (Rom. XI, 24); ita cum Dei adjutorio bonis operibus insistere debemus, ut cum propheta possimus dicere, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei mei (Psal. LI, 10).

4.

Recapitulatio. Et ideo per ea quae supra suggessimus, rogo vos, fratres, ut nullus ex vobis credat quod ei solum hoc sufficiat si opera mala non fecerit; sed quantis potest viribus sic divertat a malo, ut faciat bonum, et audiat Dominum dicentem in Evangelio, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI, 46)? et illud, Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 16). Quae autem sunt quae in Evangelio facienda praeceperit Christus, Deo propitio bene nostis. Diligite, inquit, inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt, ut sitis filii Patris vestri (Matth. V, 44, 45): et iterum, Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). De qua re audiamus et beatum Jacobum libera voce clamantem, Sicut enim corpus sine anima mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 26). Totis ergo viribus, fratres charissimi, quod bonum est operemur; nec nobis sufficiat si tales sumus, quales fuimus eo tempore quo Baptismi sacramenta accepimus. Per Baptismum enim vacuati sumus ab omnibus malis; sed Dei gratia bene agendo debemus repleri omnibus bonis: ne forte si sine operibus bonis de solius Baptismi sacramento confidimus, spiritus immundus, qui de nobis per gratiam Christi expulsus est, revertatur, et si nos a bonis operibus invenerit vacuos, adducat secum septem spiritus nequiores se, et fiant novissima nostra pejora prioribus. Haec ergo, fratres charissimi, si secundum sanctam vestram consuetudinem libenter accipitis et attentius cogitatis, non de sola fide, sed etiam et de bonis operibus confidentes, a malis actibus ita abstinere poteritis, ut Christo auxiliante in operibus bonis vos jugiter exerceatis: ut illam beatam et desiderabilem vocem cum exsultatione et gaudio feliciter audire mereamini, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34): quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula, etc.

SERMO CCLXIV. Expositio fidei, et interpretatio nominis ejus.
1.

Fidei laudes ab omnibus celebrantur. Fides a Fit nuncupatur. In omnibus divinis lectionibus, fratres charissimi, fides multis praeconiis collaudatur; quam non solum divinae Scripturae, sed etiam totum genus humanum laudare non cessat. Atque utinam quomodo laudatur lingua, sic laudaretur et vita; quomodo praedicatur ex ore, sic et teneatur ex corde; et quomodo 39.2234| labiis promittitur, sic operibus impleatur. Tanta enim est virtus fidei, ut etiam illi eam laudare praesumant, qui eam servare dissimulant. Et vere merito laudatur fides, sine qua nihil unquam boni operis inchoatur atque perficitur; secundum illud quod scriptum est, Sine fide impossibile est quemquam placere Deo (Hebr. XI, 6). De ipsa enim ex persona Christi et Ecclesiae dicitur, Veni, proxima mea, ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Ipsam etiam beatus apostolus Paulus, in illo catalogo ubi omnes antiquos sanctos collaudavit, per singulos commendavit dicens: Fide Abel, fide Enoch, fide Noe, fide Abraham placuerunt Deo (Hebr. XI), etc. De hac etiam ipse Dominus in Evangelio dixit, Fides tua te salvum fecit (Luc. XVII, 19); et illud, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro, Eradicare et transplantare, et fiet vobis (Matth. XVII, 19). Cum ergo tantis laudibus bonum fidei praedicetur, a multis tamen nominis ejus proprietas ignoratur. Fides enim a Fit, id est, ab eo quod fiat, nomen accepit, quia in ipsa omnium non solum divinarum, sed etiam humanarum rerum firmitas continetur. Unde quibuslibet verbis etiamsi cum multis juramentis dicat se aliquis fidem habere, si id quod se dicit credere verbis, implere noluerit factis, non est fides; quia, sicut dixi, fides a Fit nomen accepit.

2.

Ut integra sit, credatur et quod promittit et quod minatur Deus. Ut sit vera, agendum unde et hoc caveatur, et illud acquiratur. Videamus quid sit quod debeat facere, qui fidem vult integram custodire: hoc sine dubio in quo fundamentum christianae religionis firmissime continetur; ut et quod promittit Deus et quod minatur, toto corde verum esse confidat. Tunc enim et nomen fidei intelligere, et virtutem ejus plenius poterit agnoscere, si ista duo sibi ante oculos suos proponat, id est, praemium vitae aeternae, et supplicium poenae perpetuae. Et quia unum credere, et de alio dubitare nihil prodest; cum grandi diligentia unusquisque interroget cor suum, si utrumque fideliter credit: et si in istis duabus rebus veram fidem se habere cognoverit, corde firmissimo retinens quod et justi post bona opera accepturi sint gloriam, et injusti post mala perpetuam passuri sint poenam; cum haec fideliter crediderit, si toto animo contendit bona opera facere per quae possit ad praemium pervenire, et mala non agere ut poenam possit evadere, fidem rectam se tenere congaudeat, et Deo gratias agat, et cum ipsius adjutorio in ipso opere perseverare contendat. Haec ergo, fratres, si diligenter vultis attendere, et nomen fidei et virtutem ejus plenius poteritis agnoscere. Et quia fides a Fit, sicut superius dixi, nomen accepit, si te melius dicas fidem habere, et quod verbis promittis, operibus implere nolueris, penitus non est fides. Et si te asseras credere praemium quod promittit Deus, et supplicium quod minatur; et tamen, ut saepe jam dictum est, agere nolueris ut poenam perpetuam possis evadere, et ad praemia aeterna pervenire, omnino non est in te fides: et non solum te nihil adjuvat quod te verbis fidelem dicis, sed et multum tibi etiam nocet; quia melius est cuiquam non promittere, quam quae promiserit implere non velle. Solum enim nomen fidei te liberare non poterit: quin potius, sicut jam dictum est, inde dupliciter reus eris; quia quod verbis promisisti implere noluisti; et clamat tibi per Jacobum Spiritus sanctus, Fides sine operibus mortua est (Jacobi. II, 26).

3.

Ideo quae praesertim in Baptismo promissa sunt implenda. Hic nemo sit securus. Fides etiam de otioso sermone periclitatur. Et licet totum quidquid homo promiserit, si potest, debeat operibus adimplere; illam tamen primam et praeclaram promissionem, quam eo tempore quo in Baptismo renascimur, Deo promittimus, specialiter cum ipsius adjutorio servare debemus. Interrogamur enim in Baptismo, 39.2235| utrum abrenuntiemus diabolo, pompis et operibus ejus: et abrenuntiaturos nos voce libera respondemus. Quod quia infantes per se minime profiteri possunt, parentes ipsorum pro eis fidejussores existunt. Si ergo hoc quod primum est, et in quo fundamentum christianae religionis consistit, fideliter conservamus; certum est quod reliqua cum ipsius adjutorio implere poterimus. Si vero hoc quod Deo promittimus, implere negligimus; nescio si illam fidem quae inter homines agitur servare possimus. Si enim homini cuilibet potestatem habenti periculose aliquid promittimus, si hoc implere negligamus; quantum periculosius est Deo promittere, et non reddere? Sed hominem ideo veremur, quia aut mortem aut damnum corporis expavescimus; Deo ideo reddere dissimulamus quod promittimus, quia mortem animae omnimodis non timemus. Et ubi est illud evangelicum, Nolite timere eos qui occidunt corpus; sed potius eum timete qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam (Matth. X, 28)? Fiat ergo imprimis quod Deo promittitur; ut id quod hominibus promissum fuerit impleatur. Consideret unusquisque conscientiam suam, et si se implesse viderit quod promisit, abrenuntiasse diabolo et pompis illius non solum verbis, sed etiam et operibus recognoscat; fidem integram se servasse congaudeat. Sic tamen sit securus de praeteritis, ut sit sollicitus de futuris: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Ibid., 22). Sed ne forte aliquis credat quod fides per capitalia tantum crimina frangi possit, quid interest utrum se majori an minori gladio unusquisque percutiens interficiat? Qui hoc dicit, attendat etiam de otioso sermone fidem periclitari posse, de quo Dominus in die judicii rationem dixit esse reddendam: et illud, Qui dixerit fratri suo, Racha, sive, Fatue, reus erit gehennae ignis (Id. V, 22).

4.

Pompae diaboli. Consideret ergo unusquisque, sicut jam dictum est, quod in Baptismi sacramento promisit. Et quia pactum cum Domino fecit, videat si id ex nulla parte violavit. Quando enim interrogatus est, Abrenuntias diabolo, pompis et operibus ejus? tunc ei sacerdos subscribendum pactum obtulit. Quando autem respondit, Abrenuntio; tunc subscripsit. Si ergo, sicut jam supra dictum est, quod Deo promisimus non implemus, nescio si hominibus fidem servare possimus. Promisimus enim nos abrenuntiaturos diabolo, pompis et operibus ejus. Quae autem sunt pompae diaboli prope nullus ignorat: tamen ex parte aliqua dicere nobis necesse est. Omnia spectacula vel furiosa vel cruenta, vel turpia, pompae diaboli sunt. Gulae vel ebrietati servire, libidini vel luxuriae infelicem animam subjugare, ad pompam diaboli certum est pertinere; quia in talibus actibus illius voluptas impletur. De adulteriis vero vel homicidiis, rapinis vel testimoniis falsis quid opus est ut dicantur ad pompam vel ad opera diaboli pertinere; cum hoc nullus possit hominum ignorare? Nam et auguria observare, et praecantatores adhibere, et caragios, sortilegos inquirere, totum hoc ad pompam vel ad opera diaboli non est dubium pertinere. Et ideo quia pauci inveniri possunt, qui se ex his omnibus liberos esse congaudeant; unusquisque, sicut jam dixi, recurrat ad conscientiam suam: et dum adhuc anima ejus in hoc corpusculo continetur, quidquid in se de supra dictis malis aut fuisse aut esse cognoscit, per poenitentiam et eleemosynam, et praecipue per indulgentiam inimicorum suorum redimere vel emendare festinet; et sic cum Dei adjutorio praeterita vulnera studeat curare, ut nunquam postea unde iterum vulnerari possit, praesumat admittera.

5.

Fides sine operibus. Desperanti aut praesumenti non est fides. Nec se inaniter circumveniat, dicens: Credo de Dei misericordia quod nunquam peritura sit fides vel Baptismus meus quem accepi. Bene credis, 39.2236| si fecisti quod promisisti. Si pactum quod cum Domino inieras conservasti, securus esto, quia non peribit nec fides nec Baptismus tuus. Si vero quod verbis promisisti, operibus implere dissimulasti; qua fronte vel qua conscientia scis quod non perierit Baptismus tuus, cum non custodieris pactum? Audi Dominum dicentem, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI, 46)? et iterum, Qui habet mandata mea, et facit ea, ipse est qui diligit me (Joan. XIV, 21); et iterum, Non omnes qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum; sed qui faciunt voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Matth. VII, 21). Diligenter attendite, quia secundum supra scriptas sententias nihil prodest homini quod se fidem habere dicit, si quod verbis promittit, operibus implere neglexerit; secundum illud Scripturae, Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Multo melius est non vovere quam post votum promissa non reddere (Eccle. V, 3 et 4). Et ut haec etiam erga nos vel famulos nostros possimus agnoscere evidenter, dicat mihi aliquis si ei sufficit ut eum servus suus tota die dominum dicat esse, et multis eum laudibus praedicare non desinat; et tamen opera quae jusserit implere dissimulet. Si ergo nobis sine operibus verba non placent, quanto magis apud Deum fides sine operibus prodesse non poterit! Ante omnia timendum est, ne se aliquis sic credat accepturum Dei misericordiam, ut non expavescat justitiam: quam rem si fecerit, non est fides. Et iterum si sic expavescit justitiam, ut desperet de misericordia, non est fides. Et ideo quia Deus non solum misericors, sed et justus est, utrumque credamus: nec justitiam metuentes, de misericordia desperemus; nec sic amemus misericordiam, ut justitiam negligamus. Ergo nec male sperandum est, nec male desperandum. Male sperat qui se sine poenitentia et bonis operibus putat promereri misericordiam: et male desperat, si post bona opera non se credit recepturum esse misericordiam. Unde ante omnia considerandum est et timendum, ne nobis sine bonis operibus credamus fidem posse sufficere. Sed timeamus illud Jacobi apostoli, Sicut corpus sine anima mortuum est, ita fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 26); et illud, Tu, inquit, credis quia Deus unus est? Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Ibid., 19). Videte, fratres, quia qui credit et non facit, daemonum credulitatem eum Apostolus habere dixit. Si enim qui credit et non facit, daemonibus similis dicitur; qui non credit, quam spem habeat vestrum est judicare. Quia daemones credunt esse Deum, et non faciunt quae jubet Deus; iste in eo probatur non credere, quia quod verbis videtur promittere, non vult operibus adimplere.

6.

Recapitulatio. Et ut plenius opera fidei et virtutem ejus possitis agnoscere, breviter Charitati vestrae volo suggerere. Tota enim virtus fidei in duabus rebus videtur consistere. Una saepe jam dicta est, ut certissime credamus verum esse quod promittit Deus; alia, ut apud nos diffinitum sit, non esse falsum quod minatur Deus. Si enim toto corde et toto animo credis, te post bona opera accepturum praemium quod promittitur; similiter absque ulla haesitatione, si mala opera egeris, credis te sine fine passurum esse supplicium: agnosce te fidem integram retinere; ea tamen conditione, ut quod corde credis, operibus impleas, et sine aliqua mora divertas a malo: et facias bonum. In eo quod divertis a malo, credis esse supplicium; in eo quod facis bonum, credis te perventurum ad praemium. Scito tamen nihil tibi prodesse si unam rem volueris credere, et de alia dubitare. Illi enim prodest quod divertit a malo, qui statim fecerit bonum; et illi prodest quod facit bonum, qui ad integrum divertit a malo. Hoc ideo dixi, quia multi sunt qui de rapinis et fraudibus videntur eleemosynam dare; et tamen ab ipsis malis non volunt desinere. Vobis enim, fratres charissimi, tunc, sicut 39.2237| jam dixi, prodest quod malum non facitis, si id quod Deo placere nostis impleveritis. Et tunc de bonis operibus vestris mercedem vobis reddendam poteritis fideliter credere, quando vos cum Dei adjutorio coeperitis ad integrum a malis actibus abstinere. Nam si et bona simul et mala opera facere vultis, quid prodest ex una parte aedificare, ex alia vero destruere; et unum exspoliare, alium vero vestire? Istis talibus clamat in Evangelio Dominus, Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos; aut facite arborem malam, et fructus ejus malos (Matth. XII, 33): et Salomon, Sicut canis odibilis est quando redit ad vomitum suum; ita et peccator, quando revertitur ad peccatum suum (Prov. XXVI, 11): et propheta, Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14): et illud, Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Ergo, sicut jam saepius supra suggessimus, quia fides a Fit, id est, ab eo quod fiat, nomen accepit, et ipse se fiducialiter dicit credere, qui quod se credere dixerit, implere operibus voluerit; et, sicut jam dictum est, ipsa est tota virtus fidei ut credamus utrumque esse, quod promittit Deus, et quod minatur; ac si volumus ut in nobis perfecta fides maneat, et timentes supplicium, opera mala non faciamus, et desiderantes praemium, ea quae bona sunt agere totis viribus laboremus: ut non cum incredulis et impiis aeternum cogamur supplicium sustinere; sed cum fidelibus et in bonis operibus perseverantibus ad perpetuum regnum valeamus pervenire. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXV. De christiano nomine cum operibus non christianis.
1.

Christianum nomen non sufficit. Signum Christi. Quis ad perniciem eo se signet. Cui prosit. Rogo vos, fratres charissimi, ut attentius cogitemus quare christiani sumus, et crucem Christi in fronte portamus. Scire enim debemus quia non nobis sufficit quod nomen christianum accepimus, si opera christiana non fecerimus: sicut ipse Dominus in Evangelio dixit, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico? Si te militem christianum dicas, et jugiter eruce Christi te signes, et eleemosynam secundum vires tuas non feceris, charitatem et justitiam vel castitatem habere nolueris; nihil tibi prodesse poterit christianum nomen. Magna res est signum Christi et crux Christi: et ideo de isto tam pretioso signaculo res magna et pretiosa signari debet. Quid enim prodest si de annulo aureo sigillum facias; et putridas paleas intus recondas? Quid prodest si signum Christi in fronte et in ore gestamus; et intus in anima crimina et peccata recondimus? Qui enim male cogitat, male loquitur, male operatur, si se emendare noluerit, quando se signat, peccatum illius non minuitur, sed augetur. Multi enim dum ad furtum aut ad adulterium vadunt, si 39.2238| pedem impegerint, signant se, et tamen de malo opere non revocant se: et nesciunt miseri, quia includunt in se magis daemones quam excludunt. Qui autem a se cum Dei adjutorio vitia et peccata repellit, et quod bonum est cogitare simul et implere contenderit; juste signum crucis labiis suis apponit: quia talia opera conatur agere, quae signum Christi mereantur accipere. Et quia scriptum est, Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute (I Cor. IV, 20); et iterum, Fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 26): ut nomen christianum non ad judicium, sed ad remedium habeamus, convertamus nos ad opera bona, dum in nostra sunt potestate remedia.

2.

Officium christiani. Patrisfamilias. Judicis. Et ut haec, Deo auxiliante, possitis implere, pacem et ipsi habete, et eos qui discordes sunt ad concordiam revocate. Mendacium fugite, perjurium velut mortem perpetuam nolite facere. Ante omnia, sicut jam supra dictum est, secundum vires eleemosynam pauperibus exhibete, oblationes quae in altario consecrentur offerte. Erubescere debet homo idoneus, si de aliena oblatione communicaverit. Qui possunt, aut cereolos aut oleum quod in cicindilibus mittatur, exhibeant. Symbolum vel orationem dominicam et ipsi tenete, et filiis vestris ostendite. Nam nescio qua fronte se christianum dicat, qui paucos versus in Symbolo vel in oratione dominica parare dissimulat. Filios quos in Baptismo excipitis, scitote vos fidejussores pro ipsis apud Deum exstitisse. Et ideo tam illos qui de vobis nati sunt, quam illos quos de fonte excipitis, semper castigate atque corrigite, ut caste et juste et sobrie vivant. Et vos ipsi ita agite, ut si vos filii vestri imitari voluerint, non vobiscum in igne ardeant, sed simul vobiscum ad praemia aeterna perveniant. Qui causas audiunt, juste judicent: nec munera super innocentes accipiant, quia munera excaecant corda sapientium, et immutant verba justorum; ne forte dum acquirunt pecuniam, perdant animam suam. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Ubi lucrum, ibi et damnum: lucrum in arca, damnum in conscientia. Nullus se inebriet, nemo in convivio suo cogat alium amplius bibere quam oportet; ne per ebrietatem et suam et illius animam perdat.

3.

Quaenam agenda dominico die: in ecclesiis: in morbis. Unctionis extremae effectus. Omni die dominico ad ecclesiam convenite. Si enim infelices Judaei tanta devotione celebrant sabbatum, ut in eo nulla opera terrena exerceant; quanto magis Christiani in die dominico soli Deo vacare, et pro animae suae salute debent ad ecclesiam convenire? Quando ad ecclesiam convenitis, pro peccatis vestris orate. Nolite rixas committere, nolite lites et scandala concitare: qui ad ecclesiam veniens haec fecerit, ibi se litigando vulnerat, ubi se orando sanare potuerat. In ecclesia stantes nolite verbosari, sed lectiones divinas patienter audite. Qui enim in ecclesia verbosari voluerit, et pro se et pro aliis redditurus est rationem, dum verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit. Et decimas de fructibus vestris ecclesiis reddite. Qui fuit superbus, sit humilis; qui erat adulter, sit castus; qui solebat furtum facere vel res alienas invadere, etiam de propria substantia incipiat pauperibus erogare. Qui fuit invidus, sit bonivolus. Qui fecit injuriam, cito veniam petat; cui injuria facta est, cito dimittat. Quoties aliqua infirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille qui aegrotat accipiat: et inde corpusculum suum ungat; ut illud quod scriptum est impleatur in eo, Infirmatur aliquis, inducat presbyteros, et orent super eum ungentes eum oleo: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei (Jacobi V, 14 et 15). Videte, fratres, quia in qui in infirmitate ad 39.2239| ecclesiam cucurrerit, et corporis sanitatem recipere, et peccatorum indulgentiam merebitur obtinere. Cum ergo duplicia bona possint in ecclesia inveniri, quare per praecantatores, per fontes et arbores et diabolica phylacteria, per characteres et aruspices et divinos vel sortilegos multiplicia sibi mala miseri homines conantur inferre.

4.

Quid cavendum in colloquiis. Balationes ante basilicas sanctorum. Sicut jam supra diximus, filios et omnes familias vestras admonete, fratres, semper, ut caste et juste ac salubriter vivant: nec solum eos verbis, sed etiam exemplis ad bona opera provocate. Ante omnia ubicumque fueritis, sive in domo, sive in itinere, sive in convivio, sive in consessu, verba turpia et luxuriosa nolite ex ore vestro proferre: sed magis vicinos et proximos vestros jugiter admonete, ut semper quod bonum est et honestum loqui studeant; ne forte detrahendo, male loquendo, et in sanctis festivitatibus choros ducendo, cantica luxuriosa et turpia proferendo de lingua sua, unde debuerant Deum laudare, inde sibi vulnera videantur infligere. Isti enim infelices et miseri homines, qui balationes et saltationes ante ipsas basilicas sanctorum exercere nec metuunt nec erubescunt, etsi christiani ad ecclesiam venerint, pagani de ecclesia revertuntur; quia ista consuetudo balandi de Paganorum observatione remansit. Et jam videte qualis est ille christianus, qui ad ecclesiam venit orare, et neglecta oratione, sacrilega verba paganorum non erubescit ex ore proferre. Videte tamen, fratres charissimi, si justum est ut ex ore Christianorum, ubi corpus Christi ingreditur, luxuriosum canticum quasi venenum diaboli proferatur? Ante omnia quidquid vultis vobis ab aliis fieri, hoc aliis facite: quod vobis ab aliis non vultis fieri, nulli alii feceritis. Quam rem si volueritis implere, ab omni peccato potestis vestras animas liberare: quia et qui litteras non novit, istas duas sententias memoriter teneat, et cum Dei adjutorio operibus et potest et debet implere.

5.

Ethnicarum superstitionum reliquiae. Superstitio in feria quinta. Et licet credam quod illa infelix consuetudo, quae de Paganorum profana observatione remansit, jam nobis castigantibus et de locis istis fuerit, Deo inspirante, sublata; tamen si adhuc agnoscatis aliquos illam sordidissimam turpitudinem de hinnicula vel cervula exercere, ita durissime castigate, ut eos poeniteat rem sacrilegam commisisse. Et si, quando luna obscuratur, adhuc aliquos clamare cognoscitis, et ipsos admonete denuntiantes eis quod grave sibi peccatum faciunt, quando lunam, quae Deo jubente certis temporibus obscuratur, clamoribus suis a maleficiis sacrilego ausu se defensare posse confidunt. Et si adhuc videtis aliquos ad fontes aut ad arbores vota reddere, et, sicut jam dictum est, sortilegos etiam et divinos vel praecantatores inquirere, phylacteria etiam diabolica et characteres, aut herbas, vel succos sibi aut suis appendere; durissime tanta eorum peccata increpantes dicite, quia 39.2240| quicumque fecerit hoc malum, perdit Baptismi sacramentum. Et quia audivimus quod aliquos viros vel mulieres ita diabolus circumveniat, ut quinta feria nec viri opera faciant, nec mulieres lanificium; coram Deo et sanctis Angelis ejus contestamur, quia quicumque hoc observare voluerint, nisi per prolixam et duram poenitentiam tale sacrilegium emendaverint, ubi arsurus est diabolus, ibi et ipsi damnandi sunt. Isti enim infelices et miseri, qui in honore Jovis in quinta feria opera non faciunt, non dubito quod ipsa opera die dominico facere nec erubescunt nec metuunt. Et ideo quoscumque tales esse cognoveritis, durissime castigate; et, si emendare noluerint, nec ad colloquium nec ad convivium vestrum eos venire permittite. Si vero ad vos pertinent, etiam flagellis caedite; ut vel plagam corporis timeant, qui de animae suae salute non cogitant. Nos enim, fratres charissimi, cogitantes periculum vestrum, paterna vos sollicitudine admonemus. Si nos libenter auditis, et nobis facietis gaudium, et vos feliciter pervenietis ad regnum. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXVI. Quales sint christiani boni, et quales mali.
1.

Quare christiani simus. Cujus tota cogitatio de hac vita, bestiis est similis. Gaudemus, fratres charissimi, et Deo gratias agimus, quia vos secundum desideria nostra incolumes invenire meruimus. Et vere, fratres, juste et merito pater gaudet, quoties filios suos et corpore sanos et in Dei timore devotos invenerit. Et quia tam de vestra quam de nostra salute duplicatum nobis gaudium nunc pietas divina concessit, quod ad profectum animarum vestrarum pertinet, debemus Charitati vestrae suggerere. Oportet, fratres charissimi, ut tota mentis intentione inquirere vel intelligere studeamus, quare christiani sumus, et quare crucem Christi in fronte portamus. Agnoscite et intelligite, fratres, quod non ideo christiani facti sumus, ut de ista tantummodo vita solliciti simus, sicut dicit Apostolus: Si enim in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Qui enim non cogitat nisi de ista tantummodo vita, animalibus et pecoribus similis est. Quid enim quaerunt animalia, nisi manducare et bibere, luxuriari atque dormire? 39.2241| Tales sunt qui plus cogitant de carne sua quam de anima; qui plus diligunt gulam ac luxuriam, quam castitatem atque justitiam. Scire debetis, fratres charissimi, quia ideo christiani facti sumus, ut semper de futuro saeculo, et de aeterna beatitudine cogitemus; et plus pro anima quam pro corpore laboremus: quia caro nostra paucis annis erit in mundo; anima autem nostra, si bene agimus, sine fine regnabit in coelo. Si vero, quod Deus non patiatur, et mala opera exerceamus, et plus pro carnis luxuria quam pro salute animae laboremus; timeo ne quando boni christiani cum Angelis accipiunt vitam aeternam, nos, quod absit, praecipitemur in gehennam.

2.

Quis vere christianus. Non nobis sufficit, fratres, quod christianum nomen accepimus, si opera christiana non fecerimus. Illi enim prodest quod christianus dicitur, qui castitatem diligit, ebrietatem fugit, superbiam detestatur, invidiam velut venenum diaboli respuit. Ille vere christianus est, qui furtum non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec mentitur nec perjurat, qui adulterium non committit, qui ad ecclesiam frequentius venit, qui de fructibus suis non gustat, nisi prius ex ipsis Deo aliquid offerat, qui decimas annis singulis erogandas pauperibus reddit, qui sacerdotibus suis honorem impendit, qui omnes homines sicut se ipsum diligit, qui nullum hominem odio habet. Ille vero non solum christianus est; sed et ipse Christus in illo habitat, qui stateras dolosas et mensuras duplices velut gladium diaboli pertimescit. Ille bonus christianus est, qui quando ad ecclesiam venit, et oblationes quae in altario mittantur exhibet, et pauperibus secundum quod vires habet argentum porrigit aut buccellam: qui peregrinos in domum suam excipit, qui hospitibus pedes lavat, qui non solum lites non concitat, sed etiam discordes ad concordiam revocat: qui majoribus et parentibus honorem et amorem verae charitatis impendit, qui et ipse caste vivit, et filios vel vicinos suos ut caste et sobrie vivant, et verbis admonet et exemplis docet. Ille bonus christianus est, qui quoties sanctae solemnitates veniunt, ut securius communicet, ante plures dies castitatem cum propria uxore custodit; ut sincera et secura conscientia ad altare Domini casto corpore et mundo corde praesumat accedere: qui Symbolum et orationem Dominicam memoriter tenet, et filios vel filias suas, ut et ipsi teneant, fideliter docet.

3.

Quis christiano indignus nomine. Ecce audistis, fratres, quales sint christiani boni. Et ideo, quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus, ut nomen christianum non sit falsum in nobis, nec in nobis Christi Sacramenta patiantur injuriam: sed semper opera christiana et cogitemus in corde, et impleamus in opere. Nam ille christianus qualis est, qui vix aliquando ad ecclesiam venit: et quando venerit non stat ut oret pro peccatis suis, sed aut causas dicit, aut lites et rixas concitat; et, si locum invenerit usque ad vomitum bibit, et postquam se inebriaverit, surgit velut phreneticus et insanus balare diabolico more, saltare, verba turpia et amatoria vel luxuriosa cantare? Iste talis non dubitat furtum facere, adulterium non timet admittere, falsum testimonium dicere, maledicere, perjurare. Sive viri, sive mulieres, qui talia opera faciunt, non ad remedium, sed ad judicium, christianum nomen et Baptismi sacramenta suscipiunt; et nisi poenitentiam egerint, in aeternum peribunt. Ecce, fratres, ostendimus vobis quales sint christiani boni, et quales sint mali. Et ideo quos bonos videtis, imitamini: quos vero malos cognoscitis, castigate semper, increpate, corrigite; ut de profectu vestro et de illorum perfectione duplicem mercedem habere possitis. Qui ergo boni sunt, casti et sobrii, humiles et benigni, Deo auxiliante, perseverent in operibus bonis. Qui vero opera mala faciunt, cito se corrigant, antequam illorum animae de hac luce discedant: quia si sine poenitentia 39.2242| mortui fuerint, non veniunt ad vitam, sed praecipitantur ad mortem. De qua poena nos pius Dominus liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXVII. Ad Competentes exhortatorius.
1.

Competentes quasi simul petentes. Quid petant. Hodie, fratres charissimi, specialiter ad Competentes humilitatis nostrae sermo dirigitur. Et quamvis omnibus etiam fidelibus baptizatis admonitio nostra conveniat, et unusquisque qui de animae suae salute sollicitudinem gerit, unde proficere possit credimus quod in ista humili suggestione nostra reperiat; peculiariter tamen eos qui nunc Baptismi sacramenta desiderant, volumus admonere. Primum ergo Competentes isti, quare hoc nomine vocentur, agnoscant. Competentes dicuntur simul petentes: quomodo consedentes nihil est aliud, nisi simul sedentes; et colloquentes nihil aliud est, nisi simul loquentes; concurrentes sine dubio non intelliguntur, nisi simul currentes: ita et Competentes non possunt aliud intelligi, nisi simul petentes. Ecce jam quare hoc nomen Competentes habeant, didicerunt: nunc vero isti qui simul petunt, debent scire quid petunt. Quid ergo petunt qui Baptismi sacramenta desiderant? Quid utique, nisi ut qui erant vasa diaboli, mereantur effici vasa Christi? Totum in nobis spiritualiter impletur ministeriis Angelorum.

2.

Ad id obtinendum qui se praeparent. Odium dimittant. Injuste possessa restituant. Ideo rogo vos et commoneo, omnes Competentes, et contestor simul et annuntio, ut cum Dei adjutorio in istis diebus usque ad Pascha diligenter perscrutemini conscientias vestras, ne forte sit vel unus homo contra quem odium in corde teneatis. Si enim ille qui baptizandus est, iracundiam vel odium in corde reservat, nescio si in eo gratia divina proficiat. Dicturus est enim, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Et si hoc in eo futurum est quod ipse orat; quid superest, nisi ut quomodo ipse dimiserit, sic ei justitia divina dimittat, secundum illud quod Dominus ipse dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37 et 38): ac sic qui non dimiserit, ipse contra se januam divinae misericordiae claudit, dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus. Primo ergo hoc specialiter Competentes attendant, ne ullum hominem odio habeant. Secundo interrogent conscientias suas, et si alicui, ut evenire solet, fecerunt injuriam, cito veniam petant. Tertio si aut per furtum, aut per falsum testimonium, aut per aliquam calliditatem, aut per stateras dolosas vel mensuras duplices cuicumque aliquid abstulerunt; si secundum exemplum Zachaei non possunt in quadruplum (Id. XIX, 8), vel simplo restituant. Nam nescio qua fronte gratiam divinae misericordiae se credit posse accipere, qui res alienas, quas male abstulit, dissimulat reformare.

3.

Poenitentiam pro delictis agant. Sed forte hoc etiam oportet Competentibus observare, ut si agnoscunt se, persuadente diabolo, furtum, homicidium, aut adulterium commisisse; aut si aliqua mulier Competens potiones diabolicas aliquando ad aborsum accepit, et filios suos adhuc in utero positos, aut etiam natos occidit (quia satis grave peccatum est); pro omnibus his cum gemitu et compunctione Dei misericordiam quaerant, et ad Baptismi sacramenta per poenitentiam mundati perveniant. Et hoc ante omnia quicumque se has culpas habere vident, observent, ut castitatem et ante Baptismum custodiant, et post Baptismum 39.2243| non parvo tempore se a voluptate custodiant.

4.

Quae vitare debeant, ne per aborsum ab Ecclesia projiciantur. Venenum invidiae fugiant, ne imitatores diaboli esse videantur, de quo scriptum est, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur autem eum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24, 25). Superbiam etiam, per quam ipse diabolus cecidit, vitare contendant: quia Christus quem sequi desiderant, mitis fuit et humilis corde; et satis timendum est illud quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Mendacium etiam de ore suo non proferant, propter illud quod scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et iterum, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Nec solum a perjurio, sed etiam a juramento abstineant: quia non mentitur qui dixit, Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga (Eccli. XXIII, 12). Vinum vero et istis diebus parum accipiant, et cum dies Paschae venerint, cum grandi se cautela a crapula vel ebrietate custodiant; ne forte quod per sacramentum Baptismi mundatum vel illuminatum fuit, si crapula subrepserit, per intemperantiam obscuretur. Et ideo etiamsi aliquis eos per inimicam amicitiam ad bibendum cogere voluerit, omnino refugiant, et nunquam penitus acquiescant; sed quod decet et expedit Christianis, in cibo vel in potu percipiant. Et quia omnes Competentes uterus matris Ecclesiae, Christo inspirante, concepit, nihil injustum aut inhonestum exerceant; ne forte male agendo viscera materna concutiant, et ante legitimum partum velut aborsum eos mater sancta projiciat: sed magis omnes Competentes benigni sint, humiles, mansueti, sobrii; ut ad salutaris Baptismi sacramentum ordine legitimo convenientes, de haedis convertantur ad agnos, de sinistra transferantur ad dexteram, cum illis qui ad dexteram erunt, illam desiderabilem vocem feliciter audituri, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).

5.

Susceptorum munus. Et susceptores et suscepti pactum cum Christo ineunt. Si secundum consuetudinem suam Charitas vestra diligenter attendat, agnoscere potestis admonitionem nostram, licet ad Competentes dicta sit, posse tamen omnibus baptizatis fidelibus convenire. Et ideo nos qui jam ante multa tempora in Christo renati sumus, istis qui baptizandi sunt exemplum sanctae conversationis in omnibus praebeamus; ut si nos imitari voluerint, non per latam et spatiosam viam trahantur ad mortem, sed per arctam et angustam pervenire mereantur ad vitam. Et ideo non solum exemplis, sed etiam verbis eos ad omne opus bonum admonere debetis: praecipue tamen qui filios aut filias excipere religioso amore desiderant, et antequam baptizentur, et posteaquam baptizati fuerint, de castitate, de humilitate, de sobrietate vel pace eos admonere vel docere non desinant, et agnoscant se fidejussores esse ipsorum. Pro ipsis enim respondent quod abrenuntient diabolo, pompis et operibus ejus. Et ideo tam illi qui excipiunt, quam qui excipiuntur, id est, tam patres quam filii, pactum, quod cum Christo in Baptismi sacramento conscribunt, custodire contendant: nec unquam aliquid de diaboli pompis vel mundi istius luxuriosis oblectationibus concupiscant; ut Deo adjuvante, et illi qui filios suscipiunt, si caste et juste vixerint, et illi qui excipiuntur, si eos imitari voluerint, sicut credimus, pariter ad praemia aeterna perveniant: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXVIII. De mandatis Dei servandis.
1.

In mandatis Dei servandis discipulus et doctor 39.2244| aeque consentiant. Haec qui non servat horret vitam. Cum nobis pro officio competat dicere, vobis autem conveniat pro devotione audire; quid tam necessarium tamque pertinens poterit utrisque contingere, quam ut quod religiose dicitur, et devote auditur, obsequiis competentibus teneatur? Nam si religiosa non tacere, lucrum est, tacere dispendium; quanto itaque potiora lucra poterunt provenire, cum operationis effectu monstratur, quidquid magisteriis coelestibus et discitur et tenetur? Par enim causa et dicentem et audientem constringit, ut utriusque professio factorum testificatione signetur. Et quamvis dissimile sit doctoris discentisque officium; tamen utriusque par esse debet sanctarum legum obsequium: ut jungantur factis, qui separantur officiis: copulentur opere, qui diversi sunt nomine; et quos vocabula ab invicem separant, eos observantia praeceptorum fideliter ac devote conjungat. Quare sic fit ut utriusque diversus sit actus, sed observantiae par sit necessarius in utrisque effectus: ut factorum in ambobus conspiret assensus, quibus diversus est in vocabulis sonus. In doctore enim molesta est causa, dicere, nec facere; praecipere, nec observare: in discente vero audire velle quod nolit implere; aures quidem auditui accommodare, et ab opere voluntatem avertere. Caeterum qui facit quod docet, et qui quod imperat complet, maximus in coelestibus sententia Domini declaratur (Matth. V, 19). At vero qui quod discit negligit, et qui quod audit contemnit, salutis reus existit; quia observanda contempsit, et pericula non vitavit. Amat enim mortem, qui vitae praecepta non servat; et horret vitam, qui peccata morti debita desperata mente frequentat. Ut enim per observantiam legis vita acquiritur; ita per contemptum mors a contumacibus invenitur, dicente Domino, Si vis in vitam venire, serva mandata (Id. XIX, 17). Ita enim perfectus doctor liber est a discente, quem docuit, ut discipulus contemptor inexcusatus erit, qui facienda didicit, et contempsit. Nam et doctor e contrario gravius affligitur, et obsequentis discipuli exemplo plectitur, qui facienda aliis tradidit, quae ipse non fecit; ut nec a discipulis quos docuit potuisset ediscere; ut quibus doctrinae tradiderat magisterium, ab iisdem factorum mutuaretur exemplum. Neque enim perfectio in legum est notitia constituta, cum sit scriptum, Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Neque enim, inquam, is religiosus et sanctus est, qui novit legem cessantibus factis; cum expediat facere quam docere nec facere; quia molestum est docere, et non facere.

2.

Benignitas Dei in hominem, quem minis ad se allicit et promissis, quem plectit invitus. Meretur homo ex eo quod vult.--Vos amici mei estis, inquit, si feceritis quae mando vobis (Joan. XV, 14). O magna bonitas Dei, cui cum pro conditione reddere debeamus obsequia, utpote servi Domino, famuli Deo, subjecti potenti, mancipia redemptori; amicitiarum nobis praemia repromittit, ut a nobis obsequia debita servitutis extorqueat: ut quos nolle servire conspicit sponte, suorum beneficiorum possit promissionibus invitare; et quorum voluntates a se conspicit alienas, eorum mentes praemiorum liberalitatibus constituat suas! Nam unde frequenter aut invitat praemio, aut terret supplicio, nisi ut benignitatis consilio, a se formato homini consulat, redempto provideat; ut qui non terretur supplicio, invitetur praemio; et quem metus a peccato revocare non possit, promissionum benignitas possit? Cupit enim etiam nocentibus subvenire: desiderat misereri peccantibus. Si quis peccaverit, dignos fructus exhibeat poenitentiae. Invitus enim in reos vindicat, si Dei indulgentiam miserentis contemnant. Amat enim corrigi peccatores, qui in vitam, 39.2245| non in mortem, a principio constituit homines. Ipse enim sibi infert interitum, qui medentis Domini contemnit consilium. Revertimini, inquit, ad me, et revertar ad vos (Malach. III, 7): et iterum, Nolo mortem morientis, tantum revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32). Non vult Dominus in quemquam dominari mortem, non vult in poenam deduci hominem, quem in vitam constituit. Caeterum homo ipse se dignum efficit mortis, qui non paruerit legi. Odit vitam, qui divinam contempserit disciplinam. Nam cum Dominus quid vellet quidve nollet homini demonstraret; quae observanti vitam, contemnenti afferunt mortem. Ita enim de contemptu vita non poterit provenire, ut de observantia mors evenire non poterit; ut jam homo quod voluerit mereatur, et ex eo quod meruerit judicetur: et hoc totum in voluntate hominis consistit, qui sibi ex qualitate vitae meritum quod haberet invenit. Quare his sollicite perpensis, id est, unde salus, et unde periculum enascatur, salutis commoda diligenti observantia teneamus, et periculorum incommoda de legis contemptu ut providi caveamus: ut dum tenentes prospera et repellentes adversa in conspectu Domini invenimur, ab ipso cum omnibus sanctis in aeterna saecula muneremur. Amen.

SERMO CCLXIX. Exhortatio ad tenendam vel custodiendam charitatem. Ostendit etiam admonitio ista quod nullus se unquam in veritate poterit excusare quod veram charitatem habere non possit. Aliquas etiam sententias de homilia sancti Augustini, quam de charitate scripsit, prout nobis opportunum visum est, huic sermoni credimus inserendas.
1.

Charitatis possessio dulcis et acquisitio facilis, quam Christianorum omnium cordibus Spiritus sanctus infundit. Charitas insociabilis est cum cupiditate. Charitatis dulcedo. Quod vobis verae charitatis bonum tam frequenter insinuamus, fratres charissimi, illa vel maxime res facit, quia praecipuum ac peculiare ipsius Domini mandatum est, et nihil est quod dulcius haberi, et cum Dei adjutorio facilius vel felicius possit impleri. In animo enim nostro res agitur; in quo si aliquid mali non intromittat voluntas, locum invenire nescit iniquitas; et ubi si radix omnium malorum cupiditas non fuerit, radix omnium bonorum charitas deesse non poterit. Prima et singularis divinae misericordiae causa est, quod per Spiritum sanctum ita ipsa charitas diffunditur in cordibus omnium Christianorum (Rom. V, 5), ut eam, si velint, possint jugiter custodire, et dulcedine ipsius incessabiliter satiari. Et quia contrariis solent sanari contraria, et nihil ita est adversum vel contrarium charitati, quae fundamentum est omnium bonorum, quam cupiditas, quae radix est omnium malorum, et istae duae simul esse nullatenus possunt; quia revera dulcedini non convenit cum amaritudine, nec luci cum tenebris, nec vitae cum morte: quicumque in se radicem cupiditatis dominari cognoscit, imploret Dei adjutorium, ut possit exstirpare cupiditatem, et plantare charitatem. Hoc enim qui fideliter fecerit, omnia Dei praecepta cum gaudio et exsultatione implebit; quia quoties ei aliqua amaritudo saeculi supervenerit, praevalere eam in illo charitatis dulcedo penitus non permittet, et sic ei vera charitas insinuat dulcedinem omnium bonorum coelestium, ut eum patienter faciat tolerare 39.2246| amaritudinem terrenorum. Secunda causa est, quia tam levis est sarcina charitatis, ut non premere sed levare consueverit. Qui enim illam, quomodo a Christo accepit, cum ipsius adjutorio servare voluerit, nec pedibus currendo nec manibus operando fatigationem sentire, nec in humeros suos aliquas graves sarcinas portando poterit laborare: quia et quamdiu se in aliquibus duris operibus pro amore charitatis exercet, dulcedo amoris ipsius eum laborare non sinit; quia quidquid non amanti grave est, amanti suave ac leve est.

2.

Studia et opera illius. Teneat ergo unusquisque bonam voluntatem, et omnes homines sicut se ipsum diligat; et quod sibi ab aliis fieri optat, hoc aliis fieri velit. Pro bonis oret, ut a Domino custodiantur; pro mediocribus, ut meliores fiant; pro malis, ut cito se corrigant: et in omnibus peccatoribus vitia potius quam ipsos homines odio habeat; et ad vicem bonorum medicorum, morbum oderit, non aegrotum. Nam qui in peccatoribus vel in quibuscumque inimicis suis magis ipsos quam vitia eorum odio habet, aut in praesenti eos desiderat puniri, aut in futuro aeterno incendio concremari. Quae res quam exsecranda et abominabilis sit, evidenter sancta Charitas vestra cognoscit. Boni vero christiani omnes inimicos suos magis corrigi quam perire desiderant, et pro ineffabili bonitate student nec illis nec aliis maledicere, propter illud quod scriptum est, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10): nunquam jurare; quia scriptum est, Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga (Eccli. XXIII, 12). Quod autem dicit de domo illius non discedere plagam, non de domo terrena, sed de anima ejus intelligendum est, quae templum est Dei. Studeat etiam nunquam mentiri; quia scriptum est, Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11): et, Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Justitiam tenere contendat propter illud, Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3). Castitatem tenere toto corde festinet; quia castitas Angelis facit consimiles. Haec ergo omnia quae suggessi, et brevia sunt, ut possint memoriter teneri; et tam suavia vel dulcia, ut debeant Deo auxiliante operibus adimpleri.

3.

Ab his excusatio nulla est. In charitate omnia bona. Ecce in his omnibus verae ac perfectae charitatis operibus, sicut jam dictum est, nihil aut manibus aut pedibus agitur, ut se aliquis per impossibilitatem aut infirmitatem excusare conetur. Cum enim et cupiditas omni amaritudine amarior, et charitas omni dulcedine dulcior sit; quare durum et asperum jugum avaritiae cum tantis periculis ac laboribus homines portare volunt, et dulce onus Christi et suave jugum ipsius de cervicibus suis excutiunt? Contra ista quae Charitati vestrae suggessi, nullus qualemcumque vel verisimilem poterit excusationem praetendere, ut se dicat ea non posse perficere. Non enim ei dicitur, Jejuna plus quam potes, vigila plus quam praevales; nec hoc ei imponitur ut a vino vel a carnibus abstineat, si hoc infirmitas corporis sui non tolerat. Et si forte non praevalet esse perfectus, non cogitur vendere omnia sua et dare pauperibus. Et si virgo esse non potest, non ad hoc premitur ut uxorem non permittatur accipere. In his enim omnibus quae ad corporis fatigationem pertinent, nullus Christianorum invitus cogitur: sed qui potest implere, Deo gratias agat; qui vero non potest implere, charitatem veram teneat, et in ipsa habebit omnia: quia sine istis bonis operibus, quae supra commemorata sunt, charitas sufficit sibi; illa vero bona opera sine charitate prodesse omnino non poterunt. Hoc totum ideo iterum atque iterum dico vobis, fratres charissimi, ut plenius possitis agnoscere quia nullus se poterit excusare, quod Dei praecepta non possit implere: quia quando se de illis in quibus corpus laborat excusare tentaverit, ab illis quae in animi virtute consistunt, et praecipue a charitate, in 39.2247| qua continentur omnia bona, nihil poterit praetendere, quod jam non possit Deo auxiliante perficere. Et ideo qui veram charitatem noluerit tenere, non invenit quod in veritate aliis, sed quod sibi debeat imputare.

4.

Sine illa nullum bonum. Tenete ergo, fratres charissimi, dulce ac salubre vinculum charitatis, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Dives si charitatem non habet, quid habet? Pauper si charitatem habet, quid non habet? Et quia, sicut dicit beatus Joannes evangelista, Charitas Deus est (I Joan. IV, 16); quid pauperi deesse poterit, si per charitatem Deum habere meruerit? et e contra, quid diviti terrena facultas proderit, si Deum habere non meruerit? Amate ergo et tenete charitatem, fratres charissimi, sine qua nullus unquam Deum videbit. Nolite vobis sine charitate blandiri, etiamsi reliqua bona opera perfeceritis: sed timete illud quod scriptum est, Qui universam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacobi II, 10). Quod est hoc unum, nisi vera et perfecta charitas; de qua iterum Apostolus dixit, Omnis lex in uno sermone implebitur in vobis, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Galat. V, 14)? Nam in tantum reliqua opera sine charitate nihil prosunt, ut libera voce clamet Apostolus, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Et ideo quia ipsa est vera charitas quae omnes homines diligit; qui se cognoscit vel unum hominem odio habere, festinet amaritudinem fellis evomere, ut dulcedinem in se charitatis mereatur excipere: quia sine illa nec jejunia, nec vigiliae, nec orationes, nec eleemosynae, nec fides atque virginitas ullum hominem adjuvare valent. Et quia de charitate nos admonens Apostolus dixit, In charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17), et radix omnium bonorum est charitas; evidentissime constat quod quomodo quaelibet arbor pulchra et amoena, et floribus ac fructibus plena, si in ea radix viva non fuerit, omnis ejus pulchritudo marcescit: ita et quilibet christianus, si reliqua bona opera tanquam in ramis se habere monstraverit, et de ipsis sine charitate praesumens, radicem ipsius charitatis habere noluerit, sine ullis fructibus sterilis remanebit.

5.

Charitatis encomium. Vera enim charitas in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissima, inter veros fratres dulcissima, inter falsos patientissima, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in veritate respirans; casta in Susanna in virum, in Anna post virum; in Maria praeter virum; humilis in Petro ad obediendum, libera in Paulo ad arguendum, humana in Christianis ad confitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Vera enim charitas, fratres charissimi, anima est omnium Scripturarum, prophetiae virtus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae pauperum, vita morientium. Hanc ergo fideliter retinete, hanc toto corde et tota animi virtute diligite, huic jugiter adhaerete. Suavis enim est Dominus et omni dulcedine dulcior. Societas ipsius non habet amaritudinem, conversatio ipsius non habet dolum. Si illam volueritis ex integro corde tenere; et in hoc saeculo vos faciet cum gaudio Dei praecepta perficere, et in futuro ad praemia aeterna pervenire. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXX. De dilectione charitatis et odio cupiditatis; et quod regnum coelorum non solum duobus minutis, sed etiam bona voluntate emi possit; et de tribulatione uvarum et olivarum .
1.

Charitas et cupiditas simul esse nequeunt. Beatus 39.2248| apostolus Paulus, fratres charissimi, ut nobis verae ac perfectae charitatis dulcedinem commendaret, amaritudinem cupiditatis nobis exposuit: et velut peritissimus ac spiritualis medicus, quid fugere et quid expetere debeamus, ostendit. Et quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est charitas, et simul ambae esse non possunt; nisi una radicitus evulsa fuerit, alia plantari non poterit. Sine causa ergo aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit evellere. Sic enim idem ait apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis: tu autem, homo Dei, haec fuge. Audiamus ergo consilium illius, in quo Christus Dominus loquebatur: et quantum possumus, studeamus amaritudinem avaritiae fugere, si volumus ad charitatis dulcedinem pervenire.

2.

Diviti quid agendum de divitiis suis. Patrimonii augmentum injuste optatur. Sed quando de contemptu divitiarum loquimur, respondet mihi aliquis dives: Didici non sperare in incerto divitiarum, nolo dives esse, ne incidam in tentationem; sed quia jam sum, quid facturus sum de his quae habere mihi jam contigit? Sequitur Apostolus, Facile tribuant, communicent (I Tim. VI, 10, 11, 18). Quid est communicare? Communem rem tuam facere cum illo qui non habet. Si ergo communicare coeperis, non eris ille praedo et ille raptor, qui necessariis pauperum tanquam rebus alienis incubat. Etenim communem fecisti rem tuam cum his qui non habent, et amplius praestas, qui etiam praerogator pauperum factus es. Tu aliquantam curam geris, ut ad securum pauperem victus perveniat, et in hoc misericordiam praerogas: et propterea defert tibi Deus honorem, et quasi tibi dicit, Prior de re communi tolle quod sufficit necessitatibus domus tuae; quod reliquum est, da Christo. Para te audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 34, 35). Forte contemnebas nescio quem pauperem aut egenum: noli contemnere Christum in coelo sedentem, in terra egentem; veniet cum retributione, et vita aeterna, et igne aeterno. Hoc ergo cogitans potes cum aliqua spe etiam dives esse. Si autem adhuc vis fieri dives, et non solum ea quae superflua tibi jacent, non vis erogare indigentibus, sed etiam augere vis patrimonium tuum; forte et de rapinis aliquam spem habes. Nisi forte hoc dicas: Scit Deus quia non de rapinis volo augere patrimonium meum. Unde vis augere? Emendo. Innocens tibi videris, quia emendo vis augere? Rapina non es malus, sed voto malus es. Si quis tibi dicat, Vende res tuas; exhorrescis, expavescis, maledictum putas. Cum ergo emere cupis, nonne hoc optas, ut res suas alii vendant? Nam quomodo poteris emere, si alius non compulsus fuerit venundare?

3.

Minor ad bonum quam ad malum labor. Pretium regni coelorum. Omnibus in promptu est. Bona voluntas est charitas. Et hoc videte, fratres, quantum laboret qui exspoliare vult vestitum; et quam sine labore sit ille qui vestire vult nudum. Si enim habet, profert et dat; si non habet, sufficit ei coram Deo voluntas bona. Ecce non laborat si habet: si vero non habet; quia quod valde necessarium est habet, pauper est in arca, sed dives est in conscientia; pauper est in domo, sed dives est in animo. An forte nihil habes, quia bonam voluntatem habes? Audi nato Domino 39.2249| clamantes Angelos, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quam parvo constat regnum coelorum! quam vili pretio tanta possessio proponitur! Proponitur enim in terra, quod possideas in coelo; proponitur in tempore, quod possideas in aeternum. Non potes dicere: Non habeo unde emere possim, quia tanta est illa possessio, ut pretium congruum invenire non possim. Nonne tantum valet, quantum habere potueris? et hoc superfluum. Quantum valuit Zacchaeo? Dimidium patrimonium: erat enim dives. Dimidium rerum mearum, dixit, do pauperibus (Id. XIX, 8). Sed quia prior emit, forte tu non invenis quod emas? emit enim regnum coelorum. Et ille emit, et tibi integrum servatur quod emas. Noli timere ne angustet te compossessor: omnibus latum est quod charitas possidet. Duobus minutis emit quaedam vidua regnum coelorum. Misit in gazophylacium duos nummos: Amen, amen dico vobis, nullus amplius misit in domum Dei quam ista vidua: illi enim de abundantia sua miserunt, haec autem totum quod habuit misit (Marc. XII, 42, 44) Quia enim praebebat ei Dominus victum, jam ei duo nummi superflui restiterant ad victum ejus diei: ideo misit illos in domum Dei, et emit sibi regnum coelorum. Ecce quod timebas ne charum esset, et non esses idoneus, en duobus nummis valet. Si terrebat te pretium quod dedit Zacchaeus, consoletur te hoc pretium quod dedit haec vidua. Plus addo, charissimi; valet et vilius. Vilior est calix aquae frigidae, vilior est sola bona voluntas: audi clamantes Angelos, In terra pax hominibus bonae voluntatis. An forte non bene diximus viliorem bonam voluntatem? Imo ipsa est omnibus charior, et totum habet qui bonam voluntatem habet: quia et in dimidio rerum suarum Zacchaeus, si bonam voluntatem non haberet, nihil dedisset. Bona enim voluntas, ipsa dicitur charitas. Et quid ait Apostolus? Si distribuero omnia mea pauperibus, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Totum ergo habet, qui bonam voluntatem habet. Ipsa est quae potest sufficere, si caetera non sint: si autem sola desit, nihil prodest quidquid habitum fuerit. Sola sufficit, si adsit: caetera omnia nihil prosunt, si sola charitas desit. Si haberes in domo tua thesauros unde securus esses, gauderes et exsultares: In corde habes bonam voluntatem, et tristis es? In arca posses timere furem, in corde habens bonam voluntatem nihil times.

4.

Justitiam appetenti imminet a malis pati. Forte aliquis cogitat, et dicit: Si res meas pauperibus dare coepero, et de adversariis meis pro Dei amore me vindicare noluero, et humilis ac mansuetus esse contendero, statim mihi necesse erit persecutiones hominum malorum sustinere. Qui haec times, non legisti quia per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21)? non audisti Scripturam dicentem, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1)? Verum est quia ubi Deum in veritate coeperis quaerere, necesse tibi erit superborum vel malorum hominum nequitias sustinere: quia non sic ab illis colitur Christus, quomodo eis quotidie praedicatur; quoniam et quidquid volunt, quidquid petunt a Deo, in luxuriis suis et in conviviis volunt consumere, in spectaculis, in nugis, in fornicationibus, in ebrietatibus. In his volunt consumere, quo desiderant abundare: et tunc putant quia bonus est Deus, quando illis praestat unde corrumpantur.

5.

Inde magis proficit. Mali torcularia unde uva premitur et oliva. Pro ipsis orandum. Sed dicit aliquis: Ecce tempora aspera sunt, et asperiora erunt. Per ista asperiora proficit magis Ecclesia, proficiunt illi qui sursum cor habent: et illi qui sursum cor non habent, tumultuatur eis cor in terra, et dicunt cordi suo locum mutare, ut etiam ipsi sursum cor habeant, cantantes nobiscum, Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Tale est dicere, Severiora sunt 39.2250| tempora: quale si quis dicat, severiora esse tempora olivae, cum fructus colligitur, quia in torcular mittitur. Quando enim pendebat in arbore, laeta tempora videbantur; et non attendunt quia amurca plena erat. Venit quasi asperius tempus, venit tempus torcularis, veniunt majores pressurae. Per peccata enim et crimina superborum, per avaritiam luxuriamque malorum majores pressurae fiunt generi humano. Omnes enim mali et amatores mundi quasi torcularia sunt. Sicut enim in torcularibus et uva premitur et oliva, ut vinum et oleum reponatur in canava: ita per nequitiam malorum hominum, qui boni et justi sunt, multis tribulationibus corporaliter fatigantur, ut animae eorum tanquam oleum ac vinum recondi in aeterna beatitudine mereantur. Noli ergo de Dei misericordia vel justitia desperare, quoties te videris ab iniquis hominibus fatigari: sed considera quod illi qui te persequuntur, apud Deum velut molae ac torcularia deputantur; tu vero tanquam oliva, et quasi uva legitima, parvo tempore pressuram malorum hominum sustinere cogeris: sed postea illis sine fine remanebit opprobrium, tu felici commutatione transibis ad regnum. Et tunc liberatus ab omnibus malis, cum propheta poteris dicere, Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Sed ut ad istam merearis beatitudinem pervenire, ora pro illis qui te persequuntur; quia potens est Deus ut illos convertat ad bonum; et qui nunc paleae esse videntur, de zizaniis in triticum, de amurca in oleum transeant; et qui modo alios per nequitiam persequuntur, ipsi postea persecutionem pro justitia patiantur; et qui nunc res alienas crudeliter volunt rapere, res suas incipiant pauperibus misericorditer erogare. Quam rem si, orantibus vobis, secundum suam consuetudinem pietas divina praestiterit, non solum de vestra, sed et de aliorum salute duplicem mercedem in aeterna beatitudine, remunerante Deo, capietis: quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXI. De dilectione non solum amicorum, sed etiam inimicorum: et quia potest fieri ut qui inimici sunt, ita ad amicitiam recoventur.
1.

Inimici diligendi. Dilexit enim nos Deus, etiam inimicos. Frequenter in Evangelio, fratres charissimi, audivimus Dominum dicentem, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt (Matth. V, 44). Quare autem Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, nisi quia passuri eramus inimicos? Sed dicit aliquis: Quis potest diligere inimicos? Prius te dilexit impium Deus tuus, qui nunquam fuit impius: tu autem etiamsi jam non es impius, fuisti tamen aliquando; quando nemo fit justus nisi ex peccatore, sicut frequenter cantavimus, Beati quorum remissae sunt iniquitates (Psal. XXXI, 1): non dixit, Beati qui non fecerunt peccata; sed, Beati quorum remissae sunt iniquitates. Si enim quaeris qui non fecerit, non invenies. Unde ergo quisquam erit beatus? Si remittatur quod fecit, si tegatur quod commisit. Si ergo jam tibi peccatum dimissum est, ille te insequitur qui nondum est justus. Et tu antequam justificareris, alios persequebaris; perieras, et inventus es: et ille qui tibi adversatur, invenietur, et non persequetur. Noli cogitare quod tuis meritis talis factus sis; quia gratia Dei te talem fecit. Et bene considerans videbis potentem esse Deum, qui talem faciat eum, quem juste videris odisse. 39.2251|

2.

Quam injuste malorum optetur interitus. Dicis enim tu tibi quasi justus: Magna est patientia Dei, quae illum talem vivere sinit. Atque utinam hoc solum dicas: sed timeo ne insuper reprehendas, dicens, Quid placuit Deo talibus parcere? Quare tanta mala faciunt homines, et vivunt? Sic dicat alius: O Deus, quare vivit iste qui tanta dicit, et tuam justitiam reprehendit? non enim attendit quid ipse dicat, sed attendit quid alius faciat. Qui tibi displicet, fortassis non reprehendit, nec effundit istas contumelias in Deum, quomodo tu facis. Ecce puta quia Deus, quomodo tu vis, nulli malo velit parcere: quid de te facturus est, qui sine peccato esse non potes? Non attendis ubi te inveniat? Roga ergo, ut non solum aliis, sed etiam et tibi parcat. Hoc itaque, fratres, habent quasi proprium omnes iniqui: nolunt ut parcat Deus iniquis, et non vident quid ipsi sint, etiam ex hoc ipso quod ita volunt. Sed ego justus sum, inquis. Si tibi non parceret Deus cum esses iniquus, quomodo ad justitiam pervenisses? An forte volebas ut Deus usque ad te patiens esset, quousque tu pervenires ad justitiam? Quia Deus extendit pontem misericordiae suae, ut tu transire posses; hoc vis ut jam subducat, ne alius transeat?

3.

Qui hodie malus, forte cras nobis erit melior. Diligamus ergo, fratres charissimi, inimicos nostros. Forte qui hodie est amicus tuus, talia peccata facturus est, ut in vita aeterna tecum esse non possit: non enim scis quid pariat crastinus dies (Prov. XXVII, 1). Et e contra qui inimicus est, forte sic ad poenitentiam convertetur, ut in illa coelesti Jerusalem civis tuus esse mereatur, et forte etiam major efficiatur. Non vobis hoc difficile videatur. Interrogemus Scripturas, et in ipsis hoc evidentius agnoscere poterimus. Paulus apostolus prius sceleratus erat inimicus Christianorum, rapiebat, vastabat, saeviebat. Ibi erat quando lapidatus est martyr Stephanus. Parum illi erant manus suae, manibus omnium lapidabat: quia ut illi non impedirentur vestimentis suis, sed liberis manibus saxa projicerent, omnium vestimenta servabat; ac sic in omnium manibus scelus operabatur. Videte virum una voce Domini ex persecutore factum praedicatorem. Praecessit eos quos oderat: illi enim omnes christiani quos insequebatur, tales non erant, qualis ipse factus est. Non enim omnes illi Apostoli erant, quod ipse factus est. Videtis fieri posse ut inimicus qui erat hodie, sit non solum amicus et frater in gratia, sed etiam praecedat et melior fiat.

4.

Orationis fructus mors inimici. Homo et peccator duo sunt. Ergo, fratres mei, christiani illi omnes quos persequebatur Saulus, putatis quia non rogabant? Utique, si noverant Christum, si christiani erant, si noverant ipsum Dominum Jesum pro impiis mortuum. Non enim mortuus est pro fidelibus; sed mortuus est ut faceret fideles. Rogo vos, fratres, diligenter, attendite, Dominus et Salvator noster, qui mortem suam praestitit infidelibus, quale sit illud quod servat fidelibus? Et hoc considerate, quia quos persequebatur Paulus apostolus, bene noverant misericordiam Dei, et sciebant quod Saulus ille persecutor poterat fieri praedicator: et ideo oraverunt pro illo, et exauditi sunt. Ille persequebatur; sed illi vicerunt. Illi eum magis occiderunt et interfecerunt rogando pro eo. Quomodo? Ecce una voce prostratus est persecutor. Surrexit enim jam non persecutor, sed praedicator: qui ergo persequebatur mortuus est. Quaere persecutorem, et non invenies jam; quia surrexit. Ergo illi potius occiderunt eum orando, quam ille persequendo. Et vos ergo, fratres, sic orate pro inimicis vestris, ut occidat eos Deus: id est, ut eorum malitiam, quae vobis inimicatur, occidat. Sic enim non occidit quod creavit, sed quod ipsi sibi fecerunt. Homo enim et peccator, duo nomina 39.2252| sunt. In ipsis duobus nominibus quaere quid fecerit Deus, quaere quid suaserit diabolus. Homo a Deo factus est: peccatum, suadente diabolo, ab homine factum est. Quis horum duorum te persequitur? Si enim tu bene vivis, non te persequitur, nisi qui malus est: non ergo homo, sed peccator te insequitur. Roga pro homine, ut exstinguat Deus peccatorem. Cum enim mortuus fuerit peccator, nihil tibi adversabitur; imo consolabitur vivens, qui te in peccatis mortuus persequebatur.

5.

In dimittendo omnis spes nostra. Maximum Deo offertur sacrificium. Omnibus id promptum. Eleemosynae duae. Spiritualis praestat. Non vobis ergo grave sit, per ipsius Domini nostri misericordiam vos obtestor, quia spes nobis alia non est, nisi dimiserimus quidquid nos laeserint homines. Nemo nos fallat. Aliud majus sacrificium non est quod debeamus Deo, nisi quidquid boni est, etiam malis hominibus, sed tamen hominibus fecerimus. Dicit tibi Deus: Ego non ex te cresco, sed tu ex me; sacrificium volo quod prosit homini: sic ad me pervenit quod tibi prosit. Potes mihi dicere: Non habeo quod tribuam indigenti, non possum jejunare frequenter, et a vino vel carnibus abstinere non possum. Numquid potes mihi dicere, charitatem te habere non posse? Ipsa est cujus possessio tanto plus augetur, quanto amplius erogatur. Dimitte ergo quod tenebas; ne adversus te ille teneat aliquid, cui non habes quod dimittas: Dimittite et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Scitote, fratres charissimi, quia duae sunt eleemosynae: una cordis, alia pecuniae. Eleemosyna cordis est, dimittere quod laesus es. Nam dare aliquid indigenti aliquando quaeris, et non habes: indulgere peccanti, quantum volueris, redundat tibi. Aurum, argentum, vestem, frumentum, vinum et oleum potest fieri ut aliquoties non habeas, unde pauperibus tribuas: ut autem omnes homines diligas, et hoc aliis quod tibi ipse velis, et ut inimicis tuis indulgeas, nunquam te poteris excusare; quia si in cellario vel in horreo non habes quod dare possis, de thesauro cordis tui potes proferre quod tribuas. Et cum omnibus hominibus, etiamsi sola sit, bona voluntas sufficiat, et eleemosyna cordis multo major sit, quam eleemosyna corporis; quis est qui vel umbram excusationis possit praetendere? Et illud attendite, fratres, quia charitatis eleemosyna sine terrena substantia sufficit sibi: illa vero quae corporaliter datur, si non benigno corde tribuitur, omnino non sufficit. Et quia, sicut ipsi videtis, fratres charissimi, ad remissionem omnium peccatorum, si substantia terrena non fuerit, charitas et dilectio inimicorum satis abundeque sufficiunt; nulla nobis excusatio de hac re in die judicii remanebit, nec dicere aliquis poterit non se habuisse unde sua peccata redimeret.

6.

Adhortatio. Et ideo omnes homines studeamus toto corde diligere; orantes, ut qui boni sunt, meliores fiant, et in opere bono permaneant; qui mali sunt, cito se corrigant: timentes illud quod Dominus comminatus est dicens, Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15). Sed magis cum ipsius adjutorio laboremus, ut illud in nobis possit impleri, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis. Cum ergo secundum praefatam Domini sententiam, qua dixit, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Ibid., 14), in potestate nostra positum sit, qualiter in die judicii judicemur; dimittamus omnibus inimicis nostris: ut libera conscientia possimus in oratione dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid., 12). Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXII. De diligendis inimicis, I.

39.2253|

1.

In Scripturis et ornamenta sanis et aegris medicamenta. Medicamentum praecipuum, inimicorum dilectio. In divinis voluminibus, fratres charissimi, ita dispensavit Spiritus sanctus, ut et sanis ornamenta, et aegrotis spiritualia medicamenta deesse non possint. Quam rem ego, Domino donante, cognoscens, unicum ac singulare animarum remedium, tanquam spirituale antidotum studui providere. Primum ac principale medicamentum est animae aegrotanti, ita charitatis dulcedinem retinere, ut non solum amicos, sed etiam inimicos velit toto corde diligere: propter illud quod scriptum est, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI, 14). Ut ergo tam praeclaram dilectionem et memoriter tenere, et operibus possitis, Deo auxiliante, perficere; pauca capitula de Scripturis sanctis excerpsimus, quae unusquisque si non discutiendo, sed credendo susceperit, et peccatorum suorum indulgentiam accipiet, et ad aeternae vitae beatitudinem Deo auxiliante perveniet.

2.

Hanc coluere sancti, Joseph, Moyses, Job. In primis consideranda est et totis viribus imitanda benigna etiam erga inimicos antiquorum sanctorum charitas. Nam beatus Joseph pro parricidii crimine impiis et inimicis fratribus suis non odii amaritudinem, sed charitatis dulcedinem recompensavit. Osculabatur enim singulos, et per singulos flebat. Quibus non solum nihil mali rependens, sed etiam omnia bona retribuens, tam vivo quam mortuo patre germano semper amore dilexit. Beatus quoque Moyses cum frequenter eum populus rebellis non solum contemnere, sed etiam lapidare voluisset, divinae charitatis memor ita pro illis Domino supplicabat, ut clamaret et diceret, Si non dimiseris peccatum populi tui, dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII, 32). In ipso enim Veteri Testamento legimus scriptum, Itinera eorum qui injuriam retinent malefacti, in mortem: et iterum, Ne memor, inquit, sis injuriae proximi tui (Levit. XIX, 18): et iterum, Si videris asinum inimici tui in luto jacentem, non praeteribis nisi prius alleves eum (Exod, XXIII, 5). Quo loco diligenter unusquisque vestrum consideret, quod si asinum inimici non licet in luto dimitti; quanto magis homo ad imaginem Dei factus non debet odio haberi nec negligi? Beatus quoque Job ita veram et perfectam charitatem etiam cum inimicis fideliter retinebat, ut gaudens et libera conscientia ad Dominum diceret: Si gavisus sum ad ruinam inimici mei, et exsultavi eo quod invenisset eum malum, vel si in corde meo dixi, Bene (Job XXXI, 29).

3.

Hanc etiam coluit David, et quem inde fructum cepit. Beatus quoque David, licet virtutibus multis fuerit exornatus, nulla tamen eum actio familiarius Deo conjunxit, quam dilectio inimicorum suorum (I Reg. XVI). Cui cum inimicus suus in faciem malediceret, maluit tamen parcere et Dei judicio reservare, quam suae iracundiae satisfacere. Et in tantum non fuit simulata nec falsa sua dilectio, ut ipsos etiam adversarios suos fleret, et in illis qui eos occidere praesumpserant, vindicaret (II Reg. I). Ideo securus dicebat in Psalmis illud, quod omnes homines satis attento et trementi animo dicere debent: Si reddidi, inquit, retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis; persequatur inimicus animam meam, et 39.2254| comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat (Psal. VII, 5 et 6). Ecce quali maledicto se ipsum condemnat, qui de inimicis diligendis Dei praecepta contemnens, odium in corde servare non metuit. Unde considerandum est, qua fronte vel qua conscientia versiculum istum ex ore suo proferre poterit, qui inimicis suis mala pro malis retribuit. Per Salomonem quoque Spiritus sanctus clamat et dicit: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas: ne forte videat Deus, et displiceat illi, et avertat iracundiam suam ab eo. (Prov. XXIV, 17, 18). Et utique cur ab eo averterit, ad illum dirigit qui de inimici ruini congaudet, secundum illud: Qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus (Id. XVII, 5). Item inibi, Homo homini reservat iram; et a Deo quaerit medelam (Eccli. XXVIII, 3)! et, In hominem similem sibi non habet misericordiam: ipse cum caro sit, reservat iram; et propitiationem quaerit a Deo! Quis exorabit pro delictis ipsius (Ibid., 4, 5) ?

4.

Quo sensu dicatur, Odio habebis inimicum. Dicitur quidem in Veteri Testamento, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX, 18). Sed qui sano intellectu Scripturae divinae sensum agnoscere cupit, sententiam istam hoc modo intelligat, ut diligat omnem hominem proximum suum, et odio habeat diabolum inimicum suum. Quod etiam in uno homine malo impleri potest. In ipso enim uno qui malus est, et proximum habes et inimicum. Nam quod homo est, proximus tuus est; quod malus est, non solum tuus, sed etiam suus inimicus est. Dilige ergo in eo carnem et animam, hoc est, proximum tuum quem Deus fecit; et odio habe malitiam, quam ipso consentiente diabolus intromisit. Quod cum sancto et pio animo feceris, vices coelestis Medici agis, odio habens morbum, et diligens aegrotum.

5.

Et illud, Carbones ignis congeres super caput inimici. Non semper littera in Scripturis sequenda. Item per Salomonem loquitur Spiritus sanctus, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Prov. XXV, 21 et 22). Hoc ergo loco cum grandi diligentia observandum est, ne forte dum eum non bene intelligimus, de medicamentis nobis vulnera faciamus. Solent enim nonnulli hoc praecepto uti, quasi ad satiandum furorem suum. Dicunt enim apud se: Ecce cibo inimicum meum, ut ardeat in aeternum. Avertat Deus hujusmodi intelligentiam ab animis nostris. Qualiter ergo accipi debeat locus iste, sancti et antiqui patres, revelante Spiritu sancto, definierunt. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc.; hoc enim, inquit, faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Caput in homine, sensus rationalis intelligitur: qui sensus cum a fervore charitatis recedens factus fuerit frigidus (unde scriptum est, Quia abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12] ), necesse est ut quod est saluti contrarium sapiat, et cui deberet esse amicus, inimicus existat. Ad sanandum ergo talem phreneticum, homines sanctos et charitatis igne accensos hortatur Spiritus sanctus, dicens: Carbones ignis congeres super caput ejus. Cum enim inimico tuo pio animo frequentius benefeceris; quamlibet sit impius et crudelis, barbarus et cruentus, tamen tandem aliquando erubescit et dolet, et poenitere incipit quod admisit. Jam cum poenitentiam coeperit agere, sensus rationalis, hoc est, caput ipsius, incipit charitatis igne succendi: et qui prius quasi frigidus et phreneticus contra te consueverat iracundiam retinere, spirituali calore de tua bonitate succensus incipit te toto corde diligere. Ecce quomodo sancti patres hunc Scripturae locum intelligendum esse dixerunt. Nam absit a sensu catholico, ut eo animo quisque boni aliquid inimico suo conetur impendere, ut eum pro hoc beneficio velit aeterno incendio concremari. Unde cum grandi cautela fidei considerandum est et timendum, ne sequamur litteram occidentem; sed magis vivificantem spiritum diligamus. 39.2255|

6.

Jerusalem coelestis: de pace muros habet, pacem non tenenti impervios. Et illud, fratres charissimi, cum grandi tremore considerare debemus, quod in Psalmo terribiliter Spiritus sanctus dixit. Cum enim illam coelestem Jerusalem, id est, congregationem omnium sanctorum, quae cum Christo est regnatura, ad laudandum Dominum provocaret; cum dixisset, Lauda, Jerusalem, Dominum, addidit, Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 12, 14). Ergo, ut ipsi videtis, Jerusalem illa coelestis muros de pace habet constructos. Qui enim talem pacem et talem charitatem habet ut omnes diligat, et pro bonis orat ut meliores fiant, pro malis supplicat ut cito se corrigant; de qua parte voluerit intrare, illius coelestis Jerusalem portas apertas merebitur invenire. Qui autem non vult habere talem charitatem, qualem et Christus praecepit, et Apostolus docuit, ex omni parte Jerusalem portas clausas inveniet. Et quia oleum charitatis habere noluit, clausis januis sponsi, cum illis fatuis virginibus illam metuendam audiet vocem: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis (Matth. XXV, 12). Quomodo enim illis quinque virginibus, quae charitatis oleum habuerunt, illa coelestis Jerusalem aperiet januas suas, ut intrent in gaudium Domini sui: sic illis e contrario qui sine charitate veniunt, claudet, et aeterna a se separatione repellet; et implebitur illud quod in Psalmo dicitur de Jerusalem, Quoniam, inquit, confortavit seras portarum tuarum (Psal. CXLVII, 13). Clausis portis et confirmatis seris, nunquam exiet amicus, nunquam intrare poterit inimicus: quia quomodo justus nunquam est exiturus a gloria, ita et peccator nunquam poterit liberari a poena. 7. Nihil nos a charitate separet. Et ideo, si volumus ut ab istis malis nos dignetur divina pietas liberare, ut feliciter in illam coelestem Jerusalem mereamur intrare, totis viribus laboremus ut in nobis impleatur illud quod Apostolus dixit, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an periculum? an gladius? et illud, Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque potestates, neque altitudo, neque profundum, neque instantia, neque futura, neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35, 38, 39). Ecce, sicut audistis, beatum Apostolum et apostolicos viros tanta ac tam terribilia a charitate Dei separare non poterant. Unde nimis dolendum est, quod cum illi a charitate Dei nec tormentis poterant separari, nos interdum otiosis fabulis separemur, et nonnunquam propter parvissimum convicium et cujuscumque miseri hominis detractionem ita derelinquimus charitatem, ut cum eo non solum multis diebus, sed etiam mensibus fortassis et annis nec loquamur, nec ad convivium venire velimus: et non attendimus quia dum nos invicem odio habemus, ita muros civitatis Jerusalem contra nos claudimus, ut nullus nobis aditus remaneat, per quem intrare possimus. Et quia civitas illa habitatorem Deum habet, et dicente Joanne evangelista, Deus charitas est (I Joan. IV, 16); qui charitatem habere noluerit, qua fronte vel qua conscientia ad Dominum, qui est charitas, praesumet accedere? 8. Nullus excusari potest, quod charitatem non teneat. Haec omnia, fratres charissimi, dum vobis paterna pietate frequenter insinuo, absolvo apud Deum conscientiam meam. Et quia nullus unquam erit, qui se in veritate excusare valeat, quod veram pacem et veram charitatem tenere non possit; totis viribus misericordiam Dei deprecemur, ut nobis illam charitatem, sine qua nullus unquam Deum videbit, insinuare et donare dignetur, ut nullis nec tormentis, nec damnis ac persecutionibus ab illius dilectione vel dulcedine separemur. Si jubetis, jam non est opus ut prolixiori vos sermone diutius fatigemus: et ideo jam ista quae ad praesens dicta sunt, vestrae Charitati sufficiant, ut 39.2256| haec Deo placita, quae accepistis, sanctis cogitationibus velut munda animalia assidue ruminetis, et qualiter ea cum Dei adjutorio possitis adimplere, in vestris animis definiatis. Ea quae sequuntur de amore inimicorum, aut die crastino, aut certe die dominico absque aliqua lassitudine corporis opportunius audietis; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXIII. De diligendis inimicis, II.
1.

Charitas magnum peccatorum remedium. A nemine non potest cum Dei adjutorio haberi, cum in bona voluntate sita sit. Scio et credo Charitatem vestram sapienter intelligere, non esse sine causa quod vos de vera et perfecta charitate tam frequenter admoneo. Hoc enim ideo facio, quia ad omnium peccatorum vulnera nullum medicamentum tam salubre et tam efficax esse cognosco. Additur et hoc, quod cum tam magnum sit verae et perfectae charitatis remedium, nullus tamen invenitur qui eam cum Dei adjutorio habere non possit. In reliquis operibus bonis interdum potest aliquis qualemcumque excusationem praetendere; in habenda autem dilectione nullus se poterit excusare. Potest mihi dicere aliquis, Non possum jejunare: numquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Propter infirmitatem corporis mei non possum a vino vel a carnibus abstinere: numquid potest dicere, Non possum diligere? Potest dicere, se virginitatem non posse servare; non posse res suas vendere, et pauperibus erogare: numquid potest dicere, Non possum inimicos meos diligere, et eis qui in me peccaverint indulgere? Nemo se circumveniat, fratres charissimi; quia Deus neminem fallit. Cum enim multa sint quae propter fragilitatem humanam corporaliter non possumus implere; charitatem tamen in corde nostro, Deo inspirante, si in veritate volumus, sine aliqua dubitatione habere poterimus. Multa enim sunt quae de horreo vel canava vel cellario aliquoties proferre non possumus; de thesauro vero cordis nimis foedum et turpe est, si aliquam excusationem praetendere videamur. Non enim ibi aut pedes laborant currendo, aut oculi videndo, aut aures audiendo, aut manus operando lassantur, ut nos per ipsam fatigationem excusare conemur. Non nobis dicitur, Ite ad Orientem, et quaerite charitatem; navigate ad Occidentem, et invenietis dilectionem. Intus in corda nostra, unde nos iracundia excludere solet, redire jubemur, dicente propheta: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Non enim, sicut jam dixi, in longinquis regionibus invenitur quod a nobis Dominus repetit: intus ad cor nostrum nos mittit. In nobis enim posuit quod requirit, ubi tota charitatis perfectio in animi bonitate vel voluntate consistit: de qua voluntate vel bonitate pastoribus Angeli clamaverunt, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et ideo quia nulla nobis ante tribunal Christi excusatio esse poterit; cum Dei adjutorio totis viribus laboremus, ut in animis nostris plus praevaleat bonitas quam malitia, plus patientia quam iracundia, plus benignitas quam invidia, plus humilitas quam superbia: et ut totum brevi sermone concludam, sic 39.2257| totum cor nostrum obtineat charitatis dulcedo, ut in nobis amaritudo odii locum habere non possit.

2.

Frustra dicit quis se inimicos diligere non posse. Sed dicit aliquis: Nulla ratione possum inimicos meos diligere. In omnibus Scripturis Deus tibi dixit quia potes: tu e contrario non posse respondes. Considera nunc, utrum Deo an tibi debeat credi. Et ideo quia mentiri non potest Veritas, jam vanas excusationes suas relinquat humana fragilitas: quia nec impossibile aliquid potuit imperare qui justus est: nec damnaturus est hominem pro eo quod non potuit vitare, qui pius est. Quid tergiversamur incassum? Nemo enim quantum possumus melius novit, quam qui nobis ipsum posse donavit. Tot viri, tot mulieres, tanti pueri, tantae et tam delicatae puellae flammas, et ignes, et gladios, et bestias pro Christo aequanimiter pertulerunt: et nos stultorum hominum convicia dicimus tolerare non posse; et interdum pro parvissimis damnis, quae nobis malorum hominum nequitia inferuntur, si possumus, etiam usque ad mortem illorum nostras injurias vindicamus! Unde nescio qua fronte vel qua conscientia cum omnibus sanctis in aeterna beatitudine partem habere desideramus; quorum exempla sequi nec in rebus minimis acquiescimus.

3.

Scripturae locum in sui gratiam afferunt, sed hoc praecipue Dei amor innuitur. Deus amavit non amantes, et in hoc vult nos ipsum imitari. Phrenetici sunt qui nos vexant. Sed sunt aliqui qui testimonium Scripturae divinae iracundiae suae aestimant suffragari. Dicunt enim scriptum esse, Amat anima mea amantem se: et dum auctoritatem divinam male intelligunt, de medicamentis sibi vulnera faciunt. Qualiter autem hoc et debeat et possit intelligi, attendat Charitas vestra, Amat, inquit, anima mea amantem se. Licet et de omnibus secundum litteram sentiri debeat, tamen certius de Deo intelligi debet, quia nullus nos melius quam ipse diligit. Nam si boni tantummodo amandi sunt, quid dicimus de Deo nostro, de quo scriptum est, Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16)? Quid enim boni fecerat mundus, ut illum sic diligeret Deus? Omnes enim homines non solum malos, sed etiam originali peccato mortuos Christus Dominus noster invenit. Et tamen etiam cum tales essemus, dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis: ac per hoc amavit etiam non amantes, sicut et Paulus apostolus dicit, Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6); et per ineffabilem pietatem universo humano generi hoc exemplum dedit, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quod et beatus Petrus apostolus in Epistola sua similiter praecepit, dicens: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Quod exemplum Domini secuturi sumus? numquid ut mortuos suscitemus? numquid ut supra mare pedibus ambulemus? Non utique; sed ut simus mites et humiles corde; et non solum amicos, sed etiam adversarios diligamus: Ut sequamini, inquit, vestigia ejus. Dixit hoc etiam beatus evangelista Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Quomodo Christus ambulavit? In cruce enim positus pro inimicis oravit, dicens: Pater, ignosce illis: quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Phrenetici enim sunt, et a contrario spiritu possidentur, et ut nos persequantur, majorem persecutionem a diabolo patiuntur: et ideo magis ut liberentur quam ut damnentur orare debemus. Sic enim fecit beatus Stephanus, qui gloriosissime primus Christi vestigia secutus est. Cum enim duris saxorum imbribus caederetur, pro se stans oravit; pro inimicis vero suis positis genibus totis viribus clamavit et dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Si ergo putamus nos non posse imitari Dominum nostrum, imitemur saltem conservum 39.2258| nostrum. Imitemur etiam et beatum Jacobum: qui et ipse cum a Judaeis lapidaretur, flexis genibus pro suis persecutoribus supplicavit.

4.

Inimicorum dilectio non est consilium, sed praeceptum. Dominus quoque in Evangelio ut inimicos diligere debeamus non dedit consilium, sed praeceptum. Aliud est consilium, aliud praeceptum. Consilium datur, ut virginitas conservetur, ut a vino et a carnibus abstineatur, ut vendantur omnia, et pauperibus erogentur. Praeceptum vero datur, ut justitia custodiatur, ut omnis homo divertat a malo, et faciat bonum. Denique de virginitate dicitur, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12): de justitia vero non dicitur, Qui potest facere, faciat: sed, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Id. III, 10). Consilium qui libenter audierit et fecerit, majorem gloriam habebit. Praeceptum qui non impleverit, nisi poenitentia subvenerit, evadere poenam non poterit. Sic enim praecepit Dominus: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vestris et calumniantibus vobis (Id. V, 44). Et si quaeris quam mercedem accipies; audi quod sequitur: Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Ibid., 45). Advertite, quia si inimicos non diligimus, filii Dei esse non possumus. Et qua fronte dicimus in oratione, Pater noster, qui es in coelis? aut qua conscientia dicere poterimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus (Id. VI, 12).

5.

Qui nonnisi se amantes amat, ab ethnicis et bestiis non distat. Charitas vera. Sed dicit aliquis: Ego audio Scripturam dicentem, Amat anima mea amantem se. Amas filios et parentes? Amat et latro, amat et draco, amant et lupi, amant et ursi. Si enim amantes non diligimus, si filios vel parentes despicimus, pejores leonibus et supradictis bestiis sumus: si vero amantes tantum diligimus, nihil ab ipsis bestiis distare videmur. Sic et ipse Dominus dixit: Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facietis? Nonne et ethnici hoc faciunt (Id. V, 46, 47)? Qui ergo solos amicos diligunt, sicut ipsi videtis, adhuc in hac parte publicanis et Gentibus similes sunt. Ut ergo superiores et Gentibus et bestiis simus, etiam inimicos et adversarios diligamus; et timeamus illud quod Dominus in Evangelio dixit: Serve male, omne debitum dimisi tibi quia rogasti me; nonne et te oportuit misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et quid postea? Tradidit eum tortoribus, donec redderet universum debitum. Sic, inquit Dominus, Pater meus coelestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Id. XVIII, 32-35). Et iterum ipse Dominus ait: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 35). Et iterum: Hoc est mandatum meum, ut invicem diligatis (Id. XV, 12). Et iterum: Qui universam legem complevit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacobi II, 10). Quod est hoc unum, nisi quod supra diximus, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34)? quod, inquam, est hoc unum, nisi illud quod Apostolus dicit, Omnis lex in uno sermone completur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Galat. V, 14)? Sed ne forte aliquis dicat, locum hunc non sic debere intelligi: audiat de hoc mandato iterum Apostolum sublimi voce clamantem, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ipsa est vera et germana charitas, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos pervenit inimicos: sicut et Dominus noster tantam circa genus humanum cognoscitur habere charitatem, ut non solum supra bonos, sed etiam supra malos pluviam dare, et solem suum quotidie oriri concedat. 39.2259|

6.

Conclusio. Etiam et illud ante omnia cum grandi reverentia et timore recolere et retinere debemus, quod Dominus in Evangelio dixit: Si dimiseritis, inquit, hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si non dimiseritis, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14). [In potestate nostra positum est, qualiter in die judicii judecimur. Unde nescio qua fronte indulgentiam peccatorum suorum ante tribunal Christi obtinere poterit, qui Deo praecipiente inimicis suis veniam dare non acquiescit.] Apostolus etiam praedicat dicens, Nemini malum pro malo reddentes. Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 17, 14): et iterum, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Ibid., 21): et iterum, Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes (I Petr. III, 9). Beatus quoque evangelista Joannes, qui supra pectus Domini in coena recubuit, in Epistola sua ita nos admonet, dicens, Qui odit fratrem suum, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet in se vitam aeternam manentem (I Joan. III, 15): et iterum, Qui dicit se in lumine manere, et fratrem suum odit, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Id. II, 11). Hoc loco fratrem omnem hominem debemus accipere. Dicit etiam ipse beatus Joannes, Si quis dixerit, Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (Id. IV, 20)? Sed jam, si jubetis, ista sufficiant. Sunt enim innumerabilia tam in Novo quam in Veteri Testamento, quae causam, de qua loquimur, validissimis testimoniis confirmare videntur, quae omnia longum est ut nunc Charitatis vestrae auribus intimentur. Sed a sanctis animabus etiam parva pro magnis accipiuntur: quia et revera cui parva, sed tamen magna, non prosunt, plura prodesse nihil poterunt. Ergo, fratres charissimi, considerantes illud quod jam saepe dictum est, quia omnis lex uno sermone impletur in nobis, id est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum; non solum amicos, sed etiam inimicos diligite [quia quicumque hoc implere nolunt, reliqua illis opera bona prodesse non poterunt. Et ideo ita omnibus inimicis vestris dimittite]; ut cum secura conscientia possitis in oratione dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXIV. Admonitio ista continet quomodo pius et misericors Dominus in potestate nostra posuerit qualiter in die judicii judicemur, et quod unicum ac singulare medicamentum sit contra omnia peccata, et quod nullus unquam in veritate se poterit excusare quod non possit diligere inimicos suos.
1.

Facilia cuique Deus providit medicamenta. Praecipua sunt duo eleemosynarum genera. Pius et misericors Dominus sciens fragilitatem generis humani sine qualibuscumque peccatis praesentem vitam non posse transigere, talia medicamenta dignatus est providere, quae non solum divites, sed etiam pauperes possint peccatorum suorum vulneribus adhibere. Quae autem sunt ista medicamenta? Illa utique duo de quibus Dominus dixit, Date, et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI, 37-38). Date et dabitur vobis, 39.2260| pertinet ad eleemosynam quae datur esurientibus, nudis atque captivis: Dimittite, et dimittetur vobis, pertinet ad eleemosynam per quam indulgetur omnibus inimicis. Si se pauper voluerit quisque excusare quod esurientem pascere, nudum vestire, captivum liberare non possit; nullatenus in veritate poterit dicere non posse suis inimicis vel adversariis indulgere, ut preces quas nobis judex peritus coelestis dictavit, securus in oratione dominica dicat, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); et illam evangelicam sententiam sine aliquo metu audiat, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet peccata vestra (Ibid., 14 et 15). Satis nobiscum delicate agitur, quando in nostra potestate ponitur qualiter in die judicii judicemur. Si dimiseritis, inquit, dimittetur vobis: si non dimiseritis, non dimittetur vobis.

2.

Inimico facile ignoscit memor quid Deo debeat. Ea porro debita aliter solvi nequeunt, nec excusari queunt non solventes. Sed dicit aliquis: Non possum indulgere inimicis meis. Si non habes peccatum quod tibi indulgeat Deus, licet tamen forte, potes dicere quod non velis indulgere proximo tuo. Si vero incomparabiliter plus peccasti tu Deo quam in te peccaverit homo; quare jubente Domino non dimittis parum, ut tibi Deus dignetur dimittere multum? Non enim praecepit vobis Deus jejunare plus quam potestis, et a vino vel a carnibus abstinere, vigiliis vos frequentius affligere, ad Orientem vel ad Occidentem cum infinitis laboribus vel periculis navigare; nihil horum nobis imponitur: sed hoc nobis jubetur, ut attentius arcam conscientiae nostrae considerantes, nullum hominem in hoc mundo odio habeamus, implentes illud quod ipse Dominus ait, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis similiter (Id. VII, 12). Et quia nullus est qui quod aut in Deum aut in hominem peccaverit, sibi dimitti non velit; quare non facimus aliis quod nobis fieri volumus: ut fiat in nobis illud quod ait Apostolus, Omnis lex in uno sermone impletur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Galat. V, 14)? Unde opus est ut nosmetipsos minime falsa securitate decipiamus, credentes quod si noluerimus proximis nostris dimittere, peccatorum nostrorum indulgentiam mereamur accipere. Cum grandi enim tremore consideranda est illa terribilis et metuenda Domini nostri sententia, quam servus ille crudelis meruit audire: Serve male, debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et quid post haec? Tradidit eum tortoribus, donec redderet omne debitum. Et ut hoc etiam tardioribus insinuaret, adjecit: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII, 32-35). Cum enim absque ullo labore corporis, si toto corde dimittimus fratribus nostris, possimus indulgentiam pro omnibus peccatis nostris promereri; quam excusationem in die judicii habere poterimus, si hoc quod ipso adjuvante facillime possumus, implere negligimus? Ubi sine dubio sententiam in nobis impleturus est Dominus noster; ut in quo judicio judicaverimus, in eo judicio judicetur de nobis; et secundum mensuram per quam proximis nostris indulgentiam dederimus, remittatur nobis Id. VII, 2). Qui enim haec implere noluerit, ipse sibi januam divinae misericordiae claudit.

3.

Horum alia opera inania sunt. Quamlibet aliqua opera bona quisque fecerit, omnia evacuabuntur, si in eo charitas vera non fuerit, quae non solum ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos: quia non mentitur beatus Paulus apostolus, in quo Christus locutus est, dicens, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Et quia radix omnium 39.2261| malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10), et radix omnium bonorum est charitas; quid prodest homini si mille ramos aut cum floribus aut cum pomis pulcherrimis et amoenissimis habeat, si radix in eo viva et vera non fuerit? Quomodo enim evulsa radice cupiditatis, omnes rami protinus arescunt et pereunt; ita qui per odium et iracundiam radicem in se charitatis exstinxerit, nihil in eo unde ad vitam aeternam perveniat remanebit.

4.

Eleemosynae inanes. Cur velit Deus eleemosynam fieri. Ille vero qui supradicta mala in corde servat, et credit se multis eleemosynis peccata ipsa posse redimere, audiat Dominum in Evangelio dicentem, Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Sententia ista evidenter ostendit, quod sacrificium offerre vel eleemosynam dare nihil proderit, nisi prius reconciliatio inimici praecesserit. Nam quod etiam orationem nostram Deus non velit audire, si odium voluerimus in corde servare, ipse in Evangelio dixit, Qui habet mandata mea haec et facit ea, ipse est qui diligit me (Joan. XIV, 21); et, Quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis ea quae dico (Luc. VI, 46)? Quae sunt ista quae Dominus specialiter se dixisse asseruit? Illa utique quae ad pacem et concordiam pertinent: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt (Matth. V, 44); et illud, In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Nam si eleemosynas largius damus, et secundum Christi praecepta inimicis nostris non indulgemus; substantiam Deo offerimus, et animam nostram adversario subjugamus. Etiam videte si justa ac Deo placita possit esse ista divisio. Non enim tam res nostras, quam nos ipsos desiderat Deus. Nam quia nos scit multum amare terrenam substantiam, ideo vult sibi offerri quod amamus; ut secundum illius praeceptum, ubi praecesserit thesaurus noster, illuc sequatur et cor nostrum (Matth. VI, 21), et sacerdote dicente, Sursum corda, cum secura conscientia respondere possimus, nos habere ad Dominum.

5.

Recapitulatio. Quis enim non contremiscat illam, quam et frequenter suggessimus et jugiter insinuare debemus, beati Joannis apostoli sententiam? Qui, inquit, odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15): et iterum, Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc (Id. II, 9): et, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambutat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Ibid., 11). Et illud, Itinera eorum qui injuriam retinent malefacti, in morte. Et quia, secundum haec quae supra suggessimus, nulla nobis vel umbra alicujus excusationis remanet, totis viribus cum Dei adjutorio laboremus implere quod praecepit, ut mereamur accipere quae promisit. Et ut reliqua opera bona, quaecumque inspirante Deo facimus, non perdamus, charitatem velut matrem bonorum omnium fideliter Domino inspirante servemus. Et ut haec quae supra suggessimus, plenius et evidentius possitis agnoscere, parum aliquid de opere sancti Augustini ad rem de qua suggessimus pertinentem credidi adjungendum, quo manifestissime probetur nullum hominem posse Dei misericordiam promereri, qui duo praecepta charitatis contemnens, inimicis suis neglexerit toto corde dimittere.

6.

Quadragenarii numeri mysterium. Languet qui duo minus habet. Dilectio Dei: dilectio proximi. Sanctus Augustinus episcopus, cum de illo paralytico, qui triginta et octo annos habebat in infirmitate sua, tractaret, sic ait: Quadragenario numero, fratres charissimi, cursus vitae nostrae et conversatio nostra in Scripturis divinis mystice designatur. Ideo enim et ante Pascha, 39.2262| quod praesentem vitam significat, quadraginta dierum jejunium observamus; ut Pascha, quod aeternae vitae imaginem gerit, cum gaudio celebrare possimus. Ideo et Moyses quadraginta diebus jejunavit (Exod. XXXIV, 28), et Elias similiter quadraginta (III Reg. XIX, 8), et Dominus ac Salvator noster quadragenarium jejunium consecravit (Matth. IV, 2); et in eremo populus Israeliticus quadraginta annis demoratus est, postquam meruit de Aegypto liberari (Deut. VIII, 2). Unde sicut videtis, fratres charissimi, quadragenarius iste numerus bonorum christianorum et sanctorum omnium figuram significare videtur. Languidus vero ille, de quo in Evangelio legimus quia jacebat, typum generis humani habere videbatur. Quod autem triginta et octo annos in languoribus positus erat, de illo quadragenario numero, quem supra diximus, duo minus habens: videamus quae sunt ista duo quae deerant illi numero consecrato. Et quae erunt, fratres, nisi duo praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi; quae duo talia sunt, ut sine ipsis reliqua nihil prosint? Et si quae sint opera bona, et virginitatem vel martyrium quis habeat, si ista duo, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40), non habuerit, languidus et paralyticus jacet. Venit ergo Christus, et per gratiam Spiritus sancti exhibuit nobis ista duo, ut diligeremus Deum, diligeremus et proximum. Denique et pro illo qui inciderat in latrones duos denarios dedit (Luc. X, 35), et apud Samaritanos duos dies transegit (Joan. IV, 40), uti eos in charitate Dei et proximi confirmaret. Et vidua illa, in typum Ecclesiae, duo aera misit in gazophylacium (Luc. XXI, 2), et Dominus ad praedicandum charitatem binos discipulos destinavit (Id. X, 1). Ista enim duo, ut diximus, ante adventum Christi humanum genus habere non meruit. Attendite, fratres, quia et Dominus duo dixit, illa utique ei deesse videbantur: Surge, tolle grabatum tuum (Joan. V, 8). Ista duo languidus ille minus habebat. Quid est, Surge, nisi, Dominum dilige? Omnis enim qui Deum diligit, sursum cor habet. Et quid est hoc, Tolle grabatum tuum; nisi, Dilige proximum tuum? quae dilectio proximi in portando grabatum designatur. Apostolus dixit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Si ergo praeventus fuerit in aliquo frater tuus, portetur a te; et si tu praeventus fueris, sustineat te. Ergo surge, dilige Deum, et tolle grabatum tuum. Dilige proximum tuum, id est porta onus in quo requiescas. Ista duo humano generi necessaria erant. Sed habere ea in se omnino non poterant; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5): ipso adjuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXV. Quare sancti viri et justi in hoc saeculo in peccatoribus vindicaverint .
1.

Cur in veteri Lege peccata corporaliter punita. Ira Moysi sine iracundia. Ardet zelo Dei, et dilectione populi. Idem de Phinees sentiendum. Judicia Dei, fratres charissimi, plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta. Et quia in Lege de quibusdam peccatoribus legimus a sanctis viris in praesenti saeculo vindicatum; qua ratione factum sit, subtilissima fidei puritate debemus aspicere. Quia enim in Veteri Testamento peccata puniri corporaliter videbantur, omnibus praebebantur exempla, quoties aliquibus irrogabantur digna supplicia. Quod tamen non quisque ut voluisset de populo secundum suam iracundiam exercebat; 39.2263| sed praepositi vel judices, ut caeteri metum haberent, justissime vindicabant. Denique beatus ille Moyses, de quo legimus quod mitis fuerit super omnes homines (Num. XII, 3), descendens de monte, quia populum idolis sacrificasse cognovit, tria millia de populo jussit interfici (Exod. XXXII, 27); non ut iracundiae suae satisfaceret, sed ut Dei injuriam vindicaret; et ut caeteri videntes, nunquam talia peccata exercere praesumerent. Et ut intelligamus quo animo hoc fieri jusserit, regressus ad Dominum supplicavit, dicens: Si non dimiseris populo tuo peccatum suum, dele me de libro tuo quem scripsisti (Ibid., 32). Ecce veram et integram charitatem. Paucos interfici jussit, ut sexcenta millia, exceptis mulieribus et parvulis, liberaret; quia nisi ille zelo Dei commotus in paucos vindicasset, cunctos Dei justitia perdidisset. Beatus quoque sacerdos Phinees unum de principibus cum alienigena concumbentem manu propria gladio interfecit. Et quo animo hoc egerit, Dominus ipse testimonium dedit, dicens: Phinees zelo meo commotus placavit iram meam, ut non disperderem populum meum (Num. XXV, 11). Hoc enim fecit Phinees non carnali odio, sed zelo et amore divino; non ut se vindicaret, sed ut populum de Dei iracundia liberaret.

2.

Nec alius Eliae animus, et dum milites igne coelesti consumuntur, et dum sacerdotes occidi jubet, utpote actus Spiritu sancto. Quam rem et beatum etiam Eliam fecisse cognoscimus: ad quem cum superbissimus et sacrilegus rex quinquagenarium cum suis militibus destinasset, mandans ei ut ad se venire deberet; beatus Elias dolens de perditione populi sui, quem impius ad idola colenda persuaserat, in Spiritu sancto dixit ut descenderet ignis de coelo, et consumeret eos, ut istis percussis in corpore, alii sanarentur in corde. Sed quia nihil apud eos medicamentum spirituale praevaluit, etiam et alium quinquagenarium, qui et ipse cum superbia venerat, Spiritus sanctus per os Eliae cum suis interfici jussit. Quam rem qua pietate Spiritus sanctus, vel quo animo Elias fecerit, humilitas illius quinquagenarii, qui tertio loco venit, ostendit (IV Reg. I, 9-14). In quo evidenter agnovimus, quod si se prius humiliasset fragilitas humana, statim indulgentiam dedisset divina misericordia. Neque enim credendum est quod illi ideo ad Eliam missi fuerint, ut illum interficerent, sed potius ut ad regem vocarent. Et ideo beatus Elias non iracundiae suae satisfecit, sed Dei potius injuriam vindicavit. Hoc etiam de sacerdotibus idolorum de monte Carmelo exercuit, quando omnes interfici jussit (III Reg. XVIII, 40); scilicet ut falsa religio cum suis exstincta doctoribus verae religioni locum in humanis cordibus daret. Quod totum beatus Elias non sua virtute, sed potentia sancti Spiritus exercuisse credendus est. Denique si vis scire solus ipse Elias qualis fuerit, quando eum paulisper sancti Spiritus gratia, ut eum probaret, deseruit, unius meretricis minas ferre non potuit, sed fugit in deserto viam quadraginta dierum. Ille ergo, qui suppeditante gratia Dei per Spiritum sanctum coelum verbo clauserat, et ultrices flammas de supernis venire fecerat, unius meretriculae sermones sustinere non potuit. Hoc ideo dixi, ut agnoscamus quia totum illud non tam Elias, quam Spiritus sanctus exercuit per Eliam. Et ideo nefas est credere quod beatus Elias in his quos fecit interfici, se voluerit vindicare.

3.

Elisaeus irrisus quid repraesentet. Cur vindictam petierit. Hoc etiam de beato Elisaeo sentire debemus, cui cum luxuriantes pueri clamarent, Ascende, calve; ascende, calve (IV Reg. II, 23); Spiritus sanctus qui in ipso habitabat, imperavit ut ascenderent duo ursi, et lacerarent quadraginta duos pueros. Quod licet in 39.2264| mysterio factum fuerit, et significaverit Domini passionem, quando irridentes Judaei clamaverunt, Crucifigatur, Crucifigatur (Matth. XXVII, 23), sicut illi clamaverant, Ascende, calve; ascenae, calve; id est, ascende in crucem in loco Calvariae: tamen etiam secundum litteram, ideo pauci percussi sunt, ut plurim sanarentur; ut quia Prophetas Judaei non solum contemnebant, sed etiam irridebant, tali plaga percussi agnoscerent potentiam Spiritus sancti. Sed quia emendare se noluerunt, clamat ipse Spiritus sanctus alibi per prophetam, Percussi filios vestros, et disciplinam non recepistis (Jerem. II, 30). Si ergo hoc Spiritus sanctus operatus est, nefas est beato Elisaeo aliquid imputari; quia et revera tantam potentiam solus homo sine Spiritu sancto habere non potuit. Nam si sancto Elisaeo aliquid imputamus, quasi de Dei justo judicio disputare praesumimus.

4.

Zelus idem in Petro. Et ne forte hoc in solo Veteri Testamento factum fuisse putemus; attendite illum beatissimum ac mitissimum apostolum Petrum, et videte quid per eum de Anania et Saphira fuerit Spiritus sanctus operatus (Act. V, 5-10). Quod utique non ideo factum est, ut se beatus Apostolus vindicaret, qui nullam ab eis pertulisse injuriam videbatur: sed Spiritus sanctus per os ejus pullulans exemplum pessimum infidelitatis in ipsa radice succidit. Haec ergo omnia spiritualiter et fideliter cogitantes, nihil sinistrum de sancto justorum zelo vel judicio suspicemur: quam rem nobis ipse Dominus et Salvator noster praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXVI. De dilectione parentum, et de decimis.
1.

Parentibus debetur honor, amor, et in penuria subsidium. Pauperes parentes nonnulli despiciunt, ipsis forte meliores. Legimus, fratres charissimi, monente nos Domino per prophetam, parentibus nostris et honorem semper et amorem impendere; et si forte evenerit ut aliqua paupertate laborent, necessitates eorum secundum quod possumus sublevare. Sic enim ait: Si videris, inquit, nudum, cooperi eum, et domesticos seminis tui ne despexeris (Isai. LVIII, 7). Hoc loco, domesticos seminis, parentes nostros intelligi voluit. Sed dicit aliquis: Quis est qui parentes suos odio habeat, ut hoc pro magno Dominus admonuerit per prophetam? Sine dubio, fratres, scivit Spiritus sanctus nonnullos homines, qui cum ad aliquos honores aut divitias undecumque acquisitas pervenerint, ita parentes suos pauperes despiciunt, ut eos nec videre dignentur. Quod si fecerint, non solum peccatum, sed etiam grave crimen se admisisse non dubitent. Et forte evenit ut ille per divitias et superbiam crimina grandia vel peccata committat, et parentes sui pro ipsa paupertate et humilitate et simplicitate justitiam teneant: et qua fronte dedignatur attendere parentes suos innocentes et justos, cum sit ipse peccator et impius? Si quis ergo idoneus est, si aliquos parentes habuerit pauperes; ipsis prius necessaria tribuat, et sic indigentibus extraneis eleemosynam faciat: quia reliquis pauperibus si tu non dederis, dabit alius; parentibus vero tuis pauperibus, si tu nihil largitus fueris, difficile est ut alius largiatur.

2.

Eleemosynarum ordo legitimus. De opibus nostris quid nostrum; quid alienum. Ipse est eleemosynarum ordo justus atque legitimus, ut prius tibi et tuis victum et vestitum sufficientem et mediocrem, non pomposum nec deliciosum provideas; deinde, sicut dixi, si qui sunt pauperes de parentibus tuis, quantum praevales largiaris; deinde servos et ancillas tuas 39.2265| nec esurire neque algere permittas: et post haec quidquid tibi Deus, sicut dixi, excepto victu et vestitu dederit, non in terreno, ubi fures effodiunt et furantur, sed in coelesti thesauro recondas: ut ubi fuerit thesaurus tuus, ibi sit et cor tuum (Matth. VI, 20 et 21); et cum sacerdos clamaverit, Sursum corda, securi et in veritate respondeamus, Habemus ad Dominum. Quaecumque enim Deus, excepto mediocri et rationabili victu et vestitu, sive de quacumque militia, sive de agricultura contulerit, non tibi specialiter dedit, sed per te pauperibus eroganda transmisit: si nolueris dare, noveris te res alienas auferre; quia, sicut dixi, hoc solum nostrum est, quod nobis vel nostris rationabiliter sufficit. Quidquid superfuerit, Deus noster, sicut dixi, pauperibus erogandum transmisit.

3.

Decimae injuste denegantur, cum ex jure novem partes deberentur. Ac sic non solum decimas dare debemus, sed etiam de novem partibus, quidquid solutis tributis, vel expletis sumptibus nostris remanserit, quasi aliis transmissum fideliter erogare debemus. Quod tamen si fecerimus, vere nostra sunt quae donamus: si vero non facimus, nec illa nostra sunt quae servamus, nec nos ipsi nostri sumus qui servare videmur. Et tamen, fratres, non video qua fronte illi non offerimus decimum, a quo accepimus totum. Si velit Deus rationem facere nobiscum et dicere, Terram quam colis ego feci, te ipsum qui colis et servos tuos ego feci, animalia quae te ad colendum adjuvant ego condidi; calorem solis ego tribuo, pluviam temporibus suis ego dispenso, ipsam sementem quam spargis ego concedo: si ad justitiae rationem attendis, tibi debes decimam reservare, et mihi novem partes dare. Nec hoc quaero, misericors esse volo: exemplum tibi praebeo, ut quomodo misertus sum tui, sic miserearis tu pauperis. Si ergo, fratres, justam rationem nobiscum voluerit facere Deus, numquid est quod respondere possimus? Et licet in multis sanctarum Scripturarum locis nos de his rebus admoneat Deus; tamen per Apostolum specialiter clamat et admonet, dicens: Habentes victum et vestitum, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem: quia radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu vero, homo Dei, haec fuge; sectare vero justitiam, pietatem et fidem (I Tim. VI, 8-11). Rogo vos, fratres, ut de Scripturis reliquis taceamus, sententia ista apostolica cui christiano non sufficit? Vere dico, fratres, quod qui sub tali tonitruo de avaritiae somno non surgit, non dormiens, sed mortuus esse credendus est.

4.

Necessitas et modus ad Dei misericordiam fugiendi. Superfluum non dans invadit alienum. Et ideo, fratres, quia pro ista fragilitate carnali multis peccatis, tanquam circumvolantibus muscis, assidue inquietamur atque compungimur, ad portum misericordiae Dei inter procellas et tempestates mundi istius festinemus. Forte aliquis interrogat, quomodo ad hunc portum valeat pervenire. Audiat Christum dicentem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7): et iterum, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Ergo istam Apostoli sententiam, si evadere de pelago mundi hujus volumus, ante oculos semper habere debemus. Sufficiat nobis habere victum et vestitum, non pomposum, non deliciosum: et quidquid amplius Deus dederit, non negetur usibus pauperum; quia per nos ipsis probatur esse transmissum. Et si id quod nobis superfluum est non dederimus, res alienas invasimus: et quanti pauperes cum nostra scientia fame mortui fuerint, causas nobiscum ante tribunal Christi dicturi sunt. 39.2266|

5.

Eleemosynarum duo genera. Sine se invicem nihil prosunt. Et quia duo sunt eleemosynarum genera, unum quod pauperibus erogamus, aliud quod vicinis vel fratribus nostris, quotiescumque in nobis peccaverint, indulgemus: utrumque Deo auxiliante faciamus; quia unum sine alio nihil prodest. Si pauperi porrigis eleemosynam, et in te peccanti non tribuis veniam; nihil tibi prodest. Sicut e contrario, si peccantibus tibi indulseris, et esurientibus quantum vales dare nolueris; sicut dixi, una virtus sine altera tibi prodesse non potest. Nos vero, fratres, ista duo eleemosynarum genera nobis quasi spiritualium alarum remigia praeparemus, ut ad principalem patriam et illam coelestem Jerusalem, ab omni terrena cupiditate expediti ac liberi, virtutum pennis, tanquam spirituales columbae, volare feliciter ac venire possimus: secundum illud quod Psalmista desiderat, et supplicat dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7).

6.

Saeculi negotia interdum remittere. Certum est, fratres, quod nisi quisque de peccatorum glutino et nimiis impedimentis ac laqueis mundi hujus animae suae pennas contenderit expedire, ad veram requiem nunquam poterit pervenire. Nos vero, fratres, adjuvante Deo, impedimenta mundi hujus, si a nobis ad integrum subtrahere non possumus, vel ita ea quantum vires suppetunt, temperare, vel aliquid ab eis rescindere studeamus, ut nobis remaneant aliqua horarum spatia, in quibus lectioni vel orationi vacare possimus. Nam si totum nobis occupatio terrena subtraxerit, timendum est ne nobis veniat illud quod scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Magis ergo adjuvante Domino laboremus, ut et in nobis vel ex parte aliqua impleatur illud quod de beato viro scriptum est, In lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). Quam rem Dominus sanctae Charitati vestrae pro sua misericordia praestare dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXVII. De reddendis decimis.
1.

Decimarum oblatio nobis proficit. Decimae tributa egentium. De laboris fructu reddendae sunt. Propitio Christo, fratres charissimi, jam prope sunt dies in quibus messes colligere debeamus: et ideo gratias agentes Deo qui dedit, de offerendis, imo de reddendis decimis cogitemus. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sic enim per prophetam ipse promisit, dicens: Inferte, inquit, omnem decimam in horreis meis, ut sit cibus in domo mea; et probate me in his, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas coeli, et dedero vobis fructum usque ad abundantiam (Malach. III, 10). Ecce probavimus quomodo nobis decimae magis quam Deo proficiant. Et propterea alibi scriptum est, Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1). Si ergo Domini est terra et plenitudo ejus; servi Domini sumus pariter et coloni: et nescio quomodo non omnes agnoscimus possessorem. Dicit enim: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 3). O homines stulti, quid mali imperat Deus, ut 39.2267| non mereatur audiri? Sic enim dicit: Primitias areae tuae et torcularis tui non tardabis offerre mihi (Exod. XXII, 29). Si tardius dare peccatum est, quanto pejus est non dedisse? Et iterum dicit: Honora Dominum Deum tuum de tuis justis laboribus, et deliba ei de fructibus justitiae tuae; ut repleantur horrea tua frumento, vino quoque torcularia tua redundent (Prov. III, 9 et 10). Non praestas hoc gratis, quod cito recipias magno cum fenore. Quaeris forte cui proficiat quod Deus accipit redditurus. Quaeris iterum cui proficiat quod pauperibus datur. Si credis, tibi proficit: si dubitas, perdidisti. Decimae enim tributa sunt egentium animarum. Redde ergo tributa pauperibus, offer libamina sacerdotibus. Quod si decimas non habes fructuum terrenorum, quod habet agricola; quodcumque te pascit ingenium, Dei est: et inde decimas expetit, unde vivis. De militia, de negotio, de artificio redde decimas. Aliud enim pro terra dependimus, aliud pro usura vitae pensamus. Redde ergo, homo, quia possides; redde, quia nasci meruisti: sic enim dicit Dominus, Dabunt singuli redemptionem animarum suarum, et non erunt in eis morbi neque casus (Exod. XXX, 12). Ecce habes in Scripturis sanctis cautionem Domini tui, per quam tibi promisit, quod si decimas dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Replebuntur, inquit, areae tuae frumento, vino quoque torcularia tua redundabunt; et non erunt in eis morbi neque casus. Cum enim decimas dando et terrena et coelestia possis munera promereri; quare per avaritiam duplici te benedictione defraudas?

2.

Decimam negantem Deus ad solam decimam redigit. Indulgentia est quod novem partes non exigat. Audi ergo, indevota mortalitas. Nosti quia Dei sunt cuncta quae percipis, et de suo non accommodas rerum omnium Creatori? Non eget Dominus Deus, non praemium postulat, sed honorem, non de tuo aliquid exigit quod refundas. Primitias rerum et decimas petit, et negas? Avare, quid faceres, si novem partibus sibi sumptis, tibi decimam reliquisset? Quod certe jam factum est, cum messis tua pluviarum benedictione subtracta jejuna defecit, et vindemiam tuam aut grando percussit, aut pruina decoxit. Quid est, avide supputator? Novem tibi partes retractae sunt, quia decimam dare noluisti. Constat quidem, quod ipse non dederis; sed tamen Deus exegit. Haec enim est justissima Domini consuetudo, ut si tu decimam illi non dederis, tu ad decimam revoceris: scriptum est enim, Haec dicit Dominus, Quia decima agri tui et primitiae terrae vobiscum sunt. Video vos, et fallere me existimastis, intus in thesauris vestris et in domibus vestris erit direptio. Dabis impio militi, quod non vis dare sacerdoti. Convertimini ad me, dicit Dominus omnipotens (Malach. III, 7), ut aperiam vobis cataractas coeli, et effundam vobis benedictionem meam desuper: et non vobis corrumpentur fructus terrae, neque languebit vitis in agro vestro, et beatos vos dicent omnes gentes (Ibid., 11 et 12). Benefacere Deus semper paratus est; sed hominum malitia prohibetur: quia a Domino Deo sibi dari vult omnia, et non de his quae possidere videtur vult ei offerre. Quid, si diceret Deus, Nempe meus es, homo, quem feci, mea est terra quam colis, mea sunt semina quae spargis, mea animalia quae fatigas, mei sunt imbres et pluviae, ventorum flamina mea sunt, meus est solis calor: et cum omnia mea sint elementa vivendi, tu qui manus accommodas, solam decimam merebaris? Sed quia pie nos pascit omnipotens Deus, amplissimam tribuit minus laboranti mercedem; sibi tantum decimam vindicans, nobis omnia condonavit.

3.

De bonis hic bene agendum. Frustra aliis haec cura servatur. Decimas non dans res invadit alienas. 39.2268| Aliarum novem partium usus. Ingrate fraudator ac perfide, divina te voce convenio. Ecce annus jam finitus est, redde Domino pluenti mercedem. Redime te, homo, dum vivis; redime te ipsum, dum potes; redime te, dum pretium in manibus habes; redime te, ne dum te mors amara praevenerit, vitam simul et pretium perdas. Sine causa hoc dimittis uxori, quae forsitan alterum habebit maritum. Sine causa hoc marito dimittis, mulier, qui forte aliam sine mora cupit habere uxorem. Frustra parentibus ac propinquis curam tuam injungis: nemo post mortem tuam te fideliter redimet; quia in vita tu te redimere noluisti. Depone jam de cervicibus tuis avaritiae sarcinam, contemne crudelissimam dominam; quae dum te jugo durissimo premit, jugum Christi suscipere non permittit. Sicut enim jugum avaritiae in infernum premere, ita jugum Christi in coelum levare consuevit. Decimae enim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerit, res alienas invasit. Et quanti pauperes in locis, ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal aeterni Judicis apparebit: quia rem a Domino pauperibus delegatam suis usibus reservavit. Qui ergo sibi aut praemium comparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri; reddat decimas, et de novem partibus studeat eleemosynam dare: ita tamen, ut de ipsis novem partibus quidquid, excepto victu mediocri et vestitu rationabili, superfuerit, non luxuriae reservetur, sed in thesauro coelesti per eleemosynam pauperum reponatur. Quidquid enim nobis Deus plus quam opus est dederit, non nobis specialiter dedit, sed per nos aliis erogandum transmisit: si non dederimus, res alienas invasimus.

4.

Ad festum S. Joannis se parare. Hoc die ethnica lavacra cavere. Et quia Natale sancti Joannis Baptistae cum gaudio cupimus celebrare, sicut reliquis festivitatibus supervenientibus; ita imminente ista tam praeclara solemnitate ante plures dies castitatem et honestatem omnes omnino custodiant; ut festivitatem istam possint omnes cum gaudio celebrare, et ad altare Domini cum libera et sincera conscientia mereantur accedere. Hoc etiam deprecor et per tremendum diem judicii vos adjuro, ut omnes vicinos vestros, omnes familias, et cunctos ad vos pertinentes admoneatis, et cum zelo Dei severissime castigetis; ne ullus in festivitate sancti Joannis aut in fontibus, aut in paludibus, aut in fluminibus, nocturnis aut matutinis horis se lavare praesumat: quia ista infelix consuetudo adhuc de Paganorum observatione remansit. Cum enim non solum animae, sed etiam, quod pejus est, corpora frequentissime in illa sacrilega lavatione moriantur: vel de corporis morte timeant, qui de animae suae salute non cogitant. Sed credimus de Dei misericordia, quod castigantibus vobis aut pauci, aut forte nullus hoc malum de reliquo audebit admittere. Etiam et hoc admonete, fratres, ut cantica turpia et luxuriosa, castitati et honestati inimica, familiae vestrae ex ore non proferant; quia non est justum ut ex illo ore, ubi Eucharistia Christi ingreditur, canticum luxuriosum vel amatorium proferatur. Haec enim si secundum vestram consuetudinem libenter auditis, et Christo auxiliante implere contenditis; et in hoc saeculo sanctorum solemnitates mundo corde et casto corpore cum gaudio celebrabitis, et in futuro saeculo ad ipsorum consortium feliciter venietis, ipso praestante cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXVIII. De Auguriis.
1.

Contentio auctoris ut a sortilegis populos avocet. 39.2269| Hos adhibens perdit Baptismum. Observationes superstitiosae. Piae. Bene nostis, fratres charissimi, me vobis frequentius supplicasse, et paterna sollicitudine commonuisse, pariter et contestatum esse, ut illas sacrilegas Paganorum consuetudines observare minime deberetis: sed quantum ad me multorum relatione pervenit, apud aliquos parum profecit admonitio mea. Quia si vobis ego non dixero, et pro me et pro vobis malam sum redditurus rationem in die judicii, et vobiscum mihi erit necesse aeterna supplicia sustinere: ego me apud Deum absolvo, dum iterum atque iterum admoneo pariter et contestor, ut nullus ex vobis caragos, vel divinos, vel sortilegos requirat, nec de qualibet eos aut causa aut infirmitate interroget. Nullus sibi praecantatores adhibeat: quia quicumque fecerit hoc malum, statim peribit Baptismi sacramentum, et continuo sacrilegus et paganus efficitur; et nisi grandi eleemosyna, dura et prolixa poenitentia subvenerit, statim in aeternum peribit. Similiter et auguria observare nolite, nec in itinere positi aliquas aviculas cantantes attendite, nec ex illarum cantu diabolicas divinationes annuntiare praesumite. Nullus ex vobis observet, qua die de domo exeat, qua die iterum revertatur: quia omnes dies Deus fecit, sicut Scriptura dicit; et factus est primus dies, et secundus dies, et tertius, similiter et quartus, et quintus, et sextus, et sabbatum (Gen. I, II, 1-3); et illud, Fecit Deus omnia bona valde (Ibid, 31). Illas vero non solum sacrilegas, sed etiam ridiculosas sternutationes considerare et observare nolite: sed quoties vobis in quacumque parte fuerit necessitas properandi, signate vos in nomine Jesu Christi, et Symbolum vel orationem Dominicam fideliter dicentes, securi de Dei adjutorio iter agite.

2.

Fraudes suas spernentes diabolus infestat. Hinc sibi vere adhaerentes Deus probat. Et quia quando supradicta omnia sacrilegia, Deo vobis inspirante, et contemnere vel despicere coeperitis, moleste hoc accepturus est diabolus; quia vos videt de amicitia vel societate sua discedere, et sacrilegia per quae vos decipiebat contemnere, aliquas nequitias vobis facturus, aut infirmitatem aliquam immissurus est, aut aliquod animal, aut per morbum, aut per evagationem est ablaturus: quia ad vos probandos permittit hoc fieri Deus, ut agnoscat utrum ad ipsum fideliter veniatis, et si toto corde diaboli machinamenta despiciatis, et utrum plus valeat apud vos amor suus, quam cujusquam animalis amissio. Sed si semel aut secundo nequitias quas diabolus immiserit, cum animo et tota fide contempseritis; ita ipsum diabolum postea a vestra infestatione Deus dignabitur repellere, ut nunquam vos possit sua calliditate decipere. Homines enim negligentes et faciles, languida desideria et fidem desidem habentes (et ideo etiamsi incipiant, non diu perseverant in operibus Dei; sed ubi se in ante dictis sacrilegiis abstinuerunt, et vel unam nequitiam diaboli pertulerunt, statim se poenitent ad Dominum conversos esse, et machinamenta diaboli reliquisse), iterum revertuntur ad observationes auguriorum, velut canes ad vomitum suum. Vos vero quibus Deus et sapientiam contulit, et veram fidem dedit, ita cito corde circumventiones diaboli despicite, et fideliter vos ad Deum convertite, et quaecumque diabolus voluerit immittere, patienter et fortiter toleretis; ut cum beato Job dicere possitis, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est (Job I, 21); similiter et cum Apostolo firmo et integro corde dicatis, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an persecutio? an angustia? an 39.2270| fames? an nuditas? an gladius? an periculum (Rom. VIII, 35)? Boni enim christiani nec tormentis separantur a Christo: tepidi vero et negligentes interdum otiosis fabulis separantur; et si vel leve damnum pertulerint, continuo scandalizantur, et contra Deum murmurare praesumunt, et ad nefanda et detestanda auguria redeunt.

3.

Cur divini frequenter vera nuntient. Cur nisi per eos periculum saepe non vitetur. Hos adhibere grave peccatum est. Sed forte dicit aliquis: Quid facimus, eo quod auguria ipsa, et caragi, vel divini frequenter nobis vera annuntiant? De hac re Scriptura nos contestatur et monet, dicens: Etiamsi qua vera vobis dixerint, nolite credere illis, Tentat enim vos Dominus Deus vester, utrum timeatis eum, an non (Deut. XIII, 3). Sed iterum dicis: aliquoties si praecantatores non fuerint, aut de morsu serpentis, aut de alia qualibet infirmitate prope usque ad mortem multi periclitantur. Verum est, fratres charissimi, quia permittit hoc Deus diabolo, sicut jam supra dixi, ad probandum christianum: ut cum interdum per illa sacrilegia aliqua remedia in illa infirmitate percipere, et aliquid verum potuerint agnoscere, facilius propterea diabolo credant. Sed qui totam christianam religionem desiderat custodire, oportet ut haec omnia tota animi virtute contemnat, timens illud quod ait Apostolus increpans, Dies, et menses, et tempora observatis; timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV. 10 et 11). Ecce Apostolus dicit quod qui auguria observaverit, sine causa doctrinam ejus suscipiet: et ideo, quantum potestis, circumventiones diaboli fugite.

4.

Sed nec diabolus laedere poterit nisi permissus. Duabus ex causis id permittit Deus. Et illud ante omnia scitote, fratres, quod nec vos ipsos, nec eos qui ad vos pertinent, nec animalia vestra, nec reliquam substantiam vel in parvis rebus diabolus potest laedere, nisi quantum a Deo potestatem acceperit; quomodo nec sancto Job facultatem ausus fuit subvertere, nisi Domino permittente. Et, sicut in Evangelio legimus, quando ab hominibus expulsi sunt daemones, rogaverunt ut vel in porcos ire permitterentur (Matth. VIII, 31). Si in porcos non sunt ausi intrare daemones, nisi a Deo permissionem acciperent; quis ita erit infidelis, ut eos bonos christianos credat posse laedere, nisi Deus propria dispensatione permitteret? Permittit autem hoc Deus ex causis duabus: ut aut nos probet, si boni simus; aut corrigat, si peccatores. Sed qui patienter dispensationem Domini toleraverit, et, sicut jam dixi, quando aliquid perdiderit, dixerit, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: pro ista Deo placita patientia aut coronam accipit, si justus est; aut indulgentiam, si peccator. Et haec attendite, fratres: quia cum omnem substantiam diabolus evertisset beati Job, non dixit Job, Dominus dedit, diabolus abstulit: sed, Dominus dedit, Dominus abstulit. Vir enim sanctus noluit istam gloriam diabolo dare, ut aliquid potuisset tollere quod Dominus non permisisset auferre. Cum enim nec filios, nec pueros, nec camelos, nec asinos beati Job, antequam Dominus permitteret, diabolus laedere potuisset; quare credimus quod Christianis amplius aliquid faciat, quam quod deifico ac secreto judicio suo divina potentia permiserit?

5.

Divinis, caragis, etc., credere, peccatum mortale. Ethnicarum superstitionum reliquiae. Et ideo certissime credentes quod nihil possumus perdere, nisi quantum nobis Deus permittit auferri; toto corde nostro ad illius misericordiam eamus, et sacrilegas observationes fideliter relinquentes, de illius adjutorio semper praesumamus. Nam qui praedictis malis, id est, caragis et divinis, aruspicibus vel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit; etsi jejunet, etsi oret, etsi jugiter ad Ecclesiam currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum in omni afflictione suum cruciaverit, nihil ei proderit, quamdiu illa sacrilegia non reliquerit: quia impia illa sacrilegii observatio, 39.2271| ista omnia bona obruit et evertit. Et qui cum his malis etiam aliqua opera bona exercere voluerint, eis prodesse nihil possunt: quia verum est quod dixit Apostolus, Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6); et illud, Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum (Id. X, 20 et 21); et Dominus in Evangelio, Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Pro qua re nec ad arbores debent Christiani vota reddere, nec ad fontem orare, si se volunt per gratiam Dei de aeterno supplicio liberari. Et ideo quicumque in agro suo, aut in villa, aut juxta villam aliquas arbores, aut aras, vel quaelibet vana habuerit, ubi miseri homines solent aliqua vota reddere; si eas non destruxerit atque succiderit, in illis sacrilegiis, quae ibi facta fuerint, sine dubio particeps erit. Nam et illud quale est, quod quando arbores illae ubi vota redduntur ceciderint, nemo ex illis arboribus lignum ad focum affert? Et videte miseriam vel stultitiam generis humani: arbori enim mortuae honorem impendunt, et Dei viventis praecepta contemnunt; ramos arboris non sunt ausi mittere in focum, et se ipsos per sacrilegium praecipitant in infernum. Et ideo qui hoc malum hucusque non observat, gaudeat, et Deo gratias agat, et fideliter in bonis operibus perseverare contendat: qui vero in istis diabolicis rebus hucusque captivandum diabolo tradidit se, toto corde poenitentiam agat, et illa sacrilegia supradicta cum omni horrore fugiat et contemnat; ut illi Deus et indulgentiam dignetur dare, et ad aeternam beatitudinem ob gloriam nominis sui faciat pervenire.

6.

Idolothytis vescentes animam occidunt. Et quia etiam et hoc pervenit ad me, quod aliqui aut per simplicitatem, aut ignorantiam, aut certe, quod plus credendum est, per gulam de illis sacrilegiis, vel sacrificiis, vel sacrilego cibo, quae adhuc secundum Paganorum consuetudinem fiunt, manducare nec timeant nec erubescant; contestor vos coram Deo et Angelis ejus, ac denuntio, ut nec ad illa diabolica convivia, quae aut ad fanum fontesque, aut ad aliquas arbores fiunt, veniatis. Et si vobis inde aliquid transmissum fuerit, tanquam si ipsum diabolum videatis, perhorrescite et respuite, et ita repudiate, ut nec in domum vestram permittatis de illo sacrilego convivio aliquid exhiberi: propter illud Apostoli quod jam dictum est, Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; neque mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. Et quia solent aliqui dicere, Ego me signo, et sic manduco: nullus hoc facere praesumat; quia sic est qui se signat, et aliquid de sacrilego cibo manducat, quomodo qui se signat in ore, et gladium sibi mittit in pectore: quia quomodo gladio corpus occiditur, ita de illo cibo sacrilego anima occiditur. Sed credimus de Domini misericordia, quia vobis agere quae sancta sunt inspirare dignabitur; et nunquam vobis nec in auguriis, nec in aliis, quae supra dictae sunt, sacrilegis observationibus, vel divinationibus diaboli possit nequitia subrepere: sed totam spem vestram in Domino posituri, quatenus ut nunquam ad illa nefanda mala, quae superius comprehensa sunt, redeatis; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXIX. De Martyribus vel Phylacteriis.
1.

De variis martyrum suppliciis. Audivimus per 39.2272| apostolicam lectionem servos et amicos Dei, quibus dignus non erat mundus, indigna quidem, sed gloriosa mala fidei virtute tolerasse, sicut ait Sermo divinus: Alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt (Hebr. XI, 36 et 37). Legimus ergo alios carceribus cruciatos, alios invalescente persecutione, turbine impiae tempestatis confectos, et duris saxorum imbribus grandinatos, alios hostili ferro a sacrilegis consecrato capite diminutos, sed in regno aeterni capitis sublimatos. Lapidati, inquit, et secti sunt; lentas novo gladio sector horrendus per viscera moras traxit, numerosi ferarum dentium morsus per viscera triumphantia cucurrerunt: ac sic fide perseverante pondus prodidit meritorum, novitas inaudita poenarum.

2.

Cur sancti tradantur impiis. Mala hic vincere possumus, non vitare. Martyrii palma etiam nunc potest acquiri. Sed forte aliquis secum cogitat et dicit: Quid est quod boni et sancti viri in manibus impiorum traduntur? Interrogas quid est hoc? Quia tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1). In agone itaque mundi istius desudantes tentantur, ut probentur; probantur, ut remunerentur. Et ideo aliquoties diabolus sanctos potestati suae cum petiisset, obtinuit, permittente sic Domino; non ut eos in animae virtute laederet, sed ut in corporis infirmitate vexaret: ut minime succumbentibus ac per timorem Domini fideliter repugnantibus, tentatio injuriae gloriae esset occasio. Sed et ipse Dominus traditus est in manus peccatorum, et ita eum impius judex sub tempore passionis alloquitur: Nescis quia habeo potestatem occidendi et dimittendi te (Joan. XIX, 10). Cui Dominus: Non haberes, inquit, potestatem, nisi tibi data fuisset desuper (Ibid., 11). Ille ergo ad informandos et confirmandos nos, infesta mundi hujus incommoda suscepit et vicit; ut et nos intelligamus mala hujus saeculi non posse nos fugere, sed cum Dei adjutorio posse superare. Est ergo fidelibus Christi aliqua cum sanctis martyribus portio, si ea quae hic mundus imponit, prae timore Dei patienter et fortiter tolerent. Et ideo dicit nobis Sermo divinus: Si fueritis socii passionum, eritis et consolationum (II Cor. I, 7).

3.

Nec jam deest persecutor. Sed forte dicis: Deest religionis insectator, nullus pietatis imminet persecutor; quomodo sine hoste partem possim habere cum martyre? Non ita est, charissimi; utinam fides adsit. Nam etsi deest tentator publicus, non deest tentator occultus. Aliqua, si placet, de occultis et male blandis tentationibus inimici, ac de ejus strictim proferamus insidiis. Verbi gratia, ad fraudem te aliquis, vel ad falsum testimonium, aut quaelibet alia lucra iniqua sollicitat? Per os ejus vox antiqui serpentis insibilat. Inhonestis te consiliis et lenocinantibus blandimentis ad impudicitiae flagitium perpetrandum turpis seductor illaqueat, et ad luxuriae praerupta sollicitat? Secretae tibi ab inimico tenduntur insidiae.

4.

Divinos qui consulunt, diabolo sacrificant, Baptismum violant; Christo abdicato, cum diabolo pactum ineunt. Solet fieri, fratres, ut ad aliquem aegrotantem veniat persecutor ex parte diaboli, et dicat: Si illum praecantatorem adhibuisses, jam sanus esses; si characteres illos tibi voluisses appendere, jam poteras sanitatem recipere. Huic persecutori si consenseris, diabolo sacrificasti; si contempseris, martyrii gloriam acquisisti. Venit forte et alius qui dicat: Mitte ad illum divinum, transmitte ad illum cingulum aut fasciam tuam, mensuretur et aspiciat; et ipse tibi dicet quid facies, aut utrum evadere possis. Dicit et alius: Ille bene novit fumigare; nam cuicumque hoc fecit, statim melius habuit, omnis tentatio de domo illius discessit. Et istis omnibus quicumque acquieverit, sacramentum Baptismi violavit. Solet etiam diabolus in hac parte decipere negligentes et tepidos christianos, ut si aliquis furtum pertulerit, instiget de amicis suis ille crudelissimus persecutor, et dicat 39.2273| ei: Veni secreto ad illum locum, et ego tibi excitabo personam, quae tibi dicat quis est qui tibi furatus est argentum aut pecuniam tuam; sed si hoc cupis agnoscere, quando ad locum illum venis, noli te signare. Ecce ad quae mala perducantur tepidi christiani, qui dum volunt temporalem sanitatem recipere, non expavescunt sacrilegia tam nefanda committere. Istis enim talibus diaboli consiliariis quicumque consenserit, repudiato Christo pactum cum diabolo se fecisse non dubitet. Solent etiam mulieres sibi invicem persuadere, ut aegrotantibus filiis suis fascinum aliquod, quod fidei catholicae non conveniat, debeant adhibere. Et ista deceptio de parte diaboli est.

5.

Salubriora malorum remedia. Quantum rectius et salubrius erat ut ad ecclesiam currerent, corpus et sanguinem Christi acciperent, oleo benedicto et se et suos fideliter perungerent; et secundum quod Jacobus apostolus dicit, non solum sanitatem corporum, sed etiam remissionem acciperent peccatorum. Sic enim per eum promisit Spiritus sanctus: Si quis infirmatur, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum ungentes oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis sit, dimittuntur ei (Jacobi, V, 14 et 15). Sed forte dicit aliquis: Quid est quod nos tam frequenter de hac re admonet episcopus noster? Hoc ideo, fratres, quia licet tam frequenter admoneamus, adhuc tamen ab aliquibus hominibus fieri sacrilegia ista multorum relatione cognoscimus. Et ideo rogo vos ut qui nondum fecit, non aliquando committat: qui vero fecit, quantum potest, acceleret ut dignam poenitentiam agat.

6.

Ad martyrum solemnia qualis exigatur praeparatio. Nos vero, charissimi, quotiescumque sanctorum ac martyrum solemnia cupimus celebrare, quantum possumus cum Dei adjutorio, praeparare nos et ornare bonis operibus studeamus. Quicumque ergo considerans conscientiam, castum se, sobrium, humilem et misericordem in veritate esse cognoverit, gaudeat et Deo gratias agat, et totis viribus cum Dei adjutorio divina in se munera, non solum servare, sed etiam augere contendat: qui vero se negligentem aut ebriosum, iracundum, invidum et superbum, forte et luxuriae sordibus viderit inquinatum, cito ad poenitentiae medicamenta confugiat; et antequam anima illa tenebrosa, de infelicissimo suo corpore discedat, remedium sibi in die necessitatis acquirat; et tam largas eleemosynas faciat, et ita cum rugitu vel gemitu, vigiliis, jejuniis et orationibus frequenter incumbat, ut antequam anima illius, sicut jam dixi, de corpusculo peccatis obnoxio rapiatur, medicamenta sibi contriti et humiliati cordis in aeternum profutura provideat: quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Sub manu enim omnipotentis Medici, nulli unquam peccatori expedit desperare. Tanta est enim misericordiae multitudo, ut in veritate correctis non solum peccatorum veniam tribuat, sed etiam ad aeterna praemia pervenire concedat. 7. Nec desperare nec male sperare. Et ideo nec desperare, nec male sperare debemus. Desperat, qui putat quod Deus multis criminibus obsessis, etiamsi poenitentiam egerint, non indulgeat. Male autem sperat, qui credit quod etiamsi usque ad finem vitae in peccatis voluerit permanere, Dei possit misericordiam promereri. Deus enim noster, sicut novit remunerare merita, ita novit punire peccata. Qui enim dixit, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 12); ipse etiam dixit, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Time enim, o homo, justitiam, cujus quaeris misericordiam: quantum enim te diutius exspectat ut corrigaris, tanto gravius vindicat, si te celerius emendare nolueris. Deus enim in hoc mundo praerogat misericordiam; in futuro exercet justitiam. Hic erogat admonitionis vel patientiae suae pecuniam; illic exacturus erit usuram: et implebitur illud quod scriptum est, Tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Non dixit. Secundum misericordiam, 39.2274| sed, secundum opera sua. Quod etiam et apostolus Paulus confirmat, dicens: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Nos ergo, fratres, auxiliante Domino sic agamus, ut quiquid in nobis contulit judicatus, integrum inveniat judicaturus, et solemnitates vel patrocinia sanctorum martyrum non nobis judicium pariant, sed profectum. Et ita, quantum possumus, agere studeamus, ut quorum festivitates celebrabimus in mundo, eorum consortium obtinere mereamur in coelo: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXX. De Dominica et aliis diebus festis pie celebrandis.
1.

Festorum et Dominicae otium a quibus et quare sancitum. Sciendum est, fratres charissimi, quod ideo a sanctis patribus nostris constitutum est Christianis et mandatum, ut in solemnitatibus sanctorum, et maxime in dominicis diebus otium haberent, et a terreno negotio vacarent; ut paratiores et promptiores essent ad divinum cultum, cum non haberent quod eos inde retardaret incommodum; relinquerentque eo tempore terrenam sollicitudinem, quo facilius possent Dei intendere voluntatem. Inde ipse Dominus per prophetam dicit, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). At hi qui diversis curis ac negotiis implicati, hanc sententiam Dei spernunt, et divinae contemplationi vacare nolunt, timeo quod in futuro judicio illis januam Domini pulsantibus atque aperiri poscentibus, Dominus respondeat, Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12): Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9). Et qui modo Deum quaerere negligunt, ab ipso tunc respuuntur. Idcirco, fratres mei, non sit vobis molestum, in dominicis diebus et in natalitiis sanctorum divino studere cultui.

2.

Cur dictus dominicus dies. Pluribus est insignis. Dominicum ergo diem Apostoli et apostolici viri ideo religiosa solemnitate habendum sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique ideo dominicns appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus: dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus Jesus Christus et Salvator resurrexit a mortuis; ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem. Ipse enim est primus dies saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super Apostolos descendit, manna in eodem in eremo primum de coelo datum est. His enim speciebus ac talibus indiciis, dominica dies exstat insignis. Ac ideo sancti doctores Ecclesiae decreverunt omnem gloriam Judaici sabbatismi in illam transferre; ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate: quia tunc erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul perfecta.

3.

Qualiter observandus. Observemus ergo diem dominicam, fratres, et sanctificemus illam, sicut antiquis praeceptum est de sabbato, dicente Legislatore, A vespere usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra (Levit. XXIII, 32). Videamus ne otium nostrum vanum 39.2275| sit; sed a vespera diei sabbati usque ad vesperam diei dominici, sequestrati a rurali opere et ab omni negotio, soli divino cultui vacemus. Sic quoque sanctificamus rite sabbatum Domini, dicente Domino, Omne opus non facietis in eo (Ibid., 35). Veniat ergo, cuicumque possibile sit, ad vespertinam atque nocturnam celebrationem, et oret ibi in conventu Ecclesiae pro peccatis suis Deum. Qui vero hoc non possit, saltem in domo sua oret, et non negligat Deo solvere votum, ac reddere pensum servitutis. In die vero nullus se a sacra Missarum celebratione separet, neque otiosus quis domi remaneat caeteris ad ecclesiam pergentibus, neque in venatione se occupet et diabolico mancipetur officio, circumvagando campos et silvas, clamorem et cachinnum ore exaltans, non gemitum, nec orationis verba ex intimo pectore ad Deum proferens.

4.

Varii reprehenduntur perversi usus: ludi, joci, lites et rixae. Adhuc quoque, quod detestabilius est, ad ecclesiam aliqui venientes non intrant, non insistunt precibus, non exspectant cum silentio sanctarum Missarum celebrationem: sed quando lectiones divinae intus leguntur, tunc ipsi foris aut causas dicere, aut diversis student calumniis impugnare, aut videlicet in alca vel in jocis inutilibus insudare. Aliquoties enim, quod pejus est, aliqui nimia iracundia succenduntur, et amarissime rixantur; ita ut armis se vel fustibus alterutrum impetant, et saepe homicidium perpetrent: et hoc ab illis maxime fit, qui pleni invidia et odio, diabolo ductore, in conventum ecclesiae pergunt, non ut semetipsos adjuvent, sed ut alios laedant. Tales etiam si homicidio ibi pereunt, aut subita morte rapiuntur, quo alias, nisi cum ipso, cujus secuti sunt vestigia, vadunt in aeterna tormenta? Nolite haec facere, fratres mei, nolite vosmetipsos decipere, nolite in conventu vestro locum dare diabolo: sed magis vosmetipsos praeparate hospitium Christo. Non ergo foris fabulis, sed intus psalmodiae et orationibus studete. Nolite invicem in ecclesia verbosari; sed quieti estote. Sunt enim plurimi, et praecipue pleraeque mulieres, quae ita in ecclesia garriunt, ita verbosantur, ut lectiones divinas nec ipsae audiant, nec alios audire permittant. Numquid talis conventus cum tali ordine in domo Dei debet fieri, aut taliter decet in conspectu Dei et sanctorum Angelorum ejus assistere?

5.

Potentes Missam cogunt abbreviari. Judicia in festivitatibus habita. Comessationes. Adhuc quoque, quod valde dolendum est, conqueri vobiscum volo, quia sunt aliqui, et maxime potentes istius mundi, qui cum veniunt ad ecclesiam, non sunt devoti ad laudes Dei celebrandas; sed cogunt presbyterum ut abbreviet Missam, et ad eorum libitum cantet: nec ei licet morem ecclesiasticum sequi propter illorum gulam et avaritiam, quatenus unus punctus diei ad Dei officium, et reliquum diurnum spatium cum nocte simul ad eorum deputetur voluptates. Nolite, fratres mei dilectissimi, haec facere, nolite haec facientibus consentire: quia non solum qui haec faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, pereunt (Rom. I, 32). Ante omnia ergo causas in festivitatibus nolite dicere neque audire, sed alio tempore et cum justitia: nec munera accipiendo subvertatis justa judicia, quia secundum Domini sententiam, quocumque judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Nullus se vestrum inebriet, quia ebrius insano simillimus est. Nolite in nominibus bibendo nomina vestra delere de coelo. Sunt quidem multi, quod pejus est, qui non solum se ipsos inebriant, sed etiam 39.2276| alios cogunt et adjurant, ut amplius quam expedit bibant; et inde saepe inter eos nascuntur jurgia et homicidia. Numquid perpenditis, fratres, cujus isti in hoc sequantur voluntatem? Ebriosi enim, ait Apostolus, et homicidae regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10). Obsecro vos, dilectissimi, patres et matres, fratres et sorores, per nomen Domini nostri Jesu Christi, et per regnum venturum ejus ac judicium, ut subtrahatis vos ab omni homine ambulante inordinate (II Thess. III, 6), et digni ambuletis vocatione qua vocati estis (Ephes. IV, 1), nec negligatis honorem vestrum, neque parvipendatis redemptionem quae est in Christo Jesu. Filii Dei nuncupati estis, quia verus Filius Dei vos liberavit. Studete bonis moribus tanto parenti placere, quatenus vos non ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, sed ut charissimos filios supernam ducat ad patriam: ut sitis cohaeredes filii ejus Jesu Christi, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXI. Admonitio per quam suadetur ut omnis populus, donec divina mysteria celebrantur, in ecclesia fidelites exspectet.
1.

Garrientes in ecclesia. Rogo vos, fratres charissimi, et paterna pietate commoneo, ut quoties aut in die dominico, aut in aliis majoribus festivitatibus Missae fiunt, nullus de ecclesia discedat, donec divina mysteria compleantur. Et quamvis multi sint, de quorum fide et devotione gaudeamus, sunt tamen plures minus de salute animae suae cogitantes, qui lectis divinis lectionibus statim de ecclesia foris exeunt; cum tamen etiam dum ipsae lectiones leguntur, aliqui ex illis ita otiosis et saecularibus fabulis occupantur, ut eas nec ipsi audiant, nec alios audire permittant. Isti tales minus a nobis culparentur, si ad ecclesiam non venirent: quia ibi probantur amplius Deum laedere, ubi peccatorum poterant indulgentiam promereri.

2.

Missae quandonam fiant. Oratio dominica in Missis. Ad judicium quidam eam audiunt. Quantum boni in Missis agatur. Unde rogo vos, fratres, ut humilitatis nostrae suggestionem non solum patienter, sed etiam libenter accipiatis. Si enim diligenter attenderitis, cognoscetis quia non tunc fiunt Missae quando divinae lectiones in ecclesia recitantur, sed quando munera offeruntur, et corpus vel sanguis Domini consecratur. Nam lectiones sive propheticas, sive apostolicas, 39.2277| sive evangelicas etiam in domibus vestris aut ipsi legere, aut alios legentes audire potestis: consecrationem vero corporis vel sanguinis Domini non alibi, nisi in domo Dei, audire vel videre poteritis. Ideo qui vult Missas ad integrum cum lucro animae suae celebrare, usquequo oratio dominica dicatur et benedictio populo detur, humiliato corpore et compuncto corde se debet in ecclesia continere. Cum enim maxima pars populi, imo, quod pejus est, pene omnes, recitatis lectionibus exeunt de ecclesia, cui dicturus est sacerdos, Sursum corda? Aut quomodo sursum se habere corda respondere possunt, qui deorsum in plateis et corpore simul et corde discedunt? Vel qualiter cum tremore simul et gaudio clamabunt, Sanctus, sanctus, sanctus; benedictus qui venit in nomine Domini? Aut quando oratio dominica dicitur, quis est qui humiliter et veraciter clamet, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12)? Cum enim etiam illi qui in ecclesia se continent, si non dimiserint debita debitoribus, ad judicium magis quam ad remedium orationem dominicam proferunt ex ore, quam implere non probantur in opere: et sine causa dicunt, Libera nos a malo (Ibid., 13); quando ipsi non desinunt reddere malum pro malo. Si ergo etiam illi periclitantur qui intus sunt, si implere noluerint quod promittunt; quid de se cogitant illi quos aut insatiabilis cupiditas, aut amor saeculi istius ita detinet implicatos, ut eos unius horae momento stare in ecclesia non permittat? Quibus non sufficit quod per totam hebdomadam aut pro necessitate, aut forte, quod verius est, pro cupiditate jugiter occupantur: adhuc insuper post unius aut duarum horarum spatium, quo videntur magis corpore quam corde ad ecclesiam convenire, mittentes dorsa sacrificiis vel sacerdotibus Dei; ad amplexandam voluptatem saeculi hujus sine mora aliqua revertuntur. Qui non agnoscentes quid exspectant, quid relinquant, sequuntur tenebras, et deserunt lucem; amplectuntur umbram, et despiciunt veritatem; dimittunt dulcedinem Christi, et requirunt amaritudinem mundi; diligentes vanitatem et quaerentes mendacium. Vere ignorat quantum boni in celebrandis Missis agitur, qui de ecclesia festinus egreditur.

3.

Irreverentia iis non finitis discedentium. A culpa eximit infirmitas vel necessitas. Cum tamen istos tales si aut rex aut aliqua potens persona vocasset ad prandium, velim scire si praesumerent discedere, nisi prius totum prandium compleretur: etiamsi persona non teneret, gula teneret. Quare de convivio hominis nisi perexpletum fuerit non discedimus; nisi quia et ventrem forte plus quam expedit implere volumus, et hominem laedere formidamus? Quare de spirituali et divino convivio cito discedimus? Timeo dicere, ne forte aliqui irascantur; sed tamen tam propter meum quam propter vestrum periculum dicturus sum: hoc ideo facimus, quia nec de cibo animae curamus, nec Deum timemus, nec hominem reveremur. Et quia, Deo propitio, non sunt omnes in hac parte culpabiles, sed multi inveniuntur, qui cum grandi compunctione, usquequo benedictio super populum detur, de ecclesia non discedunt, et humiliter orare non solum pro se, sed et pro aliis non desistunt: illis quibus tantam compunctionem Deus dedit, ut in ecclesia perseverent, retribuet mercedem; eos vero qui negligentes sunt, justo judicio damnabit. Et ideo, fratres, monete eos qui nec orationem dominicam dicere, nec benedictionem accipere volunt: et non desinatis castigare, dicentes et definitissime comminantes, quia nihil eis prodest quod divinas lectiones 39.2278| audiunt, si antequam divina mysteria compleantur abscedunt. Illis tamen qui in publicis necessitatibus occupantur, et eis qui aliqua infirmitate prohibente exspectare non possunt, imputare non possumus nec debemus. Ipsi tamen videant in conscientia sua, utrum eos necessitas retrahat, an voluntas.

4.

Lectioni vel orationi toto die dominico vacandum. Unde iterum atque iterum rogo pariter et contestor, ut omni die dominico, et praecipue in majoribus festivitatibus, donec divina mysteria compleantur, nullus de ecclesia discedat: nisi forte quos supra diximus, quos aut gravis infirmitas, aut publica necessitas stare diutius non permittit. Vere dico, fratres, satis durum et prope nimis impium est ut christiani non habeant reverentiam diei dominico, quam Judaei observare videntur in sabbato. Cum enim ipsi infelices ita sabbatum observent, ut in eo nihil terreni operis exercere praesumant: quanto magis illi, qui non auro, non argento, sed pretioso sanguine Christi redempti sunt (II Petr. I, 18), debent attendere pretium suum, et Resurrectionis die Deo vacare, et de salute animae suae attentius cogitare? Ad extremum si toto die dominico lectioni insistere et Deo supplicare negligimus, non leviter in Deum peccamus; quantum mali est, si vel unius vel duarum horarum spatio, dum divina mysteria celebrantur, in ecclesia standi patientiam non habeamus? Sed quod pejus est, ita nos amor saeculi hujus inebriat, ut nos umbra volaticae falsitatis ad vana et falsa gaudia, quae veros dolores pariunt, et voluptas mundialium cupiditatum jugiter trahant.

5.

Conclusio. Unde iterum atque iterum rogo, ut nullus ex vobis de ecclesia discedat, nisi cum divina mysteria ad integrum fuerint celebrata. Et ita vos in ecclesia continete, ut nullus ex vobis otiosis aut terrenis se fabulis studeat occupare. Ego quod et mihi expedit dicere et vobis audire, humiliter admoneo pariter et contestor: qui contemnit praeconem, sentiet judicem. Ille autem qui me libenter audierit, et quod supplicavi implere contenderit, credo de Dei misericordia quod illi et in hoc saeculo et in futuro repensabuntur praemia gloriosa. Ille vero qui contemnere voluerit, non se poterit ante tribunal Christi excusare, dicendo se nec a malis prohibitum, nec ad ea quae sunt sancta et Deo placita admonitione assidua provocatum. Sed credimus de Dei misericordia, quod non de contemptu incursuri estis judicium; sed magis pro benigna obedientia pervenietis ad regnum: praestante Domino nostro Jesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXII. Admonitio ut populus ad integrum Missas perexspectet.
1.

Acriter dolet Missarum finem non exspectari. Doloris causam et paternum animum declarat. Si velletis agnoscere et diligenter attendere, fratres charissimi, quantus dolor et quanta amaritudo sit in animo meo, quando vos video Missas ad integrum perexspectare non velle; et in vobis et in me poteratis habere misericordiam. Qui enim intelligit quid in ecclesia agitur quando divina mysteria celebrantur, agnoscit quantum malum faciunt illi qui de ecclesia, non expletis Missis, sine aliqua grandi necessitate discedunt. Et ideo si et me de tribulatione animae liberare, et vos de peccato vultis absolvere, nolite me contemnere supplicantem; timentes illud quod de sacerdotibus Dominus dixit, Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Nam qui de Ecclesia, non perexspectatis Missis, cito discedere nec metuit nec erubescit; dupliciter se peccare 39.2279| non dubitet, dum divina mysteria deserit, et sacerdotem pro se sollicitum contristat et despicit. Si ad exercenda aliqua terrena et laboriosa opera vos invitaret humilitas nostra, credimus quod nobis obedientiam praestaret Charitas vestra. Cum vero non ad terrena, sed ad coelestia, nec ad temporalia, sed in aeternum animae profutura vos studia provocamus, nec aliqua lucra transitoria requirimus, sed ad coelestes thesauros vos invitamus; considerate in quo periculo remaneant, qui nobis obedientiam accommodare dissimulant. Ego vero, fratres charissimi, non ideo tantum doleo, quando de ecclesia disceditis, quod mihi damni aliquid corporaliter faciatis; sed quia vos perfectos esse desidero, tam graviter in Deo peccare cognosco.

2.

Mysterii hujus excellentia. Quo situ et affectu benedictio excipienda. Unde iterum atque iterum rogo, ut quia nos qualescumque, etsi minus digni, imitatores Domini sumus, et quando ad ecclesiam convenitis, non ad terrenum vos convivium invitamus, in quo ministratur cibus hominum, sed ad coeleste ac spirituale, in quo panis ponitur Angelorum; nolite fastidire, nolite despicere convivium Domini vestri, ut vos ille non despiciat in beatitudine regni sui. Timere enim debetis illam evangelicam sententiam, per quam illos qui ad nuptias invitati fuerant, et venire contempserant, indignos convivio suo ipse Dominus dixit, et alios invitare praecepit (Matth. XXII, 8, 9). Et non otiose considerandum est, sed timendum quod illi qui propter impedimenta mundi noluerunt venire, ore ipsius Domini indigni sunt judicati. Et ideo ne etiam et de nobis hoc dici possit, sicut jam supplicavi, unius aut duarum horarum spatio patientiam praebeamus, donec in illa spirituali mensa animarum cibus apponitur, et Sacramenta spiritualia consecrantur. Et quia praemissa oratione dominica, benedictio vobis non ab homine, sed per hominem datur, grato et pio animo, humiliato corpore et corde compuncto, rorem divinae benedictionis accipite; ut secundum promissionem Domini fiat in vobis fons aquae salientis in vitam aeternam.

3.

Quid quemque detineat ne in ecclesia permaneat. Qualiter ab unoquoque sint corripiendi. Ut enim se omnes non possint in ecclesia continere, diversae et variae occupationes faciunt. Alios enim tenet corporis infirmitas, alios publica necessitas; alios ligat et quasi captivos trahit cupiditas. Quanti etiam tunc in plateis vel in atriis basilicarum aut litigant, aut negotiis vacant? Quanti in porticibus basilicarum, vel in secretariis, detractionibus aut otiosis sermonibus occupantur, inter quos non parvus solet esse etiam numerus clericorum, vel laicorum seu feminarum? Isti tales qualem de divinis Scripturis profectum habere poterunt, qui nec ipsum sonum Scripturae ad aures suas pervenire permittunt? sed impletur in eis illud quod scriptum est, Sicut aspidis surdae obturantis aures suas, ut non exaudiant Scripturarum vocem incantantium (Psal. LVII, 5, 6). Et ideo vos, quibus Deus et timorem et amorem suum conferre dignatus est, et cum grandi compunctione ad ecclesiam convenitis, eos qui venire huc usque aut noluerunt, aut forte non potuerunt, frequentissime castigate, monentes eos et salubre consilium dantes, ut illud timeant quod scriptum est, Impedimenta mundi hujus fecerunt eos miseros. Non enim dicimus ut non debeant esse solliciti de victu et vestitu suo, sed hoc rogamus, ut unius aut duarum horarum spatio, dum lectiones leguntur, vel divina mysteria celebrantur, de ecclesia non discedant; et vel tantum laborent pro anima sua, quantum pro carne sua laborare contendunt. Et quamvis multo amplius animae quam carni debeant providere; quia melior est illa quae ad imaginem Dei facta est, quam illa quae de limo terrae formata est: nos tamen ad praesens hoc suademus, ut eis vel aequaliter quod opus 39.2280| habent providere contendant; carni praeparent quod parvo tempore sufficiat in hoc mundo, et animae quod sine fine opus est in aeternum.

4.

Et auditis in concionibus informandi. Haec obligatio Scripturis ostenditur. Et ideo rogo vos, fratres charissimi, ut quod in istis praedicationibus, Domino inspirante, libenter accipitis, ubicumque fueritis, vicinis vel proximis vestris, qui vobiscum ad ecclesiam convenire aut non possunt, aut, quod pejus est. forte nec volunt, et illis qui venientes cito discedunt, totum quod audistis cum grandi studio referatis. Nam sicut ego reus ero si vobis ista non dixero; ita et vos, si id quod audistis non ita memoriter tenueritis, ut etiam aliis insinuare possitis, timere debetis, ne vobis necesse sit pro illis reddere rationem. Et ideo Domino vobis inspirante implere contendite illud quod Apostolus ait, Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis (Galat. VI, 1): et illud quod non solum clericis, sed etiam laicis et feminis idem apostolus praedicat, dicens, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos (I Thess. V, 14). Si enim in quocumque peccato vos invicem cum charitate castigare volueritis, aut difficile aut nunquam vobis subrepere poterit inimicus; aut si subrepserit, cito malum quod factum fuerit emendabitur atque corrigetur: et implebitur illud in vobis quod scriptum est, Frater fratrem adjuvans exaltabitur (Prov. XVIII, 19); et illud, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacobi V, 20). Praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXIII. Admonitio orandum esse attente, et de sermonibus otiosis.
1.

Hortatur ut maturius ad vigilias veniatur, nec tum garriatur. Licet in multis rebus, fratres charissimi, nos Deo propitiante conversatio vestra laetificet, et de vestris profectibus frequentius gaudeamus; tamen sunt aliqua de quibus vestra Charitas debeat admoneri: et ideo rogo ut suggestionem nostram, sicut consuevistis, libenter accipiatis. Gaudeo, fratres dilectissimi, et Deo gratias ago, quia vos ad audiendas lectiones divinas video ad ecclesiam fideliter currere: sed si et profectum vestrum et gaudium nostrum complere ad integrum vultis, maturius convenire debetis. Nam in tam prolixis noctibus, quem non infirmitas detinet, non sine reatu animae suae tardius ad ecclesiam venit. Rogo vos, fratres, si sutores, aurifices, fabri, vel reliqui artifices maturius vigilant, ut possint corporis necessaria providere; nos non debemus ante lucem ad ecclesiam surgere, ut peccatorum indulgentiam mereamur accipere? Si negotiatores vigilare solent pro lucro pecuniae; nos quare non vigilemus pro amore vitae perpetuae? Interdum aliqui ventis se tempestatibusque committunt, et navigant ab Oriente usque ad Occidentem, et ab Occidente usque ad Orientem, sustinentes pericula multa, interdum etiam famem ac sitim amarissime tolerantes; sed haec omnia illi patienter sufferunt propter substantiam perituram: et nos quare pigeat vigilare propter vitam aeternam? 39.2281| Et ideo rogo vos, ut et maturius veniatis, et cum veneritis, magis orare vel psallere, quam otiosis vos vel saecularibus studeatis fabulis occupare. Qui enim ad ecclesiam veniens verbosari voluerit, melius illi fuerat non venisse: quia dum se infructuosis fabulis occupat, nec ipse psallit, nec alios psallere aut lectiones audire permittit. Qui talis est, etsi cum parvo peccato ad ecclesiam venit, cum majori ad domum propriam redit: quia ibi se verbosando studuit vulnerare, ubi psallendo vel orando et sibi et aliis medicamenta potuit providere.

2.

Qualiter orandum. Ante omnia, fratres charissimi, quoties orationi incumbimus, cum silentio et quiete supplicare Deo debemus: quia quicumque voluerit cum alta voce orare, omnibus juxta se stantibus orationis fructum videtur auferre. Rugitus tantum et suspiria vel gemitus audiantur. Nam oratio nostra talis esse debet, qualis fuisse legitur sanctae Annae matris beati Samuelis. Sic enim de illa scriptum est, quia flens orabat, et labia ejus tantummodo movebantur, et vox penitus non audiebatur (I Reg. I, 11 et 13). Audiant haec omnes et imitentur, praecipue illi qui ita alta garrulitate sine ulla verecundia cum strepitu vocis orant, ut juxta se alios orare non permittant. Oremus ergo, sicut dixi, cum suspirio, rugitu vel gemitu, secundum illud propheticum, Rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9). Oremus, inquam, non voce sonante, sed conscientia ad Deum clamante.

3.

Evagationes mentis in oratione Deum summe laedunt. Orantes autem, fratres charissimi, quantum possumus, adjuvante Domino laboremus, ut nulla nobis extranea cogitatio subrepere possit; ne forte aliud habeamus in corde, et aliud proferamus ex ore: ne forte dum lingua Deum rogat, cogitatio in rebus variis occupata ab oratione sensu discedat; et inde acquirat peccatum, unde potuit habere remedium. Si enim apud aliquam potentem personam velles aliquam causam necessariam allegare, et subito aversus ab illo, media interlocutione disrupta, aliquibus te velles occupare scurrilitatibus; qualem te putas injuriam illi personae cum qua loquebaris, inferre? quomodo contra te illius iracundiam commoveres? Si ergo cum homine loquentes, tota intentione animi laboramus, ne aliud cogitantes illi cum quo loquimur injuriam facere videamur; cum Deo in oratione loquentes, et ante tantam majestatem peccatorum nostrorum miserias allegantes, non nos pudet et non erubescimus captivis sensibus huc illucque discurrere, et infelicem mentem multis occupationibus a conspectu divinae majestatis abstrahere? Et ideo unusquisque, antequam in oratione procumbat, omnes cogitationes superfluas ab animi sui intentione, Deo auxiliante, repellat: ut anima nostra sancti Spiritus fervore succensa, omne vitium compunctionis vel orationis igne consumat, et vagas ac volaticas cogitationes longe dispergat; ut solae virtutes tantum et sanctae meditationes in cordibus nostris locum semper inveniant.

4.

Hoc enim quasi adoratur, quod attentius cogitatur. Quid tum unice cogitandum. Si durum nimis est ut nobis in oratione subrepant quae alio tempore cogitare possumus, quid de illicitis cogitationibus? [Omnis enim homo, fratres charissimi, quod tempore orationis attentius cogitat, hoc sibi pro Deo constituit, et hoc quasi Deum habere et quasi Dominum videbitur adorare. Quae res, dilectissimi, nimium mihi aliquoties intolerabilem dolorem incutit et tremorem, cum in ipsa orationis intentione mens ad diversas occupationes saeculi rapitur: et cum videtur aliud agere, longe alibi cognoscitur cogitatione discedere; quasi sit aliquid, quod plus cogitare debeamus. Quando cum Deo loquimur, nil nobis aliud est cogitandum, nisi ut toto corde et toto animo et tota mente peccatorum indulgentiam et Dei gratiam debeamus expetere. Verbi gratia, cuicumque forte in oratione subripitur ut forum cogitet: si forum cogitat, forum adorat. Subripitur illi ut domum quam fabricat aut reparat, ante oculos proponat: quod ante oculos habuerit, hoc adorat. Forte vineas aut hortum aut aliud aliquid cogitat: quod 39.2282| ante oculos cordis proposuerit, hoc in illa oratione adorat. Taceo de malis et forte etiam turpibus cogitationibus vel immundis.] Considerate, fratres charissimi, quaeso vos, et videte quam sit dura ista captivitas, ut lingua quasi cum Deo loquatur, et tota animi intentio ad terram et parietes vel lapides dirigatur. Et si ista quae licite alio tempore vel cogitare possumus vel videre, nimis durum est ut nobis in oratione subrepant; putas illa quae etiam alio tempore illicite cogitantur, quantum mali erit, si ea in oratione positi cogitemus; id est, si cupiditatem, si odium, si iracundiam, aut luxuriam, vel adulteria et caetera his similia inclinati ad orationem ante cordis nostri oculos proponamus? Unde, fratres charissimi, totis medullis conscientiae Dominum deprecemur, ut nos ab ista ludificatione daemonum liberare, et peccatorum nobis indulgentiam donare dignetur.

5.

Pro quibus et quid orandum. Et ideo, dilectissimi fratres, iterum atque iterum rogo, si fieri non potest ut istas captivitates animae ad integrum possitis evadere; vel quantum possumus, auxiliante Domino, laboremus, ut eas vel tardius incurrere videamur: ne forte per negligentiam dum orantes aliud cogitamus, inde apud Deum inveniamus offensam, unde potueramus acquirere gratiam. Oremus ergo, fratres, non solum pro nobis, sed etiam pro omnibus, ubicumque sint, Christianis: nec solum pro amicis, sed etiam pro inimicis Dei misericordiam deprecemur. Et quia beatus Apostolus dicit, Quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26); hoc semper et pro nobis et pro omnibus aliis supplicemus, ut nobis Deus hoc dignetur concedere, quod novit nostrae animae convenire. Ante omnia, fratres, orationem dominicam in oratione dicamus: quia sine dubio libenter orationem exaudit, quam ipse pro ineffabili sua benignitate instituit. Haec ergo, fratres charissimi, si Deo inspirante, sicut consuevistis, libenter accipitis, et nobis facietis gaudium, et vobis praeparabitis regnum: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui regnat cum Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXIV. De quadam psallendi consuetudine, in die Epiphaniae.
1.

De nova psallendi consuetudine. Gaudium, quod mihi Dominus de vestra sancta et fideli devotione concessit, verbis non praevaleo explicare. Plures enim erant anni, quod pro hac re aestuabat animus meus, et tota cordis intentione desiderabam, ut istam psallendi consuetudinem vobis pius Dominus inspiraret. Unde benedico Dominum meum, et quantas possum jugiter gratias ago, qui dignatus est implere desiderium meum. Cum enim vos ego ita psallere desiderarem, quomodo in aliis vicinis civitatibus psallebatur; taliter Deus praeparavit animum vestrum, ut hoc etiam melius, adjuvante Domino, compleatis. Quid nunc inter ipsa gaudia nostra agere convenit, nisi ut totis viribus Domino supplicemus, ut quomodo dedit initium, etiam consummationem dare dignetur; et quibus tam sanctam psallendi contulit devotionem, etiam felicissimam perseverantiam pro sua pietate concedat? Et 39.2283| quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit, salvus erit; et vos quantum potestis, jugi oratione, et cordis compunctione ignem in vobis divini amoris accendite; ne forte flamma charitatis, quae in vobis fervere fideliter coepit, per aliquam negligentiam refrigescat.

2.

Linguae concinant mores; vocibus consonent affectus pii. Et hoc ante omnia non solum orationibus, sed etiam sanctis cogitationibus studete, ut quod verbis psallitis, orationibus impleatis, et Spiritus sanctus, qui vobis sonat in ore, ipse etiam habitare dignetur in corde. Bonum quidem est et satis acceptabile Deo, quando lingua fideliter psallit; sed tunc est vere bonum, quando linguae concordat etiam vita. Consentiant simul voces et mores; ne forte bonae voces contra malos mores testimonium ferant, et ipsa vos lingua vestra redarguat. Si enim aliud sonat in ore, et aliud apparet in opere; quod lingua videtur aedificare, incipit conversatio mala destruere. Vos vero, fratres, non solum suavitas vocis, sed etiam sensus ipsius lectionis teneat occupatos; ut quomodo sonus vocis delectat in auribus, sic virtus ipsius lectionis dulcescat in cordibus, secundum illud quod scriptum est, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine (Psal. CXVIII, 103)! et iterum, Eloquia Domini desiderabilia super aurum, et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII, 11). Qui enim quando psallit, suavitatem tantummodo vocis et compositionem cujusque soni attendit, et quid in ipsis intelligi debeat non attendit, aures ejus accipiunt transitorium cibum, sed ad animam ejus non pervenit Dei verbum; ac si velut ceram quodam modo quis ruminat, et de mellis dulcedine omnino non gustat.

3.

Qualiter inter psallendum concipiantur. Vos vero, fratres, sicut jam supra suggessi, ante omnia virtutes Psalmorum intus attendite. Quando quisque vestrum psallit, versiculum Psalmi, ubi ait, Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me (Psal. CXVIII, 78); conetur superbiam fugere, ut aeternam confusionem mereatur evadere. Quando psallimus, Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27); omnes malas concupiscentias studeamus evadere. Quando psallimus quod beatus est vir, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2); superfluas occupationes et mordaces jocos, otiosos luxuriososque sermones, quasi venenum diaboli respuamus; et lectionem divinam aut ipsi frequentius relegamus; aut si nos ipsi legere non possumus, illos qui legunt libenter et frequenter audire studeamus. Quoties psallimus, Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem reducat (Psal. VII, 5, 6): quando ista et alia dicimus, ne ipsi contra nos tam duram maledictionem proferre videamur, nulli unquam hominum malum pro malo reddamus; ut cum secura conscientia possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Et quia longum est omnia replicare, quae de istis tribus aut quatuor peccatis, id est, superbia, fornicatione vel odio diximus, hoc de reliquis omnibus vitiis sentiamus. Et quotiescumque in Psalmis peccatores maledicuntur, studeamus peccatum fugere; ne ipsi nos videamur ore proprio maledicere. Quoties in Psalmis justi, misericordes, sobrii, casti vel humiles collaudantur, tales esse cum Dei adjutorio laboremus; ut benedictio quae ad illos dirigitur, etiam ad nos divino munere proferatur. Iterum atque iterum rogo atque supplico, ut quotiescumque psallitis, quid in ipsis Psalmis intrinsecus intelligi vel observari debeat, attentius cogitetis; ut dum lingua vestra Dominum laudat, ad animam vestram benedictio divina perveniat: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXV. De ritu psallendi, etc..

39.2284|

1.

Ad orationem genua flectantur. Haec Psalmorum cantum consequatur. Supplico, fratres charissimi, et paterna pietate commoneo, ut quotiescumque oratio indicitur, qui forte pro aliqua infirmitate non potest genua flectere, et dorsum incurvare, vel cervicem humiliare non differat. Quid tibi prodest quod fideliter psallis, si posteaquam psallere desinis, Deo supplicare nolueris? Et ideo unusquisque, quando psallere cessaverit, cum omni humilitate oret et supplicet Domino; ut quod verbis protulit ex ore, Deo auxiliante, implere mereatur in opere. Sic est psallere, fratres, quomodo sementem iterum orando sepelire vel tegere. Sicut enim qui seminat in agro, si arando cooperire dissimulaverit, venient volucres, et totum quod seminatum esse videbatur diripient: ita qui in agro cordis sui seminaverit verbum Dei, et psallendo vel legendo asperserit, nisi postea orando in corde suo recondiderit, et quodam modo sepelierit, venient volucres, id est, cogitationes saeculi hujus, volatiles, inanes et vacuae, et rapient quod in corde fuerat seminarum. Ei ideo ubi cessaverit aliquis psallere, non cesset orare, si vult in agro cordis sui messem divinae misericordiae proficere.

2.

Ne stando fiat. Rogo vos, fratres, quoties in altario oratur, et vos inclinate capita vestra; ne forte si stantes vultis orare, impleatur in vobis illud quod de Pharisaeo scriptum est qui stans orabat: plus enim placuit Deo Publicanus, qui incurvatus accusabat peccata sua, quam ille Pharisaeus qui stans laudabat merita sua. Et illud observate, fratres, ne forte dum alii orant, alii otiosis fabulis occupentur; ne de medicamentis sibi vulnera faciant, et inde se perdant unde se liberare potuerant. Qui haec faciunt, et pro se et pro aliis quos impediunt, malam rationem sunt in die judicii reddituri. Et hoc admoneo simul et rogo, fratres, quoties clamatum fuerit, ut vos benedictioni humiliare debeatis, non vobis sit laboriosum capita inclinare; quia non vos homini, sed Deo humiliatis.

3.

Dolet ad vigilias tardius venientes, et verbum Dei negligentes. Verbum Dei pluvia. Verbum Dei lumen est. Et licet, fratres charissimi, de vestra ferventi devotione multum gaudeam; tamen quia sunt aliqui, qui tardius ad vigilias veniunt, et ubi verbum Dei recitari coeperit, cito discedunt, rogo ut eos admoneatis, et vestro sancto ac salubri consilio ut vos imitari debeant provocetis. Quantum est hoc, fratres mei, quod eos occupatos tenere videmur? Et ipsi videtis quia vix est dimidiae horae spatium; cum tamen, ut pauperes homines, vel quosque artifices de suis non retardemus operibus, quoties sermo futurus est, maturius faciamus psalmum quinquagesimum dici, ut non tardius, sed semper hora consuetudinaria de ecclesia exeatur. Et rogo vos, fratres, si nobis inter tantas occupationes et intolerabiles labores non piget per diversa volumina Scripturarum excurrere, et cum grandi studio vobis medicamenta spiritualia providere; quare alicui ex nostris laboriosum sit accipere, cum nobis non pigeat erogare? Et quia sermo qui recitatur, obedientibus erit in remedium, negligentibus in judicium; bene faciet unusquisque, si verbi Dei pluviam in agro cordis sui libenter exceperit: ne forte si dissimulaverit remedium salutis accipere, postea necesse sit illi guttam refrigerii inter inferni flammas inquirere. Illam pluviam dico, fratres charissimi, nos desiderare 39.2285| debere, de qua Moyses dicit, Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2). Certum est enim, fratres dilectissimi, quia qualis est messis ista terrena, quoties pluviam aut tarde aut post multos menses acceperit, talis est anima quae verbum Dei frequentius audire noluerit. Et quia lex Dei non solum pluvia, sed et lumen est, secundum quod scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105); qui lumen verbi Dei dedignatur accipere, timeat ne ei necesse sit aeternas tenebras sustinere. Sed credimus de Dei misericordia, quod per sanctam admonitionem et Deo placitam castigationem vestram, etiam negligentes ad fervorem sunt vestrae fidei suscitandi; ut et de vestra et illorum salute duplex gaudium habere possimus: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXVI. Ut genua flectantur in oratione, et de verbis otiosis vitandis.
1.

Ad preces genua flectantur, aut prae infirmitate dorsum et caput inclinentur. Id Publicanus observans auditur; id negligens Pharisaeus despicitur. Rogo et admoneo vos, fratres charissimi, ut quotiescumque juxta altare a clericis oratur, aut oratio diacono clamante indicitur, non solum corda, sed etiam corpora fideliter inclinetis. Nam dum frequenter, sicut oportet, et diligenter attendo, diacono clamante, Flectamus genua; maximam partem velut columnas erectas stare conspicio: quod Christianis dum in ecclesia oratur, omnino nec licet, nec expedit, non enim propter nos, sed propter vos diaconus clamat. Et ideo quia ad vos specialiter vox illa, vel maxime ad negligentes dirigitur, justum est ut a vobis fideliter impleatur. Sit ergo vox illa obedientibus in remedium; quia inobedientibus erit in testimonium, propter illud quod scriptum est, Maledictus qui facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Sed et illud timendum est, fratres, quod Apostolus dixit, et omnimodis observandum, Instate orationi vigilantes in ea (Coloss. IV, 2); et iterum, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 17, 18). Et Dominus, Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); et iterum, Oportet semper orare et non deficere (Luc. XVIII, 1). Et ideo qui pro aliqua infirmitate non potest genua flectere vel dorsum curvare, vel caput non pigeat inclinare; considerans per hanc humilitatem Publicanum illum Dei misericordiam consecutum, qui ad coelum oculos levare non audebat, sed inclinato in terram capite pectus tundebat, et peccata intus inclusa quasi judex severissimus verberabat: et ideo meruit ut de eo Dominus dicere dignaretur, Descendit hic Publicanus justificatus in domum suam magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Ibid., 14). Exemplum etiam ipsius Pharisaei considerandum est et timendum; ne pro eo quod stans oraverit, ideo non meruerit exaudiri.

2.

Qui negat in se peccatum esse grave. Si in vestibus macula, in anima potius timeatur. Sed forte sunt aliqui, qui ideo genua nolunt flectere, quia se credunt peccata gravia non habere. Avertat hoc Deus a sensibus christianis. Ille periculosius peccat, qui se graviter peccare non putat: et tunc maxime impugnationem custinet, quando se impugnari non sentit. Sed dicit aliquis: Quis est qui se peccatorem esse non credat? Sine dubio ille se peccatum grave habere non credit, qui prostratus aut incurvatus animae suae remedium 39.2286| non quaerit. Sed forte timet aliquis ne pretiosis vestimentis suis injuriam faciat. Qui timet ne orando inquinentur vestimenta sua, plus timeat ne non orando sordida remaneat anima sua. Plus enim apud nos valere debet anima nostra, quam tunica: et valde timendum est ne dum vestis nitida custoditur, multis peccatis ac negligentiis anima sordidetur.

3.

Hanc corporis demissionem homini exhibemus. Eam in precibus exhibuerunt sancti, et ipse Christus. Vellem tamen scire de illis qui nec genua flectunt, nec inclinare capita volunt, si aliquid sibi satis necessarium aut a judice aut ab aliqua potenti persona expeterent, utrum stantes et erecto capite negligenter et tepide supplicarent. Rem terrenam ab homine terreno quaerimus, et prope usque ad terram nos humiliter inclinamus: et a Deo remissionem peccatorum et aeternam requiem inquirentes, nec capita nostra inclinare dignamur. Non ita legimus de beato Elia et Elisaeo (IV Reg. 4) vel caeteris sanctis, de quibus legitur quod frequenter prostrati in terram, ad Deum cum omni contritione oraverint. Et de ipso Domino nostro in Evangelio scriptum est, quod procidens in terram ita oraverit, ut ab eo guttae sanguinis stillarent (Luc. XXII, 41 et 44). Quid enim indigebat Christus ut taliter supplicaret? Non ille quidquam indigebat, sed nobis exemplo suo orationis remedia praeparabat. Orat misericordia, et non orat miseria, orat charitas, et non orat iniquitas. Prostratus in terra orat Medicus, et non inclinatur aegrotus. Orat innocentia, et non orat nequitia: orat qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; et non prosternitur multis peccatis obnoxius. Orat Judex, et desiderat parcere; et non orat reus, ut indulgentiam mereatur accipere: orat judicaturus, et orare dissimulat judicandus. Non ergo pigeat, si infirmitas non prohibet, ut se unusquisque in terram prostratus humiliet.

4.

Aliter nequit de fonte gratiae bibi. Ad ecclesiam, fratres, quasi ad fontem vivum et ad spiritualem fluvium, convenire debemus, ut accipiamus aquam illam vivam, de qua Dominus dixit, Qui sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37, 38); et iterum, Qui biberit aquam quam ego dabo, non sitiet unquam: sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Id. IV, 13 et 14). Ad istum ergo fontem feliciter currit, qui ad ecclesiam fideliter venit. Sed sicut de fonte terreno et corporali fluvio non potest aliquis bibere, si se noluerit inclinare; ita et de vivo fonte Christo et sancti Spiritus fluvio nemo aquam vivam haurire poterit, nisi se humiliter inclinare voluerit; propter illud quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).

5.

Aut benedictionis divinae ros percipi. Et illud similiter admoneo, fratres charissimi, quoties diaconus clamaverit ut vos ad benedictionem humiliare debeatis, et corpora et capita fideliter inclinetis; quia benedictio vobis, licet per hominem, non tamen ab homine datur. Nec attendatis si forte negligens est qui exhibet; sed Dominum respicite qui transmittit: benedictio enim quae vobis datur, ros et pluvia coelestis esse cognoscitur. Sic enim et Moyses ait: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Et optime nostis, fratres, quia pluvia si montem nimis erectum invenerit, cito in vallem decurrit. Et ideo qui se ad accipiendam benedictionem humiliter inclinantes, quasi valles faciunt, ipsi pluviam divinae benedictionis accipiunt: et impletur in eis illud quod scriptum est, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Luc. III, 5). Quid est, Omnis vallis implebitur; nisi, Omnis qui se humiliat, exaltabitur? Quid est, Mons et collis humiliabitur; nisi, Qui se exaltat, deprimetur? Ipsi tamen in oratione genua flectere, vel capita sua benedictioni dissimulant inclinare, qui stantes in ecclesia magis eligunt verbosari quam psallere.

6.

In ecclesia vel orandum vel psallendum. Garrientium duplex culpa. Unde rogo vos, fratres, admonitiones, 39.2287| imo preces nostras, libenter, sicut consuevistis, accipite; et venientes ad ecclesiam hoc solum quod in ecclesia fieri expedit, agite: id est aut orate aut psallite; ut et orando peccatorum veniam accipere, et psallendo ad spiritualem possitis laetitiam pervenire. Qui enim in ecclesia ineptis et incongruis fabulis occupatur, quasi venenum et gladium reliquis hominibus ingerere vel praebere cognoscitur, dum verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit. Qui enim talis est, et pro sua et pro aliorum destructione in die judicii redditurus est rationem. Sicut enim fideliter psallentes et humiliter supplicantes, et pro se et pro aliis, quibus exemplum vitae praebuerint, accepturi sunt gloriam; ita illi qui e contrario non aedificationis, sed destructionis exempla praebuerint, et pro se et pro aliis passuri sunt poenam. Qui psallere dissimulat, vel taceat et silentium praebeat; ut si se non aedificat, vel alios exemplo malo non destruat: quia timendum est illud quod Dominus in Evangelio dicit, Omne verbum otiosum quodcumque locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Rogo vos, fratres, si extra ecclesiam occupari otiosis sermonibus malum est; putatis in ecclesia verbosari quale peccatum est? 7. Diabolus maxime contra se instructos impugnat. Recapitulatio. Diabolus enim, fratres charissimi, tunc maxime impugnare nos consuevit, quando nos contra se spiritualibus armis praeparatos esse cognoverit: et quia nos non potest corporaliter de Ecclesiae conventu repellere, in ipsa ecclesia infructuosis nos studet sermonibus occupare; ut nobis per inanes et vacuas, aut forte etiam mordaces collocutiones ac sordidas cogitationes, divinae lectionis fructum vel orationis remedium possit auferre: ut corpore tantum videamur in ecclesia stare, et corde vel cogitatione longe a conspectu divinae majestatis abscedere. Et ideo quantum possumus, cum Dei adjutorio contra illius insidias repugnemus, secundum illud quod ait beatus apostolus Petrus, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8, 9): et illud quod scriptum est, Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi IV, 7). Quapropter, fratres charissimi, rogo vos ut contra istas durissimas captivitates animae, auxiliante Domino, quantum possumus repugnemus: et otiosas fabulas, quas etiam extra ecclesiam noxias esse novimus, praecipue intra ecclesiam quasi venena diaboli fugiamus. Et quotiescumque diaconus clamaverit ut aut in oratione genua flectere, aut benedictioni inclinare capita debeatis, obedienter hoc et fideliter cum vera humilitate faciatis; ut et orando pectora vestra ab omnibus malis liberari, et benedictionem accipiendo bonis spiritualibus mereantur impleri: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXVII. De periculo sacerdotis et de raptorum correptione.
1.

Sacerdotum onera. Tenentur praedicare. Contradicentes qui. Si diligenter attenditis, fratres charissimi, omnes sacerdotes Domini, non solum episcopos, sed etiam presbyteros et ministros ecclesiarum, in grandi periculo esse cognoscitis. Ipsis enim contestatur Spiritus sanctus dicens, Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isai. LVIII, 1): et iterum, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). De ipsis etiam Apostolus dicit, Obedite praepositis vestris et subjacete eis; ipsi enim pervigilant tanquam rationem reddituri de animabus vestris (Hebr. XIII, 17). Si pro se, fratres charissimi, 39.2288| unusquisque vix poterit in die judicii rationem reddere, quid de sacerdotibus futurum est, a quibus sunt omnium animae requirendae? Et ideo considerantes periculum nostrum, orate pro nobis, ut commissis nobis gregibus ita spiritualia pascua studeamus jugiter providere, ut pro eis rationem bonam reddere mereamur. Considerate ergo, fratres charissimi, quid sit quod volo vestrae Dilectioni suggerere: si tamen orantibus vobis merear, ut adjuvet me qui terret me. Inter caetera praecepta sua beatus Apostolus hoc etiam ait, Episcopum potentem esse debere in doctrina sana contradicentem redarguere (Tit. I, 9). Magnum opus, sed gravis sarcina. Sperabo tamen in Deum, quoniam adjuvantibus vobis in oratione pro nobis, liberabit nos de laqueo venantium et a verbo aspero. Nulla enim causa est quae magis faciat dispensatorem Dei pigriorem ad arguendos contradicentes, quam timor verbi asperi. Dum enim timemus detractiones, irrisiones et opprobria hominum superborum, dumque ab eis in terrena substantia metuimus praegravari, timentes perdere temporalia, minus quam oportet praedicamus aeterna: et dum per illorum nequitiam aliquid mundanum perdere formidamus, peccatorum suorum vulnera medicamentis spiritualibus curare negligimus. Unde timendum est, ne et pro nobis et pro illis, quibus pro amore terrenarum rerum non loquimur, duram rationem in die judicii reddere compellamur. Videamus ergo quid sit, contradicentes redarguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo, plurimi male vivendo, etc.. Audirem et crederem, si quod abstulisti Judaeo, redderes Christiano.

2.

Alia objectio. Forte et hoc secum cogitat aliquis, et dicit: Multi sunt Christiani divites, avari vel cupidi; non habeo peccatum, si illis abstulero, et pauperibus dedero: unde enim illi nihil boni faciunt, mercedem habere potero, si ego eleemosynas dedero. Etiam in hac re parcat unusquisque animae suae; quia hujusmodi cogitatio ex diaboli calliditate suggeritur. Nam etiamsi totum tribuat quod abstulerit, addit potius peccata sua, non minuit. Diximus contra unum vitium rapinarum etc.. Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem. Haec ergo, fratres, si secundum vestram consuetudinem fideliter et diligenter attenditis, et impietatem avaritiae vel cupiditatis poteritis evadere, et pro operibus misericordiae ad aeterna praemia feliciter pervenire, praestante Domino nostro, etc.

SERMO CCLXXXVIII. Castigatio ad eos qui uxores habent, et adulteria committere nec erubescunt nec metuunt; aut ante uxores, aut post uxores concubinas infelici consortio voluerunt adhibere .
1.

Virtutes quatuor necessariae. Rogo vos, fratres, ut attentius cogitemus causam salutis nostrae, ut et illa omnia quae de futuro judicio scripta sunt, possimus evadere, et ad illam beatitudinem quae nobis promissa est, mereamur feliciter pervenire. Quantis possumus viribus, cum Dei adjutorio charitatem, justitiam, misericordiam, tantum simul et castitatem 39.2289| servare tota intentione studeamus; ut ista coelesti et spirituali quadriga ad paradisi principalem patriam rapiamur. Eamus illuc interim corde; et cum dies judicii venerit, sequemur et corpore: ut in nobis impleatur illud quod Apostolus dixit, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20); et illud, Cum Christus apparuerit vita vestra, et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Nullam ergo de istis virtutibus quatuor minus quam expedit diligamus. Quid enim tibi prodest, si charitatem habere videaris, et justitiam habere non velis? Aut quid te adjuvare poterit, si misericordiam habere te dicas, et castitatem non habendo, te ipsum odio habeas, secundum illud quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6)?

2.

Castitas rara. Adulteri multi. Saepe ab episcopo admonentur. Sed et ab unoquoque debent corripi. Alias peccatorum fit particeps. Correpti et non correcti ad episcopum deferantur. Ob sceleratum unum quandoque punitur Respublica. Et quia castitatem valde paucos servare velle cognoscimus, de ipsa castitate attentius admonemus, propter illud quod scriptum est, Neque fornicarii, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt: et illud, Neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Sed quod pejus, est multi sunt qui etiam cum uxores videantur habere, persuadente diabolo castitatem dissimulant custodire; sed aut cum suis aut alienis ancillis, vel etiam uxoribus aut filiabus extraneis, libidinis furore succensi, ita adulteria committere nec metuunt nec erubescunt, ut nec Dominum timeant, nec homines revereantur. Sed justum erat, fratres, ut apud illos qui tales sunt, deberent tam frequentes et tot annorum admonitiones nostrae proficere; ut nec de medicamentis sibi vulnera facerent, nec inde se occiderent, unde se vivificare poterant: quia castigatio sacerdotis, sicut obedientibus ad gloriam, ita inobedientibus erit ad poenam. Et quia illi, sicut jam dixi, neque Dominum reverentur, nec homines metuunt; vos qui Christo inspirante et fidem et charitatem fideliter custoditis, si quando aliquos tam sacrilega peccata committere cognoveritis, et semel et secundo et tertio castigate: et si vos audire noluerint, nec colloquium cum eis habete, nec ad vestrum convivium eos revocate, nec in illorum mensis cibum cum eis sumite, secundum illud quod Apostolus ait, Cum hujusmodi nec cibum sumere (Id. V, 11); ut vel sic erubescant, dum se vident ab honestis et Deum timentibus exsecrari. Si enim quod suggero non fuerit factum, quicumque ille est qui fratrem suum aut vicinum suum adulteria committere novit, si illum arguere noluerit, in peccatis ejus particeps illius erit, secundum illud quod scriptum est, Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18); et illud quod ait Apostolus, Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Illi autem qui adulteros nec ipsi arguunt, nec in notitiam sacerdotibus sacrilegos ponunt, suspicionem nobis faciunt, quod ideo illos non arguunt, quia et ipsi talia peccata committunt. Mihi enim sufficit quod grandi dolore animi et infinito gemitu clamo. Vos vero si a vestris et ab alienis peccatis liberi esse vultis, nolite parcere talibus; et si vos secretius et frequentius admonentes audire noluerint, facite hoc ad humilitatis nostrae notitiam pervenire, secundum illud quod in Evangelio dicitur, Corripe illum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, dic Ecclesiae: id est, pone in notitia sacerdotis. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15, 17). Sed quod pejus est, dum illi qui tantum malum committunt, ab aliquibus non solum non corripiuntur, verum etiam palpantur et blande accipiuntur; ipsi ideo sacrilegia et crimina nutriunt, et sine ullo timore ac verecundia perpetrant. Sed nos timere illud debemus quod 39.2290| de Achar, qui de Jericho regulam auream furatus fuerat, scriptum est; quando pro unius hominis peccato super omnes ira Dei desaeviit, et non requievit furor Dei a populo, donec ille qui malum fecerat, Domino jubente, contereretur (Josue VII, 2, 11).

3.

Adulteria sibi putant viri licere: non eis magis licent quam feminis. Cum enim illi de quibus loquimur uxores suas castas esse velint, qua conscientia nefanda committunt, et dicunt sibi licere quod eis omnino non licet; quasi alia praecepta viris Deus dederit, alia feminis? Dicat quicumque ille est, qua lege permittente crimina ista committat; cum et divina et humana lege omnia adulteria puniantur. Ideo tamen hoc malum non prohibetur, quia a multis committitur. Sed quanto ab hominibus minus distringitur, tanto divino judicio gravius vindicatur. Nam illud quale est, quod in hanc impudentiam prorumpunt, ut dicant haec tam crudelia mala viris licere, et feminis non licere? Nec attendunt quod viri et feminae aequaliter sint Christi sanguine redempti, et simul sacrosancto lavacro sint abluti, et ad altare Domini accedentes, corpus et sanguinem Domini simul accipiunt, et non est apud Deum discretio masculi et feminae, nec est personarum acceptor Deus? Ergo quod feminis non licet, similiter et viris non licuit unquam, nec licere poterit. Sed infelix consuetudo intromissa est, ut si uxor inventa fuerit cum servo suo, puniatur; si autem vir cum multis ancillis in libidinis cloaca volutetur, non solum non puniatur, verum etiam a suis similibus collaudatur; et sibi invicem loquentes, quis hoc amplius fecerit, cum risu et cachinno stultissimo confitentur. Sed istorum risus in die judicii vertetur in planctum, et eorum joca convertentur in vulnera. Et hoc illi faciunt, qui futurum Dei judicium nec credunt, nec metuunt.

4.

Peccata sunt mortalia. Quandoque etiam uxorem cognoscere non est sine peccato. Ego cum libera conscientia clamo pariter et contestor, quod quicumque habens uxorem, adulteria commiserit, nisi poenitentia prolixa et uberes eleemosynae subvenerint, et a peccato ipso cessaverit, et si quomodo solet fieri, subito mortuus fuerit, in aeternum peribit, nec illi nomen christianum proderit: quia non solum non fecit quod Christus jussit, verum etiam quod Christus prohibuit perpetravit. Cum enim etiam uxorem cognoscere, excepto desiderio filiorum, peccatum sit; quid de se cogitare aut quam spem sibi promittere possunt, qui conjugia habentes, per adulterium hoc sibi praeparant, unde in infernum descendant, nec volunt audire Apostolum dicentem, Tempus breve est; superest ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29): et illud, Ut sciat unusquisque suum vas possidere in honore et sanctificatione; non in passione desiderii, sicut gentes quae spem non habent (I Thess. IV, 4, 5)? Considerate quod qui uxoribus, excepto desiderio filiorum, utuntur, si assiduas eleemosynas non dederint, sine peccato esse non possunt. Et si hoc de matrimonio legitimo dicitur, putas quid de illis futurum sit in die judicii, qui aut publica aut occulta adulteria committere sine ulla divini timoris consideratione praesumunt; de quibus scriptum est, Peccatores et adulteros judicabit Dominus (Hebr. XIII, 4); et illud Apostoli quod jam supra dictum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt? Quid tibi prodest, infelix quicumque es ille, quod christianus vocaris, si peccato adulterii a regno Dei excludi merueris?

5.

Concubinatus valde frequens. Peccatum non putatur. Adulterio pejus peccatum est. Consuetudo Romae circa nubentes non virgines. Et hoc rogo, fratres charissimi, et admoneo Charitatem vestram, ut quicumque uxores accepturi sunt, virginitatem usque ad nuptias servent: quia quomodo nullus est qui sponsam violatam velit accipere, sic nullus se debet ante nuptias adulterina commixtione corrumpere. Sed, quod pejus est, plures sunt qui sibi concubinas adhibent, antequam uxores accipiant: et quia grandis multitudo est, excommunicare omnes 39.2291| non potest episcopus, sed cum gemitu et suspiriis multis tolerat et exspectat, si forte pius et misericors Dominus det illis fructuosam poenitentiam per quam possint ad indulgentiam pervenire. Et quia hoc malum in consuetudinem est missum, ut putetur non esse peccatum: ecce coram Deo et Angelis ejus profiteor, quod sive ante uxorem, sive post uxorem, quicumque sibi concubinam adhibuerit, adulterium committit; et ex hoc pejus adulterium, quia cum nulla ratione liceat publice, hoc sine ulla verecundia quasi ex lege committat. Denique etiam ex hoc agnoscimus non leve esse peccatum, ut quoscumque ipsae conceperint, non liberi, sed servi nascantur. Unde etiam et post acceptam libertatem, haereditatem patris nulla lege et nullo ordine accipere permittuntur. Etiam vide utrum sine peccato esse possit, ubi decus generosi sanguinis ita humiliatur, ut de hominibus nobilissimis servi nascantur. Nam in tantum grave peccatum est, ut in civitate Romana qui voluerit uxorem ducere, si se virginem non esse cognoscit, ad accipiendam benedictionem nuptialem venire penitus non praesumat. Etiam videte quam durum sit, ut cum illa quam optat ducere, benedictionem non mereatur accipere.

6.

Concio quasi speculum. Sed quando ista suggessimus, timeo ne sint aliqui, qui nobis potius quam sibi velint irasci. Sermo enim noster quasi speculum Charitati vestrae proponitur: et ideo quomodo matrona, quando speculum attendit, in se potius quod tortum vidit corrigit, et non speculum frangit; ita et unusquisque vestrum quoties in aliqua praedicatione cognoscit foeditatem suam, justum est ut magis se corrigat, quam contra praedicatorem, velut contra speculum velit irasci. Sic et illi qui aliquas plagas accipiunt, magis volunt vulnera curare, quam medicamenta contemnere. Ne ergo etiam ex hoc aliquis dupliciter peccet, si contra spiritualia medicamenta irasci voluerit, non solum patienter, sed etiam libenter accipiat quae dicuntur: quia jam ex aliqua parte a malo cognoscitur declinare, qui salubrem castigationem voluerit libenter accipere; et cui mala sua displicent, jam illi ea quae bona sunt placent, et sic quanto se a vitiis separaverit, tanto virtutibus propinquabit. Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCLXXXIX. De Castitate.
1.

Juvenum incontinentiam non excusat aetas. Quandocumque castitatem, fratres charissimi, secundum quod decet et expedit, commendamus, forte adolescentes et adhuc in viridi aetate positi dicunt: Juvenes homines sumus, continere non valemus. Quibus nos respondere et possumus et debemus, ne forte ideo castitatem custodire non possint, quia amplius manducant quam expedit, et vinum amplius accipiunt quam oportet, familiaritatem mulierum vitare nolunt, atque earum suspectam societatem habere nec metuunt nec erubescunt. Qui tales sunt, audiant Apostolum dicentem: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18); et illud, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18): et illud Salomonis, Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos (Eccli. XIX, 2). Illi vero qui dicunt quod castitatem servare non possint, respondeant nobis utrum uxores habeant, an non. Si habent, quare non attendunt illud quod Veritas in Evangelio ait, Omnia quaecumque vultis ut faciant 39.2292| vobis homines, et vos facite illis similiter (Matth. VII, 12): et quare non servant fidem uxoribus suis, quam sibi ab eis servari desiderant? Cum enim vir a virtute nomen acceperit, et mulier a mollitie, id est, fragilitate; quare contra crudelissimam bestiam libidinem vult unusquisque uxorem suam victricem esse, cum ipse ad primum libidinis ictum victus cadat?

2.

Damnat justitiae lex, si conjugati sint; imo etiamsi nondum conjugati. Hoc loco forte qui adhuc uxoribus non sunt conjuncti, dicunt se excusare posse, quia conjugia non habent, quibus fidem servare debeant; et propterea continere non possint. Istis qui istam falsam et miserabilem excusationem conantur praetendere, justissime responderi et potest et debet; quia nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quae licebant. Cum uxorem accipere liceat, et contra omnium Scripturarum auctoritatem adulterium committere nunquam liceat; quare cum Dei gratia non accipis quod licet, et cum Dei offensa praesumis quod non licet? Velim tamen scire, si illi qui uxores non habent, et priusquam conjugiis copulentur, adulteria committere nec metuunt nec erubescunt, utrum velint sponsas suas, antequam ad nuptias veniant, ab aliquibus adulteris violari? Cum enim nullus sit qui hoc patienter accipiat, quare unusquisque sponsae suae non servat fidem, quam sibi ab ipsa servari desiderat? Quare uxorem virginem optat accipere, cum ipse sit corruptus? Quare viventi uxori desiderat copulari, cum per adulterium in anima jam ipse sit mortuus; secundum illud quod scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20)? et illud quod terribiliter clamat Apostolus, Fornicatores judicabit Deus (Hebr. XIII, 4); et illud, Neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9): et iterum, Omnes adulterantes et adulteri tanquam clibanus corpus eorum (Osee VII, 4) ?

3.

Fornicatio putatur viris licere, non feminis. Sexus uterque iisdem legibus tenetur. Sed forte putant aliqui, quod feminis ante nuptias fornicari non liceat, sed viris liceat. Ista punienda, et nimium gravia mala, quod pejus est, ideo a multis viris sine ullo timore Domini committuntur; quia ita a pluribus in consuetudinem missa sunt, et ita vilia vel levia ducuntur, ut nec jam inter gravia crimina putentur. Nam in fide catholica quidquid mulieribus non licet, omnino nec viris licet. Uno enim pretio, id est, Christi pretioso sanguine redimuntur et viri simul et feminae: in unam fidem vocantur, et in uno Ecclesiae corpore congregantur; simul Baptismi sacramenta percipiunt, simul ad altare ad accipiendum corpus et sanguinem Christi accedunt, simul utrique sexui praecepta donata sunt. Cum haec ita sint, qua fronte vel qua conscientia quod et viris simul et mulieribus non licet agere, soli viri se credunt impune committere? Sed et illi qui hoc facere praesumunt, pro certo cognoscant quod si cito se non emandaverint, et eis fructuosa poenitentia non subvenerit, et sic subito de hac luce rapti fuerint; aeterna illos flamma sine ullo remedio cruciabit.

4.

Concubinatus. Nunquam licuit. Adulterio sceleratior est. Et illud quale est, quod multi virorum ante nuptias concubinas sibi assumere non erubescunt, quas post aliquot annos dimittant, et sic postea legitimas uxores accipiant. Tractant enim apud se, ut prius de multis calumniis et rapinis, et injustas divitias et iniqua lucra conquirant; et postea contra rationem plus nobiles quam ipsi sunt vel ditiores uxores accipiant. Ecce quantis malis se obligant, qui non solum luxuriae, sed etiam avaritiae vel cupiditati infeliciter servire desiderant. Unde coram Deo et Angelis contestor, atque denuntio ista mala et semper prohibuisse, et nunquam ei placita fuisse: quia praecipue temporibus christianis concubinas habere nunquam 39.2293| licuit, nunquam licebit. Sed quod pejus est, faciunt hoc multi viri jure fori, non jure coeli; non justitia jubente, sed libidine dominante. Cum enim Apostolus conjugia habentibus dicat, Tempus breve est, et superest, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29); et illud, Abstinete ad tempus, ut vacetis orationi (Ibid. V, 5): quomodo adulteras concubinas permittit habere, qui castitatem servare et in conjugiis positis praecepit? Pro qua re iterum atque iterum voce libera clamo, quia qui ante legitimas nuptias concubinam sibi adhibere praesumit, pejus peccatum facit, quam qui adulterium committit: quia qui adulterat, adhuc tam grave malum secrete vult agere, in publico autem aut metuit aut erubescit committere; ille vero qui publice concubinam habere voluerit, fronte impudentissima rem exsecrabilem, toto populo vidente, licenter se putat admittere.

5.

A multis admittitur. Et ideo excommunicatione non punitur. Benedictionem nuptialem non meretur qui virgo non est. Sed forte illi qui isto peccato non sunt maculati, dicunt: Quare qui hoc agunt a communione non suspenduntur? Ideo enim tantum scelus a sacerdotibus minime vindicatur, quia a multis admittitur. Si enim unus aut duo aut quatuor vel quinque mala ista facere praesumerent; et poterant et debebant non solum a communione suspendi, sed etiam a colloquio et convivio christiani populi separari secundum illud Apostoli, Cum hujusmodi nec cibum quidem sumere (Id., 14): multitudo tamen peccantium, sicut jam dictum est, prohibet sacerdotes Domini in illis distinguere. Faciunt tamen boni sacerdotes quod possunt, et cum perfecta charitate contendunt orare et suspirare jugiter, et gemitus ac rugitus effundunt; ut in quibus propter infinitam multitudinem non possunt severitatem vel disciplinam ecclesiasticam exercere, monendo vel orando pro eis possint eos vel aliquando ad poenitentiam provocare. Unde iterum atque iterum rogo pariter et contestor, ut qui uxorem optat accipere, sicut illam virginem invenire desiderat, ita ipse usque ad nuptias virgo sit: quia si non fuerit, benedictionem accipere cum sponsa sua non merebitur; et impletur in eo quod scriptum est. Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo (I Cor. VII, 29). Jam vide si poenitentiae remedium non subvenerit, quid de illo erit, vel qua sententia eum necesse erit in futuro judicio subjacere, qui jam in saeculo benedictionem cum sponsa sua non fuit dignus accipere.

6.

Adulteris deest fides. Et illud attendite, fratres, si in tam gravi periculo sunt qui uxores non habent, et aut concubinas sibi adhibent, aut adulteria admittunt: quid de se infelices illi cogitant, qui forte conjugia habentes adulterant, et insano furore vel crudeli infelicitate de judicio Dei desperant; qui nec supplicia inferni formidant, nec desiderant praemia aeterna? Si enim fidem haberent, utique Deo crederent, et venturum judicium cum tremore metuerent. Probatur enim quia hominibus credunt, et Deo non credunt; ut publice, ubi homines vident, adulteria timeant; et secrete, ubi Deus videt, omnino non timeant. Si qualemcumque scintillam fidei haberent, sicut non permittunt servos suos in praesentia sua peccare; ita nec illi in conspectu Domini sui adulterare praesumerent. Sed de talibus clamat per prophetam Spiritus sanctus, Dixit, inquit, insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Certum est enim quia non credit Deum esse, qui in tenebris et in occulto illa praesente Deo facit, quae publice facere praesentibus hominibus pertimescit: nescit infelix quia vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17). 7. Excusant se quos negotia diu ab uxoribus separant. Inde se damnant. Sed forte dicit aliquis: Ecce compellente negotio aut jubente rege ab uxore tot mensibus aut annis separatus, quomodo castitatem servare possim? Cui justissime responderi potest, ut redeat ad uxorem suam. Sed cum hoc negotiatori dixero, potest mihi dicere quia si negotium dimiserit, 39.2294| non habeat unde vivat. Militans dicit, Si exercitum dimisero, iracundiam regis incurro. Istis talibus veraciter dici potest, si timet regem, et ideo non redit ad uxorem suam propriam; debet timere Deum, ut non tangat alienam. Nam quomodo illum, qui non jussus relicto exercitu revertitur ad uxorem suam, rex potest occidere; sic et illum qui longe positus adulterat, potest Deus perpetua poena damnare. Rogo vos, fratres charissimi, si propter negotii necessitatem et regis jussionem unusquisque ab uxore sua interdum etiam longo tempore separatur; quare propter Deum et animam suam tam longo spatio temporis castitas non servatur? Meretur ergo negotium, meretur regis jussio, ut tantis diebus non agnoscatur uxor propria: et non meretur amor et jussio Dei, ut non contingatur aliena? Sed qui hoc propter negotiandi lucrum et regis imperium servant, et propter Deum servare dissimulant; sciant qui talia agunt, quod si eis non poenitentia subvenerit, cum ante tribunal Christi stare coeperint, ab auditu malo liberari non poterunt: sed dicetur illis, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). 8. Militum petulantia reprimitur. Et illud quale est, quod aliquoties vir fortissimus procedens ad praelium forte non minus decem inimicos occiderit, et ex ipsa victoria aliquam puellam de praeda accipiens, dum cum illa per adulterium jungitur, anima sua peccati gladio interficitur. Et videte quantum malum sit, ut aliquis crudelior existat in se, suam animam occidendo per luxuriam, magis quam per carnalem victoriam adversariorum corpora trucidando. Vere lugendum est et dolendum, ut ille qui, sicut jam dixi, decem adversarios vicit, ab una muliere superetur; et qui tot inimicos occidit in corpore, ab una puella juguletur in corde. Vere nimis grave malum est, ut vir fortis qui ferro non vincitur, libidine superetur; et eum mollia aut blanda subvertant, quem dura non superant; et qui esse captivus vel servus hominibus dedignatur, servus esse peccati mereatur; cum indignius sit mente servire quam corpore, secundum quod scriptum est, A quo enim quis vincitur, hujus et servus efficitur (II Petr. II, 19). 9. Conclusio. Haec ergo, fratres charissimi, si vobis ego non dixero, rationem pro animabus vestris in die judicii redditurus ero. Quicumque autem magis mihi irasci, quam se emendare voluerit, non habet unde per ignorantiam se possit ante tribunal aeterni Judicis excusare; ut dicat se non fuisse admonitum, nec a malis prohibitum, nec ad ea quae sunt Deo placita castigatione et admonitione frequentissima provocatum. Sed credimus de Domini misericordia, quod ita negligentibus quibusque inspirare dignabitur, ut sibi magis vel peccatis suis quam medicamentis sacerdotalibus irascantur: et quomodo aegrotantes a carnalibus medicis requirunt sanitatem corporum, sic a spiritualibus medicamenta desiderent animarum. Sed confidimus quia praestabit hoc divina misericordia, quod ita nobis de sua emendatione studebunt gaudium facere, ut ad aeternum mereantur praemium feliciter pervenire: praestante Domino nostro, etc.

SERMO CCXC. De Continentia.
1.

Continentiae praecepta et necessitas. Admonet nos lex divina et exhortatur, fratres charissimi, ut concupiscentiam hujus mundi devitantes, continentiae salubri operam demus; ne nos illecebra voluptatum per varia ducat desideria, et laqueo mortis irretitos, in praecipitium et voraginem tradat inferni. Loquitur Sapientia homini, et dicit: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere: si praestas animae tuae concupiscentiam 39.2295| ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis (Eccli. XVIII, 30 et 31). Amor enim istius mundi parit inimicitiam Dei: unde scriptum est, Qui vult amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4). Hoc enim apostolus sciens Joannes, persuadet nos, et dicit: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia spiritus (I Joan. II, 15 et 16). Hoc et coapostolus ejus Paulus rursus monet, et dicit: Qui emunt, sic sint quasi non possidentes; et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 30, 31). Unde et ipse Salvator in parabola sua ostendit, quod divitiae et voluptates saeculi suffocant verbum; ita ut non referat fructum (Matth. XIII, 22): et alibi praecepit, dicens, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Id. XVI, 24); et item, Qui non renuntiaverit, inquit, omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Haec igitur considerantes, fratres charissimi, perpendite quantum necessaria vobis sit continentia, per quam Christi discipulatu condigni, ad regnum potestis cum eo venire perpetuum.

2.

In quibus consistat. Continentia vero et sobrietas non in sola integritate carnis consistit; sed etiam in cultu et ornatu, vita pariter et moribus consistit. Debet enim unusquisque continens esse ab omnibus illicitis: his autem quae licita sunt, debet cum modestia et sobrietate uti. Non enim decet christianum saeculi lucris inhiare, cui promissum est regnum coeleste; sed suo Domino per continentiam condigne vivere, ut possit cum eo in perpetuum gaudere. Castitatem debet amare, et fornicationem fugere; non avaritiae studere, sed victu et vestitu contentus esse; non superbire, neque sperare in incerto divitiarum, sed humiliter sentire, et mundi pompam contemnere. Non debet esse vaniloquax et arrogans, non mendax neque injuriosus, neque bilinguis, non susurro neque detractor: sed veritatem debet ex ore et corde proferre, linguam suam a multiloquio temperare; quia scriptum est, In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19): oculos contra vanitatem claudere, auditum a scurrilitate et falsitate, imo ab omni eloquio malo avertere; risum excelsum et excussum non amare; guttur et nasum ad illecebram dulcium ciborum et suavium odorum non libenter adhibere, sed magis bonum et suavem odorem virtutum appetere; manus et pedes et omnia membra corporis sollicite custodire, ne fiant arma iniquitatis peccato, sed magis potentiae arma Deo ad destruendum spiritualem inimicum (Rom. VI, 13).

3.

Praecipua illius pars, cordis custodia. Cor quoque debet miles Christi ante omnia sollicita custodia servare; ne forte illud jactantia extollat, ira inflammet, invidia perforet, avaritia infestet, libido exurat, tristitia gravet, torpor et ignavia oneret: et ne illud, quod cunctis gravius est, per novitatum praesumptiones haeresis scindat. Qui enim cordis occulta per continentiam quieta servare intus contendit, utique et membra corporis facilius contra pravos actus foris custodit: scriptum est enim, Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23); item alibi, Mors tecum in introitu delectationis posita est: et Salvator in Evangelio, Bonus, inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum (Matth. XII, 35); et item, De corde, ait, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes (Id. XV, 19). Cum ergo, fratres, de cordis radice fructus sive boni sive mali exeant; necesse est ut primum cor mundemus, deinde carnem nostram per jejunia et vigilias ad laborem utilem castigemus, ne carnis libido mentem maculet. Difficile est enim, ut in deliciis viventes mundum cor 39.2296| habeant. Unde dixit Apostolus, Castigo corpus meum, et in servitutem subjicio; ne forte cum aliis praedicem, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27): et item, Qui autem Christi sunt, ait, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V, 24). Sobrie, quippe, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi; qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II, 12); ut cum venerit in majestate sua cum sanctorum Angelorum millibus, pro bonis laboribus et sancta conversatione reddat nobis praemia vitae aeternae potius, quam pro desidia et voluptate praesentis vitae cruciatum retribuat sempiternum: quia veraciter de eo scriptum est quod reddat singulis secundum opera (Matth. XVI, 27), Jesus videlicet Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXCI. De Castitate et Munditia.
1.

Castitatis laus. Immunditia diaboli habitatio quo intuitu refrenetur. Gloriosum et insignem inter caeteras virtutes castitas et munditia locum tenet, fratres charissimi, quia ipsa sola est quae mundas mentes hominum praestat videre Deum. Unde ipsa Veritas ait, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): ac si e contrario diceret, Illi vero miseri sunt, quorum corda sunt carnali concupiscentia polluta; quia aeternas merguntur in poenas. Castitas enim angelica est vita. Castitas cum humilitate Spiritus sancti merebitur habitationem, quam expellit immunditia libidinum, dicente Scriptura, Corpus peccatis subditum Spiritus sanctus effugiet (Sap. I, 4). Membra nostra debent Deo esse dicata, non fornicationi. Opponat homo desiderio carnis suae aeternorum flammas tormentorum. Assuescat juvenis castitatem, ut sit dignus sapientia Dei. Ubi immunditia est corporis, ibi habitatio diabolici spiritus, qui maxime gaudet in inquinatione carnis nostrae. Omnes immunditiae Deo displicent, et maxime quae non sunt naturales.

2.

Quid declinando caveatur. Admonet itaque nos Scriptura sancta, dicens: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere: si praestas animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis venire (Eccli. XVIII, 30 et 31). Ejus quoque modi Salomon sapientissimus proferebat sententias de cavenda immunditia, dicens: Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus; novissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt ad mortem, et ad inferos gressus illius penetrant: per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus illius et investigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a verbis oris mei: longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus (Prov. V, 3-8). Hoc siquidem non solum de meretricum immunditia dixit, sed etiam de omni carnis concupiscentia, quae sollicitat animam suam consentire suis desideriis. Sed ratio mentis prohibere debet impetus carnis, et refrenare voluptates ejus iniquas. Item ille qui supra prohibet cohabitationem feminarum, juvenibus dicit: Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant; aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae ejus? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam (Id. VI, 27-29). Similiter et beatus Apostolus admonet nos, Bonum est, inquiens, mulierem non tangere (I Cor. VII, 1): quasi statim in tactu periculum esset.

3.

Ad laudem castitatis reditur. Haec nullius excedit vires. Ministris Christi pernecessaria est. Pulchra est 39.2297| enim casta juvenum pudicitia, et Deo amabilis, et ad omne bonum utilis. Qui filios habet spirituales vel carnales, nutriat illos in castitate Deo, non in fornicatione diabolo. Quid prodest homini filium habere, nutrire, amare, si aeternis eum nutriat tormentis? Qui in castitate vivunt, angelicam habent in terris conversationem. Castitas hominem coelo conjungit, Angelis facit civem. Qui mulierem habet legitimam, legitime utatur ea temporibus opportunis, ut secundum Apostolum possit vacare orationi (I Cor. VII, 5), et benedictionem mereatur filiorum a Deo accipere. Nemo dicat a fornicatione se custodire non posse. Fidelis enim est Deus, dicit Apostolus, qui non permittit nos tentari supra id quod portare possumus; sed faciet cum tentatione proventum (Id. X, 13). Talis unicuique homini tentatio datur sive in carnis desiderio, cuique homini tentatio datur sive in carnis desiderio, sive in ambitione saeculi, vel etiam in quacumque tentationis molestia, qualem aut cum laude vincere, aut cum opprobrio succumbere poterit. Omnibus enim castitas pernecessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio, et assidua salutis praedicatio. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui a nullo carnis contagio corrumpantur, sed potius continentia castitatis splendeant, et totius honestatis fulgeant in populo exemplis: quibus Dominus per Legislatorem dicit, Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2). Deus enim lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: nec aliqua foeditas ei sociari potest. Et ideo, fratres charissimi, sive viri, sive feminae, sive clerici, sive laici, secundum Apostoli admonitionem, Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII, 1). Studeamus ut ei qui ad aeternam suam gloriam nos vocavit, placeamus; quatenus cum eo feliciter in aeternum regnare possimus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, etc.

SERMO CCXCII. De Castitate conjugali .
1.

Pax et justitia vera. Pro quibus martyres intercedant. Virginitas ante nuptias. Magnum mihi gaudium facitis, fratres charissimi, dum in solemnitatibus martyrum tanta devotione fidei ad ecclesiam convenitis. Sed si vultis, Deo auxiliante, et vestrum profectum et nostrum gaudium spiritualiter adimplere, ita inter vos et pacem et charitatem, inspirante Domino, conservate, ut contra hominem nullum odium habeatis in corde. Pro bonis orate, ut semper ad meliora proficiant; pro malis assidue supplicate, ut cito se corrigant: et secundum praeceptum Domini: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite omnibus (Matth. VII, 12). Tunc enim in veritate pax et justitia et misericordia custoditur, quando non solum nullis hominibus malum facimus, sed etiam ubicumque potuerimus, adjuvare contendimus. Si ergo haec Christo adjuvante fideliter agamus, beatos martyres in his quae supra diximus, praecipuis et praeclaris operibus imitantes, partem cum illis in aeterna beatitudine habere poterimus. Et tunc pro nobis absque ulla dubitatione sancti martyres intercedunt, quando in nobis aliquid de suis virtutibus recognoscunt. Castitatem ante omnia cum Dei adjutorio custodite, propter illud quod scriptum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9): et illud, Fornicatores et 39.2298| adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Pueri vel puellae qui in conjugio conjungendi sunt, virginitatem usque ad nuptias servent. Nam si ante legitimam conjunctionem per adulterium corrupti fuerint, ad nuptias corpore quidem vivi veniunt, sed in anima mortui comprobantur: quia scriptum est, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20).

2.

Nil mulier ad abortum accipiat. Quam rea quae facit unde non possit concipere. Nulla mulier potiones ad abortum accipiat, nec filios aut conceptos aut jam natos occidat; quia quaecumque fecerit hoc, ante Christi tribunal sciat se illic eorum causam quos occiderit esse dicturam. Sed nec alias diabolicas potiones mulieres debent accipere. Mulier autem quaecumque fecerit hoc per quod jam non possit concipere, quantoscumque parere poterat, tantorum homicidiorum se ream esse cognoscat. Mulier autem ingenua, quae mortiferas potiones accipit ut non concipiat, velim scire si hoc ancillas vel colonas suas facere velit. Et ideo sicut unaquaeque vult ut sibi mancipia nascantur quae illi serviant; ita illa quantoscumque conceperit, aut ipsa nutriat, aut nutriendos aliis tradat: ne forte illos aut concipere nolit, aut, quod gravius, occidere velit, qui boni christiani esse potuerant. Et qua conscientia sibi ab ancillis suis vult mancipia nasci, cum ipsa nollet eos qui christiani possent fieri, generare?

3.

Tabulae matrimoniales. Quoties ad ecclesiam in qualibet solemnitate venitis, et Sacramenta Christi percipere volueritis, ante dies plures castitatem servate; ut cum secura conscientia ad altare Dei possitis accedere. Quam rem etiam per totam Quadragesimam, et usque ad clausulam Paschae fideliter custodite; ut vos solemnitas paschalis castos et puros inveniat. Qui enim bonus christianus est, non solum ante dies plures quam communicet, castitatem servat; sed et uxorem suam, excepto desiderio filiorum, non agnoscit: quia uxor non propter libidinem, sed propter filiorum procreationem accipitur. Denique et ipsae tabulae matrimoniales hoc continent: Liberorum, inquit, procreandorum causa. Videte quia non dixit, Libidinis causa; sed, Liberorum procreandorum. Velim tamen scire, fratres charissimi, ille qui uxore sua incontinenter utitur, si quoties eam luxuria victus agnoverit, toties suum agrum in uno anno araverit vel seruerit, qualem messem colligere possit. Qui ergo se continere nolunt, si toties condaminam quamdam suam, quam jam seminaverant, iterum arent et seminent, videamus qualiter de ejus fructu gaudebunt; quia, sicut optime nostis, nulla terra poterit dare legitimum fructum, in qua frequenter in uno anno fuerit seminatum. Quod ergo non vult aliquis in agro suo, quare facit in corpore suo?

4.

Incontinentiae fomenta. Remedia. Praecipuum est eleemosyna. Sed dicet aliquis: Homo juvenis sum, continere me nullatenus possum. Ne forte ideo te non contines, quia plus manducas quam expedit, et plus vinum accipis quam oportet. Forte etiam turpibus cogitationibus occupas mentem tuam, et luxuriosa verba non solum libenter, sed etiam frequenter aut ipse dicere, aut, aliis dicentibus, audire nec metuis 39.2299| nec erubescis. Incipe cum Dei adjutorio gulae concupiscentias refrenare, castis cogitationibus et honestis sermonibus mentem vel linguam tuam jugiter occupare; et videbis quia Deo auxiliante castitatem potueris custodire. Nec te pigeat, si corporis infirmitas non prohibet, frequentius jejunare, ad ecclesiam maturius surgere; ut possis tuam animam a libidinosis maculis nitidam custodire. Et si hoc non infideliter faciens vides te adhuc carnis impugnationibus fatigari, et forte aliquoties, excepto filiorum desiderio, ad cognoscendam uxorem propriam vinci; secundum vires tuas quotidianas eleemosynas adde: quoniam scriptum est, Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Et illud quod contra omnia peccata magnum est et salubre medicamentum: omnibus qui in te peccaverint, plenam indulgentiam tribue; ut quod per incontinentiam inquinatur, jejuniis, eleemosynis, ac praecipue per inimicorum indulgentiam diluatur.

5.

Uxorem excepto filiorum desiderio agnoscere peccatum est. Sed dicis: Uxorem excepto desiderio filiorum agnoscere, peccatum non est. In tantum peccatum est, ut propheta poenitens clamet, In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Et sic in Veteri Testamento legimus; quando populus Judaeorum accessurus erat ad montem Sinai, ex praecepto Domini dicebatur eis, Sanctificamini et estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris (Exod. XIX, 15): et illud, Si quis nocturno pollutus fuerit somno, non manducet carnes sacrificii salutaris; ne pereat anima sua de populo (Deut. XIII, 10). Si post pollutionem quae nobis nolentibus fieri solet, nobis communicare non licet, nisi prius praecedat cumpunctio et eleemosyna, et si infirmitas non prohibet, etiam jejunium; quis est qui potest dicere illud, quod vigilantes et volentes facimus, non esse peccatum? Denique mulieres quando maritos accipiunt, per triginta dies intrare in ecclesiam non praesumant: quod etiam similiter viri observare deberent .

6.

Non quidem capitale; si tamen frequens, immundam animam facit, et imaginem Dei deformat. Sed dicis: Peccatum quidem est; sed tamen parvum est. Nec nos dicimus quia capitale peccatum est. sed tamen si frequentius exerceatur, et jejuniis vel eleemosynis non redimatur; nimis immundam animam facit. Noli despicere peccata tua, quia parva sunt; sed time quia plura sunt. Nam et pluviarum guttae minutae sunt; sed flumina implent, et moles trahunt, et arbores cum suis radicibus tollunt. Tu qui dicis quia parvum peccatum est; velim scire quoties tale peccatum admittis, si tot parvulas plagas in corpore, et tot maculas aut scissuras in vestibus tuis fieri velis? Si ergo in corpore tuo plagas, nec in veste tua scissuras vel maculas fieri acquiescis; qua conscientia hoc facere in anima tua non metuis? Ac 39.2300| sic quicumque hoc fecerit, plus amat vestem et carnem suam quam animam. Cum enim ad imaginem Dei intus in anima facti simus, quoties aliquid turpe aut loquimur aut facimus, toties Dei imaginem sordidamus. Etiam videte, si hoc vos deceat aut oporteat. Vere dico vobis, fratres charissimi, quia non hoc de nobis Deus meretur, ut in nobis imago ipsius per malas concupiscentias injuriam patiatur. Et cum nullus homo velit cum tunica sordibus plena ad ecclesiam convenire, nescio qua conscientia cum anima, quae per luxuriam sit inquinata, praesumit ad altare accedere: non timens illud quod Apostolus dixit, Qui enim manducat corpus, et sumit sanguinem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Si erubescimus ac timemus Eucharistiam manibus sordidis tangere; plus debemus timere ipsam Eucharistiam in anima polluta suscipere. Et quia, sicut dixi, in anima nostra facti sumus ad imaginem Dei; si in tabula aut lignea aut lapidea faceres imaginem tuam, et aliquis impudens homo vellet illam imaginem aut lapidibus frangere, aut aliquibus sordibus inquinare, velim scire si contra eum non moveretur animus tuus. Rogo te, si tuam imaginem mortuam sic zelaveris, putas qualem injuriam patiatur Deus, quando in nobis viva imago sua per luxuriam sordidatur? Et ideo si nobis non parcimus propter nosmetipsos, parcamus nobis vel propter imaginem Dei ad quam facti sumus. 7. Quando praesertim ab uxore abstinendum. Quas plerumque poenas dent qui aliter se gerunt. Nonnulli bestiis incontinentiores. Ante omnia ut quoties dies dominicus aut aliae festivitates veniunt, uxorem suam nullus agnoscat. Et quoties fluxum sanguinis mulieres patiuntur, similiter observandum est: propter illud quod ait propheta, Ad mulierem menstruatam non accesseris (Ezech. XVIII, 6). Nam qui uxorem suam in profluviis positam agnoverit, aut in die dominico, aut in alia qualibet solemnitate adveniente se continere noluerit; qui tunc concepti fuerint, aut leprosi, aut epileptici, aut etiam forte daemoniaci nascentur. Denique quicumque leprosi sunt, non de sapientibus hominibus, qui et in aliis diebus et in festivitatibus castitatem custodiunt, sed de rusticis maxime, qui se continere non sapiunt, nasci solent. Et revera, fratres, si animalia sine intellectu non se contingunt, nisi certo et legitimo tempore; quanto magis homines, qui ad imaginem Dei facti sunt, hoc observare deberent? Sed quod pejus est, sunt aliqui ita luxuriosi vel ebriosi, qui aliquoties nec praegnantibus uxoribus parcunt. Et ideo si se non emendaverint, ipsi videant si non pejores animalibus judicandi sint. Istis talibus clamat Apostolus, dicens: Ut sciat unusquisque suum vas possidere in honore et sanctificatione; non in passione desiderii, sicut et gentes quae spem non habent (I Thess. IV, 4, 5). Et quia sunt multi qui legitimam non custodiunt castitatem cum suis uxoribus; sicut supra dixi, largas eleemosynas faciant, et omnibus inimicis suis indulgeant: ut, sicut jam dictum est, quod luxuria sordidum effecit, assiduis eleemosynis abluatur. 8. Quo animo de his rebus auctor egerit. Rogo vos, fratres, ut mihi indulgeatis, quia pro salute animae vestrae cum grandi timore vel tremore etiam, et cum verecundia de talibus rebus vos admonere videor; quia et hoc mihi expedit dicere, et vos oportet audire. Et ideo omnia quae a nobis audistis, ubicumque fueritis invicem vobis dicite, et cum charitate vos admonete. 39.2301| Sicut enim ego reus ero ante tribunal Christi, si vobis non dixero; ita et vos si invicem quoscumque negligentes agnoscitis, admonere nolueritis, timere debetis, ne vobis necesse sit pro illis reddere rationem. Sed credimus de Dei misericordia, quod ita vobis agere inspirabit, ut nobis non solum de vestra Deo placita conversatione, sed et pro aliorum salute et in hoc saeculo et in futuro duplicata a Deo praemia repensentur. Amen.

SERMO CCXCIII. De incauta familiaritate extranearnm mulierum.
1.

Martyres habet pax. Vitia caetera resistendo, libido fugiendo vincitur. Mulierum familiaritas omnibus fugienda. Nemo dicat, fratres charissimi, quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint: habet enim pax martyres suos. Nam, sicut jam diximus frequenter, iracundiam mitigare, libidinem fugere, justitiam custodire, avaritiam contemnere, superbiam humiliare, pars magna martyrii est. Non incongrue dictum est, avaritiam contemnere, iracundiam mitigare, libidinem fugere. Contemnenda est enim cupiditas, quae nobis ideo iniqua lucra procurat, ut suos faciat nos. Nostri enim essemus, si illa nostra non esset. Contemnenda est, inquam, avaritia, quae velut ignis, quanto magis acceperit, tanto amplius quaerit. Iracundia vero mitiganda est, quae prius nocituris nocet quam nocendis. Quod autem libidinem fugiendam esse diximus, Apostolo doctore evidenter didicimus: qui cum omnibus vitiis resistendum praedixerit, contra libidinem non ait, Resistite; sed dixit, Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Ac sic contra reliqua vitia, Deo auxiliante, debemus in praesenti resistere; libidinem vero fugiendo superare. Sic et alibi in Scripturis legimus, Noli, inquit, in faciem virginis attendere, ne te scandalizet vultus ejus (Eccli. IX, 5). Et beatus Joseph ut impudicam posset evadere dominam, pallium quo apprehensus fuerat reliquit, et fugit. Ergo contra libidinis impetum apprehende fugam, si vis obtinere victoriam. Nec sit tibi verecundum fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Videte, fratres, quomodo ab omnibus Christianis, praecipue tamen a monachis seu clericis indigna et inhonesta familiaritas fugienda est: quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem vitare non vult mulierum, cito dilabitur in ruinam.

2.

Inter quas valde periclitatur castitas. Frustra jugis victoriae spes praetenditur. Cum de tam duro hoste sit rara. Et aliis inde pessimum praebeatur exemplum. Sed forte negligens quisque et minus de animae suae salute sollicitus respondet et dicit: Ecce ego et familiaritatem habeo mulierum extranearum, et tamen castitatis ornamenta custodio. Infelix est ista nimium periculosa praesumptio. Multi enim dum se putabant vincere, victi sunt. Sed adhuc addit et dicit aliquis: Ego inter mulieres extraneas habito, et continentiam teneo, et volo habere quod vincam. Quid est hoc dicere, Volo habere quod vincam, nisi, Volo habere quomodo peream? Sed ego, inquit, libidinis impetum 39.2302| tanquam adversarium meum volo captivum jugiter retinere. Vide ne contra te incipiat ipsa captivitas praevalere, et unde te putabas obtinere triumphum, inde in aeternum incurras opprobrium. Inter omnia enim Christianorum certamina sola duriora sunt praelia castitatis; ubi quotidiana est pugna, et rara victoria. Gravem namque castitas sortita est inimicum, qui quotidie vincitur, et timetur. Et ideo, sicut jam dictum est, nemo se falsa securitate decipiat, nemo de suis viribus periculose praesumat; sed audiat Apostolum dicentem, Fugite fornicationem. David enim ille sanctissimus in mille passus mulierem nudam vidit; et statim homicidium fecit et adulterium. Et qui cum mulieribus habitantes putant se castitatis obtinere triumphum, ignorant dupliciter se apud Deum reos existere, dum et se ipsos in periculum mittunt, et aliis exemplum perversae familiaritatis ostendunt. Quanticumque enim illorum stultitiam imitantes per inhonestam familiaritatem castitatis ornamenta perdiderint, illorum animae ab illis in die judicii requirentur, qui eis exemplum perditionis ostendunt.

3.

Qui nunc sint Christi persecutores et martyres. Nulla omnino cum femina familiaritas habenda. Quantum voluptatis momentaneae damnum. Et ideo, fratres charissimi, contra mortifera blandimenta, et contra adjutores diaboli, qui familiaritatem suspectam habere nec metuunt nec erubescunt, ne nos exemplo suo decipiant, Dei adjutorium jugiter imploremus, ut nos de laqueo venantium liberare dignetur: scientes quod in malis omnibus, quae supra diximus, Christianis quotidiana martyria deesse non possunt. Sicut enim castitas et veritas et justitia Christus est; sic et ille qui eis insidiatur, persecutor Christi est: ille autem qui et in aliis ista defendere, et in se custodire voluerit, martyr erit. Et ideo qui haec tota animi virtute et in se diligit, et ut alii diligant, verbis simul et exemplis ostendit, et ubicumque veritas vel justitia sive castitas laborant, quantum praevalet se etiam ultro ingerit, et secundum quod vires habuerit, defendere contendit; non unam, sed plures coronas, Deo remunerante, percipiet. Et ut haec obtinere cum Dei adjutorio mereamur, non solum extranearum mulierum, sed etiam ancillarum nostrarum vel quarumcumque vicinarum, aut filiae, aut alumnae, aut ancillae unusquisque familiaritatem. vel secretam collocutionem vitare contendat: quia quanto earum vilior conditio, tanto facilior ruina est. De familiaritate enim talium Salomon nos admonet, dicens: Numquid alligabit quis ignem in sinu suo, et vestimenta ejus non ardebunt? aut ambulabit quis super prunas, et non comburentur plantae ejus (Prov. VI, 27, 28)? et illud, Pretium meretricis vix dimidium est panis; mulier autem pretiosam viri animam capit (Ibid., 26). Et quanta iniquitas et quam lugenda perversitas, ut animam, quam Christus sanguine suo redemit, luxuriosus quisque propter unius momenti delectationem libidinis diabolo vendat ac tradat? Vere enim nimium plangenda et miseranda conditio est, ubi cito praeterit quod delectat, et permanet sine fine quod cruciat. Sub momento enim libidinis impetus transit, et permanet sine fine infelicis animae opprobrium.

4.

An facile resarciatur. Libido, malleus universae terrae. Sed dicit aliquis: Juvenis homo sum, facio quod me delectat modo, et postea poenitentiam ago. Quomodo si dicat, Percutio me crudeli gladio, et postea vado ad medicum: et nescit quod unius horae puncto vulnus accipitur, et vix longo tempore ad sanitatem pristinam revocatur. Qui enim adulterans dicit se postea poenitentiam acturum, quare non timet ne eum subitanea febricula superveniens rapiat; et pereat dilatio, et succedat aeterna damnatio? Et quia de infelici libidine, unde supra diximus, credendum est illud dictum esse quod ait propheta, Quomodo confractus est malleus universae terrae (Jerem. L, 23)? quamvis post adventum Domini nostri Jesu Christi per universa monasteria, et per clericos vel etiam laicos castitatem servantes quasi confractus esse malleus ille 39.2303| videatur; adhuc tamen, quod pejus est, multo plures sunt, qui ab illo malleo quotidie confringuntur, quam illi qui de ruina vel collisione ipsius liberantur. Unde iterum atque iterum rogo, ut diligentius consideremus, et quantum possumus timeamus illud quod Dominus in Evangelio dixit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28).

5.

Quomodo mors intret per fenestras. Pro qua re, sicut jam dictum est non solum ab extraneis mulieribus, sed etiam ab ancillis propriis refrenanda est et secreta familiaritas, et oculorum incauta fragilitas; ne illud eveniat nobis quod Dominus per prophetam terribiliter clamat dicens, Mors intravit in animas vestras per fenestras vestras (Jerem. IX, 21). Per quas enim fenestras mors intrat ad animas nostras, nisi per visum oculorum, et auditum aurium? Si per linguam amico aut servo tuo jusseris ut ad te meretrix adducatur; per os tuum ad animam tuam gladius aeternae mortis ingreditur. Si autem consilium malum libenter audieris, si detrahentem, vel aliquid luxuriose loquentem, aut cantica turpia proferentem non respuis; per aurium tuarum fenestras mors intravit ad animam tuam. Et quia Dominus dixit, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo; intelligitur quod voluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Ac sic dum aliquis mulierem libidinoso animo considerat, per fenestram corporis sui ad secretum cordis venenum mortis instillat. Talis enim cogitatio, etiamsi aliquo impediatur casu, ut non impleat voluntatem suam; nihilominus actionis crimine condemnatur a Domino: ac sic et illa casta est cum qua libidinis malum voluit exercere, et ille jam adulter tenetur in corde. Et ideo audiamus Scripturam dicentem, Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23); et illud, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37). Quomodo enim si aliquis carbones ignis apprehendat, si eos cito projecerit, nihil ei nocebunt; si vero diutius tenere voluerit, sine vulnere eos jactare non potuerit: ita et ille qui ad concupiscendum oculorum defixerit aspectum, et libidinis malum in corde suscipiens moras in cogitationibus suis habere permiserit, excutere eas a se sine animae plaga non poterit. Et ideo jugiter cum propheta clamemus, Oculi mei semper ad Dominum; quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15); praestante Domino nostro Jesu Christo, etc.

SERMO CCXCIV. Admonitio ut ebrietatis malum totis viribus caveatur.
1.

Ebrietas nec peccatum putatur. Inimica ebriosorum amicitia. Licet propitio Christo, fratres charissimi, credam vos ebrietatis malum velut inferni foveam expavescere, et non solum ipsi non velitis amplius bibere, sed nec alios adjurare vel cogere plus quam oportet accipere: tamen quia non potest fieri ut non sint aliqui negligentes, qui sobrii esse non velint, vos qui semper convivia sobria exhibetis, nolite ad vestram injuriam revocare, quia nobis necesse est alios ebriosos arguere. Cum enim, fratres charissimi, ebrietatis malum nimium sit grave vitium et Deo odibile; ita per universum mundum a pluribus in consuetudinem missum est, ut ab illis qui Dei praecepta cognoscere nolunt, jam nec putetur aut credatur esse peccatum: in tantum ut in conviviis suis irrideant eos qui minus bibere possunt et per inimicam imicitiam adjurare homines non erubescant, ut potum 39.2304| amplius quam oportet accipiant. Qui enim alterum cogit ut se, plus quam opus est bibendo, inebriet: minus malum ei erat si carnem ejus vulneraret gladio, quam animam ejus per ebrietatem occideret.

2.

Ebriosi paludibus comparantur. Et quia corpora nostra terrena sunt, quomodo quando pluvia nimium grandis et diuturna fuerit, ita terra infunditur et in lutum resolvitur, ut nulla in ea cultura possit fieri: sic et caro nostra, quando nimio potu fuerit inebriata, nec spiritualem culturam accipere, nec fructus animae necessarios poterit exhibere. Et ideo quomodo omnes homines ita sufficientem pluviam in agris suis accipere desiderant, ut et culturam valeant exercere, et de fructuum ubertate gaudere: ita et in agro corporis hoc tantum deberent bibere quod oportet; ne per nimiam ebrietatem ipsa corporis terra velut in paludem conversa, magis vermes et serpentes vitiorum generare, quam fructus bonorum operum possit afferre. Omnes enim ebriosi tales sunt, quales paludes esse videntur. Quid enim in paludibus nascatur, non ignorat Charitas vestra: totum enim quod ibi nascitur, nullum fructum habere cognoscitur. Nascuntur ibi serpentes sanguisugae: nascuntur ibi ranae et diversa genera vermium, quae magis horrorem possunt generare, quam aliquid quod ad victum proficiat exhibere. Istae enim herbae vel arbores, quae aut in ipsis paludibus aut circa ripas earum nasci solent, nihil utilitatis habere videntur, in tantum ut annis singulis incendio concrementur. Videte quia quod de ebrietate nascitur, igni praeparatur.

3.

Depinguntur. Tales enim sunt, sicut jam dixi, omnes ebriosi, quorum prandia ducuntur usque ad noctem, quorum coenas lucifer videt; qui stare non possunt etiam cum videntur esse jejuni; quorum sensus tardi, graves, obtusi, et quodam modo jam sepulti. Denique frequenter in ipsa ebrietate nec se ipsos nec alios recognoscunt, nec ambulare valent nec stare; dicere aliquid vel audire quod ad rationem pertineat, omnino non possunt. Frequenter etiam usque ad vomitum ingurgitare se non erubescunt, et ad mensuram sine mensura bibere. Majora enim pocula providentur, certa bibendi lege contenditur; qui potuerit vincere, laudem meretur ex crimine. Inde lites et rixae nascuntur, inde diversis et horrendis saltationibus membra torquentur, inde adulteria et nonnunquam homicidia perpetrantur. Et quoties nimium potum accipiunt, tanquam in paralysim resoluti, dum suis pedibus ambulare non possunt, foedissima latura aliorum manibus portantur ad lectos. Et est in illis oculorum caligo, vertigo, fatigatio et dolor capitis, suffusio vultus, membrorum omnium tremor, animae ac mentis stupor. In talibus impletur illud quod scriptum est, Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis (Prov. XXIII, 29 et 30)?

4.

Excusant se de amicitia. Conviva ad bibendum ne cogatur. Ebriosi in sui similes prodigi, in pauperes parci. Animalibus deteriores sunt. Et se et sua perdunt. Sed illi qui tales esse volunt, miserabiliter se excusare conantur, dicentes: Ingratum habeo amicum meum, si quoties illum ad convivium vocavero, potum ei quantum voluerit ipse non dedero. Et non sit tibi amicus, qui te Deo vult facere inimicum, qui et tuus et suus est inimicus. Si et te et alium inebriavoris, hominem amicum habebis, et Deum inimicum: et ideo sapienter considera, si justum sit ut te a Deo separes, dum te ebrioso conjungis. Ad extremum tu eum noli adjurare, noli cogere; sed in potestate illius dimitte ut quantum ipsi placuerit bibat: ut si se inebriare voluerit, vel solus pereat, et non ambo pereatis. O infelicitas generis humani! Quam multi inveniuntur qui ebriosos et luxuriosos amplius quam oportet cogunt bibere: et ante ostium pauperibus petentibus vel unum calicem dissimulant dare; nec 39.2305| attendunt quia illud quod luxuriosis videntur ingerere, Christus in pauperibus deberet accipere, qui dixit: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40)! Sed quia tales sunt qui quando alios in nimio potu sepeliunt, pauperi eleemosynam petenti dicunt, Vade, vade in ante, dat tibi Deus: et utique cum ambulaverit homo, ei daturus est. Quid est ergo quod dicit, Vade in ante, et dat tibi Deus; nisi, Vade ad illum hominem qui habet Deum, quia ipse tibi daturus est? Ac sic ore suo ipse confitetur, apud se Deum non esse, quo inspirante possit aliquid pauperibus erogare. Rogo, fratres charissimi, diligenter attendite et videte, quia quando equi vel reliqua animalia ducuntur ad aquam, ubi satiaverint sitim suam, etiamsi super ipsam aquam diutius teneantur, repleta siti bibere nolunt omnino nec possunt. Considerent ebriosi, si non pejores animalibus judicandi sunt. Cum enim animalia amplius quam eis opus est bibere nolint, illi et duplum et triplum quam eis oportet potum accipiunt. Et unde tribus aut quatuor diebus refectionem rationabilem potuerant habere, uno die cum grandi peccato suo contendunt perdere potius, quam expendere: atque utinam vel potum tantummodo perderent, et non etiam ipsi perirent!

5.

Ebrietatis mala exemplis et verbis Scripturae declarantur. Quantum mali in se habeat ebrietas, etiam in Loth et filiabus ejus evidenter ostensum est. Nam vino inebriatus cum ipsis filiabus suis nesciens concubuit (Gen. XIX, 33, 35). Pharao quoque inebriatus magistrum pistorum in cruce appendi fecit (Id. XL, 20, 22). Populus autem Judaeorum, de quo scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6); posteaquam vinum plus quam oportebat accepit, idola sibi fabricari petiit, et in honore ipsorum idolorum coepit choros ducere, et more phrenetico diversis saltationibus membra torquere. Herodes quoque, ubi nimio vino concaluit, ad unius puellae saltationem sanctum Joannem Baptistam interfici jussit (Matth. XIV). Quid adhuc de ebrietatis malo nascatur, Spiritus sanctus per Salomonem testatur, dicens, Vinum, inquit, et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos (Eccli. XIX, 2); et iterum, Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur enim blande: sed in novissimo mordebit ut coluber, et quasi regulus venena suffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa (Prov. XXIII, 31-33). Paulus etiam apostolus contra ebrietatis malum nos admonet, dicens, Nolite inebriari vino in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Iterum atque iterum quid mali in se ebrietas habeat, eis qui illam diligunt sanctarum Scripturarum testimoniis evidenter ostendimus. In Salomone scriptum est, Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur (Prov. XXI, 17); et iterum, Noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum Dei, et mutent causam filiorum pauperum (Id. XXXI, 4, 5). Item illic ait, Operarius ebriosus non locupletabitur (Eccli. XIX, 1); et iterum, Vinum si bibas moderate, eris sobrius (Id. XXXI, 32): item illic, Vinum in jucunditatem creatum est, non in ebrietatem ab initio. Exsultatio animae et cordis, vinum moderate potatum: infirmitas animae et corporis vinum multum potatum, irritationem, et iram, et ruinas multas facit. Amaritudo animae vinum multum potatum, ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera (Ibid., 35-40).

6.

Ebriosis non est pars in regno Dei. Sed quando ista suggerimus, forte irascuntur contra nos et murmurant ebriosi. Et quamvis non desint qui irascantur, Deo tamen propitio multi erunt qui libenter salubre consilium audientes, de isto tam gravi peccato per Dei misericordiam liberabuntur. Ipsi tamen qui contra coalumnam et amicam suam ebrietatem loquentibus irascuntur, libera a nobis voce audiant: quia quicumque ebriosus poenitentiam pro ipsa ebrietate non egerit, sed usque ad mortem suam in ipsa ebrietate 39.2306| permanserit, in aeternum profecto peribit; quia non mentitur Spiritus sanctus per Apostolum dicens, Neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Et ideo quicumque sunt ebriosi, melius faciunt, ut non nobis sed sibi potius irascantur, et cum Dei adjutorio de luto faecis se excutere, vel de cloaca ebrietatis, dum adhuc tempus poenitentiae est, festinent quanta possunt celeritate, Deo auxiliante, consurgere: et totis animae viribus cum propheta supplicantes Domino dicant, Eripe me de luto, ut non inhaeream (Psal. LXVIII, 15); et illud, Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Ebrietas enim quasi inferni puteus, quoscumque susceperit, nisi digna subvenerit poenitentia, et emendatio fuerit subsecuta, ita fortiter sibi vindicat, ut eosdem ipsos de tenebroso inferni puteo ad castitatis vel sobrietatis lucem redire penitus non permittat. 7. Qua ratione ab ebriositate desuefiant. Sed hoc ante omnia intelligere et scire debemus, quia non una die efficiuntur homines ebriosi: sed dum paulatim adjurantibus et cogentibus crudelissimis inimicis potius quam amicis, per singulos dies, singulos sibi aut binos calices ad potum consuetudinarium addunt. At ubi hoc in usum miserint, ita eos ipsius ardor ebrietatis occupat, ut illos semper sitire compellat. Sed qui ab hoc malo desiderat liberari, quomodo sibi per intervalla dierum potum addendo ad ebrietatis tenebras pervenit; ita paulatim subtrahendo ad sobrietatis lucem redeat: quia si semel totum quod amplius accipiebat subtraxerit, ubi nimia siti coeperit exardescere, cum grandi amaritudine clamat et dicit, malle se mori, quam sibi bibendi vel inebriandi consuetudinem tollere; nec attendit quod tolerabilius erat illi in carne mori, quam animam per ebrietatem interficere. Et ideo ut nec ardorem nimium patiatur, et de tam gravi peccato liberetur; sicut jam dictum est, per intervalla dierum sibi aliquid de nimietate potus subtrahat, quousque ad rationabilem bibendi consuetudinem rudeat. Qui hoc ita, ut diximus, per partes subducere voluerit, et de ebrietate liberabitur, et illum intolerabilem ardorem non patietur. 8. Clerici ab hoc vitio non sunt immunes. Ethnica superstitio. Ego, fratres charissimi, dum haec suggero, me absolvo apud Deum. Quicumque me audire contempserit, et ad bibendum aut ipse pronus fuerit, aut convivas suos adjurare vel cogere voluerit; et pro se et pro illis in Dei judicii reus erit. Et quia, quod pejus est, aliqui etiam clerici, qui hoc deberent prohibere, ipsi cogunt aliquos plus quam expedit bibere, amodo incipiant et se ipsos corrigere, et alios castigare: ut cum ante tribunal Christi venerint, nec de sua nec de aliorum ebrietate incurrant supplicium; sed magis dum et ipsi se emendant, et alios castigare non cessant, pervenire ad aeternum praemium mereantur. Et illud ante omnia rogo, et per tremendum diem judicii vos adjuro, ut quotiescumque vobis invicem convivia exhibetis, illam foedam consuetudinem, per quam grandi mensura sine mensura tres homines aut volentes aut inviti solebant bibere, tanquam venenum diaboli de vestris conviviis respuatis: quia ista infelix consuetudo adhuc de Paganorum observatione remansit. Et quicumque hoc in suo convivio aut alieno fieri acquieverit, diabolo se sacrificasse non dubitaverit. De qua bibitione non solum anima occiditur, sed etiam corpus debilitatur. Sed credo de Dei misericordia, quod ita vobis inspirare dignabitur, ut tam lugendum et etiam erubescendum malum ita vobis in horrorem veniat, ut illud nunquam fieri permittatis; sed quod in illa ebrietate periturum erat, in pauperum refectionem proficiat: praestante Domino Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXCV. Admonitio contra ebrietatis malum.

39.2307|

1.

Ebriosi velut naufragae naves. Irrident sobrios quasi non viros. Frequenter Charitatem vestram, fratres charissimi, paterna pietate admonui, ut ebrietatis malum tanquam inferni foveam vitare vel fugere deberetis. Et licet apud plures profecerit castigatio nostra; multi tamen sunt qui nec Deum timent, nec eos qui honesti sunt vel sobrii reverentur; et tantum bibunt, ut interdum necesse habeant viscera nimio potu plena per vomitum relaxare; et tanquam fractae naufragae naves, ita ipsius ebrietatis horrendis fluctibus fatigantur, ut nec ubi sint recognoscant, et dicere aliquid vel audire quod ad rationem pertinet, omnino non valeant. Illud vero quale est quod ipsi infelices ebriosi, quando se nimio vino ingurgitant, rident et vituperant eos qui rationabiliter hoc tantum quod sufficit bibere volunt, dicentes eis: Erubescite et verecundum sit vobis, quare non potestis bibere quantum nos. Dicunt enim eos non esse viros. Et videte miseriam ebriosorum. Se dicunt esse viros, qui in ebrietatis cloaca jacent: et illos dicunt non esse viros, qui honeste et sobrie stant. Jacent prostrati, et viri sunt: stant erecti, et viri non sunt? Victor ebrietatis vituperatur, et victus ebrietate laudatur. Irridetur sobrius, qui et se et alios potest regere: et non irridetur, imo non plangitur ebriosus, qui nec se nec alios potest agnoscere.

2.

Excusationis ergo dicunt se adactos. Sed vel morte resistendum fuisset. Martyrium quid sit, et quomodo nunc subeatur. Solent tamen ebriosi ita se excusare velle ut dicant: Persona potens me coegit ut amplius biberem, et in convivio regis non potui aliud facere. Ad excusandas excusationes in peccatis ista praetendimus; et quod implere nolumus, non potuisse nos dicimus. Nolle in culpa est nostra; et non posse praetenditur. Etiamsi usque ad hoc veniretur, ut tibi diceretur, Aut bibes aut morieris; melius erat ut caro tua sobria occideretur, quam per ebrietatem anima moreretur. Sed excusatio ista falso objicitur. Ipsi enim reges et quicumque alii sunt potentes, quia Deo propitio et christiani sunt et prudentes, et sobrii, et toto corde Deum timentes, si te viderint definisse ut eis non acquiescas pro timore Dei inebriari; forte sub hora videntur irasci, postea vero te in grandi admiratione suscipiunt, dicentes: Quantum cum illo egimus, quantis eum minis et terroribus fatigavimus; et tamen nunquam eum a sobrietate separare potuimus! Nam et Deus, qui te videt pro suo amore inebriari non velle, ipse tibi gratiam etiam illorum dabit, qui te ut amplius biberes videbantur hortari et cogere. Nemo dicat, fratres charissimi, quod in istis temporibus martyres non sint; quotidie martyres fiunt. Martyr enim, Testis interpretatur. Quicumque ergo pro veritate testimonium dederit, et omnes causas cum justitia judicaverit, quidquid pro testimonio veritatis vel justitiae pertulerit, totum ei Deus pro martyric computabit. Ac sic et ille 39.2308| qui ebrietati resistit, si cum Dei adjutorio perseverare voluerit, et pro ipsa re aliquas pertulerit tribulationes; omnia ei Deus ad martyrii gloriam reputabit.

3.

Ebriosi injustitiae in Deum convincuntur. Velim tamen scire, fratres charissimi, quicumque dominus habet plures servos, si vel unum ex illis velit fieri ebriosum? Sine dubio nullus est qui hoc voluerit aliquando aut velit. Et qua fronte, qua conscientia qui servum non vult habere ebriosum, ipse vult ebriosus fieri? Ecce de donis Dei tu habes servum, et te habet Deus servum: qualiter vis ut tibi serviat servus tuus, taliter et tu servire Domino tuo debes. Dic mihi, rogo te, si justum tibi videtur, ut tu habeas servum sobrium, et Deus habeat te ebriosum. Ac sic te dignum judicas, cui servus sobrius serviat; et Deum indignum putas cui tu sobrius servire debeas. Haec ergo, fratres charissimi, diligenter attendite et considerate, quia non est justum ut faciamus Deo quod nolumus nobis fieri. Forte dices: Quomodo Deo facio quod mihi fieri nolo? Audi quomodo. Tibi non placet servum ebriosum habere; et tu non vis sobrius Deo servire.

4.

Ebrietatem vix putant peccatum. Poena aeterna plectetur. Nec in praesenti impune committitur. Clerici etiam majoris ordinis vitio huic obnoxii. Ideo enim, charissimi, tanta facilitate se inebriant homines, quia putant ebrietatem aut parvum aut nullum peccatum esse. Sed pro ista ignorantia maxime sacerdotes in die judicii reddituri sunt rationem, si commissis sibi populis, quae vel quanta mala de ebrietate nascantur, assidue noluerint praedicare. Qui ergo credit ebrietatem parvum esse peccatum, si se non emendaverit, et pro ipsa ebrietate poenitentiam non egerit; cum adulteris et homicidis aeterna illum sine remedio poena cruciabit, secundum illud quod ipsi bene nostis beatum Apostolum praedicasse, Neque, inquit, fornicarii, neque idolis servientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque avari, neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9 et 10). Videte quia ebriosos cum fornicatoribus, et idolis servientibus, et masculorum concubitoribus et adulteris junxit. Et illud: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Et ideo definiat ac deliberet unusquisque apud se, ebrietatem grave peccatum esse: et tunc aut nunquam aut difficile eum ebrietas poterit superare. Cum enim non solum in futuro saeculo propter ebrietatem torquendi sint homines, sed etiam in praesenti per ipsam ebrietatem multis frequenter infirmitatibus fatigentur, vel morbum corporis timeant, qui de animae suae salute non cogitant, oculorum suffusionem atque caliginem, capitis vertiginem et membrorum tremorem expavescant, qui inferni supplicia non formidant. Et hoc quidem non solum laicis, sed etiam clericis dicimus: quia quod pejus est, multi sunt etiam majoris ordinis clerici, qui cum aliis sobrietatis bonum deberent jugiter praedicare, non solum hoc non faciunt, sed etiam et se et alios inebriare non erubescunt nec metuunt. Sed agnoscant et doleant quicumque tales sunt, quia si se noluerint emendare, et pro se et pro aliis necesse eis erit aeterna supplicia sustinere.

5.

Compotationes post convivia diversis nominibus. Sitis irritamenta. Duo tantum post hanc vitam loca. Illud vero quale est, quod jam transacto convivio et expleta siti, cum amplius bibere nec possint nec debeant; tunc quasi novelli, quasi et qui ipsa hora supervenerint, diversis nominibus incipiunt bibere, non solum vivorum hominum, sed etiam Angelorum et reliquorum antiquorum sanctorum, aestimantes quod maximum illis honorem impendant, si se in illorum nominibus nimia ebrietate sepeliant: ignorantes quod nullus tam gravem injuriam sanctis Angelis vel sanctis hominibus agnoscitur irrogare, quam illi qui in eorum nominibus bibendo per ebrietatem suas animas probantur occidere. Sunt enim aliqui qui sola ex causa 39.2309| aliqua salsa cibaria sibi ordinant fieri, ut per ipsam salsitudinem nimia se possint ebrietate obruere. Haec enim si Pagani qui Deum ignorant faciant, nec mirandum est, nec nimis dolendum; quia et in Deo spem non habent, et antiquam parentum suorum consuetudinem servant. Christiani vero (quos Deus de tenebris reduxit ad lucem, de morte vocavit ad vitam, quibus omnes Scripturae clamant, ebrietatem fugere, sobrietatem diligere) quare turpissimas illorum ebrietates imitantur, de quorum perfidia liberari per Dei gratiam meruerunt? Et ideo rogo, et per tremendum diem judicii vos adjuro, ut et quantum potestis, ebrietatis malum auxiliante Domino fugiatis, et jam vobis incipiat verecundum esse, quod huc usque Gentibus et Paganis in ebrietatis turpitudine vos voluistis similes exhibere. Et ideo quia Deo propitio illis dissimiles estis in fide, similes esse in ebrietate penitus non debetis: quia etiamsi reliqua peccata Christiani non admittant, sola eos, si frequens fuerit, ebrietas, et emendatio ac poenitentia non subvenerit, in inferni profunda praecipitat, secundum illud quod jam dictum est, Neque ebriosi regnum Dei possidebunt. Sed dicit aliquis: Ego regnum Dei nolo, aeternam tantum requiem obtinere desidero. Nemo se decipiat, fratres: duo enim loca sunt, et tertius non est ullus. Qui cum Christo regnare non meruerit, cum diabolo absque dubitatione ulla peribit.

6.

Castigandi ebriosi. Ad extremum qui amico suo nimium propinando in anima efficitur inimicus, et corpus ejus debilitare, et animam probatur occidere. Melius erat ut ex illo quod una die plus eum accipere coegit quam expedit, per duos aut tres dies ipsum amicum ad suum convivium revocaret; et unde eum una die nimium bibendo debilitat, ipsum in aliis diebus sufficiente potu reficeret; ut nec ille potum perderet, nec amicum deciperet: aut certe, quod est melius, quidquid nimio potu perditura erat gula, pauperibus daretur in eleemosynam; ut et caro rationabiliter bibendo reficeretur, et per misericordiam pauperum animae redemptio praepararetur. Et nos quidem istam castigationem non propter eos qui sunt honesti et sobrii diximus: quia Deo propitio multos novimus parca et sobria convivia praeparare. Et ideo vos qui pro Dei amore hoc tantum bibitis quod oportet, satagite ut quod ab ebriosis in terra perditur, a vobis per eleemosynam in coelo reponatur. Non vobis sufficiat quod vos honesti et sobrii estis; sed quantum potestis, ita castigate et corripite ebriosos, ut eis nunquam liceat vobis praesentibus amplius bibere quam oportet: ut dum et ipsi sobrietatem diligitis, et alios per vestram admonitionem ab ebrietatis perditione revocatis, non solum pro vestra, sed etiam pro aliorum salute duplicia vobis praemia in aeterna beatitudine praeparetis . 7. Rusticorum quorumdam consuetudo et prodigalitas. Et illud quam lugendum et erubescendum est, fratres charissimi, quod dicuntur aliqui rustici, quando aut vinum habuerint, aut alia sibi pocula fecerint, quasi ad nuptiale convivium, ita ad bibendum vicinos vel proximos suos invitare, ut eos per quatuor aut quinque dies teneant, et nimia ebrietate sepeliant; et tamdiu ad domos suas de illa lugenda potatione non redeant, donec omnem potum, quem ille qui eos invitaverat habuit perexpendat; et unde se vel per duos aut tres menses cum omni familia sua rationabiliter reficere potuit, quatuor aut quinque diebus dolenda aut erubescenda bibitione consumat. Ego, fratres charissimi, dum haec humiliter et cum grandi charitate pro sollicitudine paterna commoneo, absolvo apud Deum conscientiam meam. Qui vero me libenter audierit, et fideliter quod ei praedicatum est, implere 39.2310| voluerit, habebit praemium aeternum: qui autem contempserit, timeat ne ei aeternum necesse sit sine ullo fine sustinere supplicium. Sed credimus de misericordia Dei, quod ita omnes ebriosi de ebrietatis malo ad bonum sobrietatis sunt per Dei gratiam redituri, ut et nobis gaudium faciant, et ipsi feliciter ad aeternum pervenire mereantur praemium. Amen.

SERMO CCXCVI. Admonitio quae ostendit quod ab initio saeculi omnes Scripturae humiles benedixerint, et eos qui perseverant in superbia maledixerint.
1.

Scripturae passim pauperes benedicunt, et maledicunt peccatores. In Scripturis sanctis, fratres charissimi, incessabiliter pauperes benedicuntur, et peccatores maledici videntur. Primum ergo, sicut ipsi frequenter et legendo et psallendo cognoscitis, qualiter Scripturae divinae pauperes benedicunt, paucis sententiis Charitati vestrae suggero; et postea quid de peccatoribus legitur insinuo. De pauperibus enim dicitur, Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7); et iterum, Viduae ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI, 15); et iterum, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3); et iterum, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. X, 14, sec. Hebr.); et iterum, Quoniam exaudivit pauperes Dominus (Psal. LXVIII, 34). De peccatoribus vero dicitur, Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes (Psal. IX, 18); et iterum, Quoniam peccatores peribunt (Psal. XXXVI, 20); et iterum, Conteres brachium peccatoris et maligni (Psal. X, 15, sec. Hebr.); et illud, Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, bibent ex eo omnes peccatores terrae (Psal. LXXIV, 9); et iterum, Omnia cornua peccatorum confringam (Ibid., 11). In omnibus enim Scripturis hujuscemodi sententiae abundanter inveniuntur, quibus pauperes collaudantur, et e contrario in peccatores durae sententiae diriguntur.

2.

Quo animo maledicatur in Scripturis. Sed cum haec ita sint, forte aliquis intra se cogitat et dicit: Quomodo nobis in Scripturis divinis praecipitur, Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14); et illud, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); et, Benedicite persequentibus vos (Rom. XII, 14)? quomodo ipsae Scripturae divinae, quae nobis hoc prohibent, toties maledicunt? Maledictiones istae, fratres charissimi, non optantis, sed praedicentis animo proferuntur. Non enim volunt ut hoc peccatoribus veniat: sed quia sine dubio venturae sunt, ipsae maledictiones prophetiae esse probantur. Et ideo quicumque peccatores se esse cognoscunt, et per Scripturas sacras magis benedici quam maledici desiderant, cito ad poenitentiae medicamenta confugiant; ne forte si illos in peccatis suis perseverantes mors repentina praevenerit, omnes maledictiones quae ab initio mundi in Scripturis sanctis leguntur, ita in ipsos veniant, ut eos liberari de poena perpetua non permittant.

3.

Per peccatores superbi, per pauperes humiles designati. Et tamen, fratres, quando pauperes in Scripturis divinis benedicuntur, et peccatores maledicuntur, qui sensus divinae Scripturae diligenter attendit, non hoc de omnibus peccatoribus, nec de universis pannosis pauperibus dictum intelligit. In peccatoribus enim quos Scripturae divinae maledicere videntur, non omnes peccatores, sed tantummodo superbi intelliguntur; qui non solum mala faciunt, verum etiam mala ipsa fronte impudentissima defensare non erubescunt. 39.2311| Ipsi enim sunt de quibus scriptum est, Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me (Psal. CXVIII, 78); et illud, Tu, inquit, oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 28); et illud, Superbi inique agebant usquequaque (Psal. CXVIII, 51); et illud, Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6). Innumerabilia sunt hujuscemodi testimonia, quibus superborum arrogantia denotatur. Et ideo quoties auditis in Scripturis peccatores maledici, sicut jam dixi, de superbis, hoc est, peccata sua defendentibus intelligite. Et quoties auditis pauperes collaudari, nolite hoc de omnibus pauperibus accipere, sed de bonis tantummodo christianis, qui miles sunt et humiles corde; de quibus scriptum est, Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)?

4.

Pauperes multos nil juvat inopia. Divitibus quibusdam nil nocent opes. Paupertas vana, si superba. Si humilis, benedictionibus est cumulanda. Multi enim sunt pauperes iracundi, cupidi, superbi, luxuriosi; quibus nihil prodest quod facultatibus sunt indigentes, cum vitiis et malis moribus sint locupletes. Et multi sunt divites humiles et mansueti; de quibus dictum est, Beatus vir qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris (Eccli. XXXI, 8); et illud, Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9). Quid enim prodest pauperi divitias non habere, si voluntatem habuerit possidendi; cum Apostolus non habentem divitias sed cupientem condemnaverit, dicens, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et in laqueum diaboli (I Tim. VI, 9)? Aut quid ei prodest non habere facultatem, si ardet cupiditate? Quid, inquam, prodest pauperi quia pauper est, si magis superbus quam humilis esse voluerit? Aut quid nocet diviti copiosa facultas, si in eo fuerit perfecta humilitas; si de divitiis suis non luxuriae servire, sed eleemosynas erogare, et humilitatem ac mansuetudinem toto corde, toto animo voluerit custodire? Denique, sicut jam dixi, omnes Scripturae humiles pauperes laudant, et divites superbos vituperant; pauperibus aeternum promittunt praemium, divitibus superbis perenne minantur supplicium, secundum illud, Redde retributionem superbis (Psal. XCIII, 2); et, Perdet Deus memoriam superborum (Psal. XXXIII, 17); et, Odibilis est coram Deo superbia (Eccli. X, 7). Per superbiam angeli ceciderunt de coelo in terram, et facti sunt diaboli in inferno, et qui sunt superbi, similes ejus. Sed si forte est aliquis qui sine humilitate de religione vel quibuscumque bonis operibus gloriatur, diligenter attendat et contremiscat, quia ipsum archangelum superbia de coelo deposuit. Et si tantum ac talem dejecit, tu cum sis terra et cinis, speras te cum superbia in coelum posse conscendere? Et ideo consideret unusquisque conscientiam suam; et si in se superbiae malum dominari cognoscit, ad humilitatis medicamenta confugiat: quia si usque ad exitum vitae suae in superbia voluerit perdurare, necesse habet cum diabolo, cujus imitator est, inferni supplicia sustinere, secundum illud, Qui confidunt in superbia, illuc cadunt (Prov. XI, 28). Qui vero facultates minores habent, et pauperes sunt, si volunt ut ad ipsos respiciat omnium Scripturarum benedictio, veram humilitatem teneant, et audiant sibi Diminum dicentem, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29); et timeant illud quod scriptum est, Ante Dominum immundus est omnis qui exaltat cor suum. Secundum haec quae supra suggessi, evidenter agnoscite quia nec pauperes juvat quod pauperes sunt, si humiles esse noluerint; et divitibus nihil noceat quia divites sunt, si humilitatem et misericordiam vel justitiam tenere contenderint.

5.

Civitates duae ex humilibus et superbis. Et quia duae partes hominum et quasi duo populi, humilium scilicet et superborum, ab initio mundi in duabus civitatibus 39.2312| construuntur, et una earum dicitur Jerusalem, quod interpretatur Visio pacis; altera Babylonia, quod interpretatur Confusio; unam aedificat Christus, aliam diabolus: omnes qui persevaturi sunt in superbia, ad Babylonem pertinent; ad Jerusalem vero, qui in humilitate sunt permansuri. Omnes sancti et omnes Scripturae eos qui sunt humiles benedixerunt et jugiter benedicunt, secundum illud, Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Psal. CXXIV, 4), et eos qui sunt superbi maledixerunt et assidue maledicunt. Unde, sicut jam dixi, unusquisque recurrat ad conscientiam suam; et si in se radicem superbiae dominari cognoscit, dum ei licet, et tempus bene faciendi in sua potestate consistit; quanta potest velocitate cum Dei adjutorio exstirpet superbiam, et plantet humilitatem, certissime sciens quod ei, quaelibet bona opera fecerit, prodesse non poterunt, quamdiu in superbiae tumore permanserit. Nec contentus sit quasi per fictam et simulatam humilitatem velut ramos ejus tantummodo tollere: sed radicem ex corde conetur evellere, si vult illi placere qui cor dignatur inspicere. Quam rem qui implere noluerit, maledictis Scripturarum omnium subjacebit; et impletur in eo illud quod scriptum est, Dominus justus concidet cervices peccatorum (Psal. CXXVIII, 4); et illud, Pluet super peccatores laqueos ignis (Psal. X, 7).

6.

Quorum peccatorum Deus cervices concidet. Superbi cervicati sunt. Istam sententiam quando audiunt peccatores, contremiscunt et dicunt: Si Dominus justus omnium peccatorum cervices concidet, nos qui peccatores sumus quomodo evadere poterimus? Absit ut de pietate Domini desperetur. Cito enim nos suscipit divina misericordia, si poenitentia et emendatio fuerit subsecuta. Et tamen hoc loco, peccatores superbos intelligi voluit, pro eo quod et ipsi peccatum suum defendunt, et a suis similibus collaudantur, et dicitur eis, Bene et prudenter egistis. Sic respondere, sic te defendere gratularis, quia vicisse videris hominem; et non plangis quia vitio superbiae victus es. Quanto melius tibi erat Christum humilem sequi, quam per superbiam diaboli pedibus conculcari. Dominus, inquit, concidet cervices peccatorum. Quod autem hoc non de omnibus peccatoribus, sed tantummodo de superbis et debeat et possit intelligi, ex illo membro ubi percutiuntur agnoscite. Non dixit, Dominus justus concidet manus vel pedes peccatorum; sed, cervices peccatorum. Quare hoc? Quia omnes superbi cervicati sunt. Et ideo solos superbos ista plaga percutiendos esse cognoscite. Qui ergo humiles sunt, Deo gratias agant, et usque in finem vitae suae in humilitate permaneant: ut Angelorum, et Patriarcharum, et Prophetarum, et Apostolorum, et omnium Scripturarum benedictio, quae omnibus in humilitate perseverantibus datur, super ipsos veniat, et cum ipsis benedictionibus ad praemia aeterna perveniant, et impleatur in illis illud quod scriptum est Benedictio Domini super caput justi (Prov. X, 6). Illi vero qui superbiae tyrannidem in se dominari cognoscunt, sicut jam supra suggessimus, repudiata elatione arrogantiae, per quam in se ipsis Domini templa destruxerant, fundamentum verae humilitatis in se collocare festinent; ut per humilitatem surgere mereantur ad gloriam, qui per superbiam ceciderant in ruinam. 7. Nec cupiditas sine superbia, nec charitas sine humilitate. Sed dum de exsecrando superbiae malo et appetendo humilitatis bono loquimur, forte aliquis intra se cogitat, et dicit: Quid est quod in hoc sermone de istis duabus tantummodo loquitur, et de fundamento bonorum charitate, et radice malorum omnium cupiditate nihil dicit? Hoc ideo interdum facimus, fratres charissimi, quia illae duae sine istis duabus esse non possunt. Nunquam enim vel cupiditas sine superbia, vel charitas sine humilitate aut potuit esse aliquando aut poterit. Ac sic quicumque humilitatem laudat, cum illa et charitatem, de qua nascitur, praedicat: et e contrario qui superbiam accusat, 39.2313| simul et cupiditatem, sine qua esse non potest, damnat. Quomodo enim charitas et humilitas velut duae alae sunt, quibus humiles animae elevantur ad coelum; et si una defuerit, alia prodesse nihil poterit: ita et e contrario cupiditas et superbia velut duae compedes esse probantur, cum quibus infelices superborum animae, dum se per elationem in altum erigunt, justo Dei judicio in inferni profunda descendunt. Et ideo quoties in Scripturis divinis aut in quibuscumque praedicationibus audieritis laudes humilitatis, ibi etiam praeconia charitatis agnoscite; sicut e diverso vituperationem superbiae, cupiditatis exsecrationem intelligite. Et quia de cupiditate superbia nascitur, et de charitate humilitas generatur; ita sibi invicem copulantur, ut unaquaeque mater sine filia sua esse non possit. Quicumque ergo se desiderat de malo superbiae liberari, prius in se cupiditatem, de qua nascitur, conetur exstinguere; sicut e contrario qui veram humilitatem concupiscit jugiter obtinere, charitatem matrem ipsius contendat fideliter custodire. Unde totis viribus Dei misericordiam deprecemur, ut nos de malo superbiae vel cupiditatis liberare, et bonum humilitatis et charitatis per suam misericordiam largiri dignetur: ut non superbiae principem diabolum imitando descendamus in infernum; sed sequendo magistrum humilitatis Christum, ascendere mereamur in coelum. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXCVII. De Humilitate et Timore Domini.
1.

Humilitatem a suis exigit Deus. Hac virtute coelum conscenditur. Sine hac nec Spiritus sancti gratia, nec veritatis lux: nulla bona. Quid praestet coram Deo. David propheta et psalmista, qui teste Scriptura secundum cor Dei electus fecit omnes voluntates ejus, ipse, fratres charissimi, quid Creator noster in his appetat et diligat, quodam loco ostendit, ita dicens: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. CXII, 5 et 6)? Si ergo Dominus altissimus, cujus excellentiae et magnitudinis non est finis, in omni creatura sua, et ea quae in supernis, et ea quae in infimis est constituta, in Angelis videlicet et in hominibus humilitatem considerat et probat; quantum necesse est nobis humilitati semper studere, ipsamque in omnibus conservare, ut sic placeamus Conditori nostro? Quanta autem sit verae humilitatis virtus, facile ex verbis Domini agnoscitur, qui, ut superbiam Pharisaeorum damnaret, dixit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Humilitatis quippe passibus ad coeli culmina conscenditur; quia Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur, de quo dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6): unde et in Psalmis dicitur, Excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Alta posuit pro superbis. Humilia vero respicit ut attollat; alta, id est, superba cognoscit ut dejiciat. Discamus humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus, sicut ipse in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Per superbiam mirabilis angelorum creatura cecidit de coelo, per humilitatem Dei fragilitas humanae naturae ascendit in coelum. Honesta est enim inter homines humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2). Item alius Sapiens: Quanto, inquit, major es, tanto humilia te in omnibus; et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Item 39.2314| Deus per prophetam ait: Ad quem autem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Quicumque humilis et quietus non fuerit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti. Deus humilis factus est nostrae salutis causa: erubescat homo superbus esse. Quantum humilitate inclinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso. Qui enim humilis erit, exaltabitur in gloria. Primus humilitatis gradus est, veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere. Eam quippe quam non invenerit humilem, veritas fugit mentem. Quanto quisque humilior erit de se ipso, tanto major erit in conspectu Dei. Superbus vero quanto gloriosior apparet inter homines, tanto dejectior erit ante Deum. Qui enim sine humilitate bona opera agit, in ventum pulverem portat. Item Scriptura dicit, Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9), dum vento superbiae dispergitur, quod jejuniis vel eleemosynis congregari videtur? Noli, o homo, in virtutibus tuis gloriari; quia alterum habiturus eris judicem, non te ipsum: in cujus conspectu te ipsum in corde tuo studeas humiliare, quatenus ille te exaltet in tempore retributionis suae. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris; ne exaltatus humilieris. Qui enim sibi vilis est, ante Deum pulcher est; et qui sibi displicent, Deo placent. Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei. Tanto enim eris apud Deum pretiosior, quanto fueris ante oculos tuos despectior. In summo honore summa tibi sit humilitas. Honoris laus est, humilitatis virtus.

2.

Nulla est sine timore Dei. Timor alius filiorum, alius servorum. Timor Dei expellit peccata. Ideo et gehennae metum. Sed hanc verae humilitatis virtutem nemo sine timore Dei habere potest; quia eorum neuter sine altero esse potest. Quid autem timor Dei efficiat, fratres, audite. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Magna est cautela peccati, Dei semper praesentiam timere. Qui perfecte Deum timet, diligenter se a peccatis custodit. Timenti Deum in novissimo die bene erit (Eccli. I, 13), et merces ejus in aeternum permanet. Qui erubescit in conspectu hominis peccare, quanto magis dignum est quod erubescat in conspectu Dei iniquitatem agere, qui non solum opera, sed et corda considerat? Qui timore sancto Deum metuunt, inquirunt quae beneplacita sunt illi. Alius est timor filiorum, alius est timor servorum. Servi enim propter tormenta dominos timent; filii vero propter amorem patris timent. Si filii Dei sumus, timeamus eum ex charitatis dulcedine, non de timoris amaritudine. Homo sapiens in omnibus operibus suis Deum timet, sciens se nunquam ejus praesentiam effugere posse, sicut Psalmista Deo dicit: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Item, Quia neque ab oriente neque ab occidente (Psal. LXXIV, 7): subauditur, patet locus fugienti Deum. Qui timet Dominum, accipiet doctrinam ejus; et qui vigilaverit in mandatis ejus, inveniet benedictionem (Eccli. XXXII, 18) sempiternam. Timentis Deum beata est anima (Id. XXXIV, 17), et a tentatione diabolica tuta remanet. Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14), et cui donatum est Dei timorem semper ante oculos habere. Qui timet Dominum, recedit ab itinere pravo, et ad virtutum semitam vias suas dirigit. Timor Dei repellit peccata, et adjicit virtutes. Timor cautum facit hominem, et sollicitum ne peccet. Ubi vero timor Dei non est, ibi dissolutio vitae est. Qui Deum in prosperis non timet, timeat vel in adversis; refugiat ad illum qui flagellat et sanat. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis (Psal. CXI, 1). Timor Dei timorem expellit gehennae; quia facit hominem peccatum cavere, et justitiae opera augere. Post haec ad illum perveniet timorem, qui dicitur sanctus, et permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10); quia est in dilectione.

3.

Inde pax et omnia bona. Sic ergo, fratres, timeamus Deum, ut diligamus eum; quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18) servilem: 39.2315| atque ita abundantiam habere possumus securitatis et plenitudinem omnium bonorum. Unde et propheta ait: Timete Dominum, omnes sancti ejus; quoniam nihil deest timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono (Psal. XXXIII, 10 et 11). Quapropter obsecro vos, dilectissimi, ut timorem Dei semper ante mentis vestrae oculos habeatis, et oblivionem praeceptorum Dei omnino fugiatis, illudque sedulo cogitetis, qualiter timentes Deum et mandatis ejus obedientes ad vitam vadunt perpetuam; contemnentes vero et praecepta ejus spernentes, in poenam ibunt aeternam: humilitatemque veram in corde vestro intus habeatis, sicque eam non ficte moribus coram proximis vestris insinuetis, ut et ipsi bonis exemplis vestris instructi glorificent Deum, et vobiscum aeternam in coelis studeant percipere remunerationem: praestante Domino nostro, etc

SERMO CCXCVIII. De Adversitate temporali.
1.

Calamitates nostris peccatis imputanaae. Quid in bonis et malis efficiant. Mundana spes amara. Quoties, fratres charissimi, aliquae adversitates veniunt, quoties aut hostilitas aut siccitas aut mortalitas justo Dei judicio nobis fuerit irrogata, non ejus injustitiae, sed nostris hoc peccatis imputare debemus: quia, sicut dicit Apostolus, Non iniquus est Deus, qui infert iram (Rom. III, 5). Multorum enim malis moribus atque clamoribus exagitatus est mundus. Et ut hoc omnes intelligere possint, apertius Charitati vestrae insinuo. Sic sunt boni et mali, quomodo si duo vasa sint plena, et unum habeat putredinem, et aliud aromata pretiosa: cum uno ventilabro ventilata fuerint, illud vas ubi aromata, odorem desiderabilem, aliud autem fetorem intolerabilem reddit. Ita simul boni atque mali indiscrete quidem turbati, sed alto Dei judicio separati. Quoties aliqua tribulatio in mundum venerit, qui boni sunt, velut sancta vasa, gratias agunt Deo, qui eos castigare dignatur: illi vero qui sunt superbi, luxuriosi, cupidi, blasphemant et murmurant contra Deum, dicentes: O Deus! quid tanti mali facimus, ut talia patiamur? Unde saepe fit ut infelices isti amore hujus vitae obligati, nec istam tenere possint, et illam sempiternam de qua fugiet dolor et gemitus, amittant: et, quod pejus est, nec ista mala praesentia possunt evadere, et ad illa quae aeterna sunt, eorum crimina eos faciunt pervenire. Non insultans, sed gemens et dolens haec dico. Ecce sicut in eo qui superbo et rebelli spiritu emendare se noluerit, impletur illud quod scriptum est, Qui in sordibus est, sordescat adhuc; justus autem justiora faciet, et sanctus sanctiora (Apoc. XXII, 11). Non enim spes bonorum in isto est mundo posita. Spes enim quae videtur, ait Apostolus, non est spes (Rom. VIII, 24): quoniam et ipsa spes mundana quae videtur, in amaritudine vera est. Amaram enim potionem mundus suis dilectoribus propinat. O infelicitas generis humani! Amarus est mundus, et diligitur; putas, si dulcis esset, qualiter amaretur?

2.

Foedae depopulationis descriptio. Vos alloquitur veritas, dilectores mundi: ubi est quod amastis? 39.2316| ubi est quod pro magno tenebatis? ubi est quod dimittere nolebatis? ubi sunt tot regiones, ubi tantae splendidissimae civitates? Lugendo potius ista dicta sunt quam insultando. Magno affectu ista deputarentur, si tantummodo audirentur. At cum oculos nostros dira calamitas et obsidionis percusserit, et nunc tempore mortalitatis affligat; mortuorum hominum sepeliendis corporibus vix illi qui remanere videbantur, occurrerint. Considerantes etiam illa mala quae justo Dei judicio illata sunt, quando totae provinciae in captivitatem ductae sunt, sustinuimus matresfamilias abductas, praegnantes abscissas: et nutrices avulsis e manibus parvulis, atque in vias projectis, nec vivos ipsos filios retinere, nec mortuos permiserunt sepelire. Cruciatus magnus et dolor, timor et horror tortores cordis pariter insistebant, maxime cum a talibus feminis hoc impia barbarica exigebat potentia, ut quae se sciebat multorum mancipiorum fuisse dominam, barbarorum se subito sine ullo pretio lugeret ancillam. Sic impletum est in nobis illud quod dictum est per prophetam David: Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum (Psal. XLIII, 13). Dura a delicatis, et a nobilibus mulieribus servitia sine ulla miseratione humanitatis a barbaris exacta sunt. Strepitus clamoris hujus in auribus nostris urget, dum talia audimus atque videmus. Numquid ferreae sunt carnes hominum, etiamsi servus ferreus in aliquibus inveniatur? Quis ista audiens vidensque non doleat? Unde cum propheta dicere possumus: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei (Jerem. IX, 1)? Non solum mortem corporum, verum etiam animarum, Christianis loquimur. Multos cognovimus in ista visitatione sine sacramento Baptismi ex ipsa vita fuisse ereptos, atque inter vasa irae relictos. Quis luctus idoneior, quis planctus celsior inveniri potest, quando sic exarsit ira Omnipotentis, ut repelleret etiam tabernaculum suum, in quo habitavit in hominibus: et ille etiam qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32), nec pretium tanti sanguinis attenderit, nulli ecclesiae, nulli clero, nulli sacratae virgini, nulli parcerecivitati?

3.

Jugum Christi leve. Huic multi praeferunt jugum avaritiae. Nos vero, fratres charissimi, quibus Dominus non pro nostris meritis parcere, sed adhuc ad poenitentiam reservare dignatur, non sine grandi timore debemus considerare, quod haec omnibus nobis praebentur exempla. Et ideo illorum mors proficiat ad nostram salutem, eorum tribulatio sit nostra correptio, de aliorum plagis faciamus medicamenta vulneribus nostris: et semper timeamus quod Dominus in Evangelio dixit, Putatis quod hi Galilaei prae omnibus peccatores fuerint, quoniam talia passi sunt? Non dico vobis: sed nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis (Luc. XIII, 2 et 5). Et ideo qui solebat esse luxuriosus, sit castus; qui superbus, sit humilis; qui erat invidus, sit benignus; qui per fraudes vel calumnias solebat res alienas rapere, incipiat de suis largiores eleemosynas dare. Nimis delicatum est quod a nobis requirit Dominus noster, fratres charissimi. Non dixit nobis, Jejunate plus quam potestis, et plus quam vires vestrae sufferunt vigilate; non nobis dicit, A vino vel a carnibus abstinete; non a nobis requiruntur: sed hoc dignatur injungere, quod omnes homines possunt cum ipsius gratia sine grandi labore complere. Sed, quod pessimum est, multi sunt qui durissimum et amarissimum avaritiae jugum cum multis laboribus volunt ferre, et dulce jugum Christi et onus ejus leve dissimulant humeris suis imponere: malunt cum multis peccatis sub sarcina gravi succumbere, quam jugum Christi, quod 39.2317| eos potest in coelum elevare, suscipere. Vos vero, fratres, nobiscum sapienter et fideliter cogitantes, disrumpatis a cervicibus vestris durum et asperum avaritiae jugum, et jugum Christi suavissimum vestris humeris imponite, secundum Apostolum conversationem vestram levantes in coelum (Philipp. III, 20); ut, cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso appareatis in gloria (Coloss. III, 4). Quod ipse praestabit, etc.

SERMO CCXCIX. De esuriendo et sitiendo Dei verbo.
1.

Justitiam esurire quid sit. Jus populi ut exigat a sacerdote verbum Dei. Inter reliquas beatitudines, quas in Evangelio Dominus ac Salvator noster enumerare dignatus est, etiam hoc addidit, dicens: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Felices sunt quibus istam praeclaram famem, et desiderabilem sitim Deus donare dignatur. Quomodo autem esuritur justitia, fratres? Justitiam esuris, si verbum Dei patienter et libenter audire volueris: de tali enim cibo dictum est, Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29). Quamvis enim melius sit facere quam nosse; prius est tamen nosse, quam facere: debet enim discere, qui optat implere. Denique audi Scripturam dicentem, Omnis qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet: et iterum, Zelus apprehendet populum ineruditum; et ignis adversarios consumet. Et in hoc loco ideo dicitur ignis adversarius; quia non de parte Christi, sed de parte diaboli esse cognoscitur. Et iterum, Justitiam discite, qui habitatis terram (Sap. I, 1). Manifestum est ergo quod ipse esurit justitiam, qui discere optat justitiam. Prius ergo debemus discere, ut postea mereamur implere. Ut ergo ista beatitudo per Dei gratiam impleatur in vobis, si in veritate, ut credimus, et esuritis et sititis justitiam, quoties vobis verbum Dei fuerit tardius praedicatum, nolite exspectare ut vobis ultro illud debeamus ingerere; sed etiam vos ipsi, quasi rem vobis jure debitam, fideliter a nobis ac sitienter exigite.

2.

Sacerdotum obligatio ut illud tradant. Verbum Dei pecunia duplicanda. Nam si nos semper ultro velimus offerre, et vos aliquoties tardantibus nobis nolueritis exigere; possumus ab illis qui periculum nostrum nesciunt, importuni forsitan judicari. Sed qui bene novit quam grave pondus immineat cervicibus sacerdotum, intelligit quod quamvis assidue verbum Dei praedicemus, minus tamen reddimus quam debemus. Testificatur enim sacerdotibus Spiritus sanctus per prophetam, Clama, ne cesses: non dicit, Clama post multos dies; sed, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum (Isai. LVIII, 1). Et iterum: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Et Apostolus: Memoriam mei retinete, quoniam per triennium non cessavi die ac nocte, cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX, 31). Si Apostolus, ut se apud Deum absolveret, die noctuque verbum Dei praedicabat; quid de nobis fiet, qui vix vel post multos dies commisso nobis gregi spiritualia pascua providemus? Et propterea contestatur Timotheum idem apostolus, dicens: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et adventum ipsius, et regnum ejus (II Tim. IV, 1). Et quasi interrogaretur quare tam metuendam contestationem praemitteret, secutus adjunxit: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa (Ibid., 2). Quid est opportune, importune; nisi opportune volentibus, importune nolentibus? Volentibus 39.2318| audire verbum Dei offerendum est; fastidientibus, ingerendum: ne forte contra nos ante tribunal Christi stantes dicant se a nobis admonitos non fuisse, et animarum illorum sanguis de nostris manibus requiratur. Unde cum grandi tremore pensare debemus, ne ad nos etiam illa terribilis sententia dirigatur, quam servus ille meruit audire, qui acceptum talentum duplicare noluit: Serve, inquit, male et piger, quare non dedisti pecuniam meam nummulariis ad mensam; et ego veniens cum usuris exegissem illam (Matth. XXV, 26, 27)? Et quid post haec? Avertat Deus hoc a nobis: Inutilem, inquit, servum projicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid., 30). Quare, inquit, non dedisti pecuniam meam nummulariis? Pecunia, dilectissimi, non aliud intelligitur, nisi id quod in ecclesia praedicatur. Nummularii qui pecuniam accipere debent, non sunt alii nisi populi christiani. Sicut enim nobis grave peccatum erit ad mensam cordis vestri non dedisse pecuniam Domini nostri; ita e contrario et unicuique vestrum non parvum periculum imminet, si id quod verbis acceperit, bonis operibus duplicare noluerit.

3.

Cibus est animae. Quia ergo et nostrum et vestrum periculum agnovistis; quoties evenerit ut vobis tardius verbum Dei ministretur, sic hoc moleste accipite, quomodo si corpori vestro quotidiani victus substantia subtrahatur. Non enim apud nos major debet esse corporis fames quam animae. Nam quantum animam digniorem esse novimus, tantum de ejus victu majorem sollicitudinem habere debemus. Si enim caro nostra bis in die reficitur; quare molestum et ineptum judicet aliquis, si vel post septem dies anima Dei verbo pascatur. Quomodo enim caro reficitur cibo isto terreno; sic et anima pascitur Dei verbo. Et ideo quoties vobis tardius oblatum fuerit, per sanctam importunitatem vestram excitate pigritiam nostram, et quod vobis jure debetur exigite.

4.

Sacerdotes velut vaccae lac verbi Dei praeparent. Id populi velut vituli sollicite requirant. De hac re amat Caesarius inquietari. Sacerdotes enim in Ecclesia similitudinem videntur habere vaccarum; christiani vero populi typum praeferunt vitulorum. Quomodo enim vaccae per campos et prata discurrunt, vineta et oliveta circumeunt, unde pastis herbis ac frondibus cibum lactis praeparent vitulis suis: ita sacerdotes in diversis sanctarum Scripturarum montibus assidue legendo verbum Dei, debent flores decerpere, ex quibus spirituale lac valeant filiis ministrare; ut possint partem habere cum apostolo Paulo, qui dixit, Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Non incongrue, fratres charissimi, sacerdotes vaccarum similitudinem habere videntur. Sicut enim vacca duo ubera habet, ex quibus nutriat vitulum suum; ita et sacerdotes duobus uberibus, Veteris scilicet et Novi Testamenti, debent pascere populum christianum. Considerate tamen, fratres, et videte quia istae carnales vaccae non solum ipsae ad suos vitulos veniunt, sed etiam sui vituli eis obviam currunt, et ita ubera matrum suarum capite frequenter percutiunt, ut aliquoties, si majores vituli sint, ipsarum matrum corpora de terra sublevare videantur; attamen injuriam ipsam vaccae libenter suscipiunt, dum vitulorum suorum cupiunt videre profectum. Hoc etiam boni sacerdotes debent fideliter desiderare vel cupere, ut filii eorum pro salute animae suae assiduis eos interrogationibus inquietent; ut dum filiis pulsantibus gratia divina tribuitur, sacerdotibus sanctarum Scripturarum secreta revelantibus aeternum praemium praeparetur. Hoc ideo dico, ut et in nobis et in vobis ista similitudo servetur. Cupimus enim a vobis istam desiderabilem inquietudinem sustinere, dummodo animas vestras videre mereamur in Christi amore proficere. Unde sicut nobis expedit, collectis Scripturarum floribus, spiritualem cibum conficere; ita et vos oportet cum 39.2319| grandi aviditate requirere. Nam quomodo solent vituli matrum ubera cum grandi impetu inquietare, ut de interioribus earum necessarium sibi possint extrahere cibum; ita et populi christiani sacerdotes suos, velut sanctae Ecclesiae ubera, assidua debent interrogatione provocare, ut cibum possint sibi salutis acquirere, et victum animae suae necessarium providere: ne forte si et sacerdotes tardius voluerint offerre, et populi nimiis impedimentis mundi istius occupati dedignentur inquirere, impleatur illud quod scriptum est, Mittam, inquit, famem in terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos. VIII, 11). Credimus tamen de Dei misericordia, quod ita et nobis studium legendi vel praedicandi, et vobis audiendi desiderium praestare dignabitur, ut ante tribunal aeterni Judicis et nos de praedicationibus nostris bonam possimus reddere rationem, et vos pro benigna obedientia et bonorum operum perseverantia, ad aeterna valeatis praemia pervenire: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCC. Qualiter excipiendum Dei verbum .
1.

Paterna ipsius sollicitudo erga debiles. Arguit feminas in terra velut in lectis jacentes. Ante aliquot dies propter eos qui aut pedes dolent, aut aliqua corporis inaequalitate laborant, paterna pietate sollicitus consilium dedi et quodam modo supplicavi, ut quando aut Passiones prolixae aut certe aliquae lectiones longiores leguntur, qui stare non possunt, humiliter et cum silentio sedentes, attentis auribus audiant quae leguntur. Nunc vero aliquae de filiabus nostris putant quod hoc aut omnes, aut certe plures quae sanae sunt corpore, frequenter debeant facere. Nam ubi verbum Dei coeperit recitari, quasi in lectulis suis ita jacere volunt: atque utinam vel jacerent tantummodo, et tacentes verbum Dei sitienti corde susciperent; non etiam se ita otiosis fabulis occuparent, ut quod praedicatur nec ipsae audiant, nec alios audire permittant. Unde rogo vos, venerabiles filiae, et sollicitudine paterna commoneo, ut quando aut lectiones leguntur, aut verbum Dei praedicatur, nulla se in terram projiciat: nisi forte quam nimium gravis infirmitas cogit, sic tamen ut non jaceat, sed magis sedeat, et attentis auribus quae praedicantur avido corde suscipiat.

2.

Verbum Dei nil minus quam corpus Christi. Nec indignius percipiendum. Interrogo vos, fratres vel sorores, dicite mihi. Quid vobis plus esse videtur, verbum Dei, an corpus Christi? Si verum vultis respondere, hoc utique dicere debetis, quod non sit minus verbum Dei quam corpus Christi. Et ideo quanta sollicitudine observamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nihil ex ipso de nostris manibus in terram cadat; tanta sollicitudine observemus, ne verbum Dei quod nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus aut loquimur, de corde nostro depereat: quia non minus reus erit qui verbum Dei negligenter audierit, quam ille qui corpus Christi in terram cadere negligentia sua permiserit.

3.

Praedicator gemmarum spiritualium erogator. Velim tamen scire, si ab illa hora qua verbum Dei praedicari coeperit, semper pretiosissimas gemmas et inaures vel annulos aureos erogare velimus, utrum stare aut accipere vellent filiae nostrae. Sine ulla dubitatione, cum grandi ambitione quae illis offeruntur 39.2320| acciperent. Nos vero quia ornamenta corporalia offerre nec possumus nec debemus, ideo non libenter audimur. Sed non est justum ut spiritualia ministrantes superflui judicemur. Qui enim verbum Dei libenter audit, inaures animae de patria paradisi transmissas se suscepisse non dubitet. Qui admonetur ut pauperi tribuat aliquid, dum manus ad eleemosynas expandit, dextralia a Christo transmissa percipiet. Quomodo enim terrenis ornamentis caro luxuriosa parvo tempore ornatur, ut carnalibus oculis aut ad suam aut ad aliorum male concupiscentium ruinam placere possit; sic anima sancta divinis sermonibus tanquam spiritualibus et aeternis bonorum operum margaritis componitur, ut ad illius coelestis sponsi consortium et nuptiale convivium feliciter ornata perveniat: ut non ei dicatur illud quod scriptum est in Evangelio, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12)? ne bonorum ornamentis exspoliatus ac nudus audire mereatur, Ligate illi manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium (Ibid., 13); sed magis pro ornamentis bonorum operum, illa vox ad eum desiderabilis dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Id. XXV, 21).

4.

Et veluti mater ornandae filiae studiosa. Quam mercedem de suo labore exigat. Rogo vos, filiae, diligenter ea quae a nobis dicuntur audite. Si aliqua mater propriis manibus ornare velit filiam suam, et illa despiciens ornamenta quae accipit, frequentius se inclinet ad terram, et huc atque illuc ita per inquietudinem moveatur, ut illam mater sua secundum suam voluntatem ornare non possit; numquid non juste aut objurgatur, aut caeditur? Et me ergo putate matrem esse animarum vestrarum, et ita vos velle componere, ut in vobis nec macula nec ruga possit ante tribunal aeterni Judicis apparere. Animabus enim vestris non solum ornamenta, sed etiam medicamenta desiderans providere, studeo dissuta consuere, conscissa sarcire, vulnerata curare, abluere sordida, reparare perdita, et ea quae sunt integra, spiritualibus margaritis ornare. Si me non piget; quare aliquis fastidiose velit accipere? Cum enim terrena et temporalia ornamenta corporis, si non invenitur qui donare velit, carissimo pretio comparentur: quanto magis aeterna animarum ornamenta, quae absque ullo pretio a nobis non cum parvo labore quaesita, vestris spiritualibus offeruntur, justum est ut a vobis cum perfecta charitate suscipiantur? Nos enim margaritas vobis de paradisi patria providentes, nullam aliam in hoc saeculo mercedem optamus accipere, nisi ut vos patienter et libenter, quae vobis insinuantur, videamus audire, et cum Dei adjutorio secundum vires vestras operibus adimplere.

5.

Conclusio. Fratres charissimi, et venerabiles filiae, non ideo dicimus quod vos agnoverimus verbum Dei non libenter accipere; propitio enim Deo, plus quam cogitari vel dici potest, de vestra obedientia gaudet et exsultat anima nostra: sed dum vos volumus ad meliora semper ascendere, etiam ea quae vos perfecte cognoscimus agere, paterna sollicitudine praesumimus admonere. Et quia non toti viri vel mulieres voluerunt hodie ad vigilias convenire; rogo vos, filii et filiae, ut ea quae vobis dicta sunt, illis qui absentes fuerunt fidelissime referatis: ut non solum de vestra, sed et de aliorum correctione mercedem habere possitis.

SERMO CCCI. Admonitio ut pro salute animae, aspera praedicatio non solum non respuatur, sed ardenti desiderio requiratur.
1.

Sacerdos ne sit remissior. Timeat poenas Heli. 39.2321| Phinees ob severitatem laudatur. Quotiescumque, fratres charissimi, tam pro vestra quam pro mea salute mihi necesse est aliqua dura vel aspera praedicare, considerantes periculum meum, debetis hoc aequanimiter ac patienter accipere; quia praedicatio aspera, aegrotis medicamenta providet, sanis ornamenta componit. Non est enim leve quod per prophetam Spiritus sanctus sacerdotibus Domini comminatur. Si, inquit, non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18); et iterum, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum (Isai. LVIII, 1): et illud quod negligenti sacerdoti nimium terribiliter in Evangelio dicitur, Serve male, quare non dedisti pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exegissem? Et quid post haec? Inutilem, inquit, servum projicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXV, 26, 27, 30). Ecce qualem sententiam sacerdos negligens sustinebit, qui verbum Dei assidue praedicare noluerit. Et ideo, fratres charissimi, quoties vobis aliqua aspera pro salute animae vestrae humiliter suggero, absolvo apud Deum conscientiam meam. Timeo enim et nimium expavesco Heli sacerdotis exemplum, qui pro eo quod audiens filios suos adulteria committere, dissimulavit eos aut caedere, aut de communione suspendere; sed tantummodo leviter admonuit, dicens: Filii, non est bonum quod de vobis audio. Si homo in hominem peccaverit, rogabit pro eo sacerdos; si autem ipse sacerdos deliquerit, quis exorabit pro eo (I Reg. II, 23-25)? et tamen licet hoc dixerit, quia eos non cum grandi severitate distrinxerit, et ipse retro cadens de sella, fractis cervicibus mortuus est, et nomen ejus de libro vitae deletum est, et uno die triginta millia de populo interfecta sunt, et duo filii ejus occisi sunt, et arca Testamenti ab inimicis capta est (Id., IV). Ecce quam grave malum factum est per negligentiam sacerdotis, qui noluit timere illud quod supra dictum est, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram. Ista enim tam terribilis sententia mihi intolerabilem metum facit; et ideo me vobis importunum existere, et frequenter clamare compellit. Et quia negligens sacerdos quam gravi fuerit plaga percussus audistis, Phinees sacerdos, qui sanctam severitatem tenuit, videte quid a Domino audire meruit. Cum enim duos adulteros simul uno ictu percutiens occidisset, Domino dicente, audire promeruit, Phinees sacerdos zelo meo commotus, revocavit iram meam, ne disperderem populum (Num. XXV, 11): et ideo in ipso Psalmo scriptum est, Stetit Phinees, et exoravit, et cessavit quassatio; et reputatum est illi ad justitiam, a generatione in generationem usque in sempiternum (Psal. CV, 30 et 31).

2.

Peccatores correpti reponunt se non esse solos. Et hoc quam stulte. Sed quando peccatores pro suis criminibus castigantur, quod pejus est, non toti humiliter et obedienter accipiunt; sed plures sunt qui impudentissima fronte respondere non erubescunt, dicentes: Numquid ego hoc solus feci? Numquid non illi et illi aut similia aut pejora fecerunt? Numquid non talia clerici etiam majoris ordinis faciunt? Infelix! solatium tibi est turba peccatorum? Numquid Ideo unusquisque peccator poterit minus torqueri, si cum ipso infinitae peccatorum multitudines aeterno supplicio coeperint cruciari? Quanto melius erat unicuique, ut peccatorum suorum mala fugiens, humili confessione clamaret, Ego dixi, Domine, miserere mei; 39.2322| sana anima meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5); et illud, Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5): et magis exempla illorum, qui post multa peccata bene conversi sunt, pro remedio animae suae sequeretur; et non sibi illos proponeret imitandos, quibus post breve gaudium succedit sine fine supplicium.

3.

Addunt malorum res non esse minus secundas. Cur id ita fiat. Afflictionis necessitas. Solent etiam et hoc profana temeritate desperantes de Dei justitia criminosi vel negligentes dicere; quod multi talia aut forte pejora crimina committentes, nihil mali in hoc saeculo patiantur, sed et sani et divites in omni prosperitate permaneant. O infelix et nimium lugenda praesumptio! Ergo capitalia crimina committentes superbi et impii ideo tibi videntur esse beati, quia nihil mali in hoc saeculo patiuntur? Audi de talibus Scripturam dicentem, In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia eorum, operti sunt iniquitate et impietate sua, prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 5-7). Ideo enim in hoc saeculo minime flagellantur, quia prae nimietate scelerum suorum aeterno supplicio reservantur. Non enim brevi tempore castigari potuerunt, quibus necesse erit sine fine torqueri. Nam Dominus ac Deus noster, qui istos pro sua justitia castigare dissimulat, filios suos diversis tribulationibus exercere non cessat; secundum illud quod scriptum est, Flagellat Dominus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); et illud, Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Si omnem filium flagellat quem recipit, ergo quem non flagellat, non recipit: et si omnem quem amat castigat, ergo quem non castigat non amat. Et hoc ut ita fiat non Dei potentia operatur, sed illorum nequitia sustinere meretur; secundum illud quod scriptum est, Ut sordens sordescat adhuc, et justus justificetur adhuc (Id. XXII, 11).

4.

Remedia in aeternum mansura nobis hic providere debemus. Haec ergo diligentius et attentius cogitet, qui se in comparatione pejorum minus peccare putat: et dum adhuc anima ista peccatrix in isto fragili corpusculo continetur, remedia sibi in aeternum mansura provideat; ne forte si eum delectat brevi tempore purpura indutum et bysso, inter opes et delicias voluptati vel luxuriae infeliciter deservire, necesse sit illi postmodum inter inferni flammas sine ullo jam remedio guttam refrigerii postulare. Sed quando haec luxuriosi audiunt, velut phrenetici, amisso sanitatis sensu irridere et subsannare solent eos, a quibus eis talia cum grandi labore praedicantur. Rideant quantum volunt, habent pro nobis Dominum respondentem, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5): habent et illi Dominum dicentem, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis: vae, qui saturati estis, quia esurietis (Luc. VI, 25). Derideant ergo nos superbi; nos tamen pro eorum salute, licet minus digni, die noctuque cum rugitu et gemitu Dei misericordiam supplicemus, confidentes de illius ineffabili pietate, quod eos cito inter filios suos ita dignabitur castigare, ut per ipsam castigationem ab omnium peccatorum praecipitio revocentur, et dignam poenitentiam agentes cum sanctis mereantur aeterna praemia percipere: quod tantum tunc in veritate fieri poterit, quando sine aliqua mora peccator ad poenitentiae medicamenta confugerit.

5.

Sacerdotes, medici spirituales: corporum medicos in quo praecellunt. Vos vero, fratres charissimi, agnoscentes quam gravis sarcina cervicibus immineat sacerdotum, a quibus omnium animae requirendae sunt, sicut jam supra suggessimus, videntes quae mala negligens Heli sacerdos incurrerit, et quam gloriam Phinees, qui zelo Dei commotus est, 39.2323| Domino remunerante perceperit; secundum vestram consuetudinem ea quae vobis praedicantur, etiamsi aliquoties vobis amara videantur et aspera, libenter excipite. Et vos enim bene nostis quod non semper medici dulces potiones porrigunt aegrotantibus, sed frequenter amaras et asperas; nonnunquam etiam ferramentis aliqua membra secare, et cauteriis exurere solent; et totum illi qui infirmi sunt patienter excipiunt, dum post brevem tribulationem longam sanitatem recipere cupiunt. Et nos ergo, qui licet minus digni, tamen qualescumque medici spirituales esse videmur; necesse nobis est non semper blanda et mollia, sed aliquoties aspera vel dura, illis qui in anima aegrotare videntur ingerere. Quomodo enim per amarissimam potionem digeruntur humores mali; sic per asperam castigationem mores pessimi minuuntur. Nam illud quale est, fratres charissimi, quod medici corporum, quando ad aegrotos venire dissimulant, cum grandi humilitate rogantur, praemia et munera eis promittuntur, et tamen dubium est utrum aliquid illorum medicamenta proficiant: nos vero qui de medicamento spirituali in nullo penitus desperamus, et nec terrenum praemium nec aliqua temporalia lucra requirimus, ideo fastidiri debemus, quia nos ultro ingerimus, et nihil aliud quam poenitentiam et correctionem in aegrotantibus invenire desideramus? Carnalis enim medicus, utrum relevare possit aegrotum, incertum est: spiritualis vero medicina si libenter accipiatur, absque ulla dubitatione, etiamsi multis peccatis vulnerata sit, etiamsi mortua sit anima, suscitatur. Quare ergo cum tam grandi expensa et cum multis doloribus requiritur sanitas corporum; et cum sine ulla expensa tribuatur, ab aliquibus non libenter accipitur sanitas animarum? Quare hoc, fratres charissimi? Quia multi sunt qui majorem curam habent in carne sua, quam in anima. Sed oportebat illis ut erga animam, ubi imago Dei est, sollicitudinem majorem semper impenderent: quia quando caro, quae modo tantum diligitur, vermibus coeperit devorari in sepulcro, anima Deo ab Angelis praesentatur in coelo; et ibi jam, si bona fuerit, coronatur, aut si mala, in tenebras projicitur. De quibus tenebris attentius supplicemus, ut nos Dei misericordia liberare dignetur, qui vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCII. De studio sapientiae, lectione et meditatione legis Dei.
1.

Cognitione Dei nihil melius. Scientia vera. Sapientia perfecta. Vita beata. Oportet, fratres charissimi, ut mundo corde et casto corpore sapientiam divinam discere diligatis, et intelligere appetatis; quia ipsa cognitio Dei fideliter se quaerentibus et instanter meditantibus tribuit. Cognitione autem Dei nihil melius est; quia nihil beatius est, et ipsa vera beatitudo est. Unde et Salvator ad Patrem ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Hujus ergo sapientiae notitia qualiter adipiscatur, audite. Primo omnium quaerendum est homini quae sit vera scientia, veraque sapientia: quia sapientia hujus saeculi, stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Scientia vera est, a diaboli servitio, quod sunt peccata, recedere; et sapientia perfecta est, Deum colere secundum mandatorum illius veritatem: quia in his duobus vita beata acquiritur, sicut Psalmista ait, Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Nec etiam sufficit cuiquam mala non facere, nisi etiam et bona faciat; nec bona facere, nisi etiam mala omittat. Omnis ergo qui sic sapiens est, 39.2324| procul dubio beatus erit in aeternum. Beata siquidem vita est cognitio divinitatis; cognitio divinitatis, virtus boni operis est; virtus boni operis, fructus est aeternae beatitudinis.

2.

Quanta conferat bona lectio Scripturarum. Hujus et orationis discrimen. Adhuc ergo bonum habemus solatium, divinarum lectionem Scripturarum: quia sacrarum lectio Scripturarum, divinae est praecognitio non parva beatitudinis. In his enim quasi in quodam speculo homo se ipsum considerare potest, qualis sit, vel quo tendat. Lectio assidua purificat omnia, timorem incutit gehennae, ad gaudia superna cor instigat legentis. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum; sive quia intellectum mentis erudit, seu quia a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Labor honestus est lectionis, et multum ad emundationem animae proficit. Sicut enim ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis interior homo nutritur et pascitur, sicut Psalmista ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103). Sed ille beatissimus est, qui divinas Scripturas vertit in opera. Omnes plane Scripturae sanctae ad nostram salutem scriptae sunt, ut proficiamus in eis in veritatis agnitione. Saepius caecus offendit quam videns: sic ignorans legem Dei saepius ignoranter peccat, quam ille qui scit. Sicut caecus sine ductore, sic homo sine doctore rectam viam vix graditur.

3.

Quid post lectiones sacras praestandum. Et ideo, fratres charissimi, quicumque ex vobis lectiones sacras legere et intelligere possunt, in his studium impendant, ut earum frequenter meditatione utantur: qui vero sensum locutionis sacrae ex lectione non possunt percipere, attentius audiant interpretantem, ut recipiant saltem inde aedificationem. Cum vero magisterio coelesti instructi, quid faciendum quidve vitandum sit, dilectissimi, accipiatis; non sit mora in faciendo, quod intus sapiatis intelligendo: quia, ut beatus Paulus apostolus ait, Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis (Rom. II, 13). Et ipsa Veritas ait, Servus qui scit voluntatem domini sui et non facit, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Item alibi scriptum est, Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi (Jacobi IV, 17). Itaque omni diligentia studete ut cognoscatis voluntatem Dei: postquam autem cognoveritis voluntatem ejus, summo nisu contendite, ut hanc faciatis implentes mandata illius, et instanter deposcite, ut in hoc perseverantes perveniatis ad promissa illius. Ad quod nos adjuvare dignetur ipse qui per suam bonitatem nos vocaverat, et per suam gratiam liberaverat, quique bene certantibus coelestia regna promiserat, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCIII Admonitio populi ut lectiones divinas audire studeant, etc.
1.

A lectione sacra nullus excusatur. Non inopia temporis. Gratias Deo agimus, fratres charissimi, quia nos, etsi inter multas occupationes, sanctae Charitati vestrae repraesentare dignatus est. Novit enim divina clementia, quia etiamsi secundo aut tertio per singulos annos vobis possimus occurrere, nec sic quidem poteramus nostra desideria satiare. Quis enim pater est, qui filios suos, et praecipue fideles et bonos, non frequenter videre desideret? Concedat Deus vobis orantibus, ut et in nobis, quos tanta charitate suscepistis, 39.2325| aliquid boni invenire possitis; et nos hoc semper in vobis videamus, unde plenius gaudere possimus. Quia ergo, quantum dignum est, de Charitatis vestrae praesentia gratulamur, de salute communi, quantum Dominus dederit, colloquamur. Quando aliquid de utilitate animae proferimus, fratres charissimi, nemo se excusare conetur, ut dicat: Non mihi vacat legere; et ideo non possum Dei praecepta vel agnoscere vel implere. Nec dicat aliquis vestrum: Non novi litteras; ideo mihi non imputabitur quidquid minus de Dei praeceptis implevero. Inanis est et inutilis excusatio ista, fratres charissimi. Primum est, quod lectionem divinam, etiamsi aliquis nesciens litteras non potest legere, potest tamen legentem libenter audire. Qui vero litteras novit, numquid potest fieri quod non inveniat libros, quibus possit Scripturam divinam legere? Tollamus a nobis fabulas vanas, mordaces jocos; sermones otiosos ac luxuriosos, quantum possumus, respuamus: et videamus si nobis non remaneat tempus, in quo lectioni divinae vacare possimus. Fugiamus prandia luxuriosa, quae nos occupant usque ad vesperam; contemnamus coenas, quae nos aliquoties etiam in vitiis usque ad noctem mediam trahunt, in quibus et caro nostra per ebrietatem debilitatur, et anima per turpiloquia et scurrilitates aut vulneratur, forte aut etiam moritur; istas malas occupationes, quae et animam et corpus debilitant, fugiamus: et videbimus quod nobis remanet tempus, in quo aliquid de salute animae cogitemus.

2.

Non legendi imperitia. Verbum Dei lumen et cibus animae. Quando noctes longiores sunt, quis erit qui tantum possit dormire, ut lectionem divinam vel tribus horis non possit aut ipse legere, aut alios legentes audire? Illi enim lectionem divinam legere non possunt, qui se, sicuti jam dictum est, usque ad mediam noctem inebriare contendunt. Nos vero si Deo volumus placere et de salute animae attentius cogitare, sobrietatem debemus diligere, et ebrietatem quasi foveam inferni longe refugere. Attendite, rogo vos, fratres: hoc dico quod non ignoratis. Novimus enim aliquos negotiatores qui cum litteras non noverint, requirunt sibi mercenarios litteratos; et cum ipsi litteras nesciant, aliis scribentibus rationes suas ingentia lucra conquirunt. Et si illi qui litteras nesciunt, conducunt sibi mercenarios litteratos, ut acquirant terrenam pecuniam; tu, quicumque es qui litteras non nosti quare etiam non cum pretio et mercede rogas, qui tibi debeat Scripturas divinas relegere, ut ex illis possis praemia aeterna conquirere? Pro certo, fratres, qui hoc studiose requirit, credit quod illi in aeternum prodesse possit. Qui vero lectionem nec ipse vult legere, nec legentem libenter audire, omnino non credit quod inde aliquid boni possit acquirere. Vos ergo, fratres, rogo et admoneo, ut quicumque litteras scitis, Scripturam divinam frequentius relegatis: qui vero non scitis, quando alii legunt, intentis auribus audiatis. Lumen enim animae et cibus aeternus non est aliud nisi verbum Dei, sine quo anima nec videre potest nec vivere: quia quomodo caro nostra moritur si non capiat cibum, ita et anima nostra exstinguitur si non accipiat Dei verbum.

3.

Rusticus id potest et audire et retinere. Cum discat cantica turpia. Sed dicit aliquis: Ego homo rusticus sum, et terrenis operibus jugiter occupatus sum, lectionem divinam nec legere possum nec audire. Quam multi rustici et quam multae mulieres rusticanae cantica diabolica, amatoria et turpia memoriter retinent et ore decantant? Ista possunt tenere atque parare quae diabolus docet; et non possunt tenere quod Christus ostendit? Quanto celerius et melius quicumque rusticus vel quaecumque mulier rusticana, quanto utilius poterat et Symbolum discere, et orationem Dominicam et aliquas antiphonas et psalmos quinquagesimum vel nonagesimum et parare et tenere et frequentius 39.2326| dicere, unde animam suam et Deo conjungere, et a diabolo liberare possent? Nam quomodo cantica turpia in tenebras diaboli mittunt; sic cantica sancta Christi lumen ostendunt. Nemo ergo dicat: Non possum aliquid de hoc quod in ecclesia legitur retinere. Sine dubio enim, si velis, poteris. Incipe velle, et statim poteris. Et ut de operibus bonis nullus homo se valeat excusare, donante Deo volo vobis qualemcumque rationem suggerere.

4.

Et ea quae ad agriculturam spectant. Animae nostrae cura, fratres charissimi, maxime terrenae culturae similis est. Sicut enim in terra quae colitur, alia exstirpantur, alia radicitus evelluntur, ut quae bona sunt seminentur: ita et in anima nostra fieri debet. Eradicentur mala, et bona plantentur; exstirpentur noxia, et utilia inserantur: superbia evellatur, et humilitas plantetur; projiciatur avaritia, et misericordia teneatur; contemnatur luxuria, et castitas diligatur. Nam quomodo in terra tua, nisi mala projeceris, bona plantare non poteris; sic et de anima tua nisi spinas et tribulos vitiorum eradicaveris, virtutum germina sancta plantare non poteris. Dic mihi, rogo te, quicumque es ille qui jam paulo ante dicebas quod pro eo quod non nosses legere, ideo non possis Dei praecepta complere; dic mihi, quis tibi monstravit quomodo putares vineam tuam, quo tempore plantares novellam? Quis tibi hoc ostendit? Quia aut vidisti, aut audisti, aut interrogasti cultores optimos qualiter deberes colere vineam tuam. Quomodo ergo sollicitus es de vinea tua; quare non sic es sollicitus de anima tua?

5.

Villa Dei et villa hominis: quae utrique cura exhibenda. Attendite, rogo vos, fratres, duo genera agrorum sunt: unus ager est Dei, alter est hominis. Habes tu villam tuam; habet et Deus suam. Villa tua est terra tua; villa Dei est anima tua. Numquid justum est ut villam tuam colas, et Dei villam desertam dimittas? Si colis terram tuam, cole et animam tuam. Villam tuam vis componere, et Dei villam desertam dimittere? Numquid hoc justum est, fratres? Numquid a nobis hoc meretur Deus, ut animam nostram quam satis ille diligit negligamus? Quomodo attendis villam tuam cultam, et gaudes; cur non attendis animam tuam desertam, et plangis? De agro villae nostrae paucis diebus victuri sumus in mundo: ibi ergo, id est, in anima nostra majus studium debemus semper impendere. Animam nostram quasi villam suam nobis dignatus est committere Deus, ut illam omni studio debeamus excolere. Totis ergo viribus cum Dei adjutorio laboremus, ut cum Deus ad agrum suum, hoc est, ad animam nostram venire voluerit, totum cultum, totum compositum, totum ordinatum inveniat, messem inveniat, non spinas; vinum inveniat, non acetum; triticum magis quam lolium. Si omnia quae placeant oculis suis invenerit, aeterna nobis praemia repensabit. Si vero totum desertum et spinis repletum aspexerit, cum ipsis spinis operum nostrorum aeterno nos incendio deputabit.

6.

Aemulatio Dei de cultu animae, et tribulationum origo. Nihil in hoc durum exigit Deus. Inde est, fratres, quod frequenter tribulationes et angustias sustinemus; quia Deus vicem nobis quodam modo reddit. Nolumus nos amare animam nostram, quam ille amat; et ille villam, quam nos amamus, dimittit ut pereat. Nam ut deserta remaneret ab hostibus terra nostra longo tempore, multis vitiis et criminibus deserta remanserat anima nostra. Quia ergo animam nostram quam Deus diligit non amavimus, totum quod in hoc mundo amabamus perdidimus. Et ideo, fratres charissimi, vel sic discamus plus animam amare quam carnem, aeterna potius diligere quam caduca. Quidquid enim pro carne laboramus, totum peribit: hoc solum perire non poterit, quod unusquisque pro salute animae suae in coelo reposuit. Nemo ergo se excuset et dicat se litteras nescire; ideo non posse Dei praecepta complere. Non est grande quod a nobis requirit 39.2327| Deus, non durum, non asperum. Clamat tibi in conscientia tua aeterna justitia: Quomodo gubernas agrum tuum, guberna et cor tuum; quomodo colis villam tuam, cole et animam tuam; quomodo superfluos palmites tollis de vite tua, sic malos affectus tolle de anima tua. Praecidis de vite tua quod malum est; incide de anima tua quod iniquum est. Quomodo qui vitem suam uno anno putare noluerit, ipso anno abundantius exhibet, et postea sine fructu sterilis remanebit: sic et qui malas cogitationes et mala desideria non tollit de anima sua, videtur afferre fructum de rapinis et fraudibus in anno vitae suae quo vivit in hoc mundo; sed postea sterilis remanebit in aeternum. Et quia fructus legitimos non exhibuit, quasi sarmenta luxuriosa et infructuosa, aeterna illum flamma sine misericordia cruciabit; sicut ipse Dominus dixit, Paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Quomodo in vite tua totos oculos superfluos amputas, et duos aut tres qui sunt legitimi derelinquis: sic et in anima tua omnia desideria, quae res alienas male respiciunt et pessime concupiscunt, Spiritus sancti gladio et crucis falce debes incidere, et hoc tantum unde justitia vel misericordia cernitur reservare. 7. Id in anima colenda servetur quod in agricultura. Fructus triplex et tres professiones. Bonae virgines. Viduae. Conjugatae. Nam terra quando colitur, fratres dilectissimi, nostis quae consuetudo servetur. Primum evelluntur spinae, lapides projiciuntur; postea terra ipsa proscinditur, combinatur, tertiatur: deinde quarto aut quinto sulco ordine legitimo seminatur. Hoc ergo fiat, fratres charissimi, in anima nostra. Primum eradicentur spinae, id est, cogitationes malae. Postea lapides auferantur, hoc est, omnis malitia vel duritia expurgetur. Deinde cor nostrum evangelico aratro et crucis vomere proscindatur et aretur, et confringatur per poenitentiam, molliatur per eleemosynam, per charitatem semini dominico praeparetur: ut et tunc purgata et bene culta cordis nostri terra cum gaudio semen verbi Dei possit excipere, et non solum trigesimum, sed etiam sexagesimum et centesimum fructum reddere. Tres enim professiones sunt in sancta Ecclesia catholica. Sunt virgines, sunt viduae, sunt etiam conjugati. Virgines exhibent centesimum, viduae sexagesimum, conjugati vero trigesimum. Alius quidem exhibet amplius, alius minus; sed omnes in coelesti horreo reconduntur, et aeterna beatitudine feliciter perfruuntur. Virgines ergo cogitantes Mariam, viduae Annam, maritatae vero Susannam, imitentur illarum castitatem in hoc saeculo, ut illis sociari mereantur in aeternum. Bonae enim virgines, quae non solum corpore, sed etiam corde et lingua virgines esse voluerint, sanctae Mariae cum reliquo exercitu virginum sociantur. Bonae viduae, non deliciosae, non linguosae, non curiosae, non invidiosae, non superbae, quae jejuniis, eleemosynis et orationibus, sicut beata. Anna faciebat, serviunt Deo, cum ipsa Anna sancta sociantur multis millibus viduarum. Conjugati vero qui sibi invicem fidem servaverint, et extra se nihil agnoverint, se ipsos tantum nonnisi pro desiderio filiorum agnoverint, assidue eleemosynas fecerint, et in quantum possunt Dei praecepta servaverint, sancto Job, sanctae Sarae, vel sanctae Susannae cum sanctis Patriarchis et Prophetis merebuntur feliciter sociari. 8. Qualiter audita in concione invicem repetenda. Rogo vos, fratres charissimi, semper recolite, semper retinete quod vobis pro animae vestrae salute suggerimus. Nolite hoc transitorie accipere. Debet enim sermo noster in corde vestro radices figere; ut in tempore retributionis possit aeternae vitae fructus feliciter 39.2328| exhibere. Qui potest totum retinere quod dicimus, Deo gratias agat, et aliis quod retinet semper ostendat. Qui totum non potest retinere, vel partem aliquam recordetur. Et si totum unus non potest, singuli ternas vel quaternas sententias retinete: et dum unus alteri insinuat quod audivit, totum vobis invicem referendo non solum memoriter retinere, sed etiam bonis operibus Christo adjuvante poteritis implere. Dicat unus alteri: Ego audivi episcopum meum de castitate dicentem. Alius dicat: Ego in mente habeo illum et de eleemosynis praedicasse. Alius dicat: Remansit in memoria mea, quod dixit ut sic colamus animam nostram, quomodo colimus terram nostram. Alius referat: Ego retineo dixisse episcopum meum, ut qui novit litteras, Scripturam divinam studeat legere, qui vero non novit, quaerat sibi et roget qui illi debeat Dei praecepta relegere, ut quod legerit possit Deo adjuvante complere. Dicat etiam alius: Ego audivi episcopum meum dicentem, quod quomodo negotiatores qui non noverunt litteras, conducunt sibi mercenarios litteratos ut acquirant pecuniam; sic Christiani debent sibi requirere et rogare, et si necesse est, etiam et mercedem dare, ut illis debeat aliquis Scripturam divinam relegere; ut quomodo negotiator alio legente acquirit pecuniam, sic illi acquirant vitam aeternam. Haec si agitis, si vos invicem admonetis; et in hoc saeculo fideliter potestis vivere, et postea ad aeternae vitae beatitudinem pervenire. Nam si statim ubi de ecclesia recesseris, totum quod ab episcopo audisti oblitus fueris, sine fructu venisti ad ecclesiam, sine fructu inanis redis ad domum tuam. Sed absit hoc a vobis, fratres: magis in vobis impleatur illud quod scriptum est, Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3); et illud, Misericordia autem Domini a saeculo et usque in saeculum super timentes eum: et justitia ejus super filios filiorum custodientibus mandata ejus, et memoria retinentibus ut faciant ea (Psal. CII, 17 et 18). Ad quam vos misericordiam Dominus pro sua pietate perducat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCIV. De Misericordia, et Indulgentia.
1.

Misericordia homini pernecessaria. Hanc aliis exhibendo promeretur. In judice misericordia et disciplina ne dissocientur. Misericordia primo in se servanda. Inter omnia quibus humana indiget fragilitas, maxime necessaria est misericordia; quia quanto fragilior est corrupta natura, tanto majore indiget providentia beneficii. Et ideo, fratres, quia sine hac vita nostra subsistere non potest, discamus quomodo in nos primum divinam provocemus clementiam, ut secundum multitudinem miserationum suarum nostrae miseriae subvenire dignetur; quatenus in praesentis vitae cursu vitemus nostrae salutis damnum, et in futuro interitum possimus evadere perpetuum. Ad hoc enim impetrandum, dilectissimi, sicut nobis Scriptura sacra ostendit, praecipuum est misericordiae bonum; de qua ipse Salvator ait, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Non potest peccator misericordiam a Deo sperare, qui misericordiam non facit peccantibus in se. Ergo dimittat homo temporale debitum, ut mereatur recipere aeternale bonum. Si animas nostras cupimus peccatorum sordibus emundari, misericordiam in nos peccantibus non negemus; ut in die retributionis ad promerendam Dei misericordiam, misericordiae operibus adjuvemur. Quomodo misericordiam a Deo exspectat vel sperat, qui crudelis est in conservos suos? Si quis cupiat Deum sibi misereri, ita et misereatur debitoribus suis. Certissime indulgentiam exspectare 39.2329| poterit, qui aliis indulgere novit. Ad misericordiae opus optime nos in Evangelio Dominus exemplo roboravit, ubi ait: Estote ergo misericordes, sicut Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI, 36); qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Omnis misericordia facit locum unicuique secundum meritum operum suorum. Qui facit misericordiam, Deo offert sacrificium satis placabile. In judice misericordia et disciplina debet esse; quia una sine altera bene esse non poterit. Misericordia sola si fuerit, securitatem faciet peccandi subjectis: iterum, si disciplina sola semper aderit, vertitur animus delinquentis in desperationem, et judex non merebitur a Deo misericordiam. Sed hanc misericordiam a se ipso debet homo incipere. Quomodo in aliis est misericors, qui in se ipso crudelis est? In se ipso crudelis est, qui sibi perpetuas peccatis suis praeparat flammas. Bene misericors est, qui a se ipso incipit, et se diligenter custodit, ne puniatur cum diabolo; et sic aliis praestet, quod sibi bonum esse prospicit.

2.

Aliis indulgendo conciliatur. Per indulgentiam autem docuit nos Dominus, quomodo possimus impetrare misericordiam ab illo, cum in Evangelio ait, Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37): item, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater coelestis peccata vestra; si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14 et 15). Haec quoque vera scientia magnam per nos misericordiam sonat his qui eam recte intelligere possunt. Igitur ex nostro judicio judicat nos Deus, et quodam modo in potestate nostra est quomodo judicemur a judice Deo. Si misericorditer judicemus in nos delinquentibus, misericorditer judicat Deus de nobis in se peccantibus. Intendamus ergo in exemplum illius, sicut Doctor Gentium nos admonens ait, Donate vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut Deus in Christo donavit vobis, ita et vos facite (Coloss. III, 13): hoc est, quomodo Deus in Christo nobis peccata donavit, sic etiam nos qui in nos peccant dimittamus. Item alibi idem apostolus ait, Nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17): et alio loco, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Ibid., 21). Sciendum est certissime quod unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo. Tunc oratio nostra pro peccatis nostris ad aures omnipotentis Dei cito perveniet, si delinquentium preces in nostris auribus acceptabiles erunt. Qui clementer peccantibus ignoscere novit, clementiam divinae pietatis certissime accipiet. Unde et scriptum est, Qui pronus est ad misericordiam, benedictus a Domino (Prov. XXII, 9). Sic enim remittitur nobis, ut nos remiserimus eis qui nobis quacumque malignitatenocuerunt.

3.

Miserationum multa genera. Multa itaque genera sunt miserationum, quae cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata. Sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus quod quisque peccavit. Non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinantibus hospitium, et caetera hujusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus qui ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur; non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat; quia misericordiam praestat. Proinde, fratres, obsecro ut ante omnia misericordiae operam detis, et in quibuscumque possitis proximos vestros adjuvetis. Ad indulgendum quoque proximis vestris, delicta eorum prompti sitis; ut peccatorum vestrorum veniam pro hoc ab omnipotente Judice 39.2330| adipisci valeatis, et vitam aeternam cum sanctis omnibus in coelesti regno perpetualiter habere mereamini: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCV. De Misericordia divina et humana. Quod ideo Deus pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent.
1.

Misericordia terrena ad coelestem venitur. Misericordia divina et humana. Modo, fratres, cum Evangelium legeretur, audivimus dicentem Dominum Salvatorem nostrum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Dulce est nomen misericordiae, fratres charissimi; et si nomen, quanto magis res ipsa? Et cum eam omnes homines habere velint, quod pejus est, non toti sic agunt; et cum omnes misericordiam velint accipere, pauci sunt qui velint misericordiam dare. O homo, qua fronte vis petere quod dissimulas dare? Debet ergo in hoc mundo misericordiam dare, qui illam optat in coelo recipere. Et ideo, fratres charissimi, quia omnes misericordiam volumus, faciamus nobis illam patronam in hoc saeculo, ut nos ipsa liberet in futuro. Est enim in coelo misericordia, ad quam per terrenas misericordias pervenitur. Sic enim Scriptura dicit: Domine, in coelo misericordia tua (Psal. XXXV, 6). Est ergo et terrena et coelestis misericordia, humana scilicet et divina. Qualis est misericordia humana? Ipsa utique, ut respicias miserias pauperum. Qualis vero est misericordia divina? Illa sine dubio quae tibi tribuit indulgentiam peccatorum. Quidquid enim misericordia humana largitur in via, misericordia divina reddit in patria. Deus enim in hoc mundo in omnibus pauperibus et alitur et esurit, sicut ipse dixit, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Deus ergo qui de coelo dignatur dare, vult in terra recipere. Quales sumus nos, qui quando donat Deus volumus accipere, quando petit nolumus dare? Quando enim pauper esurit, Christus indiget, sicut ipse dixit, Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Ibid., 42). Noli ergo despicere miseriam pauperum, si vis securus sperare indulgentiam peccatorum. Esurit modo Christus, fratres, in omnibus pauperibus ipse esurire et sitire dignatur; et quod in terra accipit, in coelo reddit. Rogo vos, fratres, quid vultis aut quid quaeritis, quando ad ecclesiam venitis? Quid utique nisi misericordiam? Date ergo terrenam, et accipietis coelestem. Petit a te pauper, et tu petis a Deo; ille buccellam, tu vitam aeternam: da mendico, quod accipere merearis a Christo; audi ipsum dicentem, Date, et dabitur vobis (Luc. VI, 38). Nescio qua fronte velis accipere quod non vis dare. Et ideo quando ad ecclesiam venitis, secundum vires vestras, qualescumque eleemosynas pauperibus exhibete. Qui potest, afferat argentum; qui non potest, exhibeat vinum. Si nec hoc habuerit, exhibeat esurienti buccellam; si non habet integram, vel qualemcumque particulam: ut impleat illud quod Dominus admonuit per prophetam, Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7). Non dixit, Da totum: ne forte pauper sis, et amplius habere non possis.

2.

Eleemosyna nobis proficit. Cur pauperes permisit Deus. Et si diligenter attendimus, fratres, hoc ipsum quod Christus in pauperibus esurit, nobis proficit. Ideo enim in hoc mundo Deus pauperes esse permisit, ut omnis homo haberet quomodo peccata sua redimeret. Si enim pauper nullus esset; eleemosynam nemo daret, indulgentiam nemo reciperet. Potuit enim Deus omnes homines divites facere; sed nobis per pauperum miseriam voluit subvenire: ut et pauper 39.2331| per patientiam, et dives per eleemosynam possint Dei gratiam promereri. Nobis enim militat inopia pauperum, Denique si sapienter intelligis, et statera cordis tui diligenter appendis; incomparabiliter plus est quod pro paupere recipis, quam id quod pauperi largiris. Attende et vide nummum, et regnum. Quid simile, frater, das pauperi? Das nummum, et a Christo recipis regnum: das buccellam, et à Christo recipis vitam aeternam; das vestimentum, et a Christo recipis remissionem peccatorum. Non ergo despiciamus pauperes, fratres: sed magis eos desideremus, et ultro nos eis ingerere festinemus; quia miseria pauperum medicamentum est divitum, sicut et ipse Dominus dixit: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41); et iterum, Vendite quae possidetis, et date eleemosynam (Id. XII, 33). Et per prophetam clamat Spiritus sanctus, Sicut aqua exstinguit ignem; sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33): et iterum, Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec liberabit te ab omni malo (Id. XXIX, 15). Faciamus ergo misericordiam, fratres, et Christo adjuvante cautionis suae vinculum teneamus. Illam utique quam supra memoravi, ubi ait, Date, et dabitur vobis; et iterum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Unusquisque secundum vires studeat ne ad ecclesiam vacuus veniat: debet enim aliquid exhibere, qui optat accipere. Qui potest, novo vestimento tegat pauperem: qui non potest, vel vetus porrigat. Qui vero ad ista se non sentit idoneum, porrigat buccellam, suscipiat peregrinum, lectulum faciat, pedes abluat: ut audire mereatur a Christo, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 34, 35). Nemo se, fratres charissimi, de dandis eleemosynis excusare poterit; quando pro calice aquae frigidae mercedem se Christus redditurum esse promisit (Id. X, 42).

3.

Eleemosynarum duo genera. Et quia, sicut frequenter admonui, duo sunt eleemosynarum genera, unum bonum, aliud melius; unum ut pauperibus buccellam porrigas, alterum ut peccanti in te fratri cito indulgeas: ambo eleemosynarum genera implere auxiliante Domino festinemus; ut ad aeternam indulgentiam, et ad Christi veram misericordiam pervenire possimus. Sic enim ipse dixit: Si dimiseritis, dimittet et vobis Pater vester peccata vestra; si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Id. VI, 14 et 15). Et alibi clamat Spiritus sanctus, Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? in hominem similem sibi non habet misericordiam, et misericordiam petit a Deo (Eccli. XXVIII, 3, 4)? Dicit enim beatus Joannes, Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III, 15); et iterum, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Id. II, 11). Et ideo, fratres charissimi, ut aeterna mala possimus evadere, et ad bona perpetua pervenire, duo quae supra dixi eleemosynarum genera, quantum possumus et quamdiu vivimus, et ipsi habere et aliis impendere festinemus; ut securi possimus in die judicii dicere, Da, Domine, quia dedimus: nos fecimus quod jussisti; tu imple quod promisisti. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCVI. De Eleemosyna.
1.

Qui a stipe largienda dispensentur. Faciendis 39.2332| eleemosynis, fratres charissimi, Charitatem vestram admonui, et consilium dare praesumpsi. Et licet apud plures, Deo inspirante, profecerit admonitio nostra, timeo tamen ne sint aliqui qui aut minus faciant quam possint, aut nec forte faciant. Sed dicit aliquis: Pauper sum; ideo eleemosynam dare non possum. Ut nullus se pauper excusare posset, Dominus et Salvator noster pro calice aquae frigidae mercedem se redditurum esse promisit (Matth. X, 42). Dicis ergo, Pauper sum. Si nihil amplius habes in substantia tua, quam tibi aut in victu aut vestitu rationabili aut mediocri sufficiat, sola tibi potest bona voluntas sufficere. Sed rogo te, diligenter conscientiam tuam interroga, ne forte aliquoties per ebrietatem perdas quod per eleemosynam dare potueras; ne forte per gulam studeas in terra consumere, quod per eleemosynam debueras in coelum recondere; ne forte delicias praeparando, ornamenta ad luxuriam comparando, non habeas quod pro remedio animae tuae possis pauperibus erogare; et cum pretiosae vestes nostrae a tineis soleant devorari, pauperes nec vilia vestimenta mereantur accipere. Si ergo ista omnia impedimenta non aggravant animam nostram, et hoc solum habemus quod nobis vel nostris sufficere possit; non apparebimus rei, si eleemosynam pauperibus non erogamus. Si vero, ut jam dictum est, frequenter luxuria devorat quod misericordia in coelo thesaurizare potuerat; corrigamur dum tempus est, et quod huc usque aut non fecimus, aut forte minus quam oportuit fecimus, implere totis viribus studeamus.

2.

Eleemosynae necessitas et efficacia. Et ideo, o anima christiana, quae mecum audis et legis, adjuva te consilio sanctissimi Danielis: sic enim ait, Consilium meum accipe, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Quod consilium si non libenter audieris, ad coelum sine causa pulsabis. O anima, quae intra carneos et fragiles parietes habitas, vigila, ora, pete, quaere, pulsa. Vigila, inquam, petendo, ora quaerendo, pulsa operando. Vigilanti tibi et petenti respondet Dominus, Ecce adsum. Si transieris per ignem, tecum est Dominus tuus, et flamma non ardebit in te: quia sicut aqua exstinguit ignem, sic exstinguit eleemosyna peccatum (Eccli. III, 33). Si ergo aperueris pauperibus manus tuas, Christus tibi aperiet januas suas, ut paradisi possessor introeas. Si forte putas quod finis mundi tardius veniat, vel tuum considera finem. Ecce paulatim deficit mundus, subtrahuntur omnia bona quae fuerant, et accedunt mala quae non erant. Quotidie quod praedixit Dei sermo, completur; et nec sic homo mutatur. Accipe ergo consilium, dum in manibus tuis habes pretium tuum. Dona tibi de tuo dum tuum est: quia fragile est quod tenes, et caeterorum est quod attendis. Considera quale pro te pretium dederit Dominus tuus: sanguinem fudit. Charum te habuit, quem tam caro pretio comparavit.

3.

Divitis et Lazari pauperis mutatae vices. Divitis purpurati fuge, frater, exemplum, cujus canes pauper Lazarus suis vulneribus pavit, et micas cadentes de mensa divitis non accepit. Sed post non longum temporis intervallum mutatae sunt vices. Pauper beatitudinem emit mendicitate, et dives supplicium facultate. Ille in Abrahae gremio ab Angelis elevatur, dives vero ad inferni profunda perducitur; de quo loco vidit dives pauperem, imo jam pauper divitem. Desiderat guttam, qui negaverat micam. Haec ergo cogitent divites, qui facultatibus suis se redimere nolunt; ne similia patiantur. Dives fuit ille, de quo nunc loquimur: sunt et hic divites, ad quos nunc loquimur. 39.2333| Unius sunt nominis; caveant ne sint unius conditionis. Ergo inter divitem purpuratum et Lazarum ulcerosum mutatae sunt vices. Dives perdidit quod habebat; pauper coepit esse quod non erat. Dives ille in saeculo apothecas plenas reliquerat; et in inferno guttam ardens petebat, et impetrare non poterat.

4.

Dives in lingua magis cruciatur. Pro se apud Deum dicit. Ob duritiae culpam causa cadit. Attendite, fratres. Totum divitis corpus flammis gehennae consumitur, et sola lingua amplius cruciatur. Ideo sine dubio in lingua majorem sentit ardorem, quia per eam superbe loquendo contempserat pauperem. Ipsa enim lingua quae noluerat dicere ut eleemosyna pauperi donaretur, gravius gehennae flammis exuritur. Clamavit enim et dixit: Pater Abraham, mitte Lazarum ut intingat digitum suum, et refrigeret linguam meam (Luc. XVI, 24). O dives, qua fronte quaeris guttam, qui noluisti porrigere micam? Juste nunc exigeres, si dedisses. O mundi bona, apud inferos mala! Accesserunt ad servitium divitis ignes, et ad obsequium saevi tortores. Patitur duros tartarorum ministros. Torquetur, et clamat: O juste et integer judex, vel secundum peccata mea compensentur supplicia ista, vel contra spatia annorum meorum, quibus habui bona, mala recipiam, aut certe in duplum vel quadruplum! Cur per tot millia annorum me teneri jubes in flamma? Peccatorum meorum sum nexibus alligatus, ne fugiam. Per momenta compungor, ut doleam. Saevit in me ignis, et non parcit; cruciat, et reservat: nec totum est quod punit, cui saevum est quod ignoscit. Post illas lamentabiles voces, potuit ei sine dubio responderi: Quid faciam tibi? Eleemosynas non fecisti, quae peccatorum tuorum poenas exstinguerent. Clamavit tibi Scriptura, et non audisti; propheta non tacuit, apostolus praedicavit, Evangelium tonuit; annuntiatum est supplicium impiorum, justorum praemium est repromissum: tu umbras et nebulas saeculi hujus tenere te credens, divina praecepta velut inanes fabulas respuisti. Interveniant pro te pauperes, et quidquid petieris, dono. Sed justo judicio vicem tibi reddo: Quia judicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam (Jacobi. II, 13). Non tibi poterit praestare justitia mea, nisi quod merentur opera tua. Sine causa mortuus in potestate aliena positus clamas, qui in eo tempore quo potuisti, cum me videres in paupere, caecus eras.

5.

Eleemosynae merces proponitur. Fratres mei, manu Dei formati, magno mecum pretio comparati, audite consilium Domini Dei nostri, implete desiderium pontificis vestri, ut cum ipso accipiatis haereditatem in regno Patris vestri. Ex servo factus es amicus: contemne quod natus es, fac tibi vicem cum Christo. Quare non accipiat partem de substantia tua, qui tibi praemia praeparavit aeterna? Quare non accipiat vel decimum, qui contulit totum? Contra terrenum patrimonium Deus offert coelum: sic enim ait, Venite, benedicti, percipite regnum; quia esurivi, et dedistis mihi manducare (Ibid., 34, 35). Tunc vos, si modo eleemosynas largiter fideliterque facitis, feliciter dicere poteritis: Domine, quando te vidimus esurientem, et ministravimus tibi (Matth. XXV, 37)? Quid est hoc, fratres? Convenit fidelis debitor, et creditores excusant? Tunc vobis respondebit Pater, Dominus et amicus cum quo fecistis coeleste commercium: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Ibid., 40). Nonne ego quae accepi, terrena accepi? Coelestia reddam, dabo aeternum praemium, et ad partem dexteram regnum: non quia non peccastis, sed quia peccata vestra eleemosynis redemistis. Rogo vos, fratres, ut ista recipiantur in animis vestris, et ita proficiant peregrinis; ut ante tribunal aeterni Judicis, et mihi pro benigna admonitione venia, et vobis pro eleemosynarum largitate aeterna gloria tribuatur: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCVII. De similitudine ulmi et vitis, seu, quid sibi invicem conferans divers et pauper

39.2334|

1.

Ulmus divites exhibet; vitis, pauperes Dei servos. Quid sibi invicem conferant. Legimus in quodam libro, fratres charissimi, de ulmo et vite propositam nobis similitudinem; quam qui diligenter attenderit, non parvam animae suae aedificationem inveniet. Nam arbor ulmea et vitis satis sibi convenientes esse videntur. Arbor enim ulmea, licet sit amoena et in sublime porrecta, nullum tamen fructum habere probatur. Vitis vero, quamvis sit parva et humilis, fructibus plena esse cognoscitur: qui fructus, nisi qualicumque ligno leventur in altum, in terra putrescunt atque depereunt. Si vero ulmus extendat ramos suos et erigat vitem, et se ornat, et illam de putredine liberat. Quare ista similitudo sit posita, diligenter attendamus. Arbor ulmea significat hominem divitem in hoc mundo. Sicut enim arbor illa sublimis est et amoena et humida, et tamen fructibus vacua: ita et quicumque dives saeculi hujus, quamvis sublimetur honoribus, in multis facultatibus amoenus et jucundus esse videatur; tamen si ad vitem, id est, ad pauperem Christi eleemosynarum suarum brachia quasi ramos piissimos humiliter non expandit, a fructibus aeternae vitae vacuus remanebit. Vitis autem significat servos Dei, abbates, monachos vel clericos spirituales, Deo vacantes, et doctrinae jugiter insistentes, et si qui sunt alii similes horum, qui contempto mundo, Deo die noctuque deserviunt; quo servitio in aeterna beatitudine uberes fructus habere creduntur. Ac sic divites mundi hujus abundant in hoc saeculo, et pauperes Christi in coelo. Quid ergo futurum est, ut nec arbor ulmea sine fructu remaneat, nec vitis in terra putrescat? Hoc enim expedit fieri, ut quomodo arbor ulmea extendit ramos suos, et erigit vel sustinet vitem; sic dives saeculi hujus porrigat ramos suos, id est, manus plenas fructibus agri sui, et sustentet pauperes Christi. Quod si fecerit in hoc mundo, sine dubio ab ipsis pauperibus Christi multipliciter illi repensabitur in futuro.

2.

Quae divitis parci poenae. Qua eum gratia privet tenacitas. Nec dedignetur dives, aut injuriam sibi aestimet factam, quod arbori comparatus est, si audiat Dominum dicentem, Arbor bona bonos fructus facit; mala autem arbor malos fructus facit: sed magis timeat illud quod sequitur, Omnis inquit, arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. VII, 18, 19). Extendat ergo manus suas ad eleemosynas, ut possit evadere aeternas flammas. Omnes ergo divites timeant exemplum illius arboris infructuosae et sterilis, id est, illius qui purpura et bysso induebatur. Arbor enim amoena et sublimis erat in mundo: sed quia ramos misericordiae non expandit ad Lazarum, flammas recipere meruit in inferno, et ab illo petebat guttam, cui negaverat micam (Luc. XVI, 24). Haec ergo cogitent divites qui se de rebus suis, dum suae sunt, redimere nolunt; ut non faciant talia, ne talia patiantur. Dives fuit de quo loquimur; sunt et aliqui divites ad quos nunc loquimur. Unius sunt nominis; caveant ne sint unius conditionis. Cum haec ita sint, si illi qui divites sunt, aridas et contractas manus habuerint ad eleemosynas faciendas, et quibuscumque servis Dei, vigiliis, lectionibus vel orationibus insistentibus quae sunt corpori necessaria dare noluerint; efficiuntur velut ulmus sterilis, quae vitem sustinere dissimulat. Et cum dives pauperibus Christi nihil dederit, necessitate in opere terreno plus quam solebant exerceantur. Et dum mundanis 39.2335| actibus occupantur, orationi, lectioni, jejuniis et vigiliis minus insistunt; necesse est ut fructus illorum, quomodo vitis, in terra jaceant, et ex parte aliqua minuantur; ac sibi tantum sufficiant, et nihil divitibus largiantur. Beatus enim apostolus Paulus, dum divites mundi hujus pro sustentandis Christi pauperibus admoneret, quasi de vite loquebatur ad arborem, id est, pro Christi paupere loquebatur ad divitem: Vestra, inquit, abundantia illorum inopiam suppleat; ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 14). Quam rem ut omnes intelligant, apertius insinuare debemus.

3.

Commercium divites inter et pauperes. Domestici fidei. Divites mundi abundant in hoc saeculo pecunia; pauperes Christi in coelo, vita aeterna: erogent ergo divites in mundo pecuniam, ut recipiant in coelo vitam aeternam. Divites mundi frumentum, vinum et oleum in horreo vel in cellario copiose reponunt; pauperes Christi orando, vigilando, jejunando spirituales thesauros in coelo recondunt: faciant ergo sibi quoscumque servos Dei divites hujus mundi de terrena facultate participes; ut illi eos sibi in coelesti thesauro faciant cohaeredes. Divites mundi hujus, dum aliquoties nimium se terrenis actibus obligant, quantum illos oportet vigilare, legere, et orare vel jejunare non possunt (unde timendum est ne forte aut pro peccatis minus offerant, aut non tantum quantum expedit, in thesauro coelesti reponant); pauperes Christi his fructibus Deo jugiter vacando exuberant: non ergo sint pigri divites ad eroganda terrena, si cupiunt habere coelestia. Christus enim qui omnibus hominibus munera sua largitur, in suis pauperibus egere et esurire et algere dignatur. Nemo ergo dubitet dare pauperibus; quia manus pauperis gazophylacium est Christi: quod in terra accipit, in coelo reponit. Sic et ipse Dominus dixit: Quando fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Audiamus Apostolum dicentem, Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6): et post pauca, Operamini quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10). Qui sunt domestici fidei, fratres, nisi clerici, boni monachi, et quicumque alii servi Dei impedimenta hujus mundi fugientes, Deo vacantes, lectionibus et orationibus insistentes? Omnibus quidem petentibus, secundum quod possumus, dandum est: servis autem Dei, qui petere a nobis erubescunt, etiamsi non petierint ingerendum est. Ita ergo agere studeamus, fratres charissimi; ut ab auditu malo securi esse possimus. Qui erit auditus malus? Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41, 42). Rogo vos, fratres, nolite hoc otiose et negligenter audire: sed totis viribus Deo auxiliante contendite, ut nec aliena rapiatis, et de propriis Christi pauperibus abundantius erogetis; corde compuncto jugiter cogitantes, et vobismetipsis invicem colloquentes, Si in ignem mittitur qui non dedit sua; putas ubi mittendus est qui tulit aliena? Non ergo ad nos propter avaritiam illa vox tremenda et terribilis dirigatur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum: sed magis propter eleemosynam, illam desiderabilem vocem audire mereamur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Ibid., 34 et 35): necnon et illa magis mittentis Domini vox ad nos feliciter dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Ibid., 23), praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCVIII. Admonitio per quam ostenduntur tria genera eleemosynarum, quibus peccata absque labore redimi possunt.
1.

Facilia Deus providit peccatorum remedia. Ideo 39.2336| egent alii, alii abundant. Ut hi misericordia, illi patientia sanantur. Pius et misericors Dominus, fratres charissimi, multis modis occasiones vel opportunitates providere dignatur, quibus possimus sine grandi labore ac difficultate peccata nostra redimere. Nam quos videt pro peccatis suis ad jejunandum virtutem non habere, et a carnibus vel a vino abstinere non posse, vendere etiam substantiam suam, et pauperibus erogare. Pauperum inopiam providet, et abundantiores fructus tribuit: ut dum superflua sua pauperibus largiuntur, peccatorum indulgentiam consequantur. Quid tam pium ac delegatum, quid tam facile et in promptu positum potest esse, fratres charissimi, quam de hoc quod amplius quam opus est tibi Deus dignatus fuerit dare, eleemosynam dando studeas peccata tua redimere? Non hoc jubet Deus, ut ea quae tibi vel tuis necessaria sunt debeas erogare: de quibus etiam Apostolus dicit, Non ut aliis sit refrigerium, vobis autem tribulatio (II Cor. VIII, 13). Superflua non ille sibi indiget expendere, sed tibi vult in aeterna beatitudine conservare. Nam et pauperes ideo esse voluit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent. Potuit enim Deus omnes homines divites facere; sed divitibus voluit locum misericordiae providere. Non enim pro suo merito pauci divites plus colligunt quam illis opus est: et multi pauperes non colligunt nec quod ipsis necessarium est. Hoc enim, sicut jam dixi, divinae misericordiae artificium est; ut dum pauperes patienter egestatem tolerant, indulgentiam peccatorum accipiant, similiter et divites dum superflua misericorditer erogant, et a peccatis se redimant, et ad aeterna praemia perveniant.

2.

A superfluis erogandis excusatio nulla. Nec inde ditandi filii. Cum nostra non sint. Considerate, fratres charissimi, et videte quia nulla excusatio nobis potest remanere, per quam dicamus peccata nostra non potuisse redimere. Potes forsitan dicere quod carnem tuam jejuniis ac vigiliis non possis affligere, a vino vel a carnibus non valeas abstinere: numquid potes dicere quod ea quae tibi amplius quam opus erat Deus dedit, non possis pro peccatis tuis pauperibus erogare? Sed tu forte respondes et dicis: Ex eo quod mihi Deus amplius dederit quam opus est, volo filiis vel filiabus meis argentum emere, ornamenta pretiosissima comparare. Cui ego respondeo: Ornamenta quidem emis, sed peccata non redimis. Et quia non solum decimae non sunt nostrae, sed Ecclesiae deputatae; verum quidquid amplius quam nobis opus est a Deo accipimus, pauperibus erogare debemus: si quod eis deputatum est, nostris cupiditatibus vel vanitatibus reservamus, quanti pauperes in locis ubi nos sumus, fame vel nuditate mortui fuerint, noverimus nos rationem de animabus illorum in die judicii reddituros.

3.

Eleemosyna altera, inimicis indulgere. Haec omnibus facilis. Est adhuc aliud genus eleemosynarum, de quo possumus sine ullo labore peccata nostra redimere. Si enim ita sit pauper, ut nec aurum habeat, nec frumentum, nec vinum vel oleum, unde corporalem eleemosynam faciat; quia non potest fieri ut ab aliquibus hominibus non patiatur injuriam, toto corde omnibus inimicis suis indulgeat, et nullum peccatum remaneat quod ejus conscientiam mordeat, et securus in oratione dominica dicat, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): et implebitur in eo illud quod Christus in Evangelio promittere dignatus est, dicens, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater coelestis peccata vestra (Ibid., 14); et illud, Date, et dabitur vobis, dimittite, et dimittetur vobis 39.2337| (Luc. VI, 37 et 38). Videte, fratres charissimi, quia sicut et in illa alia, de qua prius diximus, ita et in hac eleemosyna nullus potest invenire unde se valeat excusare; nec aliquam rationem dare poterit, quod eam adimplere non possit. Ista enim eleemosyna, per quam in nobis peccantibus veniam damus, non de cellario, non de horreo vel de agello, sed de cordis thesauro profertur, de quo ipse Dominus dixit: Bonus homo de bono thesauro cordis profert bona (Matth. XII, 35). De illis ergo quae supra diximus, id est, auro, argento, frumento, vino et oleo multi se possunt pauperes excusare: illam vero eleemosynam quae de corde profertur, qua fronte aut qua conscientia ullus homo se dicturus est habere non posse?

4.

Eleemosynam quae de corde profertur, nemo dicat se habere non posse. Et ideo quia non habemus unde nos excusare possimus; cui Deus amplius dederit quam illi opus est, de superfluis redimere peccata sua festinet: ille vero qui captivos redimere et pauperes pascere vel vestire non praevalet, contra nullum hominem odium in corde reservet, et inimicis suis non solum malum pro malo non reddat, sed etiam diligat et pro eis orare non desinat. Certus de promissione vel de misericordia Domini sui, libera conscientia ante tribunal Christi dicere poterit, Da, Domine, quia dedi; dimitte, quia dimisi: ea tamen conditione, ut posteaquam talibus eleemosynis coeperit peccata sua redimere, quia nunquam illi deerunt minuta peccata quae quotidie redimat, crimina capitalia non admittat, propter illud quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum contingit mortuum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? et illud, Sicut odibilis fit canis quando revertitur ad vomitum suum, ita peccator est quando revertitur ad peccatum suum (Prov. XXVI, 11).

5.

Eleemosynarum tertium genus. Bona voluntas charitas. Sed dum duo ista genera eleemosynarum insinuare videmur, forte dicit aliquis: Ecce ego nec terrenam substantiam habeo quam possim pauperibus erogare, nec ab aliquo injuriam patior, cui indulgentiam dando possim peccata mea redimere: quid facturus sum, qui nec ista habeo, nec jejunare a vino, vel a carnibus valeo abstinere? Qui enim ista dicit, poteram ei respondere, falsum esse quod conatur asserere; quia nullus homo in hoc mundo invenitur, qui nunquam ab aliis injuriam patiatur. Tamen acquiescamus ista esse ut asserit: sic tamen acquiescamus, ut ei demonstremus esse adhuc tertium eleemosynarum genus, quod ita omnes excusationes possit excludere, ut nullus unquam inveniat quod ei possit opponere. Ecce dixisti te nec abundanter frumenta colligere, unde victum aut vestitum possis pauperibus dare; nec injuriam sustinere, quam inimicis debeas indulgere: et ideo dubitas quod non habeas unde possis peccata tua redimere. Accipe ergo et fideliter tene praeclarum ac praecipuum tertium genus eleemosynarum. Sit in te bona voluntas, omnes homines dilige sicut te ipsum, pro omnibus ora, et hoc illis desidera quod et tibi: et clamatur tibi ab Angelis, Pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et quia bona voluntas ipsa est charitas; si illam habere volueris, impletur in te quod scriptum est, Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Agnosce ergo quia sublata est omnis excusatio vel contradictio tua. Non enim poteris dicere quod bonam voluntatem habere non possis: quia potest fieri quod non velis; nunquam tamen probare poteris quod non possis.

6.

Quae et quando ob stipem sequestranda. Et ideo tanta beneficia et tam praeclara medicamenta Domini et Salvatoris nostri non negligenter, sed fideliter 39.2338| accipere et custodire cum ipsius adjutorio laboremus: ut non solum indulgentiam peccatorum accipere, sed etiam ad aeterna mereamur praemia pervenire. De illis duabus eleemosynis quae secundo vel tertio positae sunt, est unum ut in nobis peccantibus dimittamus, ut pro inimicis nostris oremus, ut eos toto corde diligamus; et aliud ut per bonam voluntatem et veram charitatem, quae operit multitudinem peccatorum, in nobis Deum propitium fieri laboremus: ita aperta est ipsa admonitio, ut expositore omnino non egeat. Illam vero eleemosynam, quam primo loco posuimus, per quam ex eo quod nobis Deus amplius dat quam opus est, et peccata redimere, et praemia aeterna nobis possumus inspirante Domino praeparare, consilium meum si vultis audire, cum gaudio illam et cum laetitia poteritis, Deo auxiliante, perficere. Quoties aut messes aut vindemias colligitis, et vestras et omnium qui ad vos pertinent computate expensas, simul etiam et illud quod in fisco daturi estis; et id quod vobis superesse cognoscitis, quia non vobis proprie datum est, sed, sicut jam dictum est, dispensandum per vos pauperibus transmissum est, aut totum, aut quantum Deus cordi vestro inspiraverit, sequestrate, et sic sit apud vos, quomodo si hoc jam in manu Dei obtuleritis. Hoc si, secundum quod credimus, fideliter facere volueritis, venientibus captivis et pauperibus non solum non exasperatur aut contristatur animus vester, sed etiam laetificatur et gaudet; dum ea quae pro amore Dei necessitatibus pauperum deputastis, cum summo desiderio expendere festinatis, et impletur in vobis illud quod scriptum est, Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7): et illud, Qui dat pauperibus, nunquam egebit (Prov. XXVIII, 27): et illud, Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33): et quod in Evangelio Dominus dixit, Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCIX. Admonitio ad eos qui sic eleemosynas frequentius faciunt, et tamen rapinas exercent et adulteria committunt.
1.

Eleemosyna sola non sufficit ad delenda crimina. Inanis est si non vitentur peccata. Rogo vos, fratres charissimi, diligentius considerate, et quantum potestis expavescite vel cavete, ne vobis ille crudelis humani generis inimicus ita subrepat, quomodo solet incautos et negligentes iniqua calliditate decipere. Nam aliquibus homicidis, raptoribus et adulteris vanam securitatem ingerit; ut cum crimina quotidie committant, credant quod ea quotidianis eleemosynis redimant, putantes quod Deus corruptorum more judicum pecuniam accipiat, et peccata dimittat. Accipit plane pecuniam, et eleemosynis delectatur; ea tamen ratione, ut unusquisque peccator, quando offert Deo pecuniam suam, simul offerat et animam suam. Nam rogo vos, fratres, quae justitia est, ut aliquis criminosus pecuniam suam per eleemosynam Deo offerat, et animam suam diabolo per luxuriam tradat? in pecunia imaginem imperatoris offerat Deo, et in se ipso imaginem Dei tradat diabolo? Non ita Dominus praecipit in Evangelio. Cum enim dicit, Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo (Matth. XXII, 21); quid aliud dicere videtur, nisi ut quomodo in solido imaginem Caesaris Caesari, sic in vobis ipsis reddatis imaginem Dei Deo. Nam quamlibet largas eleemosynas aliquis tribuat; si 39.2339| capitalia crimina non devitat, timeo, et valde timeo ne forte falsa securitate se decipiens, et pecuniam perdat, et peccata non redimat. Nemo ergo putet quod quotidiana adulteria eleemosynae quotidianae consumant.

2.

Vitam mutare vel tolerare. Quid efficiat eleemosyna, si vita non mutetur. Aliud est enim mutare vitam, aliud tolerare vitam. Vitam tolerare est minuta peccata, sine quibus esse non possumus, eleemosyna quotidiana redimere: mutare vitam est a capitalibus criminibus abstinere. Tunc enim, sicut jam supra dixi, largior eleemosyna animam liberat, si criminosus mortifera peccata jam deserat. Si vero, sicut jam supra dictum est, substantiam suam tribuat Deo, et animam suam offerat inimico; impletur in eo quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum contingit mortuum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? et illud quod Petrus apostolus clamat, dicens, Si enim effugientes coinquinationes mundi, his rursum impleti superantur, facta sunt eorum posteriora deteriora prioribus (II Petr. II, 20). Considerate, fratres, quia beatus Petrus hoc peccatoribus contestatur, quod si posteaquam redimere peccata coeperint, iterum ad criminum volutabra redierint, efficientur eorum posteriora pejora prioribus: et continget eis illud quod idem apostolus Petrus adjungit et dicit, Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Ibid., 22). Quam rem terribilius et apertius etiam Salomon admonet, dicens: Sicut canis odibilis est quando revertitur ad vomitum suum; sic peccator quando revertitur ad peccatum suum (Prov. XXVI, 11). Quod et ipse Dominus in Evangelio confirmat: Ecce, inquit, jam sanus factus es: noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14). Quod denuo Salomon contestatur et clamat: Fili, peccasti, ne adjicias iterum; sed et de pristinis deprecare ut tibi remittantur (Eccli. XXI, 1). Quam rem non de minutis peccatis, sine quibus esse non possumus, sed de capitalibus criminibus dixisse manifestum est. Unde etiam in Evangelio scriptum est: Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida, et quaerit requiem, et non invenit. Post haec revertitur, et invenit domum suam unde exierat mundatam; et ducit secum septem spiritus nequiores se, et erunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Hoc enim illis contingit, qui per eleemosynam crimina capitalia redimere conantur, sed iterum per luxuriam coinquinantur: quomodo eleemosyna mundat, sic luxuria sordidat. Nam si aliquis stolam suam frequenter abluat, et iterum atque iterum in lutum demergat; nescio qua fronte illam induere in aliqua festivitate praesumat: praecipue cum de Christo Apostolus clamet, Aptavit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Si cum macula et ruga intrare in vitam aeternam nemo poterit; qua conscientia capitalibus criminibus oppressus aliquis intraturum se esse in eam confidit, nisi se emendando et eleemosynas dando mundaverit?

3.

Si mutetur, multum prodest. Et hoc quod suggero, fratres charissimi, diligenter attendite, ne forte aliquis male intelligens, credat me dicere quod eleemosyna non possit prodesse peccatis. Absit hoc a nobis, fratres. Non solum prodesse credimus, sed et multum prodesse fatemur: ea tamen conditione, ut qui eleemosynas pro peccatis suis erogat, crimina capitalia exercere jam desinat; sic eleemosynam faciat jubente Domino, ut dedignetur servire peccato. De qua re aliquam similitudinem Charitati vestrae insinuare volo. Rogo vos, fratres, numquid aliquis 39.2340| nostrum vult ut servus suus sic illi pro opere suo mercedem reddat, ut tamen inimicis suis jugiter serviat, et nunquam de illorum societate discedat? Certum est quod hoc nescio si ullus homo sustinere praevaleat. Quod ergo non vis pati a servo tuo, non est justum ut facias Domino tuo. Et ideo, sicut saepe jam diximus, quando pauperibus erogamus pecuniam, Deo offeramus animam nostram, ubi est et cor nostrum. Propterea Deus nos hortatur, ut per eleemosynam pauperum thesaurizemus in coelo; ut ibi sequatur cor nostrum, quo praemittimus thesaurum nostrum (Matth. VI, 20, 21); et sacerdote dicente, Sursum corda, cum secura conscientia respondeamus, nos habere ad Dominum.

4.

Incontinentia reprehenditur. Quam frequens putatur viris licere, non feminis. Sed dicit aliquis: Juvenis sum; et ideo voluptatem vincere et libidinem superare non possum. Si te non potes continere, audi Apostolum dicentem, Melius est nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Cum enim uxorem ducere liceat, et concubinas habere vel adulterium perpetrare non liceat; quare vis exercere quod non licet, et non vis habere quod licet? Nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quod licebat. Vere dico, fratres, quia hoc secundum Dominum nulli licuit aliquando, nec licet, nec unquam licebit. Sed, quod pejus est, ita peccata ista in consuetudinem missa sunt, et tanti sunt qui illa faciunt, ut jam quasi ex licito fieri credantur. Si enim nullus est vir qui sponsam suam velit ante nuptias adulterinum habere concubitum, sed omnes homines virgines uxores accipere volunt; qua fronte, qua conscientia ante nuptias concubinas habere non erubescunt? Qua fronte uxorem integram vult invenire, cum ipse sit corruptus? Si enim secundum Scripturam divinam, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); quomodo aliquis vivam conjugem vult accipere, cum ipse sit mortuus? Sed sicut jam dixi, mala et pessima ista consuetudo ita a pluribus sine aliquo Dei timore committitur, ut hoc nec peccatum esse credatur. Sed forsitan aliquis putat licere hoc viris, et feminis non licere: ut enim viris liceat, sicut jam dixi, peccantium obtinuit multitudo. Nam in populo christiano, quidquid feminis non licet, nec viris unquam aut licuit aut licebit. Unde quicumque hoc se fecisse cognoscunt, rogo ut non mihi sed sibi potius irascantur, et magis de sua correctione, quam de nostra oblocutione vel persecutione studeant cogitare: ut cum dies judicii venerit, etsi coronam non merentur accipere, vel peccatorum indulgentiam consequantur. Amen.

SERMO CCCX. De Eleemosynis
1.

Eleemosynae efficacia. Si tamen de alieno non fiat. Hanc de rapinis largientes ad judicium sistuntur. Remedia peccatorum, fratres, medicina est eleemosynarum. Eleemosyna enim a morte liberat, et non patitur hominem ire in tenebras (Tobiae IV, 11). Patrocinatur in die judicii homini, ut flammas aeternas non timeat, sicut Jacobus in Epistola sua dicit, Superexaltat misericordia judicium; et Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Sed talis debet esse ipsa misericordia, fratres, quae suscipiatur, non quae repellatur; quae peccata purget, non quae animam gravet; de bono, de justo labore, de propria facultate, et non de pauperis egestate. Fratres, non 39.2341| vult Deus hominem a misericordia cessare, nec libenter aspicit Deus quemquam de fraudibus dantem: sicut Salomon propheta dicit, Honora Dominum Deum tuum de justis laboribus tuis (Prov. III, 9). De justis laboribus jussit dari; de injustis vero rapinis prohibuit dari. Sed cum judicare coeperit Deus, dicturi sunt hi qui de fraudibus vivunt, et de spoliis miserorum eleemosynas faciunt: Domine praecepta tua servavimus, et in nomine tuo misericordias fecimus; pauperes pavimus, nudos operuimus, et peregrinos hospitio recepimus. Quibus dicturus est Deus: Quod dedistis dicitis; quod rapuistis quare non dicitis? Quos pavistis memoramini; quare non recordamini quos necastis? Quos operuistis, gaudent; et quos exspoliastis, plangunt. Quos hospitio recepistis, retinetis; et obliti estis quantos de suis habitaculis exclusistis? Ego, ego misericordiam fieri jussi; fraudes et rapinas exerceri non mandavi. Unus repletur panibus, quem de rapinis satiasti, et benedicit Deum; non te, sed Deum. Quem necasti, ille miser necatus ingemuit, et exaudivit gemitum ejus qui vidit quod feceris ei. De malo acquiris, et gaudes; rapis et laetaris: pauper rogat, et contristaris; prandium paras, et tales ad tuum prandium vocas, qui tibi vicem rependant. Ornas convivium, ne quid desit, et cum amicis tuis epularis; et ante januam tuam rogantem pauperem non audis. Tu diversis bonis repleris; et egenti non misereris. Multis epulis distentus, et multo vino sopitus, pauperem rogantem contemnis. Oblitus es dictum prophetae dicentis, Qui, inquit, averterit aurem suam ab egeno, et ipse invocabit Dominum: et non exaudiet eum (Prov. XXI, 13)? Inclina aurem tuam, audi egentis vocem et fame pereuntis; ut et tuam vocem Deus exaudiat tribulantis. Da de quo tibi donare dignatus est Christus. Ipse te divitem fecit; ideo redde illi quod suum est. Ipse se dicit accipere quod pauperibus datur, sibi collatum clamat quod in corde pauperis fuerit seminatum; sicut in Evangelio dicit, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Ecce habes, christiane, aeternum tabernaculum, si dederis pauperibus victum. Si quid das, illuc transmittis, tibi in futuro reponis: non unde carnaliter satureris, sed unde spiritualiter glorieris; non unde ventrem repleas, sed unde flammas exstinguas: quia scriptum est, Eleemosyna a morte liberat, et non patitur hominem ire in tenebras.

2.

Iram Dei avertit misericordia. Omnia sunt Dei dona. Cur aliis plus, aliis minus dedit. Misericordia est enim, fratres, quae iram Dei avertit, a peccatis redimit, ignes futuros exstinguit; sicut Salomon propheta dicit, Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33). Da ergo egenti, confer non habenti, succurre fame pereunti. Crudele est ut de quo habes, non des ei quem scis non habere. Grave est ut de tua abundantia non sustentes egentis inopiam. Unde semper flagellamur in fructibus: quia bene egentibus non facimus. Revera si consideres, homo; unde damna, unde calumniae, nisi hinc de sterilitate vestra? Tu non das indigenti quod potes, quod te non gravat; venit una calumnia, perdis et quod non habes. Ventre pleno ambulas; et vacuum pauperis ventrem non consideras. Bene est tibi de bonis Dei, nihil indiges, honestis vestibus uteris; et nudum et trementem frigore non vestis. Si tibi dicat Deus: Te ipsum ego feci, quod vivis meum est, quod habes ego dedi; et ingratus es. Aufero quae dedi, nego quod donavi, dimitto te quem feci; et sine me vive, si potes. Plus tibi dedi, ut haberes unde pauperi dares; pauperi non dedi ob hoc, ut te probarem: non quia ambobus non habui unde darem, sed per pauperem te volui probare. Ego sum qui divitem et pauperem feci, praerogatorem te constitui in bonis meis. Fac misericordiam; quia nihil perdes, et me qui tibi dedi, non offendes. Da, quid dubitas? quia si dederis, ego plura dabo. Quid tibi soli vindicas, quod ambobus 39.2342| dedi? quare tu solus comedis, quod ambobus creavi? Quasi tuo labori hoc assignas, aut tuum esse putas? Aufero auxilium meum, habe laborem tuum; aufero misericordiam meam, et tunc apparebit miseria tua.

3.

Inanis est avarorum providentia. Nulli deest divina. Nostra non sunt quae habemus. Ad haec quid dicturus es, miser? Miser es, qui miserum non vides, uteris solus bestiis, pecoribus, animalibus, avibus, serpentibus. Communis est cibus; et tu homini denegas victum? Sed, credo, ideo non das, ne dando finias, ne praerogando deficias. Qui haec consideras, finem vitae tuae non consideras? Etsi pecunia non finitur, vita tamen finitur: et quando non speras, ad te venitur. Sic non consideravit ille dives, qui in abundantia torquebatur, et quasi de inopia quaerebatur. Quid faciam, inquit, quomodo habebo ubi fructus meos congregem? Et audivit vocem Domini dicentis, Stulte, anima tua hac nocte auferetur a te; quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 17, 20)? O vanitas hujus divitis! Nescit si vivat, et de fructibus cogitat; nocte moriturus, fabricare disponit. Ecce audisti et tu, christiane, quid timeas. Fac misericordiam. Quid dubitas? Non te deserit, qui te praerogatorem constituit. Ipsius est enim vox in Evangelio arguentis incredulos et dicentis, Considerate volatilia coeli, quoniam non seminant neque metunt, quibus non sunt cellaria; et Pater vester coelestis pascit illa (Matth. VI, 26). Si quaecumque habes, tua esse dicis; si potes, constitue propter fures in domo tua vigiles, fode foveas, absconde divitias, fac tibi loculos et arcas ubi reponas, contra Dei voluntatem tene, habe, vive, si potes. Ergo, fratres, faciamus misericordiam, pascamus esurientes, nudos operiamus, et peregrinos hospitio recipiamus. Bene ergo facientes non deficiamus, et tempore suo metemus vitam aeternam in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCXI. De Eleemosyna.
1.

In judicio nullam incurret perniciem, qui comparaverit eleemosynis pietatem. Felix operarius cultor eleemosynarum, eo quod ex horreo suo comparaverit coelum, et panem esurientibus dans, delictorum suorum presserit incendium: cui propheta tale exhibet testimonium, et patronum habet Spiritum sanctum in causa. Talis operarius felix vivit, et securus jam moritur, cum quo ambulat patrimonium immortale. Horreum, in quo debitorem fecerit Dominum, dum pascit alterum, dando accipit ipse. Modico panis comparavit vitam coelestem, se faciens haeredem. In die judicii nullam poterit incurrere perniciem, qui comparaverit eleemosynis pietatem. Cui propheta tale exhibet testimonium, Salva eum et vivifica eum, Domine (Psal. XL, 3). O duplex prophetae beneficium! Salvat pariter, et commendat ut salvetur, quia et ipse salvavit; ut vivificetur, quia et ipse vitam poscenti donavit in terra. Beatus est iste, dum usque sic currit in coelum. Sed ne aliquando vacet in illo vitae beneficium, festinet ad praemium magnum, dimittat et in saeculo testimonium, quo dicit, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Ibid., 2). Et iterum Isaias dicit, et sic testatur: Solve, inquit, omnem nodum injustitiae. Solve suffocationes impotentium commerciorum, dimitte quassatos in requiem, et omnem consummationem injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui ne despicias. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, 39.2343| et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Dominus exaudiet te; dum adhuc loqueris, dicet, Ecce adsum (Isai. LVIII, 6-9).

2.

Misericordia perfecta est, non exspectare rogantem. Sic erga nos agit Deus. Sic egit et Christus. Perfecta ergo est misericordia, fratres charissimi, ut ante occurratur esurientibus, quam roget aliquando mendicus. Non est enim perfecta pietas quae precibus extorquetur. Sed si taceat mendicus, loquitur pallor in facie, pene lassus, fessus et elisus, nusquam suspectus. Festina pietate succurrere, ne audias rogantem, ne quod debetur Domino vindices tibi. Imitare Deum tuum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45): et ecce veniet tibi pluvia antequam roges, descendet ubertas nocte, dum stertis; dum adhuc in lecto es, ex praecepto vigilat dies, excubant elementa, fructus te nesciente effunduntur. Jactat coelum, et parturit terra: tot cellaria messium, dum nescimus, sic accipimus, et tantas opes comedimus, antequam rogemus. Et tibi, homo, modicus est ipse panis; et precibus vendis? Non rogaverunt quatuor millia Jesum in deserto septem panes et paucos pisces, ut infinita agmina pranderent, quo prandio vicisset saltem usuram mensura. Qui cum erogarentur, Colligite, inquit, fragmenta, ne quid depereat (Joan. VI, 12): quia sanctum fuerat totum quod ipse confecerat. Replentur septem sportae buccellarum, saturata sunt tanta millia; et nihil minoratum est, et crevit eis cibus, dum impenditur victus: sic et eleemosyna, si indigentibus erogetur.

3.

Eleemosyna id agit quod Deus. Est secundum baptismum. A gehenna liberat. Hic et jam eroganda. Magnum opus est eleemosyna, fratres charissimi, ut faciat homo quod fecit Deus: quia hos paucos esurientes in terra dimisit, qui uno vasculo orbem coeli pascit, per quem et nobis liceat erogare. Sed si ubique fuisset abundans, perierat misericordia: dedit nobis Deus secundum baptismum. Quis enim sine peccato? Nam sicut aqua exstinguit ignem, sic et eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). In horreis nostris habemus abundantiam, quae flammas nostras oblatione unius panis exstinguat: et ante fores gehennae stat misericordia, et neminem permittit in carcerem mitti. Et quicumque misertus fuerit, miserebitur ei: et si quis non fuerit misertus, non miserebitur ei. Da panem, cum potes: quia nemo esuriet in inferno quem possis pascere. Nec habebis post mortem frumentum, nec invenies illic aliquando mendicum; quia non erit tempus miserendi. Bonorum enim malorumque discretio in suis actibus permanebit, ipso Christo Domino nostro rege ac judice secernente agnos ab haedis, et per dexteram ac sinistram sequestrante: qui esurisse et sitisse se dicit, et caetera in suis minimis perpessum fuisse se asserit. Date ergo omnibus, dilectissimi fratres, date praecipue domesticis fidei. Date omnibus, ne cui non dederitis, ipse sit Christus; cuive dederitis, ipse sit Christus.

SERMO CCCXII. De Eleemosyna.
1.

Eleemosyna suadetur intuitu divini judicii. Ex ipsius mercede. Quod opes sint pauperibus delegatae. Si homo priscam sui originem noscat, aut dignitatem in se cumulatam intelligat, aut judicium destinatum sollicito timore perpendat; inveniet quid primo protoplastus amiserit, quid postmodum Christi misericordia contulerit, quid futuro judicio destinarit: ut haec primo sollicita cura pertractans primordia recenseat, praesentia teneat, futura sollicito timore pertimescat. Claude, inquit Sapientia, eleemosynam in sinu pauperis, 39.2344| et ipsa pro te orabit (Eccli. XXIX, 15). Facile enim curatur vulneribus peccatorum, qui necessitatem curaverit pauperum; et misericordiam accipiet, qui proximo pietatis non denegat officia. Denique cui dare praecipitur, gaudeat quod non ea sorte natus sit, ut indigeat. Sufficit ad gloriam dantis, quod alterius miseria in paupere locuples donando existat, quod misericordia feneret Deum, quod pascat in paupere Christum, quod per alterius inopiam peccatorum accipiat indulgentiam. Objurgantis Domini vox est, Si in alieno mammona fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Talem enim se exhibere quis pauperi debet, qualem sibi alium exhibere vellet, si pauper ipse fuisset. Caeterum dispendium magnum est, si Deum de Dei dono promereri nolueris, aut cum tibi Dominus ad hoc dederit ut dispenses, ejus delegata non serves. Semper enim sua Dominus tibi dispensanda interim commendavit, de re sua pauperibus te dare praecepit. Cur dantis jussa contemnis? cur pactum destituis? cur Dominum jubentem dare non audis? Facile enim poterit pecuniam acceptam amittere, qui quod accepit in lucrum noluerit erogare.

2.

Ut hinc nos Dei filios ostendamus. Pecunia tuto reservetur. Quae ingrato forsitan servaretur.--Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misertus est vestri (Matth. XVIII, 33). Similitudinem patris, actus indicent sobolis. Similitudo operis, similitudinem indicet generis. Actus nomen confirmet, ut nomen genus demonstret. Quod contulit pater, filius servet; ut et filio pater promissa praemia repraesentet. Patrimonium quod habes, si operaris, tuum est; si cessas, alienum est. Pecunia quae servatur, casibus servit: quae in misericordia reservatur, praemium futurum acquirit. Quid vereris Christo committere, quod a latronibus vix poteris reservare? Qui dat, inquit, pauperi, non egebit (Prov. XXVIII, 2). Davidis patrimonium tuum haeredi; et Christus est indignus de tuo aliquid tecum tollere, aliqua tecum in futura saecula deportare? Quid haeredi servas, quo si utatur ignoras? Quid substantiam cumulas, quam fortassis ingrato relinquis? Forsitan illi praestabis, quidquid misericordiae causa de ejus portione detraxeris. Quare fac primo quod jubetur, ut possis accipere quod promittitur. Non potest usuras accipere, qui Dominum noluerit fenerare. Qui dat, inquit, pauperibus, Deum feneral (Id. XIX, 17). Nec enim potest divina promissa percipere, qui praecepta coelestia noluerit observare.

SERMO CCCXIII. Admonitio per quam docemur, ut cogitationes turpes debeamus fugere, et eas jugiter quae sanctae sunt in corde tenere.
1.

Cogitatio sancta custodit, non sancta perdit. Cogitatio de victu et vestitu quandonam sit sancta. Qui a malarum cogitationum consuetudine desuefiat. In Scripturis sanctis, fratres charissimi, legimus quia eos qui de animae suae salute solliciti sunt, cogitatio sancta custodit: sic enim ait sermo divinus, Cogitatio sancta custodiet te (Prov. II, 11). Si cogitatio sancta custodit, illa quae non est sancta non solum non custodit, sed etiam perdit. Sed dicit forte aliquis: Et quis est qui possit semper de Deo et aeterna beatitudine cogitare; cum omnibus hominibus necesse sit de victu atque vestitu et domus suae ordinatione sollicitudinem gerere? Nec Deus hoc jubet, ut sollicitudo de praesenti vita esse non debeat, praecipiens per Apostolum suum, Qui non operatur, non manducet (II Thess. III, 10): et illud quod de se ipso idem apostolus dixit, Nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus 39.2345| (Ibid., 8). Isti enim cogitationi, per quam de victu et vestitu rationabiliter cogitatur, quia hoc specialiter Deus praecepit, si avaritia et cupiditas, quae luxuriae servire solent, junctae non fuerint, quidquid agitur, quidquid cogitatur, sanctum esse justissime creditur. Tantum est ut, non sint ita nimiae ipsae occupationes, ut nos Deo vacare non sinant; propter illud quod scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Et quia necessitas corporis parvis rebus expletur, et cupiditas nullis unquam, etiamsi totum mundum acquirat, satiatur, respuamus cogitationes impias, quae de venenosa cupiditatis radice nascuntur; et illas tantummodo diligamus, quibus ad aeternum praemium pervenitur: ut impleatur in nobis illud quod prius dictum est, Cogitatio sancta custodiet te. Et quia duo genera cogitationum, bonarum et malarum, cordibus nostris se jugiter conantur inserere; cum Dei adjutorio toto corde et toto animo illas quae sanctae sunt festinemus recipere; ut libidinosas et improbas possimus excludere. Sed forte dicit aliquis: Ita fixae sunt malae consuetudines et turpes cogitationes in corde meo, ut eas a me nulla possim ratione repellere. Omnibus enim notum est quia amor amore vincitur. Incipiamus ergo bonas cogitationes diligere; et statim nos ab illis quae malae sunt dignabitur Deus liberare. Locum quem in corde libidinosa et sordida cogitatio tenebat, castitas occupet; quem a varitia vastabat, misericordia reparet; quem superbia destruebat, humilitas reaedificet; quem malitia vel invidia tanquam vipereo veneno percusserat, charitatis vel benignitatis dulcedo componat.

2.

Cogitationes luxuriae non magis admittendae quam sputa in veste: canes, porci, aut stercora in templis; meretricis osculum in publico. Quod autem luxuriosas cogitationes non debeamus in corde suscipere, evidentibus exemplis possumus approbare. Attende, quaeso te, quomodo si aliquis in vestimentis nostris flegmata vel sputa projiciat, ita nobis horrorem faciunt, ut nec oculis aspicere, nec summis saltem digitis velimus attingere. Et si nobis sputa, quae sine peccato projiciuntur, horrorem faciunt in vestibus nostris; putas cogitationes libidinosae, quas diabolus ingerit, qualem horrorem faciunt Deo in animabus nostris? Et si sputa vel flegmata sic perhorrescimus, quae utique inviti excipimus; quanto magis cogitationes sordidas, quas cum nostra voluntate in corde nostro moras habere permittimus, opus est ut cum Dei adjutorio celerius respuamus? Et hoc considera quod si in templo Dei de lignis et lapidibus facto quisque porcos vel canes introducat, aut lutum mittat, aut stercora spargat; ita offenditur animus noster, ut illum per quem negligentia ipsa facta est flagellari velimus. Et cum haec ita sint, quid de nobis cogitamus, si in animabus nostris, ubi sunt templa Dei viventia, multo pejora, quam stercora sint, id est, cogitationes luxuriosas vel malignas suscipientes, Deo qui in nobis habitare dignatur, injurias irrogemus? Et ideo licet multo plus oportebat, tamen vel sic ab immunditia peccatorum studeamus animas nostras custodire, quomodo nec templum Dei, nec vestes nostras volumus aliquibus sordibus inquinari. Et illud dic mihi, rogo: si te in conventu populi aliqua famosa meretrix expansis manibus amplecti aut osculari conetur, utrum hoc patienter aut libenter excipias; et non magis eam et manibus repellis, et in faciem conspuis, timens ne forte quicumque viderint, ex consuetudine hoc eam fecisse dijudicent? Certum est enim quod non solum qui honesti vel casti sunt hoc erga se fieri non permittunt; sed etiam et illi qui in secreto luxuriae serviunt, meretricum amplexum in conventu hominum perhorrescunt; plus timentes opprobria hominum in publico, quam Dei praesentiam in occulto. Si ergo propter judicium hominum nullus est qui velit publice a meretricibus osculari; quare in secreto conscientiae nostrae immundissimas meretrices, id est, cogitationes luxuriosas et impias, non solum frequenter suscipere, sed etiam non parvas moras habere permittimus? 39.2346|

3.

Carboni ignito etiam comparantur, necnon cloacis. Est alia similitudo, quam prudenter considerare debemus. Et hoc attendite, fratres, quia si aliquis carbonem vivum, quamvis grandem, apprehendat in manu sua, et eum statim projiciat, nec combusturam habere poterit nec dolorem: si vero eum vel unius horae momento tenuerit, sine vulnere jactare non poterit. Hoc ergo quod de carbonibus vivis observamus in corpore, quare de cogitationibus malis non timemus in corde? Est et aliud, unde hoc quod diximus probare possumus. Dic mihi, quaeso te, numquid est ullus homo, qui super secessum vel cloacam vermibus plenam velit stare, et eorum putredinem ventilare? Compara nunc fetorem cloacae, et cogitationes luxuriae: et vide quae pars majorem possit exhalare fetorem. Si bene et juste judicas, incomparabiliter graviorem fetorem reddunt cogitationes luxuriosae, quam cloacae: quia illae fetores animarum sunt, istae corporum. Et sine dubio quanto melior est anima quam corpus, tanto majorem fetorem reddunt sordidae cogitationes in anima, quam in carne secessus aut cloacae. Quomodo ergo in loco fetoribus pleno diu stare nolumus corpora nostra; sic cogitationes luxuriosas et sordidas ne ad momentum quidem moras habere permittamus in animabus vel in sensibus nostris.

4.

Quae maxime nos infestent cogitationes. Lectio sacra contra ipsas remedium. Multi plus amant vestes quam animam. Et quia inter reliquas cogitationes maxime iracundia, cupiditas et luxuria cordibus nostris jugiter conantur obrepere; si eas volumus Christo auxiliante repellere, sanctis cogitationibus studeamus nostros animos occupare. Habemus enim multa in Scripturis sanctis, per quae nobis Dominus noster et sanctorum praemia pollicetur, et peccatorum supplicia comminatur, misericorditer admonens, ut et justi perseverent in bonis, et impii revocentur a malis. Quod si frequentius aut ipsi legere, aut alios legentes voluerimus libenter audire; nunquam nobis poterunt cogitationes malae subrepere. Quae cum ita sint, fratres charissimi, non sine grandi verecundia et possumus et debemus cogitare, quod cum in arca ubi sunt vestimenta nostra, qualemcumque scintillam ignis intrare nolumus; per iniquas tamen cogitationes intus in arca conscientiae nostrae flammas iracundiae non solum intrare permittimus, sed etiam falsis suspicionibus ad majus incendium provocamus atque succendimus. Et quam excusationem apud Deum habere poterimus, qui plus amamus vestem nostram quam animam nostram? Nec grave, nec durum, nec impossibile est quod a nobis requiritur, fratres charissimi. Nam licet incomparabiliter amplius debeamus custodire animas nostras, quam vestes nostras; tamen non parvum profectum habet, qui vel sic custodit animam suam, ut nec a malis turpibusque cogitationibus sordidetur, quomodo custodit vestem suam, ne a tineis aut a muribus corrumpatur. Rogo vos, fratres, quid a nobis tantum mali meruit anima nostra ad Dei imaginem facta, ut vel tantam custodiam ei nolimus impendere, quantum videmur de nostris vestibus cogitare? Et cum corpora nostra videant oculi hominum, et animas nostras inspiciant oculi Angelorum, nescio qua conscientia ornamus et componimus pretiosis rebus carnem nostram, quae post dies paucos aut annos a vermibus devoranda est in sepulcro, et animam nostram non ornamus bonis operibus, quae Deo et Angelis praesentanda erit in coelo

5.

Conclusio. Et ideo mutata in melius vice, corporibus nostris mediocrem ac sufficientem victum et vestitum provideamus; ut totum quod melius habere possumus, animae nostrae in aeterna beatitudine per eleemosynam pauperum reponamus: ne forte si plus de carne quam de anima cogitemus, cum ad illud nuptiale convivium non bonis operibus ornati, sed magis vitiorum pannis sordentibus involuti venerimus; dicatur nobis, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12)? Avertar 39.2347| Deus a nobis illud quod sequitur: Ligate, inquit, illi manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid., 13). Ecce qualem sententiam audire merebitur, qui per vanitatem et luxuriam ornat carnem suam, et propter vitam aeternam bonis operibus dissimulat ornare animam suam. Sed credimus de Dei misericordia, quod ita nobis inspirare dignabitur, ut et cor nostrum a malis cogitationibus, ipso auxiliante, custodiamus illaesum, et corpus nostrum in omni castitate et sobrietate nitidum conservemus; ut cum ante tribunal aeterni Judicis venire meruerimus, non pro malis actibus poenam mereamur excipere, sed pro bonis operibus ad aeterna praemia pervenire: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCXIV. De erepto energumeno.
1.

Unde nec daemoniacus timeatur nec daemon. Christum quisque pascit aut diabolum. Actibus proditur quis sit conviva. Quot quis vitia, tot habet daemones. Superiori Dominica, fratres charissimi, dum Missae celebrarentur, non parvum metum omni populo insaniens ille energumenus generavit. Certum est, fratres charissimi, quia vix invenietur homo, qui cum infelicem personam taliter vexari a diabolo viderit, non expavescat et metuat. Et tamen, fratres charissimi, si vultis, Deo auxiliante, possumus vobis ostendere, unde possitis energumenum non timere. Nunquam timebis daemonem qui est in carne aliena, si eum non habueris in anima tua. Denique sancti et perfecti viri non solum daemoniacos non timent, sed etiam a daemoniacis, imo ab ipsis daemonibus, cum grandi tremore timentur. Sed si in alieno corpore daemonem sic timemus, quantum timere debemus, ne per malos actus eum in nostris cordibus nutriamus? Omnis homo, charissimi fratres, in convivio cordis sui aut Christum aut diabolum pascit. Si justitiam, si pacem, si castitatem, si misericordiam et charitatem sectari voluerit; Christum in se sine dubio pascit et reficit, secundum illud quod scriptum est, Ecce sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et caenabo cum illo (Apoc. III, 20). Ecce probatum vobis est quomodo aut quali cibo anima sancta Christum pascit et reficit. E contrario autem qui superbiam, malitiam, invidiam, luxuriam et caetera his similia amare voluerit; diabolum se reficere, et desiderabiles illi talibus malis delicias non dubitet praeparare. De suis actibus potest unusquisque cognoscere, qualem convivam mereatur in suo corde recipere. Certum est quod quale convivium paraveris, tales et convivas habere mereberis. Multi enim daemonem in corpore alieno formidant, in corde suo timere dissimulant. Omnis enim qui superbiam diligit, diabolo plenus est. Et si cum superbia etiam invidiam habere voluerit, duobus daemonibus subditus erit. Et si cum invidia etiam adulterium fecerit, a tribus daemonibus possidetur. Et si cum his malis mendacium amare voluerit, ab integra quadriga daemonum subjugatur et premitur. Nam quot vitia habuerit homo, tot habet daemones. Denique et in Evangelio ille a quo immundus spiritus exierat, cum per gratiam Dei ab uno idololatriae daemone meruit liberari, pro eo quod in loco vitiorum virtutes noluit intromittere, reversus ille immundus spiritus adduxit secum septem alios spiritus nequiores se (Luc. XI, 24); et impletum est in eo illud quod scriptum est, A quo enim quis superatur, ejus 39.2348| et servus est (II Petr. II, 19); et iterum, Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34).

2.

Superbus non est sine daemone, nec invidus, nec adulter, nec mendax. Sed forsitan dicit aliquis: Quomodo potest fieri ut qui per luxuriam peccaverit in carne sua, diabolum habeat in anima sua? Nos, fratres dilectissimi, quod diximus, sanctarum Scripturarum testimoniis approbamus. Nam quod qui superbus est, daemone plenus est, audi Scripturam dicentem, Immundus est ante Deum omnis qui exaltat cor suum; et iterum. Initium, apostatare a Deo omnis superbia (Eccli. X, 14). Quid est, apostatare, nisi a Deo discedere? Et utique qui a Deo disjungitur, diabolo sociatur. Quod autem qui invidus est, sine daemone esse non possit; Scriptura dicit, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24 et 25). Nam quod et ille qui fornicatur, a diabolo possidetur, canonica nihilominus Scriptura testatur; sic enim dicit propheta: Spiritu fornicationis decepti estis (Osee IV, 12). Quod vero et omnis mendax sine maligno spiritu esse non possit, Scriptura testis est: Perdes, inquit, omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et iterum, Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Et in libro Regum legimus spiritum malignum dixisse Domino: Ego, inquit, decipiam Achab. Cui dixit Dominus, In quo decipies? Et ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore prophetarum ejus. Dixit autem Dominus, Decipies et praevalebis (III Reg. XXII, 21, 22). Similiter et de caeteris capitalibus peccatis atque criminibus credere nos oportet; quia nemo illa nisi diabolo instigante committit.

3.

Ut peccatis cito medicina curetur. Quid ergo, fratres? Cum nos multis peccatis et criminibus sentiamus obnoxios, numquid desperandum est? Absit hoc a populo christiano. Non quidem desperandum est, sed nec in ipsis peccatis inimica securitate perseverandum. Qui enim dixit, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 12); ipse dixit, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Optime enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus adhibetur; et cito vulnus sanatur, quod diu putrescere non sinitur. Et ideo ubi aliquis ex nobis cujuslibet peccati vulnus acceperit, antequam longa consuetudine putrescat et feteat, omni celeritate ad poenitentiae medicamenta confugiat. Peccatum si diu dominari permittitur, omnibus sanctis et Deum timentibus putorem teterrimum exhalare cognoscitur. Et ideo cum Dei adjutorio laborandum est ut, expurgatis vel mortificatis omnibus peccatis, in possessionem vitiorum virtutes introeant: locumque quem tenebat superbia, humilitas occupet; quem vastaba avaritia, obtineat eleemosyna; quem luxuria sordidabat, castitas mundet atque recipiat; quem tenebat invidia, possideat benevolentia; ubi mendacium esse videbatur, veritas dominetur. Haec enim, fratres, si Christo auxiliante agere studeamus, non solum in aliorum corporibus daemones non timemus, sed etiam de nostris cordibus per Dei gratiam effugamus: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCXV. De eo quod Christianorum tempora praedicta sunt, et quod Ecclesia a tentationibus non vacet.
1.

Ecclesiae de adversariis suis ultio. Quid in persequente attendendum. In omnibus Scripturis divinis, fratres charissimi, Christianorum tempora praedicta sunt. Hoc ideo, quia futurum erat ut reges terrae, qui 39.2349| propter idola persequebantur Christianos, propter Christum idola delerent, et subjugaretur omnis potestas jugo Christi; ut impleretur quod dictum est, Ultus sum in eos (Psal. CXVII, 10). Quid est enim, Ultus sum in eos? Vindicavi me de ipsis. Corpus Christi loquitur, Vindicavi me de inimicis meis. Quomodo se vindicavit? Occidendo in eis errorem, suscitando fidem. Quidquid enim erat, quod in omnibus malis et perversis persequebatur Christianos, deletum est. Homo enim quando te persequitur, noli attendere illam figuram quam fecit Deus, aut animam illam quam spiravit Deus: non te persequitur quod fecit Deus, sed malitia quam fecit homo. Omnia quae fecit Deus, laudant Deum. Audistis in benedictionibus, et auditis in omni solemnitate quando leguntur, quomodo omnia laudant Deum, coelestia et terrestria, Angeli, homines, luminaria coeli, arbores terrae, flumina, maria; quidquid Deus creavit, sive in coelo, sive in terra, sive in mari, laudant Deum. Numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum avaritia? Numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum ebriositas? Numquid ibi aliquando audistis quia laudat Deum luxuria? Numquid aliquando audistis quia laudat Deum haeresis? Omnia ista quare non laudant Deum? Quia non sunt creata a Deo. Et arbor servavit quod creata est; homo delevit quod erectus est. Si enim servaret in se bonum quod in illo creavit Deus, id est, imaginem suam, semper laudaret Deum, non solum lingua, sed et vita. Ergo praedicta sunt et tempora nostra: sed in temporibus nostris praedicta sunt futura schismata. Quomodo ergo pugnavit illa Ecclesia contra diabolum, sic et ista pugnat.

2.

Diabolus Ecclesiam primo infestavit ut leo, nunc ut draco. Quomodo vincatur. Mortis Christi necessitas. Eam volens subiit. Numquid cessatur pugnare adversus diabolum? Sed dictus diabolus leo et draco; leo propter impetum, draco propter insidias: leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur. Pugnavit Ecclesia prioribus temporibus adversus leonem; pugnat modo adversus draconem. Sed quomodo victus est leo, vincitur et draco. Quae fortitudo leonis contra illum leonem, de quo scriptum est, Vicit Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5)? Et quae fortitudo draconis contra mortem Domini, qui serpentem suspendit in ligno? Triumphavit enim de morte, quam diabolus homini propinaverat per astutias suas. Et cum exaltaret Moyses serpentem in eremo in ligno, populus qui mordebatur a serpente, attendebat serpentem, et sanabatur: sic et modo quemcumque momorderit astutia satanae, intendat in Christum in ligno pendentem, ibi enim mors occisa est. Dominus semper vivit: sed ut occideret mortem, vestitus est morte; non enim potuit mors mori, nisi in vita. Non moritur amaritudo, nisi in dulcedine; non moritur frigus, nisi in calore: non est mortua mors, nisi in vita. Quid est vita? Christus noster. Sed vita induta erat morte. Crucifixus est, occisus est, mortuus est, et resurrexit; ut diceret de illo Apostolus, Scimus quia Christus non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Quia autem dominata est primo mors, volenti dominata est. Inflavit se adversus eum satelles leonis: tunc judex a quo judicabatur erexit cervicem, et ait, Non mihi respondes (Joan. XIX, 10)? Rugitus saevit leonis, tument colla serpentis; sed audi responsionem Agni, qui novit occidere leonem; audi quia volenti dominata est mors. Cum enim haec ab illo audivit, respondit, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset de coelo (Ibid. 11). Quis dedit hanc desuper potestatem? Deus. Quis est Deus? Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ut ergo esset homini potestas in Deum, ab ipso Deo accepit potestatem homo ut judicaret Deum; Deum occultum, hominem manifestum.

3.

Diabolus leo cum vexat, draco cum blanditur. Contra blandimenta opus est vigilantia. Ut ergo leonem et draconem, de quo supra dictum est, possimus cum Dei adjutorio vincere, cum grandi timore ac tremore 39.2350| ante oculos habeamus illud quod ait apostolus Petrus, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit (I Petr. V, 8): et illud quod de dracone Apostolus nos admonet, ut eum omni sollicitudine caveamus, Aptavi vos, inquit, uni viro virginem castam exhibere Christo: sed timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita et sensus vestri corrumpantur a simplicitate, quae est in Christo Jesu (I Cor. XI, 2 et 3). Quando ergo tibi aliqua publica tribulatio nata fuerit, rabiem ac saevitiam leonis intellige: quando te malae concupiscentiae ad avaritiam vel luxuriam callida seductione sollicitant, draconis blandimenta cognosce. Si ergo fidem rectam cupis fideliter custodire, in adversis fortis esto contra leonis saevitiam: si vero virginitatem animae integram servare desideras, quantum potes observa blandimenta draconis; ne forte si incautus fueris, quinque sensus, qui in te sunt quasi quinque virgines, permittas a serpente corrumpi. Quidquid enim pulchrescit visu, quidquid dulcescit gustu, quidquid blanditur auditu, quidquid lenocinatur odoratu, quidquid mollescit attactu; in his omnibus, si incauti fuerimus, subrepentibus concupiscentiis malis, animae virginitatem corrumpi permittimus: et impletur in nobis illud quod per prophetam dictum est, Intravit mors per fenestras vestras (Jerem. IX, 21). Per hos enim quinque sensus quasi per quasdam januas aut mors aut vita ad animam nostram ingreditur.

4.

Laus et vituperatio parvi ducenda. Simus ergo, auxiliante Domino, de illis quinque virginibus sapientibus, quae, sicut in Evangelio legimus, portaverunt oleum in lampadibus suis: et quantum possumus, observemus, ne inter illas stultas inveniamur, quae sibi de sola corporis integritate plaudentes, virginitatem animae per corruptionem quinque sensuum perdiderunt, quae non portaverunt oleum secum; quibus dictum est, Ite, emite vobis a vendentibus oleum. Oleum enim hoc loco adulatio est et laus humana: vendunt oleum omnes adulatores. Ergo stultae illae dictae sunt, quae forinsecus quaerebant laudem, non intus in conscientia habebant. Ideo non portabant oleum secum; quia laudem in aliena lingua, non in conscientia sua volebant habere. Tamen quid responderunt illis stultis? Ne forte non sufficiat nobis (Matth. XXV, 4, 9): quomodo Apostolus dixit, Sed neque ego me ipsum dijudico (I Cor. IV, 3). Si ergo conscientia nostra sub examine judicii Dei trepidat, et quamvis sibi recta videatur, timet ne exeat justitiae regula de thesauro illius, et inveniatur tortum quod rectum videbatur: quanto minus curare debemus aliena judicia de nobis, charissimi, sive mala sive bona? Nec valde gaudere debemus, quando laudamur; nec contristari, quando vituperamur. Nec coronare nos potest laus falsa, nec damnare vituperatio falsa. Quamdiu autem vivimus hic, de nobis ipsis nos ipsi judicare non possumus, non dico quid cras erimus, sed quid hodie simus: quanto minus debemus moveri judiciis alienis, quam de conscientia nostra quae nobis perhibet testimonium? Nam gloria nostra debet esse conscientia.

5.

Audita ruminentur. Itaque, fratres, paululum advertat Charitas vestra, ut dicam quod volo (etsi non sicut volo, sicut Dominus dederit et voluerit), quod maxime necessarium est quotidianis tentationibus Ecclesiae catholicae; quia inter tentationes vivit, et inter tentationes crescit, et inter tentationes perdurat, et inter tentationes pervenit. Sed cum pervenerit, succedet quies labori; recedit tentatio, manet benedictio. Sed rogo vos, fratres, ne sine causa audiatis: ista tenete, ruminate, pascimini inde; non recedat de ore vestro quod modo memoriae commendatur. Memoria hominis sic est, quomodo venter pecoris. Nostis quia in Lege immunda dicta sunt animalia quae non ruminant; quae autem ruminant, munda sunt; et quaecumque habent ungulam fissam, pertinent ad discernendum verum et falsum. Fissa ungula pertinet ad discernendum quid dextrum, quid sinistrum. Ruminatio 39.2351| enim pertinet ad eos qui cogitant postea quod audierint et tenuerint. Nam modo manducamus, et in memoriam tanquam in ventrem mittitur. Sed quid facit pecus quando ruminat? Illud quod in praesepe jactatum erat et in ventre repositum, revocat ad os, et in ipsa dulcedine conquiescit. Hoc dixi, ut commendarem vobis, ne sitis tanquam pecora immunda. Accipit illud in ventre, postea non ruminat, et transit tota dulcedo. Et nihil vobis prodest quod reconditum est, si non redit ad os dulcedo. Audite illud expresse et aperte dictum alia sententia; quod obscure et mystice de ruminantibus animalibus dictum, alio loco aperte expositum est, ut intelligamus quid sit, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, stultus autem glutit illud (Prov. XXI, 20).

SERMO CCCXVI. De sancto Laurentio.
1.

Sancti spe ad tolerantiam accensi. Quando natalitia sanctorum martyrum celebramus, et in eorum laudibus admiramur, ita vivere debemus, ut eos in omnibus imitemur. Nam cum martyres amamus, causam nobis eligimus, unde Domino placeamus. Videte beatissimum Laurentium martyrem, cujus natalem hodie in Ecclesia celebramus, qui talem confessionis causam elegit, quod coronam martyrii a Christo percipere meruit. Quam magna constantia martyrum, quam bona fides sanctorum qui pro nomine Christi multa tormenta libenter suscipiebant, et tamen eadem tormenta contemnendo in suis persecutoribus diabolum superabant! De ipsis enim Salomon dicit: Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est (Sap. III, 4). Magnam igitur spem sancti habuerunt; ut crederent accipere se posse in resurrectione quod sperabant, tolerantes temporalem passionem. Et quid sperabant, quando talia tolerabant? Facillime dici potest quod tolerabant: nam quis explicare poterit quod sperabant? Audi apostolum Paulum: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).

2.

Agni sanguine candidantur. Ergo magnam habuerunt spem resurrectionis: et ideo tolerabant tormenta passionis. Sperabant magnam claritatem, gloriosam requiem; sperabant coelestem Jerusalem, sperabant paradisum: et unde Adam transgressionis causa foris projectus est, illuc sancti, prostrato eo qui Adam deceperat, tropaea victricia reportarunt. Laverunt sancti stolas suas in sanguine passionis, et candidas eas fecerunt in sanguine Redemptoris. Nam notum est, fratres, quia si cujus vestimentum sanguinem tetigerit, inquinabitur. Sed sanguis Agni immaculati candidare novit, cruentare non novit. Itaque beatus Laurentius habitu, vultu et sanctitate decorus, candidam ante passionem habuit conscientiam, et per passionem candidiorem dealbavit stolam corporis et mentis. O sancte Laurenti, candidus in mente, candidus et corporea veste, non valeo condigne laudare meritum tuum; quia magnum adverto consilium tuum. Magnum consilium cogitasti, coeleste negotium egisti, thesauros Ecclesiae suscipiens, christianis pauperibus erogasti; et thesauros coelestes accipere meruisti. Sic enim monet Dominus in Evangelio, dicens: Vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Implesti praeceptum Domini; et dedit tibi praemium regni sui. Qualiter te honorem, quo te laudem praeconio; qui in ipso praelio confessionis positus, cum adhuc sub custodia Hippolyti ageres, virtutem Domini semper ostendens, crucem Christi super caecorum oculos faciebas, caecos illuminabas, et Hippolytum ad fidem Christi mirabiliter convertebas. 39.2352|

3.

Laurentius cum Stephano comparatur. Quem tibi similem comparabo? quem honori tuo coaequabo? Inveniam tibi similem, et quodam modo priorem et in honore et in confessione: in honore primum Christi diaconum, in confessione beatum Stephanum. Qui post Christi ascensionem primus in septem diaconis ab Apostolis ordinatus, martyrio praecedente ante Apostolos est coronatus. Attendite, fratres, istorum duorum principum victoris exercitus martyrum parem operationem et confessionem. Lapidabatur Stephanus, et orabat: assabatur Laurentius, et hilari facie congaudebat. Orabat Stephanus pro Saulo lapidatore suo: et Laurentius christianum fecit Hippolytum custodem suum. Magna mirabilia fecerunt archidiaconi isti: a quibus patiebantur supplicia, ipsis praerogabant divina beneficia. Hoc enim fecerunt, quod et Christum Dominum in passione facientem audierunt, qui pro inimicis in cruce orabat, dicens: Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Hoc ipsum et eos Dominus docuit, ubi ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Meruerunt quippe esse cum Christo, qui magna constantia confitentes Christum, vicerunt Antichristum. Ergo et nos, fratres, tota mentis nostrae intentione Dominum Jesum Christum confiteamur, ipsum omni virtute timeamus ac diligamus: ut cum omnibus sanctis ad praemia regni coelestis pervenire mereamur. Amen.

SERMO CCCXVII. In Natali Martyrum Massae Candidae.

Massa candida unde sic dicta. Ex quibus collecta. Dilectissimi fratres, natalem martyrum celebramus, quorum multitudo massam, splendor candidam fecit. Massa enim dicta est propter numerum, Candida propter meritum. Nam quid aliud Massa Candida, nisi multituto intelligenda est martyrio candidata? Sicuti modo, cum Apocalypsis legeretur, audivimus, quia vidit beatus discipulus, et apostolus, qui Christi solebat discumbere super pectus, martyrum turbas candida veste fulgentes et palmis virentibus triumphantes; et quod feliciter vidit, nobis fideliter indicavit. Ait enim, sicut modo audivimus: Vidi, et ecce multitudo quam numerare nemo poterat, ex omni populo, et tribubus, et linguis, vestiti omnes candidas vestes, et palmae in manibus eorum (Apoc. VII, 9). Vestis candida significat innocentiam, palmae victoriam. Et ait quidam de senioribus ad Joannem: Isti qui sunt, et unde venerunt (Ibid., 13)? Joannes autem: Domine, tu scis. Ille autem, qui ideo interrogaverat, ut doceret: Hi sunt, inquit, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Ibid., 14). Qualis sanguis, fratres? Lavat sanguis iste, non maculat: habet quidem ruborem, sed tamen non potest maculare candorem. Mirum est hoc, dilectissimi: illius enim sanguis est, de quo dicit sponsa ejus in Canticis canticorum, Frater meus candidus et rubens (Cant. V, 10). Si candidus, quare rubens? Si enim candorem innocentiae Christi nullus peccati naevus offudit, quare sanguinem fudit? Si candidus, quare rubens? Si candidus ille nulla se iniquitatis nocte fuscavit, quare crucem immaculatus ascendit? Quaeris quare? audi Evangelium: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum 39.2353| solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24, 25). Vide Massam, et intellige seminis causam. Massa haec, fratres (sicut audistis, ex omni populo, et tribubus et linguis, ex utroque sexu et ex omni aetate collecta est. Non senex annis jam vergentibus fractus, marcescente jugulo, tremulam cervicem subtraxit: non anus sexu, aetate confecta, dextram cruenti percussoris effugit: non juvenes a corona vitae hujus dulcedo revocavit: non exspirantium membra palpitantium parvulorum cruentus percussor perhorruit: sed si qui forsitan infantum maternis uberibus inhiantes ferrum potuerunt persequentis evadere, oppressi ruina cadaverum, maternos inter dulces obiere complexus. Omnes in illo certamine coronavit, qui omnem redemit aetatem. Qualis tunc rerum species, dilectissimi, quam cruenta aetas, per quam videbatur miseranda et horrenda cernentibus, sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum 39.2354| ejus (Psal. CXV, 15). Vultis nosse quam pretiosa sit? Recolite quomodo nobis in apostolica Epistola legebatur: Propterea, inquit, non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim illis civitatem (Heb. XI, 16). O si videre possemus, quando erat de eorum trucidatione in terris tanta tristitia, quanta fuerit in illa coelesti civitate laetitia; cum, istis martyribus ad coelum uno agmine tendentibus, cives illius beatae civitatis, hoc est, millia occurrerunt angelorum! O si videre possemus martyres istos, corpora relinquentes, tanquam lutearum domorum tecta calcantes! Et nos ergo, dilectissimi, faciamus in coelo gaudium Angelis sanctis. Sancti etiam martyres debent gaudere de nobis; quia non cessant orare pro nobis. Sed quando de nobis gaudent? Quando eos, quos veneramur, imitamur. Sic enim volunt solemnitates suas celebrari conventibus nostris, ut eorum pietatem laetificemus moribus nostris.

Quotation analysis