Migne Patrologia Latina Tomus 39
Sermones suppositii de Scripturis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?)), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AuInAuH.SeSuDeS, cc_idno: 7338
c
- SERMO PRIMUS. De ligno dignoscentiae boni et mali. Gen. II, 16, 17.
39.1735|
- 1.
Solvuntur vanae quaestiones de arbore paradisi. 39.1736| Legimus in Genesi dixisse Dominum ad Adam. Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de ligno autem dignoscentiae boni et mali, quod est in medio paradisi, non edetis: qua die autem ederitis, morte moriemini. Multos scimus, fratres charissimi, de hac arbore quaestiones 39.1737| vanas movisse, qui dicant Adam non voluntate peccasse, quia in illa arbore fuit dignoscentia boni et mali: et dum hominis culpam excusare nituntur, sic Deo conditori injuriam faciunt. Quibus ratio reddenda est, ne diutius quaestiones vanas moveant, aut usque adhuc in errore taliter sentiendo lateant: sed si volunt nosse, taceant et audiant; ne stulta loquendo, Deo convicium faciant. Una arbor fuit in medio paradisi, explorans hominis voluntatem: in ea vita pendebat, in ea et mors per transgressionem latebat: in ea apparuit transgressio, in qua firmata fuerat legis praeceptio. Dixit Deus, Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de illa vero arbore quae est in medio paradisi, non edetis, ne morte moriamini. In hoc verbo lex erat a Deo posita homini, in ea fuit praemium constitutum cum in terminatione sententiae Deus dixit, Si gustaveritis, morte moriemini; et diabolus dixit, Non morte moriemini; et stetit homo inter Deum factorem, et diabolum deceptorem. Deus mortem minatur, si arboris fructus tangatur; diabolus deos futuros esse eos promittit, si arbor illa violetur: et appetita est venenosa dulcedo, et contempta est salubritas perpetuae vitae.
- 2.
Mors in arbore facta non fuit. Sed dicit aliquis calumniator, Vides quia in illa arbore fuit facta mors? Respondeamus vanae quaestioni. Non fuit plane in eadem arbore facta, sed inventa per hominem: haec probatio fuit hominis, non deceptio Salvatoris. Nam si Deus hominem non amasset, nec et fecisset; nec et antea praemoneret, si mortificare voluisset. Quod si antea non praemoneret, non erat misericordia, sed impietas; nec justitia, sed injustitia, ut ipse misericorditer fecisset hominem, et labi fecisset injuste. Haec impietas nec in homine esse debet: quanto magis nec in Deo fuisse credenda est, qui fons pietatis et bonitatis est? Quis hominum, fratres mei, opus suum perire patiatur, aut fabricam suam ruinae tradat, aut filium quem genuit in foveam mortis impingat? Si in homine ista crudelitas non est; nec in Deo credas fuisse, qui fabricam suam, id est hominem, bene disposuit, et imminenti ejus ruinae destinam praecepti suffulsit, ne caderet; sed stare non potuit. Quare? Quia audire Deum noluit. Quid ergo imputamus Deo, si Adam cecidit; qui ut caderet, Dei praeceptum contempsit?
- 3.
Arbor non erat mala. Res malae non natura, sed malo usu. Dic mihi, arbor ipsa bona fuit, an mala? Dicturus es, Mala: mala utique, de qua homo pomum rapiendo mulctatus est morte. Ergo, arbor fuit mala, an transgressio mandati? Plane arbor: nam si mala non fuisset, Adam non cecidisset. Haec dicis non intendens virtutem Scripturarum. Nam sicut scriptum est in illa arbore fuisse dignoscentiam boni et mali; ita scriptum est, Et vidit Deus quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Illud credis quod te in errorem inducat; et hoc non credis quod te ad salutem perducat? Vis nosse qui calumniaris, quia arbor illa non fuit mala, sed bona; nec in ea facta est a Deo mors, sed homo sibi mortem creavit? Dic mihi, calumniator, ferrum bonum est, an malum? Sine dubio dicturus es, Malum. Et quare malum, et non bonum; cum omnia quae Deus fecit, bona sint valde? Quale bonum 39.1738| dicis esse ferrum, unde homines perimuntur? Audi ergo: non ferrum est malum; sed qui ad facinus utitur ferro, ipse malus est. Nam vis nosse quia bonum est ferrum? Unus eo utitur ad putandum vineam, et alius ad perpetrandum homicidium: alius se pascit ferro, alius innocentem perimit gladio: unus ferro agrum colit, alius in fauce ferro sanguinem fundit: unus operatur ferro ut vitam sustentet suam, alius autem ferro vitam eripit alienam. Nam et judex gladium portat, ut in reum animadvertat, innocentem absolvat. Adhuc audi, si vacat, calumniator. Vinum bonum dicis esse, an malum? Puto quod bonum dicas esse, non malum; et hoc aequitatis judicio, non ebrietatis beneficio. Ergo bonum est vinum. Bonum valde. Bene, quod in vino confessus es bonam esse Dei creaturam: et ego confiteor bonam esse. Quare ergo unus accipit cum sobrietate, alius ad ebrietatem? Numquid quia unus de eo ebriatur et turpis videtur, ideo mala dicenda est Dei creatura? Alius sobrie bibit, et Deum in ipsa sobrietate benedicit: nam qui inebriatur, in foveam cadit, et aliquoties mortem incurrit. Cibi quos nobis Dominus largiri dignatus est ad utendum, non sunt mali, sed boni: et tamen si amplius praesumantur, perniciosi sunt et nocivi. Numquid ideo dicenda est mala Dei creatura, quia nocet, aut aliquibus perniciosa est? Sed quia in perniciem salutis suae amplius praesumunt, et quod Deus generi humano largitus est, ipsis nocivum est. Et quae dicturus sum, bene omnibus nota sunt. Scimus aliquos multo vino et cibo praefocatos: numquid in vino aut in cibo fuit mors? Absit: sed intemperantia ciborum fecit eos in mortem cadere. Sic et ferrum non ideo dicendum est malum, quia de eo latro facit homicidium: sed ipse malus est, qui eo utitur ad perimendum hominem. Ita et illa arbor non fuit mala, sed bona; sed fuit plane malum quod homo Dei praeceptum transgressus est: nam bonum est quidquid Deus homini ad utendum tribuere dignatus est. Ecce de Novo Testamento profero testimonium, bona esse omnia quae Deus fecit. In Actibus Apostolorum legimus, obdormisse Petrum, et visum vidisse, deponi de coelo vas quoddam candidum ut linteum, in quo erant quadrupedia, volatilia et serpentia terrae posita. Et dixit ad eum vox: Surge, Petre, victima et manduca. Et Petrus ait: Absit, Domine; quoniam nunquam comedi omne commune et immundum. Cui dixit: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris (Act. X, 11-15). Quid est, calumniator? Ecce non solum bona, sed et sanctificata esse omnia divino ore probavimus.
- 4.
Peccatum soli Adae imputandum, non arbori, aut Deo. Arbor haec non fuit mala, sed bona, nec in ea aliquid mali potuit reperiri: sed homo fuit a semetipso malus, qui male usus est bono quod fecerat Deus. In hoc mala voluntas hominis cognoscitur; ut cui omnis paradisus subjacuit, ad arborem interdictam manum extendens mortem incurrit. Si unam arborem ei divinitas largiretur, et omnis paradisus fuisset interdictus; sufficere debuerat quod ei largitus est Deus. Sed quia amplius voluit quam quod ei voluntas largientis indulsit; et hoc quod habuit amisit, et in mortem nihilominus incurrit. Peccatum Adae cui imputandum est? Deo qui monuit, aut ei qui audire noluit? medico qui vulnerato observandi praeceptum dedit, aut vulnerato qui contra medici praeceptum noxia poma gustando causam transgressionis incurrit? Medicorum ars est, ut eis quos viderint nimia aegritudine laborantes, ea prohibeant quae perniciosa saluti, aut periculum procurent. Quod si aegrotus contra medici praeceptum per intemperantiam contraria sumens, mortem inciderit; quid pertinet medico, qui praevidens causam, observationem indixit? Ita 39.1739| nec medico animarum Deo imputandum est quod Adam cecidit, qui eum ante monendo in aeternum vivere voluit.
[5. Multa supersunt de istis quaestionibus quae dicenda sunt; sed hora praeteriit singula dicere, ne longitudo sermonis fastidium faciat auditoribus. Debitorem me dico, dilationem peto: sed vereor ne debitor occurrat, et creditor absentiam procuret. Debitum curo solvere sermonem, sed pristinos meos non invenio creditores: aliquos video, aliquos requiro. O creditor piger, cum veneris ut debitum exigas, quid tuam absentiam procuras? Debitor satisfacere creditori cupit, et creditor desidiosus absentem se facit. Novam rem video. Instat debitor creditori ut debitum recipiat, et ille excusat. Sed quid interest, si creditor venire noluit? Reddat debitor quod promisit .]
- 6.
Cur Deus sciens Adam peccaturum, non eum revocavit a peccato. Adhuc calumniator ille pristinus tot probationibus convictus non acquiescit, sed dicit: Sciebat Deus hominem posse peccare, an non? Respondeamus ei, ne sibi videatur aliquid dixisse: Sciebat plane. Si ergo sciebat eum posse peccare, quare non eum revocavit a peccato? Quare? Quia invitum non decuit coronare. Quis unquam, fratres mei, praemium non pugnanti dat? aut quae corona non dimicanti? aut quae sine conflictu victoria? Audi Apostolum divino ore loquentem: Nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Adam nec pugnavit, nec certamen cum diabolo suscepit; sed ad unam suggestionem praemium immortalitatis amisit. Victus est qui non pugnavit; succubuit voluntati, non necessitati. O calumniator qui signare te nescis, et Deo vis calumniari, quia Adam non voluntate peccavit! Nempe Job homo fuit similis illi, quanta perpessus est et toleravit? Pugnavit fortiter, et vicit: a Deo in potestatem diabolo datus est, et sustinuit. Et utique quem sciebat Deus penitus superari non posse, in potestatem non debuit dare: sed ideo taliter probare eum voluit Deus, ut nobis excusationis et calumniae articulum amputaret. Exspoliatus divitiis et censu, vinci non potuit; quia nec voluit. Filios amisit, et Dominum benedixit. Parum est hoc: postea ulceribus plenus, in stercore jacuit; et nihil mali adversus Dominum loqui potuit, licet doloribus urgebatur loqui; sed verba non fuerant improperii. Cui jam uxor non adjutorium, sed deceptio fuit; adjutorium quidem diaboli, sed deceptio mariti: subornata a diabolo talia persuadebat dicens, Quamdiu pateris haec? Dic verbum contra Dominum, ut indignetur tibi et moriaris (Job II, 9). O affectus uxoris! O malagma conjugalis! Quasi dixit, Confitere Deo, ut propitietur tibi, et vivas: Blasphema, inquit, Deum, ut indignetur tibi, et moriaris. O argumenta serpentis antiqui! Per uxorem putavit Job decipere, cujus animum vulneribus plenum nec sic quidem valuit ad blasphemiam incitare. Adam vero quid tale pertulit? quod cum diabolo certamen habuit? Nihil tale pertulit: quare diabolo potius quam Deo obedivit?
- 7.
Mors ex divini mandati contemptu. Scripturae quam reverenter accipiendae. Sed adhuc, calumniator, dicis: Quare dixit Deus, Morte moriemini, nisi quia Deus ipsam mortem fecit, quia eam non avertit? Respondetur 39.1740| tibi et in hoc, calumniator ineptissime, si tu cum sis homo habens filios, omnes admones, omnibus praeceptum das, ut te sequantur et imitentur in omnibus; et si unus eorum contemptor exstiterit, et per malam conversationem mortem incurrerit; numquid ejus mors tibi imputanda est, et non potius ei qui tuam admonitionem contemnendo mortem incurrit? Sic nec Deo mors Adae adscribenda est, qui eum ante transgressionem ne in mortem incideret monuit. Nam manifestum est monuisse Dominum, atque noluisse hominem mori, nec ipsum fecisse mortem. Testificatur huic verbo sapientissimus Salomon dicens, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13). Adam Dei praeceptum neglexit, et in mortem incidit. Revera, fratres, imperatoris Sacram nemo sine periculo sui sanguinis contemnit; sed omnes suscipiunt cum tremore et veneratione, et adorant vilissimam chartulam atramento scriptam, et velut divinos adorant apices: Scripturae divinae leguntur, verba Dei tonant, ipse Dominus quodam modo praesens praesentibus loquitur; et non auditur, aut fastidiose homines audiunt, aut quod pejus est, sedentes fabulis vacant. Imperator longe positus de chartula loquitur; et tremitur, et quasi praesens in illa chartula adoratur: Testamentum Domini cum recitatur, ab aliquibus hominibus et contemnitur. Ipsum Prophetae clamant, Apostoli praedicant, Evangelia loquuntur, per se ipsum hominibus confabulatur; et non auditur. Audi praesentem Dominum et loquentem: Ubi fuerint, inquit, duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20).
- 8.
An debuit Deus permittere peccatum. Sed utique, inquiunt calumniosi homines, Deus non debuit permittere hominem ut peccaret. O stulti! Qui hoc dicunt, non considerant, quia Deus non statuam fecit lapideam, aut ligneam; sed hominem perfectum condidit, cui et liberi arbitrii potestatem dedit, ut consideraret quid boni appeteret, et quid mali contemneret. Debuit timere quod minatus est Deus, et contemnere quod persuaserat diabolus; et proposito sibi immortalitatis praemio ad hoc debuit habere cor paratum, et Creatoris sui servare praeceptum, non exterminatoris audire consilium. Non melius hominem culpo quam Deum? qui hominem fecit, injuriam faciat? O stulta et vana quaestio! Dicunt homines, Deus non debuit hominem permittere ut peccaret; et non dicunt, quia homo male fecit Dei praeceptum transgredi ut peccaret: quia utique ipse homo debuit mortem timere, et ad interdictam arborem non accedere. Si quisquam hominum (nolo dicere imperatoris saeculi) judicis praeconem contempserit, non rapitur ad supplicium? Dei praeceptum contempsit Adam, et ab aliquibus defenditur! Quare culpas Deum cum tuo judicio, et non hominem sine tuo periculo? Quare incusas artificem, qui bene fabricavit; et defendis hominem, qui aedificio suo adesse noluit, qui divini praecepti immemor fuit, in vulnus transgressionis incurrit?
- 9.
Adam non ideo malus, quia genitor homicidae. O qui Adam defendis, et Deo injuriam facis, ad quod te interrogo, responde mihi. Adam bonus fuit, an malus? Dicturus es, Bonus, ut plena sit tua defensio. Si ergo bonus fuit, quare unum filium bonum, et alium latronem genuit? Debuit bonos ambos creare: aut si, ut tu dicis, Deo faciente peccavit, ambos malos debuit generare. Quare unum innocentem, et alium effundentem innocentis sanguinem genuit? Unus dedicavit martyrium, et alius initiavit parricidium. Ergo Cain quod germanum occidit, reus non est; quia genitor ejus suscepit reatum, qui filium creavit: ergo Cain 39.1741| invitus in jugulum fratris gladium fixit. Talem justitiam tenent, qui legi calumniari nituntur; ut geniti non sint rei, et horum genitores reatu teneantur obstricti. Ecce Adam qui genuit latronem, ecce Cain qui interfecit fratrem: qui ex his duobus reus est? pater qui genuit, aut filius qui germanum crudeli morte peremit? Cessit calumniator, tacuit calumniator: quamvis nunquam aliquid verius dicit, qui veritati calumniam facit. Ubi es, calumniator? Responde mihi pro suscepto tuo, qui de te erat securus, defende quem usquemodo defendebas. Quare cessisti? quid tacuisti? Ecce pro filii reatu reus tenetur Adam, qui genuit parricidam. Quare non dicis, Non est reus? Exsurrexit qui tacebat: Non taceo, inquit; respondeo plane, et defendo: Nec filius pro patre, nec pater pro filio reus est; quia scriptum est, Anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit sola punietur (Ezech. XVIII, 4). Quasi experrectus est calumniator ille, qui dormiebat, aperuit os suum, coepit loqui; sed modo tacebit. Dic ergo, nec pater pro filio, nec filius pro patre reus est. Responde pro suscepto tuo, et ego pro Deo meo. Defende Adae causam, et ego Dei mei injuriam. Tu dicis non esse justum ut reus sit Adam pro filio: et ego consentio. Si patrem non involvit filii reatus ad peccatum, et sicut non est judicandum pro Cain, sic nec Deo quod Adam peccavit imputemus; sed sic agamus, ut ad indulgentiam Dei veniamus.
SERMO II. De vocatione Abrahae, Egredere de terra tua, etc. Gen. XII, 1.
- 1.
Egredi de terra sua quid sit. Modo cum divina lectio legeretur, audivimus Dominum beato Abrahae dicentem, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Omnia, fratres charissimi, quae in Veteri Testamento conscripta sunt, Novi Testamenti typum et imaginem praetulerunt. Sic enim Paulus dixit, Omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11). Si ergo propter nos scripta sunt; quod tunc in Abraham corporaliter legimus factum, spiritualiter in nobis videmus impletum. Egredere, inquit illi Dominus, de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Haec omnia, fratres, per sacramentum Baptismi in nobis et credimus et sentimus impleri. Terra nostra, caro nostra est: bene de terra nostra egredimur, quando carnales consuetudines deserentes, Christi vestigiis inhaeremus. Quasi non tibi videtur feliciter de terra sua, id est, de se ipso egredi, qui de superbo efficitur humilis, patiens ex iracundo, castus ex luxurioso, largus ex cupido, benignus ex invido, placidus ex cruento? Vere, fratres, feliciter de terra sua egreditur, qui pro Dei amore taliter commutatur. Denique etiam in collocutione privata ita loqui consuevimus, ut si aliquis malus homo subito bona opera coeperit exercere, dicamus de illo, Exiit iste de se. Et vere bene de se exiisse dicitur, qui repudiatis vitiis, virtutibus delectatur. Egredere, inquit Dominus, de terra tua. Terra nostra, id est, caro nostra, ante Baptismum terra morientium fuit; per Baptismum facta est terra viventium. Ipsa est illa terra, de qua Psalmista commemorat dicens, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Terra viventium et non morientium, id est, virtutum, non vitiorum, ut dixi, per Baptismum facti sumus: si tamen post acceptum Baptismum ad vitiorum non revertimur volutabrum, si posteaquam terra viventium 39.1742| facti sumus, opera morti obnoxia et luxuriosa non faciamus. Et veni, inquit Dominus, in terram, quam monstravero tibi. Tunc enim ad terram, quam Dominus ostendit, cum gaudio venimus, si prius de terra nostra, id est, de carne nostra, ipso adjuvante, vitia et peccata repellimus.
- 2.
Egredi de cognatione nostra.--Egredere, inquit, et de cognatione tua. Cognatio ista, vitia intelliguntur atque peccata, quae nobiscum quodam modo ex parte nascuntur, et ab infantia malis actibus adduntur ac nutriuntur. De cognatione ergo nostra egredimur, quando per gratiam Baptismi omnibus peccatis et vitiis vacuamur: ita tamen ut postea cum Dei adjutorio, quantum possumus, laboremus, ut expulsis vitiis, virtutibus repleamur. Nam si per Baptismum malis omnibus vacuati, desides et ignavi esse volumus , timeo ne impleatur illud in nobis quod in Evangelio scriptum est, Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida quaerens requiem, et non invenit. Postea reversus, si invenerit domum vacuam, adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et sunt novissima illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Ita ergo de cognatione nostra, id est, de peccatis et vitiis exeamus, ut nunquam ad haec mala postea, velut canis ad vomitum, redire velimus.
- 3.
Egredi de domo patris sui.--Egredere, inquit, et de domo patris tui. Et hoc, charissimi, spiritualiter debemus accipere. Pater noster ante gratiam Christi diabolus fuit. De ipso Dominus in Evangelio Judaeos arguit dicens, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere (Joan. VIII, 44). Patrem ergo hominum dixit diabolum, non ex ipso nascendo, sed ipsius nequitiam imitando; non quod ex ipso potuerint nasci, sed quod eum voluerint imitari. Nam quod prius pater noster diabolus fuerit, ex persona Dei loquentis ad Ecclesiam Psalmista commemorat dicens, Audi, filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Considerate, fratres, quod dixit: Audi, inquit, filia. Qui dixit, Audi, filia, pater utique est. Et cum dicit, Obliviscere populum tuum et domum patris tui; patrem utique admonet derelinquendum. Invitamur ergo a Deo patre, ut beata et felici commutatione patrem diabolum relinquamus. Bene diabolum patrem relinquimus, si Deo auxiliante calliditates et nequitias illius vitare semper vel fugere studeamus.
- 4.
Recapitulatio supra dictorum. Haec ergo omnia, fratres, id est, ut ad exemplum Abrahae de terra nostra, conversatione utique carnali, possimus exire, et cognationem nostram, vitia videlicet et peccata relinquere, et de domo diaboli patris effugere; non nostris viribus, sed Christi gratia donante meruimus. Et ideo quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne ad consortium vel ad amicitias diaboli, aut ad vitia vel ad carnales concupiscentias redeamus; propter illud quod scriptum est, Jam sanus factus es; amplius noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14): sed Abrahae fidem potius imitando, et bona jugiter opera faciendo, non solum ad veniam, sed etiam ad consortium vel amicitias Dei pervenire possimus. Sed et illud, fratres charissimi, quod de hac eadem re Dominus locutus est ad Moysen, cum grandi metu et tremore considerare debemus. Sic enim ait: Cum tradiderit vobis Dominus terram Chananaeorum, cavete ne unquam cum habitatoribus terrae illius jungatis amicitias, quae vobis protinus sint in ruinas (Deut. VII, 1-4). Cum enim per gratiam Baptismi a nobis omnia crimina vel peccata expulsa esse credamus, si postea cum ipsis vitiis et peccatis 39.1743| amicitias ponimus, dum eis ad cupiditatem vel luxuriam consentimus, sine dubio haec amicitia nobis efficitur in ruinam. Et ideo quantum possumus, cum Dei adjutorio pro salute animae laboremus; et in agro cordis nostri, quem peccata vel crimina possederant, virtutes intromittere curemus, ut in nobis impleatur illud quod beatus Isaac in typo Christi benedicens filium suum dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27): quod ipse praestare dignetur, cui honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO III. De beato Abraham .
- 1.
Abraham justificatus ex fide.--Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6). Ecce sine opere justificatur ex fide, et quidquid illi legali posset observatione conferri, totum credulitas sola donavit. Ipse sibi fuerat lex, qui legem non acceperat, natura tamen quidquid legis fuerat observabat (Rom. II, 14). Abraham Pater noster radicem fidei nominisque christiani habebat, qui cum ex proprietate genuina ad incerta atque peregrina juberetur exire, tota devotione complevit: cui in re tam dura nulla dubitatio fuit, sed sententiam Dei tanquam qui optare videretur, accepit. Exi, inquit Dominus, de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi (Gen. XII, 1). Novum probationis genus, habenti propria, exsilia indicere peregrina, ingerere laborem itineris quiescenti, imperare penuriam possidenti, et tantarum facultatum domino necessitatem imponere peregrinandi. Libenter tamen fides accepit quidquid arduum videbatur incredulis. Cui non est magis dulce proprium tugurium quam palatia peregrina, et voluntaria casa quam digesta praetoria? Leve cuiquam non est dimittere propria, et sectari aliena incerta; dimittere quod scias, quaerere quod ignoras. Quis enim propria sine dolore deseruit, aut sine lacrymis dereliquit? Cui non est durum illos conscios natalium parietes, dulcia illa limina atque amabilem larem, quem et parentum memoria et ipsius infantiae rudimenta commendant, ubi cunabula illa novi et mox orientis hominis famulabantur, ubi secura alludens infantia inter lucis primordia, aut pueriles anni simplicitate felices, quos sibi inter lascivos atque ipsius aetatis lusus vernaculo genuina solo necessitas exhibebat? Inter haec ergo tam blanda, tam dulcia, quae omni fuerant difficultate relinquenda, Exi, ait, de terra tua. Quis hoc sine fidei viribus libenter audiret? Levius probaretur, si vel nomen loci quo perrexisset, audiret. Proficiscitur, pergit, socia scilicet credulitate, conjuge comite, it securus, it fretus, promissum sibi fidei laboribus exacturus, plus sperans de incerto quam fuerat securus de proprio. It ergo per desertas solitudines, per invias sedes, per naturae secreta, ubi hominis vestigium necdum rudis terra cognoverat: et inter illa omnia quae Dei imperio dereliquerat, non tugurium, non casam, sed inter ipsa camporum silescentium formidolosa secreta, hospes tantummodo coeli terraeque, nullum suffugium quo diverteret, inveniebat.
- 2.
Tres Angelos Abraham suscipit hospitio. Excepit tamen Abraham peregrinum quercus arbor humana; quae venientem Abraham atque aestivo sole decoctum, amoenitatis suae umbraculo refoveret: cujus silvescentis nemoris comata luxuries, in aestivum tempus diem et urentis solis vaporiferos radios ramorum 39.1744| frequentia suspendebat; ut quidquid injuria temporis irrogabat, omne auferret et ramorum et foliorum densitas. Ingreditur ergo lucum arboris Abraham, sub qua construitur qualecumque suffugium; angustum quidem homini, sed sufficiens majestati. Dignum tamen Deo palatium fides devota pingebat, in quo fuisset majestas superna pransura. Cum ergo illic positus curiosis oculis coelum intentaret, ecce subito in trium virorum persona majestas incorporea de scendit. Accurrit, properat, manus supplices tendit, et transeuntium genua osculatur: Domine, ait, si inveni gratiam coram te, ne transieris puerum tuum (Gen. XVIII, 3). Videtis, Abraham tribus occurrit, et unum adorat. Trina unitas, et una Trinitas. Sumatur aqua, laventur pedes vestri, et refrigerate sub arbore ista, et afferam panem, et manducabitis; et postea transibitis in viam vestram. Et dixerunt ei, Fac ut dixisti (Id. XVIII, 5). Servat semper in bonis tenorem sui perfecta justitia, offert peregrinis hospitium qui non habet tectum; et cum sit omni domicilio viduatus, domicilium, quale necessitas procurabat, exhibuit transeuntibus. Et licet illa minora fuerint quae offerebantur, locorum angustiis magnitudinem dederat fides, quae contemni non meruit a Deo. Divertunt ad arboris hospitium, quod Abraham Deo jam fecerat dignum. Interea conspergitur similago, fiunt encryphiae , mactatur et vitulus. Etsi illis divinitas non eguit; justitia tamen, quod optabat, impendit. Ecce ad humanam mensam coelestis sublimitas recumbebat, cibus capitur, pransitatur, et contubernali colloquio inter hominem et Deum familiaria verba miscentur.
- 3.
Hospitalitas non est sine mercede. Et quia apud Deum infructuosa hospitalitas esse non potuit, statim pretium mercedis accepit: datur filius seni, datur posteritas desperanti, accepit senectus quod minime potuit habere juventus. Ad hoc, inquit, tempus veniam, et erit Sarae filius (Gen. XVIII, 10). Cumque seniles anni, et emortua Sarae viscera hoc posse fieri denegarent; dedit tamen divinae promissioni credulitas fidem. Patrem, inquit, multarum gentium posui te (Id. XVII, 5). Repletus est bonis, quia quod ei promisit, implevit. Ecce in ipso margine senectutis, nondum prolatis legibus recitatisque, asserimus Abraham quod fuerit religiosus; et qui fuerat in cultura justior, fuerit in credulitate probatior. Ecce enim senex ille maritus, qui adhuc unum non habebat, in uno tamen Deus innumerabiles promittebat. Ecce exhaustis visceribus dixit Deus ad Abraham, Suspice in coelum, et numera stellas: sic erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Id. XV, 5 et 6). Defecerunt Sarae venire muliebria; quia jam lassa defecerant membra. Totum corpus sulcatur in rugas, fit perarata fronte, et exhausta senectute. Deficiente sanguine in venis tristis senectus delassatur; sed divino judicio aetatis fervor accenditur. Meliorem facit divina promissio matrem, quam aetas non fecerat generare. Accepit genitrix nomen, quod ei sterilitas temporis subtraxerat. Longe deficientibus membris Isaac concipitur: subito inanes ac marcescentes venae redivivo sanguine ferbuerunt, et emortua seni viscera calefacto sanguine vaporata, usque ad partum inquilinis sunt caloribus animata. Juvenilis aetas incaluit, et calefacto sanguine vaporavit. Fit anus feta, fit senex gravida, crescit venter per dies singulos, et convalescente partu, tumescentis uteri capax sinus extenditur. Fit sarcina, et desideratus affectus ex visceribus lassis, onus nimium exoptata posteritas. Portabat uterum gravem talis mater, quae inanis ambulare vix posset. Sed quia credulitatis fuerant quae acceperat, defecta viscera fides validior animabat. 39.1745| Marcidae mammae, quas in vacuos folles subducti succi detrimenta laxaverant, lactei fontis ubertate tenduntur. Fit mater in pectore, fit mater in partu: fit, inquam, mater, quae avia fuerat per aetatem. Dedit fides vetustis novos visceribus ignes. Sic Isaac credulitate nascitur, ut eorum fides in progenie enarretur in saecula. Amen.
SERMO IV. De vacca, ariete vel capra trium annorum, turture quoque et columba. Gen. XV, 9-17.
- 1.
Carnales et spirituales in Abrahae sacrificio significati. Audivimus, fratres charissimi, Scripturam dicentem: « Locutus est Dominus ad Abram dicens, Sume mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram; et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Quid ergo significent ista, fratres, breviter, quantum Dominus dederit, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Beatus Abraham pater multarum gentium a Domino dictus est. Omnes enim gentes, quae in Christum credunt et crediturae sunt, filii sunt Abrahae, imitando fidem, non nascendo per carnem. Nam sicut Judaei per infidelitatem degeneres facti, ex filiis Abrahae filii diaboli, et progenies viperarum sunt in Evangelio appellati; ita e contrario omnes gentes quae in Christum fideliter credunt, Abrahae filii effici meruerunt. Vacca ergo triennis, et aries annorum trium, et capra triennis, et turtur vel columba, figuram omnium gentium praetulerunt. Dicta sunt autem trium annorum, quia omnes gentes in Trinitatis erant mysterium crediturae. Et quia tota Ecclesia catholica non solum habet spirituales, sed habet etiam et carnales: quamvis nonnulli in Trinitatem se credere dicant, carnales tamen sunt, quia crimina et peccata vitare dissimulant: quia ergo cum carnalibus sunt etiam spirituales, ideo turtur et columba sunt additae. In turture et columba spirituales possunt significari, ut in illis tribus animalibus carnales intelligi.
- 2.
In Ecclesia catholica carnales contra se positi, non spirituales. Ergo diligenter attendite, quia illa tria animalia divisisse in duas partes dicitur Abraham et contra se invicem posuisse. Aves, Scriptura inquit, non divisit. Quare hoc, fratres? Quia in Ecclesia catholica carnales dividuntur; spirituales omnino non dividuntur, et, sicut dicit Scriptura, contra se invicem praeparantur. Quare carnales, et divisi, et contra se positi sunt? Quia omnes luxuriosi et amatores mundi contra se invicem divisiones et scandala habere non desinunt. Isti ergo dividuntur, quia sibi invicem adversantur: aves autem, id est spirituales non dividuntur. Quare spirituales non dividuntur? Quia est illis cor unum, et anima una in Deum, est in illis unum velle ac nolle. Illis enim, quas supra diximus avibus, similes sunt, turturi scilicet vel columbae. In turture castitas, in columba simplicitas designatur. Omnes enim in Ecclesia catholica Deum timentes, et casti, simplicesque esse signantur, et cum Psalmista dicere possunt, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7)? Et iterum, Turtur invenit sibi nidum, ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4). Et quando carnales, qui dividi possunt, gravibus vitiorum compedibus premuntur in mundo; spirituales diversarum virtutum pennis elevantur in 39.1746| altum, et duabus velut alis, duobus scilicet praeceptis, diligendo Deum et proximum, eriguntur in coelum, et cum Apostolo dicere possunt, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20); et quoties sacerdos dixerit, Sursum corda, securi et fideliter dicunt se habere ad Deum; quod valde pauci et rari in Ecclesia fiducialiter et cum veritate dicere possunt. Ideo ergo aves Abraham non divisit, quia spirituales, quibus, sicut dixi, est cor unum et anima una, dividi et a Dei vel a proximi amore separari non possunt; sed cum Apostolo clamant, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio? Et caetera quae sequuntur, usque ad id quod dictum est, Neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39)? Spirituales ergo nec tormentis separantur a Christo; carnales vero interdum etiam otiosis fabulis separantur. Illos non separat nec crudelis gladius; istos vero separat carnalis affectus. Spirituales nec dura frangunt; carnales etiam blanda corrumpunt. Divisit ergo Abraham illa animalia in duas partes; aves autem non divisit.
- 3.
Judicii extremi figura.--Cum autem occubuisset sol, sopor, inquit, irruit super Abraham, et horror magnus et tenebrosus nimis: et apparuit clibanus ardens et fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Videte, fratres, quod ignis iste inter divisiones illas transiens dicitur, turturem quoque et columbam tetigisse non legitur. Vespera illa finem mundi significavit: animalia illa, sicut jam diximus, typum omnium gentium in Christo credentium praetulerunt. Quae tamen gentes, sicut jam dictum est, quia in se non solum carnales, sed etiam spirituales, id est, non solum malos, sed etiam bonos habent; ideo animalia illa divisa sunt, et ignis transivit per ea, secundum illud quod dicit Apostolus, Dies enim Domini declarabit; quia in igne revelabitur (I Cor. III, 13). Clibanus ille ardens et fumans et lampas ignis diem judicii figuravit. Et ideo super beatum Abraham timor et horror tenebrosus incubuit. Unde intelligimus, quod si in die judicii justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 18)? Clibanus ergo ardens et fumans significavit diem judicii: diem, inquam, judicii in quo erit fletus et stridor dentium, in quo erit ululatus, et lamentatio, et tarda poenitentia; quando movebuntur fundamenta montium, et ardebit terra usque ad inferos deorsum: quando, sicut dicit beatus Petrus, Coeli ardentes solventur, elementa ignis ardore tabescent (II Petr. III, 12): quando, sicut Dominus ipse in Evangelio dicit, etiam Virtutes coelorum commovebuntur: quando sol obscurabitur, quando et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo (Matth. XXIV, 29). Ubi se tunc impii videbunt? Ubi adulteri, ubi ebriosi, ubi maledici se recognoscent? Ubi amatores luxuriae, ubi raptores, ubi superbi et invidi apparebunt? Quid infelices pro sua defensione dicturi sunt, quos toties admonitos, et tamen imparatos, dies ille repererit? Cum ad illam Archangeli tubam omni buccina clariorem totus simul coeperit mugire mundus, cum, sicut dicit propheta, venerit Dominus ponere orbem terrae desertum (Isai. XIV, 17), et peccatores perdere ex eo: quando, sicut dicit Scriptura, peccatores et impii mittentur in stagnum ignis, et fumus tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum (Apoc. XIV, 19, 11). Qui tunc tremor, quae caligo, quae tenebrae criminosos quosque negligentes ac tepidos occupabunt? Ne ergo et nos in istum veniamus cruciatum animae, expergiscamur dum corrigendi tempus est, et voluntatem Domini nostri tanquam boni servi et utiles requiramus: ut cum dies ille judicii, quem clibanus ille ardens et fumans significavit, tremendus et nimium etiam bonis expavescendus advenerit, non cum mortalibus, quos illa animalia figurabant, qui per diversas voluptatum contentiones dividi possunt, flammis ultricibus cruciemur in inferno; sed simplicitatem columbae 39.1747| et castitatem turturis praeferentes, spiritualibus virtutum pennis elevemur in coelum, secundum illud quod ait Apostolus, Simul, inquit, rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16): praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO V. De tribus viris qui beato Abrahae apparuerunt. Gen. XVIII.
- 1.
In lectione Scripturae non litterae tantum attendendum. Frequenter admonui Charitatem vestram, fratres dilectissimi, ut his lectionibus quae diebus istis in Ecclesia recitantur, non hoc tantum attendere debeamus, quod ex littera sonare cognoscimus, sed remoto velamine litterae, vivificantem Spiritum fideliter requiramus. Sic enim dicit Apostolus, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Denique infelices Judaei, et plus infelices haeretici, dum solum litterae aspiciunt sonum, quasi corpus sine anima, ita sine vivificante Spiritu mortui remanserunt. Nos audiamus Apostolum dicentem, quia haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos (I Cor. X, 11). Videamus ergo quid sit, quod modo cum divina lectio legeretur, audivimus.
- 2.
Lot longe inferior Abraham.--Visus est, inquit, Deus Abrahae, cum sederet ad ostium tabernaculi sui, ad ilicem Mambre. Ecce, inquit, tres viri astiterunt super eum, et exiit in occursum ejus. Attendite, fratres, et videte qualiter Deus apparuit Abrahae, et qualiter apparuit Lot. Ad Abraham tres veniunt, et stant super eum: ad Lot duo veniunt, et sedent in platea (Gen. XIX, 1, 2). Videte, fratres, si non dispensatione sancti Spiritus pro meritis res geruntur. Etenim Lot longe inferior erat Abraham. Nisi enim inferior fuisset, a beato Abraham separari non meruisset, nec ei Sodomorum habitatio placuisset. Veniunt ergo ad Abraham tres viri in meridie, venerunt ad Lot duo, et vespere veniunt: non enim sustinebat meridianae lucis magnitudinem Lot; Abraham vero poterat plenum fulgorem lucis excipere.
- 3.
Hospitalitatis commendatio. Nunc videamus qualiter Abraham, et qualiter Lot susceperunt venientes. Praesumpsit Abraham, et occurrit obviam eis. Et cum occurrisset, festinat ad tabernaculum, et dicit ad uxorem suam: Festina, inquit, et consperge tres mensuras similaginis, et fac subcineritios panes, quod graece ἐγκρυφίας dicitur, occultos videlicet et absconditos indicans panes. Ipse autem Abraham ad armentum cucurrit, et accepit vitulum. Qualem vitulum? Forte qui potuit primus occurrere? Non ita est; sed vitulum bonum et tenerum. Tulit ergo vitulum, et dedit puero: Puer, inquit, festina facere eum. Videte, fratres, attendite quam ferventi animo hospites debeatis excipere. Ecce ipse Abraham currit, uxor festinat, puer accelerat. Nullus est piger in domo sapientis. Ecce aequalia sunt Abrahae et Sarae hospitalitatis officia. Lot vero excepit quidem; sed duos tantum, et non integram Trinitatem, nec in meridie, sed ad vesperum. Et quid eis apposuit? Coxit, inquit, azyma, et comederunt. Et quia meritis multo inferior erat Abraham, nec vitulum saginatum habuit, nec in tribus mensuris similaginis mysterium Trinitatis agnovit: attamen quia vel hoc quod potuit, benigno animo obtulit, de perditione Sodomorum liberari promeruit. Attendite, fratres, quia etiam et Lot, dum hospites non repellit, Angelos excipere meruit. Ecce hospitalem domum Angeli ingrediuntur, clausae hospitibus domus flammis sulfureis concremantur. 39.1748|
- 4.
Abraham mysterium Trinitatis cognovit. Lotio pedum. Venerunt ergo tres viri ad Abraham, et steterunt super eum. Hoc ipsum videte quale sit, quod super eum veniunt, non contra eum. Subjecerat se voluntati Dei; et ideo super eum stare dicitur Deus. Astiterunt, inquit, super eum; non contra eum ad repellendum, sed super eum ad protegendum. Tres viros suscepit, tribus mensuris panes apponit. Quare hoc, fratres, nisi quia mysterium Trinitatis intelligit? Apponit et vitulum, qui vitulus non est durus, sed bonus et tener. Et quid tam tenerum, quid tam bonum, quam est ille qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem? Ipse est ille vitulus saginatus, quem pro recepto poenitente filio jugulat pater. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16). Tribus ergo occurrit Abraham, et unum adorat. In eo autem quod tres vidit, sicut jam dictum est, Trinitatis mysterium intellexit: quod autem quasi unum adoravit, in tribus personis unum Deum esse cognovit. Ad unum loquitur dicens, Declina ad puerum tuum. Addit etiam, quasi ad homines loquens, Accipiam, inquit, aquam, et laventur pedes vestri. Discite, fratres, a beato Abraham hospites libenter excipere, pedes eorum cum humilitate et pietate lavare. Lavate, inquam, sanctorum peregrinantium pedes, ne forte in illis remaneat pulvis, quem ad judicium vestrum possint de pedibus suis excutere. Sic enim in Evangelio dixit: Qui non susceperit vos, exeuntes excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum in die judicii, quam illi civitati (Matth. X, 14 et 15). Hoc ergo praevidebat in spiritu Abraham; et ideo volebat praevenire et lavare pedes, ne quid forte pulveris resideret, quod ad testimonium incredulitatis excussum posset in die judicii reservari. Propterea ergo dicit sapiens Abraham, Accipiam aquam, et laventur pedes vestri. Diligenter haec audite, fratres, qui hospitalitatem exercere non vultis, qui hospitem velut hostem excipitis. Ecce beatus Abraham, dum homines ferventer exciperet, ipsum Deum suscipere hospitalitatis contemplatione promeruit. Hoc etiam in Evangelio Christus confirmavit dicens: Hospes fui, et suscepistis me (Id. XXV, 35). Nolite ergo negligere peregrinos, ne forte quem non excepistis, ipse sit Christus.
- 5.
Sequitur de eodem argumento. Ubi tamen factum sit hoc? Ad ilicem Mambre, quod in latina lingua interpretatur visio, sive perspicacia. Vides qualis sit locus in quo Dominus potest habere convivium? Delectavit enim eum visio et perspicacia Abrahae. Erat enim mundus corde, ut posset Deum videre. In tali ergo loco, et in tali corde potest Dominus habere convivium. De ista visione Dominus in Evangelio locutus est ad Judaeos dicens: Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est (Joan. VIII, 56). Diem, inquit, meum vidit; quia mysterium Trinitatis agnovit. Vidit Patrem diem, Filium diem, Spiritum sanctum diem, et in his tribus unum diem: sicut et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et hi tres unus Deus. Nam et singulatim singulae quaeque personae plenus Deus, et totae tres simul unus Deus. Nam et illis tribus mensuris similaginis, propter unitatem substantiae non incongrue Pater et Filius et Spiritus sanctus intelligitur. Quod tamen et alio modo potest accipi, ut Saram intelligamus Ecclesiam, tres mensuras similaginis, fidem, spem et charitatem. In his enim tribus virtutibus universae fructus continentur Ecclesiae. Qui haec tria in se meruerit habere, securus potest ad convivium cordis sui totam Trinitatem excipere.
- 6.
Descendere Deus quomodo intelligatur.--Post haec dixit Dominus ad Abraham, Clamor Sodomorum et Gomorrhae ascendit ad me: descendi ergo ut viderem, si sermo qui venit ad me, opere compleatur; an non est ita, ut sciam. Haec Scripturae sunt verba; videamus quid in his intelligi dignum sit. Descendi, inquit, ut viderem. Quando ad Abraham responsa redduntur, non dicitur descendere Deus, sed supra ipsum astrare: nunc autem quia peccatorum causa agitur, descendere 39.1749| dicitur Deus. Vide ne ascensionem et descensionem localem sentias. Indignum est hoc de incorporea et ubique tota sentire substantia. Sed descendere dicitur Deus, quando curam humanae fragilitatis habere dignatur. Quod specialius de Domino ac Salvatore nostro sentire debemus, qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens (Philipp. II, 7).
- 7.
Quomodo nesciat Deus peccatores. Sed videamus quid est quod dicit, Descendi ut viderem, utrum sermo qui ad me pervenit, opere completus sit; an non est ita, ut sciam. Solent enim nos hinc impugnare Pagani, et maxime immundissimi Manichaei dicentes: Ecce nesciebat Deus Legis, quid ageretur in Sodomis. Nos enim sano intellectu respondemus et dicimus, quod aliter dicitur Deus nosse justos, aliter noverit peccatores. Denique de justis quid dicitur? Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). De peccatoribus quid dicitur? Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quia non novi vos (Matth. VII, 23). Et iterum Paulus Apostolus: Si quis est Domini, intelliget quae dico; qui autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 37 et 38). Quid est ergo, Nescio? Non novi vos, non vos agnosco in regula mea, non in vobis recognosco imaginem meam. Cognovit in vobis justitia mea quod puniat, et non cognoscit misericordia quod coronet: ac si quorum actus indigni Deo sunt, indigni etiam notitia Dei dicuntur. Descendi ergo ut videam, non ut ego quid agunt sciam: sed ut ipsos scientia mea dignos efficiam, si quos ipsorum inveniam justos, si quos inveniam poenitentes, si quos tales quos debeam scire. Denique quia nullus qui poeniteret, nullus qui converteretur inventus est praeter Lot, ipse solus cognoscitur, ipse solus de incendio liberatur. Nos vero, fratres, demus operam, et tales esse cum Dei adjutorio laboremus, ut digni habeamur notitia Dei; ut nos et agnoscere dignetur et scire, praestante Domino nostro Jesu Christo, etc.
SERMO VI. De immolatione Isaac, I.
- 1.
Exordium. Lectio illa, fratres charissimi, in qua beatus Abraham Isaac filium suum in holocaustum legitur obtulisse, ideo in ordine suo diebus Quadragesimae non recitatur, quia, sicut ipsi nostis, in vigiliis Paschae propter sacramentum dominicae passionis reservatur. Et quia tunc non est in spatio, ut de ista possit aliquid dici; nunc, si videtur, expositionem ejus secundum quod eam patres nostri inspirante Domino tractaverunt, Charitatis vestrae auribus, quantum possumus, breviter intimemus.
- 2.
Trinitatis mysterium.--Dixit ergo Dominus ad Abraham, Tolle filium tuum, quem diligis Isaac, et offer eum mihi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. At ille surgens stravit asinam suam, et tulit secum duos pueros, et Isaac filium suum, et pervenit ad locum, quem ei ostenderat Dominus, die tertio; (Gen. XXII, 2 et seqq.). Abraham enim quando Isaac filium suum obtulit, typum habuit Dei Patris; Isaac vero figuram Domini Salvatoris. Quod autem ad locum immolationis die tertia pervenitur, mysterium Trinitatis ostenditur. Nam quod dies tertius in sacramento vel mysterio accipi debeat Trinitatis, frequenter in voluminibus sacris invenitur, sicut in Exodo: Viam, inquit, trium dierum ibimus in deserto (Exod. V, 3). 39.1750| Et iterum quando ad montem Sinai ventum est, dictum est populo: Sanctificamini, et estote parati in die tertia (Exod. XIX, 15). Et Josue transiturus Jordanem, ut in die tertia populus paratus esset admonuit (Josue I, 11). Et Dominus noster die tertia resurrexit (Matth. XXVIII). Hoc ideo diximus, quia beatus Abraham die tertia venit ad locum, quem ei ostenderat Dominus.
- 3.
Christi figura aries et Isaac. Duo pueri quos cum asina remanere jussit, typum habuerunt populi Judaeorum, qui pro eo quod in Christo non erant credituri, ideo ad locum ubi immolandus erat, ascendere vel pervenire non poterant. Asina illa significavit Synagogam. Aries vero ille qui inter spinas cornibus tenebatur, et ipse typum Domini habuisse videtur. Nam et Christus quasi cornibus inter spinas haerebat, quando ad crucis cornua clavorum confixione pendebat. Quod vero Isaac ipse sibi ad immolandum ligna detulit, et in hoc Christum figuravit, qui ad locum passionis crucem suam ipse portavit. De quo mysterio multo ante dictum fuerat per prophetam: Et erit, inquit, principatus ejus super humerum ejus (Isai. IX, 6). Tunc enim Christus principatum super humeros habuit, quando crucem suam admirabili humilitate portavit. Non incongrue crux Christi principatum significat. Nam per ipsam et diabolus vincitur, et totus mundus ad Christi notitiam vel gratiam revocatur. Denique sic et Apostolus dixit, cum de passione Domini loqueretur: Factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 8 et 9). Hoc ideo dicimus, fratres, ut agnosceret Charitas vestra quod principatus Christi, de quo scriptum est, Et erit principatus super humerum ejus, non sit alius nisi crux ejus. Et ideo lectio ipsa in Pascha legitur, quando Isaac verus, cujus typum gerebat filius Abrahae, pro genere humano in patibulo crucis affigitur.
- 4.
In pueris Abrahae figura est Judaeorum. Legitur in ipsa lectione, quod veniens beatus Abraham cum filio suo, viderit locum a longe, et dixerit ad pueros suos, Sedete hic cum asina; ego et puer proficiscemur, et cum adoraverimus, revertemur ad vos. Quare pueris, qui figuram habuerunt Judaeorum dicitur, Sedete hic cum asina? Numquid asina illa sedere poterat, charissimi? Sed ideo dicitur, Sedete cum asina; quia Judaeorum populus, qui in Christum crediturus non erat, stare non poterat, sed ut debilis et velut peccator languidus, qui baculum crucis despexerat, in terram casurus erat. Dixit ergo Abraham beatus, Sedete hic cum asina; ego et puer proficiscemur, et cum adoraverimus, revertemur ad vos. Quid est quod dicis, beate Abraham? Ad immolandum filium vadis, et dicis quod cum filio reverteris? Si eum in holocaustum obtuleris, utique tecum redire non poterit. Potuit respondere beatus Abraham: Verum dico, et offero filium, et cum filio revertar ad vos. Tanta est enim fides mea, ut credam quod ille qui mihi eum de matris sterilis utero dignatus est dare, possit etiam eum mortuum suscitare: et ideo verum dico, quia cum adoraverimus, revertemur ad vos.
- 5.
Adam sepultus in Calvariae loco. Quod autem aries occisus est, et Isaac non est occisus, ideo factum est, quia Isaac figura et non veritas erat. In ipso enim designatum est quod postea in Christo completum est. Videte Deum cum hominibus magna pietate certantem: Abraham mortalem filium non moriturum obtulit Deo, et Deus immortalem Filium pro hominibus tradidit morti. Potest tamen de beato Isaac, et de illo ariete etiam sic intelligi, ut in beato Isaac significata sit divinitas, in ariete humanitas Christi. Et quia in passione non divinitas, sed humanitas crucifixa creditur; ideo non Isaac, sed aries immolatur. Dei enim Filius vel unigenitus offertur, 39.1751| et virginis primogenitus immolatur. Audite et aliud sacramentum. Beatus Hieronymus presbyter scripsit, ab antiquis et senioribus Judaeorum se certissime cognovisse, quod ibi oblatus est Isaac, ubi postea Dominus Christus crucifixus est. Denique ab eo loco unde beatus Abraham jussus est proficisci, tertio die ad locum ubi Christus crucifixus est pervenitur. [Etiam hoc antiquorum relatione refertur, quod et Adam primus homo in ipso loco ubi crux fixa est, fuerit aliquando sepultus; et ideo Calvariae locum dictum esse, quia caput humani generis ibi dicitur esse sepultum. Et vere, fratres, non incongrue creditur, quia ibi erectus sit medicus, ubi jacebat aegrotus. Et dignum erat, ut ubi occiderat humana superbia, ibi se inclinaret divina misericordia: et sanguis ille pretiosus etiam corporaliter pulverem antiqui peccatoris dum dignatur stillando contingere, redemisse credatur .] Haec enim, fratres charissimi, secundum quod potuimus, e diversis Scripturarum voluminibus, pro animae nostrae profectu collegimus, et charitatis contemplatione suggessimus. Vos vero, auxiliante Domino, dum frequentius Scripturas divinas relegitis, si diligenter attenditis, credo quod etiam meliorem expositionem invenire possitis.
[6. Baptismi sacramentum non negligenter aut tardius requirendum. Rogo vos, fratres, ut quicumque aut filium, aut vernaculum suum baptizari desiderat, jam nunc eum Ecclesiae offerre non differat: quia non est justum, ut res quae tam magna, tam praeclara creditur, negligenter aut tardius quam expedit requiratur. Timeo enim ne aliquae mulieres ideo tardius infantulos suos offerant, quia cum ipsis ad Vigilias venire dissimulant. Certissime enim credimus, quod qui statim incipiente Quadragesima, eos qui baptizandi sunt offerre voluerint, et cum ipsis ad Vigilias feliciter venerint, et filii eorum legitimo ordine accipient Baptismi sacramentum, et ipsi acquirent indulgentiam peccatorum, praestante Domino nostro Jesu Christo, etc.]
SERMO VII. De immolatione Isaac, II.
- 1.
Novum praecepti genus est, homini legem sceleris dare; et religiosum habere, si impium voluerit perpetrare. Abraham si parricidium fecerit, justus est; si non fecerit, indevotus est. Quid sit ergo, quod nunquam Deum nisi pietate placamus? Cupit sibi vota offerri, non crudeliter coli. Ecce inter pietatem patris et devotionem Dei, filium est quidem scelus occidere; sed Deum scelestius non audire. In angusto posita est perfecta justitia. Parricidium juberis ut facias, tuis te manibus orbaturus. Quid hoc est? Imperat parricidium, qui prohibet homicidium? Jubetur, inquit, filium victimare, solatium paternae 39.1752| senectutis, et unicum pignus posteritatis: qui quanto serior, tanto dulcior; quanto solus aut unicus, tanto charior et dilectus. In utroque senes creandae prolis desperatio retinebat; utpote post tempus quod natura fraudaverat, aetas in sene patre, sterilitas in anicula matre. Jam enim Sara actus suae vulvae perdiderat, et senem patrem vis generandi lassaverat; quia fructum sterilis non habebat. Ecce subito frigens vulva materna non instinctu libidinis, sed fomite virtutis incaluit, redivivo successit flore juventutis. Moerentis jam artus corporis viruerunt, marcida membra et annosae aetatis tabe pallentia, pueritiae rubore viruerunt, et insuccido tepore veterascens jam corpus, non tanquam concubitus, sed promissio vegetabat. Canis jam togatum caput albebat, et rugas suas vulva in ventre tendebat. Tumebat uterus gravidae, tremebat gressus in poplite. Gestabat onustum uterum, quae corpus jam non regebat incurvum. Novissimis annis feta et fessa mulier, quae non noverat in juventute concipere, discit in senectute lactare. Discite conjugati vacare effectum seminis, ubi non fuerit munus auctoris, ipso dicente: Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5).
- 2.
Accipe, inquit, filium tuum, et offer mihi illum in unum de montibus quem demonstravero tibi (Gen. XXII, 2). Senex pater et unici mater, novi parentes, et veteres genitores, ad tam acerbum non moventur imperium. Hilaris accingebatur, qui nec timorem facinoris formidavit, nec implere quod jussus est degener animus dubitavit. Spes illa futura tot gentium paterna manu jubetur occidi. Devotus pater eo voto suscepit parricidium, quo susceperat filium: nec refert utrum impendat aut perdat; dum quoquo modo quod acceperat, reddat. O Domine piissime, quem scis patri dilectum, quid imperas victimandum? Nunc nuper senem sterilem fecundasti; et tam cito quod donaveras, repetisti? Ubi est quod senibus praestitisti? Ergo iratus potes laedere, sicut propitius imperas orbitatem? Absit a nobis ista incredulitas. Deus pro nobis filium suum jussit occidi, non nostros mactari. Ideo jubetur filium occidere, ut manifestetur mundo, qui jam notus fuerat Deo. Nam quomodo innocentis desiderat sanguinem, qui reum damnat pro sanguine? Demonstrare cunctis hominibus devotionem voluit, qui parricidium ut fieret, imperavit. Paret illico imperiis, praeceptis obtemperat, pergit percussor paratus; imo filius cum patre proficiscitur moriturus: atque utinam tantummodo moriturus, non insuper et patris gladio obiturus.
- 3.
Venerunt ergo ad locum, quem dixerat Deus; ambo pariter aram construunt sacerdotes; ligna arae imponit, filium alligavit, et extento gladio, angelus, Ne percutias puerum, exclamavit: oculis respice, et vide arietem in vepre. Videte, fratres, Abraham patientia fortem, devotione constantem; non cum aliqua fera luctantem, sed cum natura pugnantem. Devotio dicebat, Percute: pietas clamabat, Parce. Illa revocabat; ista provocabat. Filius tunc moriturus jacebat: erigit dexteram feriturus, et locum quo libens percutiebat, aucupat. Parce, inquit, Abraham. Qui jusserat ut feriret, modo vociferatur ut parceret. Sciebat enim probatum patrem et in devotione ferventem gladium temperare, et filium non perimere; sed nec cremare. Parce, inquit, devote pater; parricida sine crimine, parce. Tuum sacrificium quod paraveras intendi, ego quod jusseram ut obtulisses accepi; in voto probavi, quod in facto renui; acceptavi votum, nec repuli sacrificium; laudo fidem, nec reprobo pietatem, nec tibi patior inferri orbitatem. Perfecta sunt omnia, et salva sunt universa. Vincitur innocens hostia; ne offerentis devotio putaret se minus aliquid exhibere, si impatientia doloris victima calcitraret. Ecce spirituali praesagio meum praevenisti consilium. 39.1753| Quod enim paravi pro toto mundo, tu jam deliberasti in filio tuo. Quod in Unigenito meo disposui, tu in tuo unico perfecisti: unde benedicentur in te omnes gentes. Amen.
SERMO VIII. De puero Abraham, qui missus est ad Rebeccam .
- 1.
Juramentum per femur Abrahae. Paulo ante cum divina lectio legeretur, audivimus quod beatus Abraham vocaverit puerum suum, et dixerit ei, Pone manum tuam sub femur meum, ut adjurem te per Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus regionis hujus (Gen. XXIV, 2, etc.); et quod ille obediens posuerit manum sub femore, et juraverit ei. Haec enim omnia, fratres, quae in Testamento Veteri recitantur, si tantum secundum litteram voluerimus accipere, aut parvum, aut nullum lucrum animae consequemur. Quid enim nobis prodest, qui ad ecclesiam ad audiendum Dei verbum fideliter convenimus, si nobis dicatur, quod Abraham miserit puerum suum, ut de regione longinqua adduceret uxorem filio suo, cum et in istis regionibus hoc frequenter videamus fieri? Nos vero, fratres, sequentes beatum apostolum Paulum, credamus quia omnia quae scripta sunt, Judaeis in figura contingebant, nobis autem in veritate completa sunt (I Cor. X, 11). Dixit ergo Abraham ad puerum suum, Mitte manum tuam sub femur meum, et jura per Deum coeli et terrae. Quid est hoc, fratres? Sic dixit beatus Abraham, Mitte manum tuam sub femur meum: tanquam diceret, Mitte manum tuam ad altare: aut diceret, Mitte manum tuam ad arcam Testamenti: aut, Extende manum ad templum Dei: et jura mihi. Femur tangebat, et per Deum coeli et terrae jurabat. Non enim errabat beatus Abraham, quando hoc fieri imperabat: sed quia prophetiae spiritu repletus, noverat de semine suo Christum coeli et terrae Dominum nasciturum. Ideo quando servus suus femur illius contingebat, non per carnale membrum, sed per Deum vivum et verum juramenta praestabat. Quia Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam: de cujus semine Christus Dominus natus est (Matth. I, 2-16).
- 2.
Servo Abrahae occurrit Rebecca, quam ille, habito parentum fratrisque et ipsius consensu, Isaac domino suo uxorem accipit.--Et stetit juxta fontem, et dixit in corde suo: Domine Deus domini mei, si fecisti misericordiam cum domino meo, ecce sto ad puteum, et puella quae venerit haurire aquam, si ei dixero, Da mihi bibere, et illa responderit mihi, Et tu bibe, et camelis tuis hauriam aquam; ipsa est quam praeparasti domino meo Isaac. Necdum puer in corde suo verba compleverat, et ecce apparuit Rebecca, habens hydriam in scapula. Et dixit ad eam puer: Da mihi bibere. At illa cito deposuit hydriam, et dixit: Et tu bibe, domine, et camelis tuis hauriam aquam. Et cum interrogasset cujus esset filia, respondit ei, quod filia esset Bathuelis, et soror Laban. Et incurvavit se homo, et adoravit Deum, eo quod agnoverat quod ipsi essent parentes domini sui Abrahae, et protulit inaures ad ornandam faciem suam, et armillas posuit in manibus ejus. At illa vadens nuntiavit parentibus suis, qui exeuntes benedixerunt Deum, et cum gaudio et honore susceperunt puerum Abrahae. At ille locutus est ad eos de Rebecca, ut eam darent domino suo Isaac. Illi autem dixerunt: Clamemus puellae, et quaeramus illius voluntatem. Cumque vocata esset, dixerunt ad eam: Vis ire cum homine isto? At illa respondens dixit: Vadam.
- 3.
Abraham et servus ipsius, quorum figurae. Rebecca desponsata Isaac figura Ecclesiae. Nunc, fratres charissimi, quantum possumus, breviter quid ista significent, videamus. Beatus Abraham, quod puerum dirigebat, ut acciperet uxorem filio suo, typum habebat 39.1754| Dei Patris, sicut et quando eum in holocausto obtulit, Dei Patris imaginem figurabat: puer autem ejus verbum propheticum designabat. Misit ergo Abraham puerum suum in regionem longinquam, ut inde acciperet uxorem filio suo: quia miserat Deus Pater propheticum verbum per universam terram, ut quaereret Ecclesiam catholicam sponsam Unigenito suo. Et quomodo per puerum Abrahae beato Isaac sponsa adducitur; ita per verbum propheticum Ecclesia Gentium ad verum sponsum Christum de longinquis regionibus invitatur. Ubi tamen invenitur sponsa illa, quae Christo socianda erat? Ubi, nisi ad aquam? Verum est, charissimi, nisi Ecclesia ad aquam Baptismi venisset, Christo sociata non esset. Rebecca ergo Abrahae puerum invenit ad puteum, et Ecclesia invenit Christum ad Baptismi sacramentum. Quid tamen post haec factum est? Protulit puer inaures aureas, et dextralia aurea, et dedit ea Rebeccae. In illis inauribus aureis significabantur verba divina: in illis armillis aureis, opera sancta; quia in manibus opera designantur. Videamus quomodo haec dederit Christus Ecclesiae. Puer ergo obtulit inaures aureas ad ornandam faciem Rebeccae, et Christus verba divina margaritis omnibus pretiosiora dedit Ecclesiae: et armillas posuit in manibus Rebeccae, et Christus dedit opera sancta in manus Ecclesiae. Considerate, fratres charissimi, et gaudete, et Deo gratias agite, quia quod in illis figuratum est, in nobis Christo donante impletum est: et quomodo Rebecca nec inaures habere potuit, nec armillas in manibus, nisi Isaac per servum suum transmitteret; ita et Ecclesia nec verba divina in auribus, nec opera sancta habere potuisset in manibus, nisi haec illi Christus per suam gratiam et per suos Apostolos contulisset. Quod autem interrogata puella a parentibus, utrum vellet ire cum puero, respondit, Vado: aperte hoc in Ecclesia videmus impleri. Ibi interrogatur voluntas Rebeccae, hic requiritur voluntas Ecclesiae. Rebeccae dicitur, Vis ire cum homine isto? et respondet, Vado. Ecclesiae dicitur, Credis in Christum? et respondet, Credo. Rebecca non duceretur ad Isaac nisi diceret, Volo: nec Ecclesia Christo jungeretur, nisi diceret, Credo.
- 4.
Isaac veniens in agrum, figura Christi in mundum venturi. Accepit ergo puer Rebeccam, et exhibuit Isaac. Videamus tamen ubi eum invenerit. Invenit eum ad puteum Juramenti. Videte, fratres, puer Isaac Rebeccam ad puteum invenit, et iterum ipsum Isaac Rebecca ad puteum invenit. Verum est: nec Christus Ecclesiam, nec Ecclesia Christum invenit, nisi ad Baptismi sacramentum. Exierat ergo, sicut dicit Scriptura, beatus Isaac ad vesperum in agrum ad meditandum. Ager ille mundi figuram habebat. Exierat Isaac in agrum, quia Christus venturus erat in mundum: Isaac ad vesperum diei, Christus in fine mundi. Isaac ergo ad meditandum in agrum processit: quia Christus in mundum pugnaturus contra diabolum venit, ut eum vinceret juste, dum ab eo occideretur injuste; ut moriendo mortem destrueret, et resurgendo vitam credentibus condonaret. Et quomodo Isaac corporaliter Rebecca, sic Christo spiritualiter jungeretur Ecclesia, accipiens in praesenti pretiosam arrham sanguinem sponsi sui, acceptura dotem postmodum regni sui. Quam rem beatus Petrus apostolus evidenter enuntiat, dicens: Non enim inquit, redempti estis auro et argento, sed pretioso sanguine tanquam agni immaculati (I Petr. I, 18, 19).
- 5.
Synagoga per Saram, Ecclesia per Rebeccam adumbrata.--Accepit ergo Isaac Rebeccam, et intromisit eam in tabernaculum matris suae: accepit Christus Ecclesiam, et eam in loco constituit Synagogae. Per infidelitatem enim Synagoga a Deo separata et mortua est, et per fidem Ecclesia Christo conjuncta et vivificata est. Accepit ergo Isaac Rebeccam, et in tantum dilexit, ut dolorem qui ex morte matris acciderat, temperaret. Mors enim Sarae infidelitatem significat Synagogae. Moritur ergo Sara, et in loco ejus Rebecca 39.1755| ducitur: Synagoga repudiatur, ut introducatur Ecclesia. Accepit ergo Isaac Rebeccam, et in tantum dilexit, ut tristitiam quae de matris morte acciderat temperaret: accepit Christus Ecclesiam, et in tantum dilexit, ut dolorem qui de perditione matris Synagogae acciderat, amore Ecclesiae mitigaret. Nam sicut infidelitas Synagogae Christo tristitiam fecit; ita illi fides Ecclesiae laetitiam generavit: et quomodo per malitiam Synagogae unam gentem Judaeorum, nec ipsam tamen totam, perdidit; ita totum mundum per fidem Ecclesiae Christus Dominus acquisivit. Et quia de nobis, fratres charissimi, sponsam sibi spiritualem, Christus Dominus praeparavit, quam etiam, sicut dixi, sanguine pretioso redemit: ita, ipso adjuvante, unusquisque beneficia in se munere divino collata, non solum custodiat, sed etiam augere contendat, ut nihil in eum aut per luxuriam sordidum, aut per superbiam tumidum, aut per iracundiam combustum, aut per avaritiam obscurum, aut per invidiam vipereo veneno percussum appareat. Quia justum est ut sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum, nihil in nobis de supra dictis peccatis inveniat, quod oculos suae majestatis offendat: cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO IX. De sancta Rebecca.
- 1.
Increpantur qui ecclesiam raro adeunt aut verbum Dei audire negligunt. Isaac, inquit Scriptura, crescebat et confortabatur (Gen. XXI, 8): id est, gaudium crescebat Abrahae respicienti non ad ea quae videntur, sed ad ea quae non videntur. Non enim gaudebat de praesentibus Abraham, nec de divitiis mundi et actibus saeculi. Sed vis audire Abraham unde gauderet? Audi Dominum ad Judaeos dicentem: Abraham pater vester, inquit, desideravit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Per hoc ergo crescebat Isaac, per quod Abrahae illa visio qua videbat Christi diem, et spes quae in ipso erat, gaudia cumulabat. Atque utinam efficeremini et vos Isaac, et essetis gaudium matris vestrae Ecclesiae. Sed vereor ne adhuc in tristitia et gemitu filios Ecclesia pariat. Annon est ei tristitia et gemitus, cum vos non convenitis ad audiendum Dei verbum, et vix diebus festis ad ecclesiam proceditis; et hoc non tam desiderio verbi Dei, quam studio solemnitatis, et publicae quodam modo remissionis obtentu? Quid igitur ego faciam, cui dispensatio verbi credita est? Qui licet inutilis servus sim, accepi tamen a Deo distribuendam familiae dominicae tritici mensuram? Sed vide quid addit: Distribuendam, inquit, in tempore tritici mensuram. Quid ergo faciam? Ubi, vel quando vestrum tempus inveniam? Plurimum ex hoc, imo pene totum mundanis occupationibus teritis: in foro aliud, aliud in negotiatione consumitis; alius agris, alius litibus vacat: ad audiendum verbum Dei nemo, aut pauci admodum vacant. Sed quid vos de occupationibus culpo? Quid de absentibus conqueror? Praesentes etiam et in ecclesia positi non estis intenti; sed communes et ex usu fabulas teritis, et verbo Dei vel lectionibus divinis terga convertitis. Vereor ne et vobis dicatur illud a Domino, quod per prophetam dictum est: Converterunt ad me dorsa sua, et non facies suas (Jerem. XXXII, 33). Quid igitur ego faciam, cui ministerium 39.1756| verbi creditum est? Quae leguntur mystica sunt, in allegoricis exponenda sunt sacramentis. Possumne surdis et aversis auribus ingerere margaritas verbi Dei? Non ita egit Apostolus; vide enim quid dicit: Qui Legem, inquit, legistis, Legem non audistis? Abraham enim duos filios habuit, etc, quibus addit, Quae sunt allegorica (Galat. IV, 21-24). Numquid sacramenta Legis eis aperuit, qui neque legunt, neque intelligunt? Sed Legem legentibus dicebat, Legem non audistis? Quomodo ergo potero mysteria Legis, et allegorias, quas ab Apostolo edoctus sum, aperire et prodere iis, quibus et auditio et lectio Legis incognita est?
- 2.
Exhortatio ad orandum. Asperior vobis fortasse videor; sed non possum linire parietem lapsantem. Timeo enim id quod scriptum est: Populus meus, qui beatificant vos, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum conturbant (Isai. III, 12). Tanquam filios meos charissimos moneo. Miror si nondum vobis innotuit via Christi, si nec hoc quidem audistis, quod non est lata et spatiosa, sed arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Et vos ergo intrate per angustam portam, relinquite pereuntibus latitudinem. Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12), inquit Apostolus: Ut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8): Tempus breve est; superest ut et qui habent, tanquam non habentes sint; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII, 29, 31). Sine intermissione orandum Apostolus praecipit (I Thess. V, 17). Vos qui ad orationes non convenitis, quomodo completis sine intermissione, quod semper omittitis? Sed et Christus praecepit, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Quod si illi vigilantes et orantes, et semper Verbo Dei adhaerentes, tentationem tamen nequaquam fugerunt; quid faciunt hi, qui diebus solemnibus tantum ad ecclesiam veniunt? Si justus vix salvus sit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 18) ?
- 3.
Desponsatio spiritualis. Piget me aliquid dicere ex his quae lecta sunt. Nam et Apostolus dicit de hujuscemodi sermonibus, quod interpretabiles sunt ad dicendum; quoniam vos, inquit, imbecilles facti estis ad audiendum (Hebr. V, 11). Videamus tamen hoc quod nobis recitatum est. Rebecca, inquit Scriptura, veniebat cum filiabus civitatis haurire aquam de puteo (Gen. XXIV, 15 et 16). Rebecca quotidie veniebat ad puteos, quotidie hauriebat aquam: et quia quotidie vacabat ad puteos, idcirco inveniri potuit a puero Abrahae, et in matrimonio sociari Isaac. Haec fabulas putatis esse, et historias narrare in Scripturis Spiritum sanctum? Animarum est ista eruditio, et spiritualis doctrina, quae te docet quotidie venire ad puteos Scripturarum, ad aquas Spiritus sancti, et haurire semper, ac plenum vas domum reportare: sicut faciebat etiam sancta Rebecca; quae non aliter jungi potuisset tanto patriarchae Isaac, qui ex repromissione natus est, nisi hauriendo aquas: et in tantum hauriendo, ut non tantum posset potare eos qui domi sunt, sed et puerum Abrahae: et non tantum puerum, sed et eousque abundaret aquis, quas hauriebat de puteis, ut et camelos posset adaquare, Usquequo cessarent, inquit, bibentes (Ibid., 19). Mysteria sunt cuncta, quae scripta sunt. Vult et te sibi Christus desponsare: ad te enim loquitur per prophetam, dicens, Desponsabo te mihi in aeternum, et desponsabo te mihi in fide et misericordia, ut agnoscas Dominum (Osee II, 19 et 20). Quia ergo vult te sibi desponsare, praemittit ad te puerum istum. Puer iste sermo propheticus est, quem nisi prius susceperis, nubere Christo non poteris. Scito tamen, quia nemo inexercitatus et imperitus sermonem propheticum suscipit; sed qui scit haurire aquam de profundo putei: et qui in tantum scit haurire, ut etiam iis sufficiat qui irrationabiles et perversi videntur, quorum 39.1757| figuram cameli tenent; ut et ipse possit dicere, quia sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Denique sic dixerat in corde suo puer iste, Ex his, inquit, virginibus, quae venerunt ad aquam, quaecumque dixerit mihi, Bibe tu, et camelos tuos adaquabo, ipsa erit sponsa domini mei (Gen. XXIV, 14). Sic ergo Rebecca, quae interpretatur Patientia, ut vidit puerum, et inspexit propheticum verbum, deponit de humero hydriam; deponit enim elatam graecae facundiae arrogantiam: et ad humilem et simplicem propheticum se inclinans sermonem dixit, Bibe tu, et camelos adaquabo.
- 4.
Sermo Dei et pascit, et pascitur. Sed dicis fortasse: Si puer prophetici sermonis tenet figuram; quomodo potatur a Rebecca, quam ipse magis potare deberet? Vide ergo ne forte sicut et Dominus Jesus, cum ipse sit panis vitae (Joan. VI, 35), et ipse pascat animas esurientes; ipse rursum esurire se fatetur, cum dicit, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35): et iterum cum ipse sit aqua viva, et potum det omnibus sitientibus; rursum ipse dicit ad Samaritanam, Da mihi bibere (Joan. IV, 7): sic et propheticus sermo, cum ipse potum det sitientibus; nihilominus ipse ab his potari dicatur, cum studiosorum exercitia et vigilantiam suscipit. Talis ergo ista anima, quae agit cuncta patienter, quae tam prompta est, et tanta eruditione subnixa; quae de profundis haurire scientiae fluenta consuevit, ipsa potest copulari nuptiis Christi. Nisi ergo quotidie venias ad puteos, nisi quotidie haurias aquas; non solum alios potare non poteris, sed ipse quoque sitim verbi Dei patieris. Audi et Dominum in Evangelio dicentem: Qui sitit, veniat et bibat (Id. VII, 37). Sed tu, ut video, non esuris, nec sitis justitiam. Et quomodo poteris dicere, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et apparebo ante conspectum ejus (Psal. XLI, 2 et 3) ?
- 5.
Dies Domini quotidie est Christianis. Obsecro vos, qui auditorio verbi semper assistitis, patienter audite; donec paululum negligentes ac desides commoneamus. Habetote patientiam: quia de Rebecca vobis, id est, de patientia sermo est: et necesse est nos eos qui collectam negligunt, et audire declinant verbum Dei, paululum per patientiam castigare: qui non desiderant panem vitae, nec aquam vivam, qui non exeunt de castris, nec procedunt de domibus luteis, ut colligant sibi manna, qui non veniunt ad petram, ut bibant de spirituali petra: Petra enim est Christus (I Cor. X, 4), ut ait Apostolus. Habetote, inquam, vos paululum patientiam; sermo enim nobis ad negligentes est, et eos qui male habent: sani enim non indigent medico, sed male habentes. Dicite mihi vos, qui tantum festis diebus ad ecclesiam convenitis, caeteri dies non sunt festi, aut non sunt dies Domini? Judaeorum est dies certos et raros observare solemnes: et ideo ad eos dicit Dominus, Neomenias vestras et sabbata, et diem magnum non sustineo; jejunium, et ferias, et dies festos vestros odit anima mea (Isai. I, 13 et 14). Odit ergo Deus eos qui una die putant festum diem esse Domini. Christiani omni die carnes Agni comedunt, id est, carnes Verbi Dei quotidie sumunt; Pascha enim nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Et quia lex Paschae talis est, ut in vespera comedatur, propterea in vespera mundi passus est Dominus, ut tu semper manduces de carnibus Verbi Dei, qui semper in vespera es, usquequo veniat mane. Et si in hac vespera sollicitus fueris, et in fletu ac jejuniis, vel in omni labore justitiae vitam duxeris; poteris et tu dicere, Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6). Laetaberis enim mane, id est, in saeculo venturo, si in hoc saeculo fructum justitiae in fletu et labore collegeris. Venite ergo vos dum tempus est; bibamus de puteo visionis, ubi deambulat Isaac, et ubi procedit ad exercitium.
- SERMO X. De conceptu Rebeccae. Gen. XXV.
39.1758|
- 1.
Eruditi se accommodent ad simplicium ignorantiam. Expositionem sanctarum Scripturarum si eo ordine et illo eloquio, quo a sanctis Patribus sunt expositae, Charitatis vestrae auribus voluerimus intimare; nonnisi ad paucos scholasticos cibus doctrinae poterit pervenire, reliqua vero populi multitudo jejuna remanebit. Et ideo rogo humiliter, ut contentae sint eruditae aures verba rustica aequanimiter sustinere, dummodo totus grex Domini simplici, et, ut ita dixerim, pedestri sermone pabulum spirituale possit accipere. Et quia imperiti et simplices ad scholasticorum altitudinem non possunt ascendere, eruditi se dignentur ad illorum ignorantiam inclinare. Quia quod simplicibus dictum fuerit, scholastici intelligere possunt; quod autem eruditis fuerit praedicatum, simplices capere non valebunt.
- 2.
Isaac Christi, Rebecca Ecclesiae figura. Jacob et Esau in utero Rebeccae, boni et mali in utero Ecclesiae. Lectio nobis de beato Isaac, et sancta Rebecca, et parvulis qui in ejus utero collidebantur, recitata est. Quod autem beatus Isaac typum habuerit Domini Salvatoris, pene nulli habetur incognitum. Isaac ergo Christum Dominum; beata autem Rebecca Ecclesiam figuravit. Quae cum multo tempore ad exemplum ipsius Ecclesiae sterilis permaneret, beato Isaac orante, et Domino donante, concepit. Sed collidebantur parvuli in utero ejus; quorum molestiam non sustinens dixit: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Et ait illi Dominus: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. Haec omnia, fratres charissimi, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos (I Cor. X, 11). Concepit ergo corporaliter de beato Isaac Rebecca: quia conceptura erat spiritualiter de Christo Ecclesia. Sed sicut duo parvuli in utero Rebeccae collidebantur; sic et in utere Ecclesiae duo sibi populi jugiter adversantur. Si enim aut soli mali, aut soli boni essent; unus populus esset: quia vero in Ecclesia et boni inveniuntur, et mali; tanquam in ventre spiritualis Rebeccae duo populi colliduntur, humiles scilicet et superbi, casti et adulteri, mansueti et iracundi, benigni et invidi, misericordes et cupidi. Boni enim lucrari volunt malos; mali vero exstinguere cupiunt bonos. Bonorum desiderium est, ut qui mali sunt, corrigantur: malorum studium est, ut qui boni sunt, consumantur. Unum est genus piorum, aliud impiorum; genus piorum ad coelum erigitur per humilitatem; genus impiorum ad infernum demergitur per elationem. Omnes enim qui in Ecclesia catholica terrena sapiunt, terram diligunt, terram concupiscunt, et omnem spem suam in terra constituunt, ad Esau pertinent. Quicumque ideo Deo servire optat, ut honoribus crescat, et lucra terrena percipiat; et ipse ad Esau, id est, ad terrenam felicitatem pertinere cognoscitur. In Esau enim carnales intelliguntur; in Jacob vero spirituales. Isti enim sunt duo populi, sicut beatus Apostolus evidenter assignat, cum carnales demonstrat, et spirituales insinuat. Sic enim ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, vixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietatet, comessationes, etc. Ecce opera pertinentia ad Esau. Qui autem sunt fructus qui pertineant ad Jacob, idem 39.1759| apostolus in consequentibus adjunxit, dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, fides, bonitas, benignitas, modestia, continentia. (Galat. V, 19-21). Ecce opera spiritualia ad beatum Jacob, id est, ad piorum populum pertinentia.
- 3.
Populus major, Judaei; minor, Gentes. Quod autem dictum est, Populus populum superabit, et major serviet minori, secundum litteram in Esau vel Jacob non videmus impletum: non enim corporaliter beato Jacob Esau servisse commemorat Scriptura. Quomodo ergo hoc oporteat intelligi, aut qualiter major populus minori serviat, spiritualiter debemus intelligere. Nisi enim fieret, non hoc sancta Scriptura commemoraret. Quomodo ergo populus major serviat minori, qui hoc diligenter attendit, in Christianis vel in Judaeis agnoscit. Major enim et senior populus Judaeorum juniori, id est, populo christiano servire probatur, dum per totum mundum libros divinae Legis ad instructionem omnium gentium portare cognoscitur. Ideo enim per omnem terram Judaei dispersi sunt, ut cum aliquem paganum ad fidem Christi voluerimus invitare, et ab omnibus Prophetis ipsum Christum esse annuntiatum testamur; et ille resistens dixerit, a nobis potius quam a Spiritu sancto libros divinae Legis esse conscriptos; nos habeamus unde eum redarguere certa ratione possimus dicentes ei: Si de meis libris tibi dubitatio nascitur, ecce Judaeorum libros, utique inimicorum nostrorum (quos certum est, quod ego conscribere vel immutare non potui), ipsos relege; et cum in ipsis hoc inveneris, quod et in meis, noli esse incredulus, sed fidelis. Hoc ordine major populus minori servire cognoscitur, dum etiam per illorum libros ad credendum in Christo Gentium populus invitatur.
- 4.
Populus major, mali; minor, boni. Sed et alio modo populus major servit minori. Quo, inquis, ordine? Illo utique quo mali serviunt bonis; non utique obsequendo, sed persequendo. Quomodo mali serviunt bonis? Quomodo persecutores martyribus, quomodo limae vel mallei auro, quomodo molae serviunt tritico, quomodo panibus coquendis furnalia, ut illi coquantur, illa consumantur. Quomodo, inquam, mali serviunt bonis? Quomodo in fornace aurificis palea servit auro; ubi sine dubio palea consumitur, aurum probatur. Non ergo glorientur, nec se extollant mali, quando bonis aliquas tribulationes immiserint: quia cum illos persequuntur in corpore, se occidere probantur in corde. Ut ad virum bonum perveniat hominis mali adversitas, jam illius animam putrefacit iniquitas. Qui ergo malo animo virum bonum iracundiae furore succensus conatur incendere; utrum ille possit exuri, adhuc dubium est; quod autem iste jam ardeat dubium non est: quia forte ille vir bonus spirituali succo et sancti Spiritus refrigerio plenus, apposito persecutionis igne non ardet; ille vero qui eum conatur exurere, sine dubio non potest non ardere. De uno ergo semine Isaac, Esau nascitur et Jacob: sicut de uno Baptismo Domini Salvatoris et de uno Ecclesiae utero procreatur populus christianus: qui tamen pro morum diversitate, sicut Esau et Jacob, in duas partes dividitur; cum ex fructibus operum una pars cognoscitur carnalis; alia spiritualis. Ideo autem dixit, Major serviet minori, quia semper major est numerus malorum quam bonorum. Et sicut illi duo parvuli in utero Rebeccae; ita et isti duo populi in ventre Ecclesiae usque in diem judicii colliduntur; dum, sicut jam supra diximus, humilibus adversantur superbi, dum castos adulteri persequuntur, dum, quorum infinitus est numerus, ebriosi sobrios insectantur, dum benignos invidi aemulantur, dum eleemosynarios raptores, dum pacificos exstinguere cupiunt iracundi, dum eos qui 39.1760| coelestia sapiunt, ad terram retrahere luxuriosi conantur.
- 5.
Virtutes in Quadragesima colendae. Unde rogo, fratres charissimi, ut quicumque in his malis se sentiunt obnoxios, dum tempus est, cum Dei adjutorio studeant transferri ad dexteram, et relictis vitiorum sordibus, ad virtutum ornamenta redire festinent: ut in die judicii ab auditu malo liberati, illam vocem desiderabilem mereantur audire, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Attentius tamen rogo et admoneo, fratres, ut ad Vigilias maturius surgere studeatis, ad Tertiam, ad Sextam, ad Nonam fideliter veniatis. Castitatem ante omnia per totam Quadragesimam et usque ad finem Paschae etiam cum propriis uxoribus custodite. Quod pransuri eratis, pauperibus erogate. Pacem et ipsi habete, et quos discordes agnoveritis, ad concordiam revocate. Peregrinos excipite, nec vos pigeat eorum pedes abluere. Non erubescat exercere christianus, quod implere dignatus est Christus. Cum bona voluntate pauperibus secundum vires vestras eleemosynas erogate: hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Impedimenta mundi, si ad integrum non potestis abscindere, vel ex parte aliqua temperate, ut lectioni vel orationi possitis insistere: ut in sancto exceptorio pectoris vestri spirituale vinum, id est, verbum Dei abundantius reponentes, repudiatis omnibus criminibus atque peccatis, cum libera et sincera conscientia Deo servire possitis: et cum sancta solemnitas Paschalis advenerit, charitatem non solum cum bonis, sed etiam cum malis fideliter retinentes, cum gaudio exsultationis mundo corde et casto corpore ad altare Domini possitis accedere, et corpus et sanguinem ejus unusquisque vestrum non ad judicium animae suae mereatur accipere: praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XI. De beato Jacob, I.
- 1.
Christi mysteria in Jacob adumbrantur. Cum divina lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus quod supplicante sancta Rebecca, Isaac vocaverit filium suum Jacob, et dixerit ei ut pergeret in Mesopotamiam Syriae, et inde sibi uxorem acciperet: et quod ille humiliter obediens patri abierit, et in ipso itinere venerit ad quemdam locum, et supposuerit lapidem capiti suo atque dormierit, et viderit in somnis scalam usque ad coelos pertingentem, et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam, Dominum autem incumbentem scalae et dicentem sibi: Jacob, Jacob, noli timere, ego sum tecum, et ego ero socius itineris tui (Gen. XXVIII, 1-5, 10-15). Beatus enim Isaac, fratres charissimi, quando filium suum dirigebat in Mesopotamiam, Dei Patris typum praefigurabat; Jacob vero Christum Dominum designabat. Beatus ergo 39.1761| Isaac neglectis mulieribus regionis in qua habitabat, mittebat filium suum, ut in regione longinqua sibi uxorem acciperet: quia Deus Pater missurus erat Unigenitum suum, qui repudiata Synagoga, de Gentibus sibi Ecclesiam sociaret. Hoc tunc in veritate completum est, quando Judaeis Apostoli dixerunt: Vobis quidem primum oportebat loqui verbum Dei; sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes (Act. XIII, 46).
- 2.
Jacob baculum portat, Christus lignum crucis. De beato Jacob non legimus quod cum equis aut asinis aut camelis abierit: sed hoc tantum legimus, quod baculum in manu portaverit. Sic enim ipse dum supplicaret Domino, dixit: Domine, inquit, minor sum omnibus miserationibus tuis, cum baculo meo transivi Jordanem istum, et ecce cum duabus turmis regredior (Gen. XXXII, 10). Jacob ergo ad accipiendam uxorem exhibuit baculum; et Christus ad redimendam Ecclesiam detulit crucis lignum. Jacob dormiens posuit lapidem sub capite suo, et vidit scalam pertingentem ad coelum, et Dominum incumbentem scalae. Videte, fratres, quanta sint in hoc loco mysteria: Jacob typum gerebat Domini Salvatoris, et lapis quem supposuit capiti suo, nihilominus Christum Dominum figurabat. Quare lapis ad caput Christum significet, audi Apostolum: Quia caput viri Christus (I Cor. XI, 3). Denique unxit beatus Jacob lapidem ipsum. Attendite unctum, et intelligitis Christum. Christus ab unctione, id est, a chrismate unctus interpretatur.
- 3.
Scala quae visa est Jacob, quid figuret. Sed si Jacob Dominum in terra dormiens figurabat, quid est quod in coelo Dominus scalae innixus incumbebat? Quomodo Christus Dominus et in cacumine scalae in coelo, et in beato Jacob esse videbatur in terra? Quod autem et in coelo sit Christus et in terra, audi ipsum Christum dicentem: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Advertite, quia et ipse Dominus et in coelo et in terra se esse dixit. Christum Dominum, fratres charissimi, caput esse Ecclesiae confitemur. Si caput est Ecclesiae, secundum caput in coelo est, secundum corpus in terra. Denique cum beatus Paulus apostolus persequeretur Ecclesiam, Christus de coelo clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Non dixit, Quid persequeris servos meos? nec hoc dixit, Quid persequeris membra mea? sed hoc dixit, Quid me persequeris? Jam quasi pede calcato lingua clamat, Calcasti me; cum utique lingua calcari non posset: sed per concordiam charitatis caput pro membris omnibus clamat. Jacob ergo dormiebat, et Dominum in cacumine scalae videbat incumbere. Quid est in scala incumbere, nisi in ligno pendere? Considerate, fratres, quis in ligno crucis pendens pro Judaeis oraverit; et agnoscetis quis ad Jacob scalae incumbens de coelo clamaverit. Sed quare hoc in itinere factum est, antequam Jacob uxorem acciperet? Quia et verus Jacob Dominus noster prius in scala, id est, in cruce occubuit, et postea sibi Ecclesiam sociavit, dans ei in praesenti arrham sanguinis sui, daturus dotem postmodum sui regni.
- 4.
Dominus scalae incumbens Christum figuravit. Quod autem et Jacob dormiens, et Dominus scalae incumbens, Christum figuravit, attendite et videte rei hujus altitudinem. Cum enim Salvator noster de Nathanael loquens beatum Jacob nominasset, dicens: Ecce Israelita, in quo dolus non est; in consequentibus dixit: Amodo videbitis coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis (Joan. I, 47, 51). Quod Jacob per figuram in somnis viderat, hoc de se Dominus in Evangeliis praedicabat. Videbitis, inquit, coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Si ad Filium Angeli descendebant, quia in terris erat; quomodo hi ipsi Angeli ascendebant ad Filium hominis, nisi quia et in coelis erat? Ac sic in Jacob ipse dormiebat, et de coelo ad Jacob ipse clamabat.
- 5.
Praedicatores, Angeli ascendentes et descendentes.--Haec 39.1762| omnia, fratres, sicut Apostolus clamat, in figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit (I Cor. X, 11). Quomodo tamen, fratres, Angeli Dei ad Filium hominis in coelum ascendant, et ad ipsum Filium in terram descendant, diligenter attendite. Quando enim praedicatores Dei de Scripturis sanctis alta et profunda, quae nonnisi a perfectis intelliguntur, annuntiant, ascendunt ad Filium hominis: quando vero illa praedicant quae ad corrigendos mores pertinent, et quae omnis populus intelligere possit, descendunt ad Filium hominis. Sic et Apostolus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam non hujus saeculi; sed arcanam, absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram (Id. II, 6 et 7). Ista quando dicebat Apostolus, sine dubio ascendebat ad Filium hominis. Quando autem dicebat, Fugite fornicationem (Id. VI, 18); quando dicebat, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18); quando denuntiabat, Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10): in his verbis tanquam Angelus Dei descendebat ad Filium hominis. Quando autem dicebat, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 2), ascendebat: cum vero dicebat, Sobrii estote, et nolite peccare (I Cor. XV, 34), et reliqua quae ad corrigendos mores pertinent praedicabat, lac doctrinae ministrans tanquam nutrix parvulis, descendebat; quia illa loquebatur quae etiam imperiti capere possent. Hoc ordine et ascenditur et descenditur ad Filium hominis, cum et perfectis cibus solidus tribuitur (Hebr. V, 14), et doctrinae lac etiam non negatur. Sed et beatus Joannes ascendebat, quando dicebat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Satis in altum ascendebat, quando ista dicebat. Sed quia Angeli Dei non solum ascendunt, sed etiam descendunt; inclinans se ad parvulos, dixit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14).
- 6.
Recapitulatio supra dictorum. Ut haec quae superius suggessimus, sanctis cordibus vestris possint tenacius inhaerere, breviter quae dicta sunt repetemus. Beatus Isaac, sicut diximus, mittens filium suum, typum Dei Patris habuit: Jacob qui missus est, Christum Dominum designavit. Lapis quem ad caput habuit, et oleo unxit, et ipse significavit Dominum Salvatorem. Scala usque ad coelos attingens, crucis figuram habuit. Dominus innixus scalae, Christus crucifixus ostenditur. Angeli ascendentes et descendentes per eam, Apostoli et apostolici viri, et omnes doctores Ecclesiarum intelliguntur; ascendentes, quando perfectis perfecta praedicant; descendentes, quando parvulis et imperitis simplicia quae intelligere possint, insinuant. Nos vero, fratres, qui omnia quae in veteri Testamento figurata sunt, in novo Testamento videmus esse completa; quantas possumus Deo gratias referamus, qui nobis nullis praecedentibus meritis tanta praestare dignatus est; totis viribus cum ipsius adjutorio laborantes, ut haec tanta et talia beneficia non nobis judicium pariant, sed profectum. Quinimo ita spiritualiter studeamus vivere, et bonis operibus semper insistere; ut cum nos castos, sobrios, misericordes et pios judicii dies invenerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur; sed cum justis et Deum timentibus pervenire ad aeternam Beatitudinem mereamur, praestante Domino nostro, etc.
- SERMO XII. De beato Jacob, II.
- 1.
Jacob Salvatoris typus. Matrimonia Patriarcharum ad puteos. Frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres dilectissimi, beatum Jacob typum habuisse et figuram Domini Salvatoris. Denique quomodo Christus venturus erat in mundum, ut jungeretur Ecclesiae, ita in beato Jacob hoc praefiguratum est, 39.1763| quando in regionem longinquam peregrinatus est, ut conjugium sortiretur. Abiit ergo, sicut audistis, beatus Jacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem, et cum venisset ad quemdam puteum, vidit Rachel venientem cum ovibus patris sui; et cum agnovisset consobrinam suam esse, adaquato grege osculatus est eam (Gen. XXVIII, 6; XXIX, 2-11). Si diligenter audistis, fratres, potestis agnoscere non fuisse sine causa, quod sancti Patriarchae matrimonia ad puteos aut fontes inveniunt. Si hoc semel tantummodo evenisset, poterat aliquis dicere non pro aliqua significatione factum esse, sed casu potius accidisse: cum vero et beata Rebecca, quae jungenda erat Isaac, ad puteum invenitur (Id. XXIV, 45), et Rachel quam accepturus erat Jacob, ad puteum agnoscitur (Id. XXIX, 9), nihilominus et Sephora quae Moysi juncta est, ad puteum reperitur (Exod. II, 16); sine dubio aliqua in his sacramenta debemus agnoscere. Et quia toti tres isti patriarchae typum Domini Salvatoris praeferebant, ideo ad fontes vel ad puteos inveniunt matrimonia; quia Christus ad aquam Baptismi inventurus erat Ecclesiam. Denique veniens Jacob ad puteum, prius gregem Rachel adaquavit, et postea osculatus est eam. Verum est, fratres charissimi; nisi prius per aquam Baptismi christianus populus a malis omnibus abluatur, pacem Christi habere non meretur. Numquid beatus Jacob videns consobrinam suam, non eam potuit osculari priusquam aquam gregibus daret? Potuit sine dubio, sed mysterium gerebatur. Oportebat enim ut per gratiam Baptismi ab omni iniquitate vel discordia liberaretur Ecclesia, et sic pacem cum Deo habere mereretur.
- 2.
Lia et Rachel, Synagoga et Ecclesia. Quod autem in illa peregrinatione duas uxores accepit Jacob, duos populos figurabat, Judaeorum et Gentium. Nam in adventu Christi non parvus numerus etiam de Judaeorum populo in eum legitur credidisse. Sic enim in Apostolorum Actibus continetur, quia crediderunt una die tria millia, item alia die quinque millia, item postea multa millia (Act. II, 41, 44). Quod autem duo populi in Christum crediderint, etiam ipse Dominus in Evangelio confirmat, ubi ait: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unus grex, et unus pastor (Joan. X, 11). Duae ergo illae mulieres, id est Lia et Rachel, quae beato Jacob fuerant junctae, istos duos populos figuraverunt; Lia Judaeorum, Rachel Gentium. Istis duobus populis velut duobus parietibus, tanquam lapis angularis junctus est Christus. In ipso enim se osculati sunt, et in ipso aeternam pacem invenire meruerunt, sicut Apostolus dicit: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Quomodo fecit utraque unum? Utique duos greges jungendo, et duos parietes sibi invicem copulando.
- 3.
Jacob dives rediens, figura Christi. Denique videte quid postea consecutus est. Dicit enim Scriptura, quod post haec dives factus fuerit beatus Jacob (Gen. XXX, 43). Sicut enim sanctus Jacob crevit, ac ditatus est, et cum infinita substantia ad patriam reversus est; ita et verus Jacob Dominus noster Jesus Christus veniens in hunc mundum, et istas duas sibi plebes, id est, Gentium et Judaeorum, consocians, innumerabiles ex eis filios spiritualiter genuit et creavit, ac ditatus est nimis. Denique audi ipsum dicentem, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Nam exspoliato diabolo, reversus ad Patrem magnas secum divitias reportavit, secundum quod Psalmista de eo multo ante praedixerat, Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII, 19).
- 4.
Laban typus diaboli. Revertente autem Jacob ad patriam suam, persecutus est eum Laban cum sociis suis, et scrutatus omnem substantiam ejus, nihil de rebus suis invenit: et quia de suo nihil invenit, tenere eum omnino non potuit (Gen. XXXI, 23-35). Laban hic typum diaboli habuisse non incongrue dicitur; qui et idolis serviebat, et beato Jacob, qui typum Domini praeferebat, 39.1764| adversarius erat. Persecutus est ergo Jacob, nihil apud eum de rebus suis invenit. Audi hoc et verum Jacob in Evangelio dicentem: Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit (Joan. XIV, 30). Concedat nobis divina misericordia, ut etiam in nobis nihil de suis operibus noster adversarius recognoscat. Si enim de suo nihil invenerit, tenere nos vel revocare ab aeterna vita non poterit. Et ideo, fratres charissimi, diligenter aspiciamus arcellas conscientiae nostrae, perscrutemur latibula cordis nostri; et si nihil ibi quod ad diabolum pertinet invenimus, gaudeamus, et Deo gratias referamus; et quantum possumus, cum ipsius adjutorio studeamus, ut januae cordis nostri semper aperiantur Christo, et usque ad finem claudantur diabolo. Si vero aliquid de operibus vel calliditate diaboli in animis nostris latitare cognoscimus, velut venenum mortiferum evomere vel exspuere festinemus: ut cum nobis insidiari voluerit, et nihil quod ad se pertinet potuerit invenire, confusus abscedat, et nos cum Propheta gratias agentes, clamemus ad Dominum: Liberasti nos ex affligentibus nos, et eos qui nos oderunt, confudisti (Psal. XLIII, 8). Lia ergo, sicut supra diximus, significat illam plebem quae de Judaeis juncta est Christo; Rachel vero Ecclesiae, id est omnium gentium typum gessit. Et ideo Lia non est furata idola patris sui, sed Rachel (Gen. XXXI, 19); quia post adventum Christi non usquequaque Synagoga idolis servisse cognoscitur, sicut de Ecclesia Gentium manifestissime comprobatur; et propterea non apud Liam, id est, Synagogam: sed apud Rachel, quae typum Gentium praeferebat, idola Laban legimus latuisse.
- 5.
Luctatio Jacob, Judaeos Christum persequentes designat. Quod autem venit Jacob ad Jordanem, et transmissis omnibus rebus ipse solus remansit, et luctabatur cum viro usque dum veniret aurora; Jacob in illa colluctatione Judaeorum populum figuravit; Angelus qui cum illo luctabatur, typum Salvatoris Domini praeferebat. Luctatur Jacob cum Angelo; quia populus Judaeorum luctaturus erat cum Christo. Vincebat Jacob Angelum: quia Judaeorum populus Christum usque ad mortem persecuturus erat. Et quia non totus populus Judaeorum infidelis existit Christo, sicut jam supra diximus, sed non parva multitudo in nomine ejus legitur credidisse; ideo Angelus tetigit femur Jacob, et claudicare coepit. Pes enim ille in quo claudicabat, Judaeos qui in Christum non crediderunt figurabat; ille vero qui sanus remansit, illorum typum gessit qui Christum Dominum receperunt. Denique diligenter attendite, quia Jacob in illa colluctatione et vincebat, et benedictionem petebat. Cum enim dixisset Angelus, Dimitte me; respondit Jacob, Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. In eo quod vincebat Jacob, Judaeos persecuturos Christum significabat; in eo quod benedictionem petebat, illum populum figurabat qui in Christum Dominum crediturus erat. Denique quid ei dixit Angelus? Si contra Dominum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis (Id. XXXII, 23-28)? Hoc tunc impletum est, quando populus Judaeorum Christum Dominum crucifixit. Dimitte me, inquit Angelus, jam ascendit aurora. Hoc jam resurrectionem Domini figuravit; quia Dominus, sicut optime nostis, ante lucem legitur resurrexisse a mortuis.
- 6.
Jacob baculum portans, imago Christi crucem gerentis. Quod autem Jacob typum Domini figuravit, etiam hinc cognoscimus, quod orans Deum ut eum de manu Esau fratris sui eriperet, Domine, inquit, minor sum cunctis miserationibus tuis; in baculo meo transivi Jordanem, et ecce cum duabus turmis regredior (Ibid., 10). Verum est, fratres charissimi, baculo crucis Christus apprehendit mundum, et cum duabus turmis, id est, cum duobus populis ad Patrem rediit cum triumpho. Haec ergo, fratres charissimi, frequentius cogitate, et velut munda animalia spiritualiter ruminantes utilem et necessarium cibum, vestris animis praevidete: illum utique cibum de quo 39.1765| Dominus ait, Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27): ad quam vos Dominus per suam pietatem perducat, cui est honor et imperium cum Patre, etc.
- SERMO XIII. De beato Joseph, I.
- 1.
Jacob Dei Patris, Joseph Christi typum gessit. Fratres. Joseph Judaeos et peccatores designant. Quoties vobis, fratres charissimi, lectiones de Testamento Veteri recitantur, sicut frequenter admonui, non hoc solum debetis attendere quod sonat in verbo, sed quod intelligitur et sapit in spiritu. Sic et Apostolus admonet nos dicens, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Haec enim omnia quae in Veteri Testamento leguntur, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos (I Cor. X, 11). Cum enim populus Christianus fideliter ad ecclesiam venit, quid ei prodest quod audit qualiter sancti Patriarchae aut uxores acceperint, aut filios procreaverint, nisi quare haec facta sunt, aut quid res ipsae figuraverint, spirituali sensu perspexerit? Ecce audivimus quod beatus Jacob genuerit filium, et vocaverit nomen ejus Joseph, et eum plus quam reliquos filios suos dilexerit (Gen. XXX, 24 et, XXXVII, 3). Hoc loco beatus Jacob figuram habuit Dei Patris, sanctus quoque Joseph typum gessit Domini Salvatoris. Diligebat ergo Jacob filium suum; quia et Deus Pater diligit Unigenitum suum, sicut ipse dixit: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17). Jacob misit filium suum, ut de fratribus sollicitudinem gereret: et Deus Pater misit Unigenitum suum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Joseph dum fratres suos quaereret, errabat in eremo; et Christus genus humanum requirebat, quod errabat in mundo, quo in mundo quasi et ipse errabat, quia errantes requirebat. Joseph enim fratres suos quaerebat in Sichimis. Sichima interpretatur Humerus. Semper enim peccatores dorsum magis quam faciem ponunt in faciem justi. Numeri enim retro sunt. Sicut enim fratres Joseph invidia percussi, fraternae dilectioni dorsum magis quam facies offerebant; ita et infelices Judaei, veniente ad eos salutis auctore, invidere potius quam diligere maluerunt. De talibus dicitur in Psalmo: Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24).
- 2.
De pretio venditionis Joseph non conveniunt translationes. Invenit ergo Joseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur Defectio. Vere in grandi defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Videntes ergo Joseph fratres sui, de morte illius tractaverunt: sicut videntes Judaei verum Joseph Dominum Christum, ut eum crucifigerent uno omnes consilio statuerunt. Joseph exspoliaverunt fratres sui tunica polymita et talari; et Judaei Christum per mortem crucis expoliaverunt tunica corporali. Joseph exutus tunica mittitur in cisternam, id est in lacum; et Christus exspoliatus carne humana descendit in infernum. Joseph posteaquam de cisterna levatur, Ismaelitis, id est, Gentibus venditur; et Christus posteaquam de inferno regreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Joseph per consilium Judae triginta argenteis distrahitur; et Christus per consilium Judae Iscariotis eodem numero venundatur. Quod autem in diversis translationibus non aequali pretio Joseph scribitur venundatus; sed alii dixerunt viginti argenteis, alii triginta; hoc spiritualiter significavit, quod Christus non aequaliter ab omnibus credendus 39.1766| vel diligendus esset. Denique etiam nunc in Ecclesia alii eum plus diligunt, alii minus. Ipsi enim plus valet Christus, qui eum majori charitate dilexerit. Joseph descendit in Aegyptum; et Christus in mundum. Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum; et Christus a fame verbi Dei liberat mundum. Nisi enim Joseph fratres sui vendidissent, defecerat Aegyptus. Fratres, verum est; nisi Christum Judaei crucifixissent, perierat mundus.
- 3.
Invidiae veneno mors intravit in orbem terrarum. Videamus tamen, fratres charissimi, unde in beatum Joseph fratres sui tam crudeliter saevierunt. Unde, nisi invidiae veneno, per quod mors intravit in orbem terrarum? Denique audi Scripturam dicentem, Invidebant ei fratres sui, et non poterant ei loqui quidquam pacificum. Vidit enim beatus Joseph somnium, quasi stantem se in agro cum fratribus suis, et manipulos alligantem, et fratrum manipulos adorare manipulum suum (Gen. XXXVII, 4, 7). Hoc in illo Joseph tunc impletum est, quando eum in Aegypto adoraverunt fratres sui. Et non incongrue coacti sunt steriles manipuli fructuosum manipulum adorare, per quem de famis periculo liberandi erant.
- 4.
Somnium Joseph in Christo duntaxat impletum. Vidit etiam aliud somnium, quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. Cui respondit pater suus, Numquid ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram (Ibid., 9, 10)? Hoc in illo Joseph impleri non potuit: in nostro autem Joseph, id est, Domino Jesu Christo, somnii illius sacramenta completa sunt. Sol enim et luna et undecim stellae eum adoraverunt, quando post resurrectionem sancta Maria, quasi luna, et beatus Joseph velut sol, cum undecim stellis, id est, beatis Apostolis, incurvati et prostrati sunt ante eum; et impleta est prophetia quae dixerat: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen (Psal. CXLVIII, 3). Nam in tantum in illo Joseph impleta non est somnii hujus interpretatio, ut mater ipsius ante multos annos legatur fuisse defuncta, quam praefata somnia ille vidisset. Et revera quomodo fratribus ipsius potest convenire, quod eum quasi stellae adorare possent, quos invidiae nox obscuros et tenebrosos effecerat? Jam enim claritatem stellarum perdiderant, qui in se lumen charitatis exstinxerant. Merito ergo hoc in Domino Salvatore nostro verius credimus fuisse completum, quem, sicut jam antea dixi, et beatum Joseph et beatam Mariam cum undecim Apostolis frequentius legimus adorasse (Matth. XXVIII, 17). Nam quod Apostoli lumen stellarum habuerint, ipse Dominus in Evangelio dicit, Vos estis lux mundi (Id. V, 14). Et iterum de ipsis ac suis similibus, Tunc justi, inquit, fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Id. XIII, 43).
- 5.
In Joseph sola Aegyptus, in Christo universus mundus augmentum habet. Quis est qui reddit mala pro bonis. Joseph interpretatur Augmentatio sive ampliatio. Sed in illo Joseph ampliationem non habuit, nisi sola Aegyptus; in nostro vero Joseph augmentum habere universus meruit mundus. Ille Joseph erogavit triticum; noster erogare dignatus est verbum. In ommen terram exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Nos ergo, fratres dilectissimi, qui nullis praecedentibus meritis tanta bona per misericordiam veri Joseph Domini 39.1767| nostri Jesu Christi consecuti sumus, ad quos non umbra veteris Testamenti, sed ipsa veritas venit; quantum possumus, cum Dei gratia laboremus, ut quod nobis contulit judicatus, integrum inveniat judicaturus. Qui tibi tanta contulit, scit quantum reposcat. Idem ipse cum venerit, redditurus est quod promisit: sed requisiturus est quod redemit; et quod dedit in primo adventu, exacturus est in secundo. Nemo ergo Christo Domino nostro reddat mala pro bonis. Quis est qui ita impie agit? Qui accipit dulcedinem, et reddit amaritudinem; qui accipit vitam, et restituit mortem: mortem enim restituit, qui se ipsum male vivendo interficit. Quis est qui reddit mala pro bonis? Ille qui cum deberet dare propria, rapit aliena; qui pro charitate reddit odium, invidiam pro benignitate, pro humilitate superbiam, pro castitate luxuriam. Quis est qui Christo reddit mala pro bonis? Ille qui cum deberet lectioni insistere, et ad Ecclesiam currere, eligit potius ad tabulas ludere, spectacula furiosa, vel cruenta, vel turpia frequentare; et quem oportet peccata sua orando, legendo, eleemosynas faciendo consumere, studet potius augere, et amplius cumulare. Quis est qui reddit mala pro bonis? Qui pro luce tenebras, pro benignitate malitiam, pro sobrietate ebrietatem, pro eleemosynis rapacitatem, pro justitia iniquitatem restituit. Qui ergo haec mala adjuvante Domino non admisit, quantum potest, munera in se divina custodiat: qui vero his malis se sentit obnoxium, et intelligit obvolutum, cito ad poenitentiae medicamenta recurrat, et antequam anima tenebrosa de corpore mortis suae discedat, eleemosynis, jejuniis et orationibus remedium sibi in die necessitatis acquirat. Sic ergo agamus, fratres, ut ante tribunal Christi, et qui boni sunt, coronam, et qui negligentes sunt, veniam consequantur; ut illos ornet vita integra, istos valeat excusare correcta: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XIV. De beato Joseph, II.
- 1.
Invidia nec fratribus ipsis parcit. De beato Joseph scriptum est, fratres charissimi, quod ei invidebant fratres sui, et ideo non poterant ei loqui pacifice (Gen. XXXVII, 4). Verum est, dilectissimi, quia tam perniciosus est invidiae morbus, ut nec germanis, non dicam extraneis, parcere possit. Denique statim in initio mundi Abel justum Cain frater injustus occidit (Id. IV, 8). Joseph ergo sanctus et fidelis Domini famulus, tribulationibus magis justus ostenditur, qui primum per invidiam a fratribus Ismaelitis in servum addictus, ab eisque venditus a quibus se viderat adoratum; deinde Aegyptio domino traditus, semper tamen ingenui animi tenuit dignitatem; docuitque exemplo suo et servos liberos in non peccando, et non conditionem cuiquam obesse, sed mentem.
- 2.
Culpa in eo qui male videt, non in eo qui male videri non vult. Cum esset decorus et speciosus facie, pulchritudinem vultus sui non ad alienam derivavit injuriam, sed ad suam gratiam conservavit: hoc se pulchriorem judicans, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur; et illum esse verum decorem, qui non alienos oculos caperet, nec mentes fragiles vulneraret. Crimen enim dominae suae fuit, quae male vidit; non beati Joseph, qui male videri non voluit. Nec in eo qui visus est, culpa est; quia non erat in potestate servili, ut non videretur a domina: maritus debuit cavere uxoris oculos. Discant 39.1768| tunc et viri cavere oculos feminarum, cum amantur et qui nolunt amari. Denique adamatus est Joseph, qui amantem contempserat: et bene excusavit eum Scriptura, dicens, Immisit oculos uxor domini ejus in Joseph: hoc est, non iste se ostentavit, nec ille cepit incautam: sed illa retia sua immisit, et indagine sua capta est; catenas suas sparsit, et in suis vinculis colligata est. Dixit autem illi, Dormi mecum (Gen. XXXIX, 7). Prima adulterii oculorum tela sunt, secunda verborum. Sed qui non capitur oculis, potest verbis resistere. Excusatur, quod ingressus est: praedicatur, quod elapsus est. Nec pluris fecit vestimenta corporis, quam animi castimoniam: reliquit tanquam non sua, quae adultera manibus detinebat; et aliena judicavit, quae tactu impudicae potuerant comprehendi. Magnus plane vir, qui venditus servile tunc nescivit ingenium, adamatus non redamavit, rogatus non acquievit, apprehensus aufugit.
- 3.
Amor impudicus non est amor. Concupiscitur adolescens a domina, nec ad concupiscentiam provocatur; rogatur, et refugit: una hac in re blanditur ac supplicat, quae in caeteris imperabat. Amabat illum, an potius se? Ego puto quia nec illum, nec se. Si illum amabat, quare volebat perdere? Si se amabat, quare volebat perire? Ecce probavi, quia non amabat: veneno libidinis ardebat, non flamma charitatis lucebat. Sed ille noverat videre quod illa non noverat. Pulchrior erat intus Joseph quam foris; pulchrior in luce cordis quam in facie corporis: ubi illius feminae oculus non penetrabat, ibi ipse sua pulchritudine fruebatur. Intuens ergo interiorem pulchritudinem castitatis in speculo conscientiae suae, quando illam maculari, quando violari illius feminae tentatione permitteret? Quod ergo videbat ille, si et tu vis, potes videre pulchritudinem pudicitiae interiorem et spiritualem, si habes ad illam qualescumque oculos. Exempli gratia tibi aliquid propono. Ipsam amas in conjuge tua? Noli ergo odisse in aliena, quod amas in tua. Quid enim amas in conjuge tua? Utique castitatem. Hanc odisti in aliena, cum qua concumbendo ejus vis perdere castitatem. Quod amas in tua, hoc vis interficere in aliena? Quomodo habebis orationem puritatis homicida castitatis? Serva ergo in conjuge aliena quod servare cupis in tua: quia et in uxore tua castitatem potius diligis quam carnem.
- 4.
Castitas adamanda, non caro. Sed forte existimas te amatorem esse carnis uxoris tuae, et non castitatis. Sordida quidem cogitatio, misera et voluptuosa libido: sed non te dimitto sine exemplo. Tu putas quod carnem amas uxoris tuae: ego enim dico quod castitatem plus amas in conjuge. Sed ut te absolutissime ostendam amatorem esse castitatis magis quam carnis; hanc plus amas in filia tua. Quis enim hominum est, qui non filias suas castas esse velit? Quis hominum est qui non filiarum suarum congaudeat castitati? Numquid et ibi carnem amas? Numquid concupiscis corpus pulchrum, ubi exhorrescis incestum? Ecce convici te amatorem esse castitatis magis quam carnis. Denique si habueris conjugem pulchram, et forte, nec castam, nec sobriam; numquid amas carnem pulchram, et non potius detestaris? Consideratur quidem foris pulchritudo corporis; sed intus pulchritudo requiritur castitatis: quae si non fuerit, omnis continuo amor corporis refrigescit; quia quamvis pulchritudo consideretur, plus tamen amoris vicissitudo requiritur intus. Si ergo amatorem te castitatis convici, quid te offendisti, ut eam non ames in te? Quod amas in filia tua, ama hoc in uxore aliena: quia et filia tua uxor erit aliena. Ama ergo et in te castitatem. Nam si amas uxorem alienam, non continuo habebis: castitatem si amaveris, mox habebis, auxiliante Domino, eam. Sic ancillam pulchram, aut elegantem uxorem alienam amare debes, ut eam quasi extra te et foris requiras: si castitatem amas, apud te est quod amas. Blanditur tibi castitas sancta intus in cubiculo cordis tui, suavis est ejus amplexus, non habet amaritudinem conversatio illius. Non tecum 39.1769| litigat castitas, non te subvertit, in nullo tibi in domo conscientiae contradicit. Ama ergo et in te et in aliis castitatem, ut habeas aeternam beatitudinem. Si ergo et in te hanc valde pulchram amaveris, quae castitas dicitur; imitaberis beatum Joseph, qui noluit impudicae mulieri ad concubitum illicitum consentire; repulit concupiscentiam alienam, amplexus est pudicitiam suam. Fecit tamen illa quod comminata est, mentita est viro, credita est: adhuc patiens Deus. Traditur Joseph sanctus in carcerem, custoditur tanquam reus, a quo non offensus Deus. Sed nec ibi defuit Deus, quia ille non obnoxius erat. Adfuit Dominus sancto Joseph. Et quia sanctum amabat, mulieris amore non vincitur castus animus, nec aetas adolescentiae permovit, nee diligentis auctoritas, contemptam frequentare dominam. Ore proprio adolescenti tendit insidias, secreto ac sine testibus manu impudens apprehendit, procacioribus verbis hortatur ad crimen; nec ibi quidem vincitur: sed ut verba verbis, ita et res rebus refert; nam qui frequenter rogatus negaverat, tunc comprehensus aufugit.
- 5.
Benignitas Joseph. Mirati estis castitatem Joseph, aspicite nunc benignitatem. Ille pro odio reddit charitatem: et cum videret fratres suos, imo inimicos ex fratribus, cumque ab eis agnosci vellet, dilectionis affectum pio dolore testatus est. Deosculabatur singulos, et irriguis fletibus paventium colla perfundens, odium fratrum charitatis lacrymis abluebat, quos tam vivo patre quam mortuo, germano semper amore dilexit; nec recordatur illum in quo ad necem fuerat dejectus lacum; non cogitavit addictam pretio germanitatem; sed pro malis bona restituens, jam tunc necdum data apostolica praecepta complevit. Ergo beatus Joseph cogitans verae charitatis dulcedinem, venenum invidiae, quo fratres suos noverat fuisse percussos, Deo auxiliante, studuit de corde suo repellere.
- 6.
Invidia comparatur aerugini et viperis. Et revera, fratres, quid infelici invido praestat invidia, quem secretis conscientiae quibusdam ungulis livor ipse discerpit, et alienam felicitatem tormentum illius facit? Quam, inquam, mercedem ex odio suo recipiet, nisi horribiles animae tenebras, et confusae mentis horrorem, qui vultu semper animoque moerente, voto quo vult alii nocere, se cruciat, quem saevissimis exagitatum stimulis ab omni consilio ac mentis sobrietate deturbat? Et ideo observemus, fratres, vitii hujus incursum, ne forte participes operis diaboli inveniamur, et pari cum illo sententia condemnemur. Sic enim scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24, 25). Quod malum laedit parum aliquid etiam eos in quos intenditur; gravius tamen et perniciosius eos prius a quibus procedit, affligit. Sicut enim aerugo ferrum; ita invidia illam ipsam animam, in qua est, interimit et consumit. Et sicut aiunt viperas dilacerato et disrupto illo ipso materno utero, in quo conceptae sunt, nasci; ita et invidia illam ipsam animam, a qua concepta est, consumit et perdit. Qualis haec animae tinea est, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in homine donum Dei, et in malum proprium bona aliena convertere, aliorumque gloriam facere poenam suam; et velut quosdam pectori suo admovere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent? Non cibus talibus laetus, non potus potest esse jucundus. Suspiratur semper ab eadem et ingemiscitur ac doletur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur: quia zelus terminum non habet, permanens jugiter malum et sine fine peccatum. Et quantum ille cui invidet successu meliore profecerit, tantum invidus in majus incendium livoris ignibus exardescit. Hinc efficitur pallor in facie, tremor in labiis, stridor 39.1770| in dentibus, verba rabida et effrenata convicia. Quisquis ille est quem zelo suo persequitur invidus, subterfugere eum poterit et vitare: invidus vero refugere non valebit. Ubicumque fuerit, adversarius suus secum est, hostis in pectore semper inclusus. Denique Dominus in Evangelio, cum eum discipuli interrogarent, quis inter illos major esset, respondit: Quisquis fuerit, inquit, minimus in omnibus vobis, hic erit magnus (Matth. XVIII, 4). Quo verbo omnem causam et materiam mordacis invidiae eruit et abscidit.
- 7.
Venena fellis, quicumque invidus est, evomat. Christiano ergo populo zelare non licet, non licet invidere: de humilitate ad summa crescit. Audi beatum Joannem apostolum in Epistola sua dicentem, Qui odit fratrem suum, homicida est; et iterum, Qui dicit se in luce esse, et fratrem odit, in tenebris est et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat (I Joan. III, 15, et II, 10). Descendit enim in gehennam ignarus, et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis, Ego sum lux mundi; et, Qui credit in me, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). Quomodo autem vel pacem Domini, vel charitatem tenet, qui in zeli vitio nec pacificus potest esse, nec securus? Nos vero, fratres, Deo auxiliante, zeli vel invidiae venena fugientes, non solum cum bonis, sed etiam erga malos charitatis dulcedinem teneamus: ut nos non reprobet Christus propter invidiae malum: sed laudet potius et invitet ad praemium, dicens: Venite, benedicti, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Sit in manibus divina lectio, in sensibus dominica cogitatio, oratio jugis omnino non cesset, salutaris operatio perseveret; ut quoties ad tentandos nos accesserit inimicus, semper nos bonis operibus inveniat occupatos. Consideret ergo unusquisque conscientiam suam; et si se videt de prosperitate proximi sui invidiae veneno percussum, evellat de pectore suo spinas et tribulos, ut in eo semen Domini quasi in fertili agro multiplicata fruge locupletet, ut divina et spiritualis seges in copiam fecundae messis exuberet. Venena ergo fellis, quicumque invidus est evomat, discordiarum virus excludat, purget, Deo adjuvante, mentem quam serpentinus livor infecerat: amaritudo omnis invidiae, Christi dulcedine leniatur. Amet eos quos ante oderat, diligat quibus injustis obtrectationibus invidebat: bonos imitetur, et de meliorum semper profectibus gratuletur. Non deroget sacerdotibus, nec praepositos suos venenatis dentibus laceret, faciat se illis adunata dilectione participem. Dimittetur ei, quando et ipse dimiserit: accipientur sacrificia sua, cum et ipse pacificus ad Deum accesserit. Cogitet unusquisque paradisi delicias, regnum coeleste desideret, ad quod misericordes atque unanimes Christus admittit. Cogitemus, fratres, quod filii Dei ii soli possunt vocari, qui sunt pacifici, secundum illud quod scriptum est: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem; et iterum, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 35, 34). Ad quam dilectionem vos pius Dominus bonis operibus sua protectione perducat, cujus est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in cuncta saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XV. De beato Joseph, III.
- 1.
Cur Joseph sortem suam patri notam non fecerit statim. In beato Jacob, fratres charissimi, et in sancto filio ejus Joseph, qui diligenter attendit, rem 39.1771| nimis admirabilem Deum fecisse cognoscit. Primum non credo fuisse sine causa, quod Dominus, qui se toties dignatus fuerat ostendere beato Jacob, per tot annos noluit ei indicare, quod Joseph filius ejus viveret, sed permisit eum longa afflictione consumi. Si hoc quisquam sine certa et evidenti ratione factum esse credit, vel hoc consideret, quod nec filius ejus Joseph in tam proximo positus, permissus sit ad patrem suum mittere, ut ei nuntiaret quod non solum viveret, sed etiam in grandi honore positus esset. Ab illo enim loco ubi erat beatus Jacob, usque in Aegyptum vix erant trecenta millia. Unde frequentissime ex Aegypto in locum illum ubi Jacob erat, plurimi properabant; et ex illo loco ad Aegyptum infinitae multitudines assidue confluebant. Sed forte aliquis dicit, quod beatus Joseph parvulus exierit a patre suo; et ideo recordari eum non potuisset. Non ita est, fratres charissimi. Puer enim sexdecim annorum nulla ratione parentes suos poterat oblivisci. Nam in tantum eos oblitus non erat, ut fratres suos, ubi primum vidit, agnoverit.
- 2.
Occulto Dei judicio non ad patrem suum misit. Sed dicit aliquis, quia pro eo quod Aegyptio domino serviebat, licentiam aut potestatem non habuerit mittendi ad patrem suum. Etiamsi hoc quasi verisimile videatur; posteaquam de carcere eductus est, et dominus factus est in totam terram Aegypti, per illos septem annos fertilitatis, et illos duos qui transacti sunt tempore inopiae antequam fratres sui ad eum descenderent; per istos novem annos in trecentis millibus non potuit mittere ad patrem suum? Sine ulla dubitatione potuit: sed occulto judicio hoc Dominus fieri non permisit; in tantum ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, quando ad emendum triticum venerant: quinimo durissime eis loquens, fratrem illorum in vinculis tenuit, et ad patrem suum eos cum grandi dolore redire jussit.
- 3.
Cur Simeon et Benjamin retinendo patris dolorem auxerit. Attendite adhuc et aliud majus miraculum, et videte quomodo beatus Joseph, qui patrem suum noverat pro se intolerabilem amaritudinem sustinere, quasi parum esset quod ante pertulerat, insuper et Benjamin ei fecit auferri: quo facto utique noverat eum multiplicem passurum esse dolorem. Haec enim omnia Spiritus sancti dispensatione facta fuisse credo. Deus enim, cujus judicia plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta, qui beato Jacob noluit indicare filium suum vivere; ille etiam sanctum Joseph non permisit ut patri suo gloriam suam nuntiaret: quinimo adhuc Simeon in vinculis tenendo et Benjamin auferendo, ipsius patris sui augustias cumulavit. Haec autem, fratres charissimi, si fideliter et diligenter attendimus, cum grandi misericordia Dominum fecisse cognoscimus. Ab initio enim mundi hoc Deus in sanctis suis exercuit, quod in beato Jacob cum grandi pietate complevit. Sed hoc quare sit factum diligenter attendite.
- 4.
Amici Dei non sine minutis peccatis, quae tribulationis igne consumuntur. Quamvis enim servi et amici Dei capitalia crimina vitaverint, et multa opera bona fecerint; tamen sine minutis peccatis eos fuisse non credimus; quia non mentitur ille qui dixit: Non est immunis a peccato, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XV, 15, sec. LXX). Et beatus Joannes evangelista, qui utique meritis non erat inferior sancto Jacob, clamat et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Et illud quod alibi scriptum est: Justus septies cadit, et resurgit (Prov. XXIV, 16). Quia ergo, sicut jam dictum est, sine istis minutis peccatis Jacob esse non potuit; volens Deus ipsa parva peccata in hoc seculo tribulationis igne consumere, implevit in eo quod ipse per Spiritum sanctum dixit: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6); et illud, Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); et illud, Per multas tribulationes oportet nos intrare 39.1772| in regnum Dei (Act. XIV, 21). Ut ergo sanctum Jacob Deus noster velut aurum, purgatum in futuro judicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum abstersit; ut in eo ignis ille arbiter quod exureret, invenire non posset.
- 5.
Exemplo Joseph docemur castigari eum qui non magis a Deo quam ab homine auxilium postulat. Quod etiam in ipso beato Joseph factum esse cognoscimus. Cum enim, sicut dixit Scriptura, Dominus esset cum eo, et gratiam ei apud dominum suum et apud principem carceris dedisset (Gen. XXXIX, 2, 4, 21), praeventus tunc est ut ab homine auxilium postularet, dicens magistro pincernarum: Memento mei, cum tibi bene fuerit; et supplica Pharaoni, ut me ejiciat de isto carcere (Id. XL, 14). Et quia nondum scriptum erat, Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine (Psal. CXVII, 8); cum in omnibus Dei gratiam meruisset, subreptum est illi ut ab homine auxilium peteret. Pro qua re additi sunt duo anni, quibus adhuc teneretur in carcere, tanquam diceret ei Deus: Ego tibi ostendo, ut magis a me quam ab homine debeas auxilium postulare. Sine ulla enim dubitatione credendum est, quod pro castigatione sancti Joseph non permisit Deus magistrum pincernarum ut in mente haberet, quod ei sanctus Joseph quando de carcere dimissus est, supplicaverat. Et quia etiam et ipse Joseph quamvis sanctus, tunc sine peccato esse non poterat; ideo tanto tempore fuit in carcere clausus, ut in eo impleretur quod scriptum est: Ego quos amo, arguo; et quos diligo, castigo (Apoc. III, 19).
- 6.
Cur Joseph tam dure egerit cum fratribus. Si diligenter attendimus, fratres charissimi, quod erga beatum Jacob Deum fecisse credimus, hoc etiam Joseph circa fratres suos exercuisse cognoscimus; qui utique tam sanctus fuit, ut eos odio habere non potuisset. Unde credendum est, quod ideo eos tantis tribulationibus fatigaverit, ut illos ad confessionem criminis, et ad medicamentum poenitentiae provocaret. Denique cum ingenti dolore dixerunt se merito pati illa, quia peccassent in fratrem suum videntes angustiam ejus (Gen. XLII, 21). Et quia sciebat beatus Joseph, quod fratribus suis fratricidii crimen sine grandi poenitentia indulgeri non posset, semel ac secundo et tertio illos medicabili tribulatione tanquam spirituali igne decoxit; non ut se vindicaret, sed ut illos corrigeret et de tam gravi crimine liberaret. Denique priusquam peccatum suum confiterentur, et crimen quod admiserant, mutua inter se castigatione consumerent, nec agnoscendum eis se dedit, nec pacis osculum eis indulsit. Cum vero illos pro peccato quod in ipsum admiserant, humiliter vidit afflictos, deosculatus est singulos, et per singulos flevit, et paventium colla pio oculorum rore perfundens, odium fratrum charitatis lacrymis abluebat.
- 7.
Correptio fraterna. Taliter indulgendum aliis, qualiter volumus ut nobis indulgeat Deus. Quod ergo Deus in beato Jacob fecit, et quod Joseph erga fratres exercuit, hoc etiam et nos in illis qui in nos peccaverint debemus implere: ut non ipsos, sed peccata eorum studeamus odisse; et ita velimus secundum culpae merita durissima castigatione corripere, ut eos semper studeamus in veritate diligere. Haec si facimus, fratres charissimi, impletur in nobis illud quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Ad extremum ut totum quod dixi, brevi sermone concludam, taliter indulgeamus eis qui in nos peccaverint, qualiter volumus ut nobis indulgeat Deus, quoties in illum peccamus. Hoc si facimus, securi possumus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).
- 8.
Propter pauperes qui ad opera sua festinant, de Joseph alia loqui reservat in crastinum diem. Adhuc nos de lectabat cum Charitate vestra de beato Joseph aliquid 39.1773| loqui: sed propter pauperes qui adopera sua festinant, melius est hoc ut nobis in diem crastinam reservemus. Et ideo conversi ad Dominum misericordiam ipsius deprecemur, ut desiderium audiendi verbum Dei, quod in nos placatus contulit, et augere semper et conservare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XVI. De eo quod scriptum est, Mortuus est Joseph, et filii Israel creverunt, etc. Exod. I, 6.
- 1.
Mortuo Joseph multiplicantur Israelitae, mortuo Christo Christiani. Audivimus in lectione quae lecta est, fratres charissimi, qualiter mortuo Joseph filii Israel creverunt, et multiplicati sunt nimis, et quasi herba germinaverunt. Quid est hoc, fratres charissimi? Donec viveret Joseph, non referuntur crevisse filii Israel, nec quod multiplicati sunt nimis: sed posteaquam mortuus est, sic germinasse dicuntur sicut herba; cum utique sub patrocinio vel defensione Joseph magis debuerant crescere et multiplicari. Sed haec, fratres charissimi, in illo Joseph figurata sunt; in nostro autem Joseph, id est, Domino Christo, in veritate completa sunt. Prius enim quam moreretur, id est, quam crucifigeretur Joseph noster, pauci in eum crediderunt: posteaquam vero mortuus est et resurrexit, in universo mundo multiplicati sunt, et creverunt Israelitae, id est, populi Christiani. Sic et ipse Dominus in Evangelio dixit, Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit; ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24, 25). Postea enim quam per passionem pretiosum granum frumenti mortuum est et sepultum, per universum mundum de uno illo grano messis Ecclesiae pullulavit. Non enim, sicut antea, in Judaea tantum notus est Deus, nec solum in Israel magnum nomen ejus colitur; sed a solis ortu usque ad occasum nomen illius collaudatur.
- 2.
Populus Israel in Aegypto, et anima in carne, sub duobus regibus. Interea mortuo Joseph, surrexit novus rex in Aegypto, qui ignorabat Joseph, et alloquitur ad gentem suam, ut persequantur filios Israel. Dum rex ille viveret qui noverat Joseph, non referuntur afflicti fuisse filii Israel, nec in luto et latere fatigati, nec masculi eorum necati, et feminae vivificatae; sed posteaquam surrexit rex ille qui non noverat Joseph, omnia ista gesta referuntur. Haec enim, fratres, secundum quod dicit Apostolus, in figura contingebant populo Judaeorum: scripta sunt autem propter nos (I Cor. X, 11). Quod in illis carnaliter figurabatur, in nobis spiritualiter adimpletur. Et nos ergo, si diligenter attendimus, intus in nobis in homine interiore haec fieri frequenter agnoscimus. Anima enim nostra aut a legitimo rege regitur, aut a tyranno vastatur. Si enim Deo adjuvante, juste et sancte vivimus, si de castitate, de misericordia et poenitentia, et de caeteris his similibus cogitamus, licet adhuc in Aegypto, id est, in carne simus, tamen a Christo rege gubernamur: et ipse nos regit, et in luto et in latere non consumit, nec nos curis terrenis vel nimiis sollicitudinibus atterit et affligit. Si vero anima nostra coeperit declinare a Deo, et ea quae sunt turpia et inhonesta sectari, tunc prudentia carnis quae inimica est Deo, repudiato rege Christo, subdit infelicia colla tyranno. Quod cum fuerit factum, alloquitur gentem suam, id est, corporeas voluptates; et vitiorum ducibus ad consilium convocatis initur deliberatio adversus filios 39.1774| Israel, id est, adversus cogitationes sanctas et acceptabiles Deo, quomodo circumveniantur, quomodo opprimantur, ut luto et lateribus affligantur, ut masculos interficiant, et feminas reservent. In masculis intelligitur sensus rationalis, in feminis concupiscentia carnis. Vult ergo diabolus in nobis viros occidere, et feminas reservare, id est, sensum in nobis rationalem ac Deum videntem exstinguere, et quae ad concupiscentiam carnis pertinent reservari.
- 3.
Quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Non nobis haec ad historiam tantum scripta sunt, nec putandum est divinos Libros Aegyptiorum gesta narrare: sed, quae scripta sunt, sicut Apostolus ait, ad nostram doctrinam et commonitionem scripta sunt (Rom. XV, 4); ut tu qui haec audis, et gratiam Baptismi jam consecutus es, et annumeratus es inter filios Israel, et suscepisti in te regem Christum, si post hoc declinare volueris, et pro cupiditate opera saeculi agere, actus terrae, et lutea, id est, luxuriosa explere ministeria, agnoscas et intelligas quia surrexit in te rex alius qui nescit Joseph. Rex utique Aegypti ipse te cogit ad opera sua, non justitiae, sed iniquitati servire: ipse te facit laterem sibi operari et lutum: ipse te superpositis magistris et compulsoribus ad opera terrena et luxuriosa flagris et verberibus agit: ipse est qui te facit discurrere per saeculum, maris ac terrae elementis pro cupiditate turbari: ipse est rex Aegypti, qui te forum pulsare litibus facit, et pro exiguo terrae cespite propinquos jurgiis fatigare: ipse est qui te persuadet luxuria castitati insidiari, decipere innocentiam, in domo tua quae sunt foeda, foris quae sunt crudelia, intra conscientiam quae sunt flagitiosa committere. Si ergo tales videris esse actus tuos, scito te regi Aegypti militare; id est, non Christi, sed diaboli spiritu agi.]
- 4.
Non sufficit cor malis vacuari, nisi et bonis impleatur. Nos igitur, fratres charissimi, qui ante adventum Domini Salvatoris vasa et domus diaboli fuimus, et per gratiam Christi de potestate ipsius liberari meruimus, quantum possumus, ipso adjuvante, laborare debemus, ne a nobis malis actibus nostris offensus Christus abscedat, et diabolus illo recedente succedat: ne forte cor nostrum vero lumine effugato tenebrosa nox occupet, ne in nobis impleatur illud quod in Evangelio scriptum est: Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida, quaerens requiem, et non invenit; post haec dicit, Revertar in domum meam unde exivi. Et invenit eam scopis mundatam, et adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et erunt novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI, 24-26). Hoc enim, fratres, de Christiano etiam baptizato intelligendum est. Per gratiam Baptismi vacuatur quisque omnibus malis: postea vero cum Dei adjutorio laborare debet, ut impleatur omnibus bonis. Nam si aliquem liberatum a malis, vacuum a bonis invenerit inimicus, adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et erunt novissima hominis illius pejora prioribus. Et ideo unde expulsa est luxuria, introducatur castitas: unde eradicata est avaritia, plantetur eleemosyna: unde malitia vel invidia expellitur, charitas dominetur. Et quia veniens Dominus noster alligavit fortem, id est, diabolum, et vasa ejus, id est, nos de potestate ejus eripuit (Matth. XII, 29); quantum possumus, ipso auxiliante, studeamus, ut illi a quo salvati sumus, toto corde et toto animo usque ad vitae nostrae terminum serviamus. Et quia, expulso diabolo, domum sibi de nobis ubi requiesceret, et vasa in quibus habitaret, facere dignatus est Christus, in domo sua non patiatur injuriam. Nihil ibi inhonestum, nihil sordidum, nihil deprehendat obscurum: sed ita domicilium cordis nostri fide plenum, et vacuum malis omnibus semper inveniat, ut nos non solum frequentius 39.1775| visitare, sed etiam jugiter habitare in nobis dignetur; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XVII. De colluctatione Aegyptiorum et Israelitarum .
- 1.
Tentationes ingravescunt instante Paschate. Quamvis, fratres charissimi, omni tempore verbum Dei cum grandi desiderio nos oporteat fideliter semper audire, in istis tamen diebus specialiter lectioni divinae insistere, et de salute animae nostrae debemus attentius cogitare: quia licet per totum anni spatium Christianorum populus multis vitiorum fluctibus calliditate diaboli fatigetur, adveniente tamen Paschali solemnitate, majore impetu contra fideles quosque se praeparare consuevit, et gravioribus peccatorum stimulis corda nostra compungere vel inquietare contendit. Sicut enim in diebus istis ad similitudinem diaboli et angelorum ejus rex Pharao et Aegyptiorum populus persequebantur filios Israel, et luto eos ac lateribus affligentes ad amaritudinem perducebant: ita et hoc tempore imminente Paschali solemnitate, quia veros Israelitas qui baptizandi sunt, dolet diabolus de suo exercitu vel possessione discedere, graviores consuevit tribulationes immittere, et majora scandala concitare. Sed nos, si Moysen sequimur, id est, si Legem libenter audimus, et retro respicere vel desiderare Aegyptum nolumus; Pharaone submerso per sacramentum Baptismi, velut per transitum maris Rubri, de ejus potestate vel servitio liberamur.
- 2.
Diabolus non persequitur nisi bonos. Deus bonos, diabolus malos habet ministros suos. Certissimum est, fratres charissimi, quia quomodo tunc Aegyptii filios Israel multis tribulationibus ad amaritudinem perducebant: ita, sicut jam diximus, et in hoc tempore diabolus et angeli ejus fideles Christianos et bonis operibus deditos impugnare vel inquietare non cessant. Hoc tamen scitote, fratres, quia diabolus non persequitur nisi bonos. Malos enim, luxuriosos, cupidos et superbos persequi diabolus non consuevit: amici enim sunt sui, et semper voluntatem illius faciunt. Et in tantum eos non persequitur, ut etiam per illos alios persequatur. Malos enim homines diabolus quasi malleos vel flagella habere consuevit. Denique non persequitur bonos, nisi per malos. Habet ergo Deus ministros suos; habet et diabolus adjutores suos. Deus enim per homines bonos, tanquam per ministros suos, agit omne quod bonum est: diabolus vero per homines malos, velut per satellites suos, exercet omne quod malum est. Deus per bonorum misericordiam nudos vestit: diabolus per malorum avaritiam vestitos exspoliat. Deus per homines bonos discordes ad concordiam revocat: diabolus per impios et superbos eos etiam qui pacem habere videntur, ad scandala vel lites instigat. Et quia longum est ire per singula, ut pro certo agnoscat et intelligat Charitas vestra, quia sicut omne quod bonum est, per bonos homines agit Deus; ita omne quod est crudele et impium, per malos homines consuevit exercere diabolus: denique considerate, fratres, et corporalibus etiam oculis videbitis, quomodo populus diaboli persequitur populum Christi; dum adulteri persequuntur castos, insectantur sobrios ebriosi, humilibus insidiantur superbi, benignos invidi, largos cupidi, et eos qui mansuetudinem vel patientiam retinent, affligere non desinunt iracundi. Et ideo consideret unusquisque conscientiam suam, et si se videt et in cogitatione et in sermone et opere semper quod bonum est diligere et quod honestum est jugiter exercere; ministrum se Dei esse cognoscat et gaudeat. Qui vero se ipsum intus interrogans viderit se quod malum est, non solum cogitare, 39.1776| sed etiam dicere vel exercere; adjutorem diaboli se esse intelligat, simul et doleat; et dum adhuc peccatrix et tenebrosa anima in corpore suo tenetur inclusa, cum Dei adjutorio de potestate diaboli se conetur eruere: ne forte si illum malis operibus insistentem mors repentina rapuerit, cum diabolo cujus voluntatem exercuerit, mereatur audire: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.
- 3.
Contrariis sanare contraria, destructisque vitiis, virtutes stuere studeamus. Nemo se circumveniat, fratres charissimi. Unusquisque cujus opera vel voluntates exercet in isto saeculo, cum ipso erit postmodum in futuro. Ac sic omnis homo aut cum Christo regnaturus est, aut cum diabolo in inferni supplicio cruciandus. Et ideo dum tempus est, et cum Dei adjutorio in nostra potestate consistit, unusquisque qui se malis operibus in sinistra esse cognoscit, priusquam de hac luce discedat, ad dexteram transire contendat, ut non cum sinistris audiat, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; sed ad dexteram inter agnos audire mereatur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 41, 34). Et ut haec omnia cum Dei adjutorio possimus implere, attentius de dandis eleemosynis cogitemus. Qualiter autem de sinistra transeatur ad dexteram, evidens et manifesta ratio demonstrat. Qui fuit ebriosus, sit sobrius; sit patiens qui fuerat iracundus; qui solebat res alienas rapere, incipiat etiam proprias pauperibus erogare; qui solebat maledicere, benedicat; qui solebat perjurare, etiam a juramento abstineat; qui consueverat detrahere, semper quod bonum est loqui studeat; qui fuerat invidus, pius esse contendat; qui erat superbus, sit humilis. Et hoc ordine semper contrariis studeamus sanare contraria, et destructis vitiis, virtutes festinemus struere. Et hoc ordine qui sunt in sinistra, transire conentur ad dexteram, ut ante tribunal aeterni Judicis quicumque talis esse voluerit, audire mereatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui (Ibid. XXV, 21). Ad quod vos Dominus perducere dignetur, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XVIII. De Moyse, I.
- 1.
Christus in Moyse figuratus. Ecclesia in filia Pharaonis. In lectione divina, fratres charissimi, quae nobis recitata est, audivimus, quod posteaquam sanctus Moyses natus est, propter metum Pharaonis missus sit in fiscellam scirpeam, et projectus in carectum fluminis. Si diligenter attendimus, fratres charissimi, sicut beatum Isaac et Jacob et Joseph, ita Moysen typum Christi praetulisse cognoscimus. Denique considerate diligentius, et videbitis quanta in illo sint figurata mysteria. Moyses a muliere Judaea nascitur, et a Pharaonis filia adoptatur. Filia enim Pharaonis Ecclesiam figuravit, quae exierat de domo patris sui, et veniebat ut lavaretur ad aquam. Pharao in diaboli typum accipitur: filia ejus, sicut dixi, Ecclesia intelligitur. Quod autem pater ejus diabolus antea fuerit, Dominus in Evangelio Judaeos increpans ait: Vos, inquit, ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Patrem ergo diabolum habuimus, non ex eo nascendo; sed nequitias illius imitando. Exierat ergo filia Pharaonis de domo patris sui, quae quamvis impium habuerit patrem, attamen ei dicitur per prophetam: Audi, filia, et vide; et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Qui dicit: Audi, filia, pater est. Et ille qui admonetur obliviscendus, 39.1777| pater nihilominus nominatur: ac si Deus pater admonet, ut diabolum patrem debeat derelinquere. Haec ergo est Ecclesia quae exiit de domo patris sui diaboli, et ad aquam, id est, ad aquam Baptismi festinavit, ut lavaretur a peccatis, quae in domo patris sui contraxerat. Denique statim viscera misericordiae accipere meruit, et collegit Moysen a parentibus suis projectum in flumine. Moyses ergo a matre sua projicitur, et a Pharaonis filia invenitur atque colligitur: et Christus Dominus a Synagoga, de qua natus est, repudiatur, et ab Ecclesia invenitur atque suscipitur.
- 2.
Ecclesia rursus in Aethiopissa Moysi uxore. Postquam autem crevit Moyses, abiit in regionem longinquam, et accepit Aethiopissam uxorem. Agnoscite, fratres, hoc non parvum esse mysterium. Aethiopissa illa ex Gentibus erat, quam beatus Moyses duxit uxorem; quia et Christus ex Gentibus sibi sociaturus erat Ecclesiam. Moyses dereliquit populum suum in longinquis regionibus, et Aethiopissae conjungitur: et Christus derelicto populo Judaeorum, de extremis regionibus Ecclesiae sociatur; illi utique quae dicit in Psalmis: A finibus terrae ad te clamavi (Psal. LX, 3). Audi ex persona Ecclesiae, in Canticis canticorum ait Ecclesia: Nigra sum et formosa (Cant. I, 4). Quid est, Nigra sum et formosa; nisi nigra per naturam, formosa per gratiam; nigra originali peccato, formosa Baptismi sacramento?
- 3.
In rubo Synagoga. Dum ergo pasceret Moyses oves soceri sui in deserto, apparuit ei Dominus in rubo, et dixit Moyses: Vadam, et videbo quare rubus ardet et non consumitur. Et appropinquanti dixit Dominus: Ne appropinques huc, sed solve corrigiam calceamenti tui; quia locus in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 3, 5). Rubus ille genus est spinarum. Ardebat enim, et non consumebatur. In rubo significata est Synagoga Judaeorum. Multo enim tempore in eis fervor et flamma sancti Spiritus fuit: et tamen ita contra Dei gratiam rebelles semper Spiritui sancto restiterunt, ut eorum peccata vel sacrilegia igne sancti Spiritus consumi non possent.
- 4.
Verba bona ex Deo, mala ex diabolo. Dixit autem Dominus ad Moysen: Veni, et mittam te in Aegyptum. Et respondens Moyses dixit: Domine, non sum eruditus, et tardus sum ad loquendum. Et ait illi Dominus: Ego aperiam os tuum, et instruam te quae oportet te loqui (Ibid., 10, et IV, 10). Beati sunt quorum os Dominus aperit, ut loquantur. Omnibus enim qui pro veritate, pro justitia, pro castitate, pro humilitate, pro misericordia loquuntur; sine ulla dubitatione os illorum non aperit nisi Dominus. Sicut e contrario qui de luxuria, de avaritia, de superbia, de rapinis, de scurrilitate vel nequitia assidue loquuntur; quis illorum os aperiat, non opus est dicere: potest hoc unusquisque sine ulla difficultate cognoscere. Et ideo, fratres charissimi, auxiliante Domino, bona jugiter cogitemus; ut os nostrum non crudelis adversarius, sed Deus pius aperiat. Ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc. VI, 45). Unusquisque nostrum cujus praesentiam susceperit in corde, ipsius verba proferre consuevit ex ore. Nostrum autem cor aperiatur Christo, et claudatur diabolo; ut in nobis impleatur illud quod de Domino et populo sancto scriptum est: Et habitabo, inquit, in eis, et inambulabo (Levit. XXVI, 12); et iterum, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Qui semper quod justum est loquitur, et Deus in illo habitat, et ipse in Deo.
- 5.
Virga Moysi, crucis mysterium. Dixit ergo Dominus ad Moysen: Quid est, inquit, quod in manu gestas? Et ille ait: Virga. Projice, inquit, eam in terram. Quam cum projecisset, versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses (Exod. IV, 2 et 3). Virga illa, fratres charissimi, crucis mysterium praeferebat. Sicut enim per virgam Aegyptus decem plagis percutitur; ita et per crucem totus mundus humiliatur et vincitur: et sicut Pharao et populus ejus per virgae sacramentum affligitur, ut ad serviendum Deo dimittat populum Judaeorum; ita 39.1778| et diabolus et angeli ejus per crucis mysterium fatigantur et premuntur, ut a Dei servitio revocare non possint populum Christianum.
- 6.
Manus Moysi. Quod autem misit Moyses manum suam in sinum suum, et protulit eam leprosam; et iterum misit, et protulit sanam, et carni reliquae similem (Exod. IV, 6 et 7), non otiose debemus accipere. In manu illa typus Synagogae vel Ecclesiae gerebatur. Sicut prior fuit populus Judaeorum, posterior Gentium; ita ante fuit Synagoga quam Ecclesia. Sed quia Ecclesia eligitur et Synagoga repudiatur; ideo in primis manus Moysi leprosa efficitur, et postea carni reliquae similis redditur: ac sic Synagoga propter infidelitatem leprosa relinquitur; Ecclesia quasi manus sana ad omne opus apta praeeligitur.
- 7.
Moyses prohibetur uxorem ducere secum in Aegyptum. Levavit ergo Moyses Sephoram uxorem suam, et veniebat in Aegyptum: et astitit Dominus contra eum, et volebat occidere eum (Exod. IV, 20, 24). Forsitan in hoc loco possumus intelligere, quod displicuerit Deo, quare Moyses tanta mirabilia facturus, uxoris impedimentum secum ducere vellet in Aegyptum. Unde datur intelligi, quod ex illo loco remiserit uxorem suam ad socerum suum. Nam in tantum sine illa descendit in Aegyptum, ut postea jam in eremo constituto Moysi ipsam uxorem suam, sicut legimus, Jetro cognatus suus adduxerit (Id. XVIII, 5, 8).
- 8.
Serpens ex virga. Quod autem virga projecta in terram versa est in serpentem, quid significet videamus. Serpens pro sapientia reputatur; sicut Dominus in Evangelio: Estote, inquit, prudentes, sicut serpentes (Matth. X, 16). Virgam crucem diximus figurasse. Crux ergo quae infidelibus stultitia esse creditur, sicut dicit Apostolus, Gentibus stultitia (I Cor. I, 23); posteaquam in terram missa est, id est, ad passionem Domini praeparata; versa est in serpentem, hoc est, in sapientiam: et in tantam sapientiam quae omnem mundi istius sapientiam devoraret; denique omnes serpentes quos magi incantationibus suis fecerant, deglutivit. Per virgam ergo Aegyptus flagellatur; et per crucem mundus vincitur, et diabolus superatur. Oremus ergo, fratres charissimi, ut et nobis Christus Dominus pro sua pietate concedat mundi hujus concupiscentiam vincere, et de diabolo et angelis ejus ante tribunal suum felicem victoriam reportare: cui honor est et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XIX. De Moyse, II.
- 1.
Flamma Spiritum sanctum, rubus Judaeos designat. Magna quidem sunt, fratres charissimi, et velut quaedam involuta mysteriorum Dei sacramenta: et quamvis omnia non possimus evolvere, breviter tamen quod possumus, Charitati vestrae suggerimus. Non fuit sine causa, fratres charissimi, nec sine aliqua significatione secreti, quod in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur (Exod. III, 2). Rubus enim spinarum genus est; nec in laude aliqua poni potest, quod peccatori homini terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est: Terra spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18). Nam et quod rubus non cremabatur, id est, flamma non comprehendebatur, non aliquid boni significare cognoscitur. In flamma enim intelligitur Spiritus sanctus: in rubo et spina significatur Judaeorum populus, durus atque superbus. Flamma enim illa sine dubio boni aliquid significabat, in qua vel angelus, vel Dominus apparebat. Denique quando venit Spiritus sanctus super Apostolos, visae sunt illis linguae divisae velut ignis (Act. 39.1779| II, 3). Utinam et nos comprehendat ignis iste; ne nos duros inveniat, et concremare non possit. Oremus potius ut in nos ardeat ignis iste, et peccatorum nostrorum spinas perimat atque consumat.
- 2.
Ignes duo, charitatis et cupiditatis. Duo enim sunt ignes: est ignis charitatis de Spiritu sancto, est et ignis cupiditatis. Ille comburit omne quod malum est; iste consumit omne quod bonum est. In anima enim ubi ignis charitatis arserit, omne malum consumit; sicut e contrario in quo ignis cupiditatis accensus fuerit, nihil quod bonum est remanebit. Et ideo unusquisque currat ad conscientiam suam, et si in se sentit qualemcumque scintillam compunctionis accensam bonis operibus, gratiam in se misericordiae divinae custodiat, et ignem compunctionis accendat; illum ignem de quo Dominus dixit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? Qui vero in se flammam cupiditatis ardere cognoverit, cum Dei adjutorio totis viribus elaboret exstinguere cupiditatem, accendere charitatem. Quidquid enim boni fecerit homo in quo cupiditas ardet, sine mora aliqua periturum est: sicut e contrario si aliquas negligentias admiserit in quo ignis fuerit charitatis, sine dilatione consumet, et dominari penitus non permittet. Populus enim Judaeorum zeli vel cupiditatis incendio cremabatur: et ideo rubus ille significabat populum, qui Deo reluctabatur; Judaeorum utique populum spinosum, de quo scriptum est: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai. V, 2). Ad ipsum enim populum Moyses mittebatur: et ideo rubus ardebat, et non cremabatur, quia duritia Judaeorum, sicut dixi, Legi reluctabatur; nam si ille populus spinis non sociaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur.
- 3.
Moysi et Josue praecipitur solvere corrigiam calceamenti. Clamavit ergo Dominus ad Moysen: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Hoc quod beato Moysi, etiam successori suo Josue, quando illi Dominus apparuit, legitur fuisse praeceptum. Quando enim vidit virum contra se stantem evaginato gladio, dum quis esset inquireret, respondit ei: Ego sum princeps exercitus Domini; et nunc venio. Et subjungens ait: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est (Josue V, 13-16). Rogo vos, fratres charissimi, ut secundum sanctam consuetudinem vestram attentius adhibeatis audire quod ex hac re antiquorum Patrum revelatione cognovimus. Et quia res ad intelligendum difficilis est et obscura, patienter accipite: quia nobis necesse est aliqua frequenter repetere, quo facilius ea vestris possimus sensibus intimare.
- 4.
Quare illud utrique praeceptum. Quid per terram sanctam significetur. Judaeis ex Lege praeceptum fuerat, ut si quis sine filiis de hac luce discederet, uxorem ejus germanus suus acciperet; et quanti ex eis filii nascerentur, defuncti fratris nomine censerentur, et non adscriberentur illius filii qui genuerat, sed illius cujus relictam acceperat. Ob quam rem plures ex populo nolentes filios suos alterius nomine appellari, non acquiescebant accipere relictas fratrum suorum: et quicumque se excusare voluisset, ducebatur in portam, et veniens fratris sui relicta excalceabat eum, et exspuebat illi in faciem, et appellabatur Domus discalceati; ac sic illi qui non futurus erat sponsus, solvebantur corrigiae calceamenti ejus; qui enim acquievisset, omnino non solvebantur (Deut. XXV, 5-10). Hoc ideo dixi, fratres charissimi, ut si totum non possumus, conemur intelligere quae causa fuerit, ut Moysi et Josue diceret Dominus: Solve corrigiam calceamenti tui: locus enim in quo stas, terra sancta est. Quare hoc dictum est eis, nisi quia non erant legitimi sponsi? Sponsus enim legitimus Ecclesiae catholicae alius esse non poterat nisi Christus, de quo dicit Apostolus, Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2); et de quo Psalmista 39.1780| multo ante praedixerat, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Beatus quoque Joannes Baptista evidentissime de eo locutus est, dicens: Qui habet sponsam, sponsus est. Hoc utique de Christo dixit: de se autem quid dixit? Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Et ut evidentius Christum Dominum esse legitimum sponsum ostenderet, ait: Hic est cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Id. I, 27). Quare corrigiam calceamenti ejus non praesumebat solvere? Quia noverat eum legitimum esse sponsum Ecclesiae. Moyses enim et Josue jubentur calceamenta solvere, quia figurabant sponsum, et sponsi ipsi non erant. Denique videte quid ad Moysen vel Josue dixerit Dominus: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est. Numquid hoc, fratres charissimi, secundum litteram intelligi potest? Unde enim terra illa quam calcabant, poterat esse sancta, quae sine dubio similis erat terrae reliquae? Sed diligenter attendite quid fuerit dictum, Locus enim in quo stas, terra sancta est. Hoc est dicere, Christus cujus figuram portas, et cujus typum habere videris, terra sancta est. Vere terra sancta est caro Domini nostri Jesu Christi, per quem sanctificata sunt omnia coelestia atque terrestria, de quo dicit Apostolus: Pacificans per sanguinem suum quae in coelis sunt et in terra (Coloss. I, 20).
- 5.
Apostoli fratres Christi uxorem defuncti acceperunt. Ideo ergo, fratres charissimi, sicut supra dixi, qui noluisset uxorem defuncti fratris sui accipere, discalceabatur, et exspuebatur in faciem; qui vero acquievisset relictam defuncti fratris accipere, filii qui nascebantur, non illius qui generabat, sed illius qui defunctus erat, nomine appellabantur: quam rem in Apostolis videmus esse impletam. Nam defuncto fratre, id est, mortuo Christo, qui dixerat: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10); uxorem ejus, id est, Ecclesiam Apostoli susceperunt. Sic enim Apostolus Paulus dicit: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et tamen quicumque per doctrinam Apostolorum de Ecclesia nati sunt, nec Petriani, nec Pauliani, sed Christiani sunt appellati: ut figura illa compleretur quae de uxore defuncti fratris fuerat in Lege praemissa. Infelices vero haeretici non ita fecerunt; sed quasi crudelissimi pervasores, rapientes uxorem defuncti fratris sui, et per partes lacerantes et scindentes Ecclesiam, omnes qui per sacramentum Baptismi generantur, impudentissima fronte non Christi, sed suo nomine appellari populos voluerunt. Denique in Ecclesia catholica defuncti, id est, Christi nomine omnes qui nati fuerint appellantur Christiani. In haereticis vero alii Donatistae, alii Manichaei, alii Ariani, alii Fortiani dicuntur. Sed quia duces haereticorum sponsi legitimi non fuerunt; non Christi, sed suum nomen populis imposuerunt.
- 6.
Auditores, qualiacumque praedicator intimet, attentius perscrutentur. Et ideo rogo, fratres, ut mihi indulgeat sancta Charitas vestra, quia dum ex eo quod Moysi dictum est, Solve corrigiam calceamenti tui, qualemcumque vobis intelligentiam insinuare conatus sum, productiori vos forte sermone quam debui, videor fatigasse. Et licet non sit quod in hoc sermone placere possit, vel votum ac desiderium nostrum Charitati vestrae credo quod displicere non debeat, qui expositionem tantae rei, etsi ut dignum est, expedire non potui: contendo tamen velut lineas quasdam et qualiacumque indicula vestris sanctis sensibus intimare, quae vos attentius perscrutantes etiam melius quam nos suggerimus, Christo inspirante, meditari possitis
- SERMO XX. De decem plagis Aegyptiorum. Exod. cap. VII-XII.
39.1781|
- 1.
Moyses Lex intelligitur. Virga crux Christi. Moyses ad Aegyptum veniens, fratres charissimi, defert et virgam, qua castigat et verberat Aegyptum decem plagis. Moyses Lex intelligitur, quae data est huic mundo, ut eum decem plagis, id est decem mandatis quae in Decalogo continentur, corripiat et emendet. Quod autem Lex Moyses intelligi possit, Dominus in Evangelio dixit: Habent Moysen et Prophetas (Luc. XVI, 29); id est, Legem et Prophetas. Virga vero per quam Aegyptus subjicitur et Pharao superatur, crucis Christi imaginem praeferebat, per quam mundus hic vincitur, et princeps hujus mundi cum principatibus et potestatibus triumphatur. Quod autem virga projecta fit draco vel serpens, et devorat Aegyptiorum serpentes; serpens pro sapientia ponitur, sicut scriptum est: Estote prudentes, sicut serpentes (Matth. X, 16). Idcirco virga Moysi, id est, crux Christi, posteaquam ad terras descendit, id est, posteaquam ad credulitatem et fidem hominum venit, conversa est in sapientiam, et tantam sapientiam quae omnem Aegyptiorum, id est, hujus mundi sapientiam devoraret.
- 2.
Plagae Aegyptiorum. Sanguis. Ranae. Cynomia. Mors animalium. Ulcera et vesicae. Tonitrua. Locustae. Tenebrae. Mors primogenitorum. Quod vero aquae fluminis vertuntur in sanguinem, satis convenienter aptatur ut fluvius cui Hebraeorum parvulos crudeli nece tradiderant, auctoribus sceleris poculum sanguinis redderet, et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali caede maculaverant, potando sentirent. Secunda vero plaga in qua inducuntur ranae, indicari figuraliter arbitror carmina poetarum; qui inani quadam et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo huic deceptionis fabulas intulerunt. Ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. Post hoc sciniphes producuntur. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aera volitans; sed adeo subtile est et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, eludat: corpus tamen cui insederit, acerbissimo terebrat stimulo; ita ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animalis genus dignissime puto arti philosophiae vel haereticorum calliditati comparari, quae minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat, nec intelligat unde deceptus sit. Quarto quoque in loco cynomyia, id est, musca canina inducitur, quae Cynicorum sectae merito comparatur, qui ad reliquas deceptionis suae improbitates, etiam voluptatem et libidinem summum praedicant bonum. Quoniam igitur per haec singula prius deceptus est mundus, adveniens sermo et Lex Dei hujuscemodi eum correptionibus arguit, ut ex qualitate poenarum qualitates proprii agnoscat erroris. Quinto in loco animalium nece vel pecudum Aegyptus verberatur. Vecordia in hoc arguitur stultitiaque mortalium, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris non solum hominum, sed et pecorum. Unde justo judicio factum est, ut in quibus cultum credebant inesse divinum, in his viderent miseranda supplicia. Ulcera post haec et vesicae cum fervore, sexto in verbere producuntur: et videtur mihi, quod in ulceribus arguatur dolosa et prurulenta malitia, in vesicis tumens et inflata superbia, in fervore irae ac furoris insania. Huc usque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur. Post haec vero verbera veniunt de supernis voces et tonitrua, et grando, et ignis discurrens 39.1782| in grandine. Videte temperamentum divinae correptionis. Non cum silentio verberat; sed dat voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit culpam suam mundus castigatus agnoscere: dat et grandinem, per quam tenera adhuc vastentur nascentia vitiorum: dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos peccatorum, quos debeat ignis ille depascere, de quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). Per hunc enim incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. Quod autem locustarum octavo in loco fit mentio, puto per hoc genus plagae aut detrahentis, aut semper a se discordantis humani generis inconstantiam designari. Locusta enim cum regem non habeat, sicut Scriptura dicit, una acie ordinatum ducit exercitum (Prov. XXX, 27): homines vero cum rationabiles a Deo facti sint, neque semetipsos ordinate regere potuerunt, neque Dei regis patienter moderamina pertulerunt. Nona plaga tenebrae sunt: sive ut mentis eorum caecitas arguatur, sive ut intelligant divinae dispensationis et providentiae obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus, sicut Psalmista dicit, tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12): quas superbi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum devoluti sunt tenebras. Ad ultimum, primogenitorum infertur interitus. Primogenita Aegyptiorum non incongrue principatus et potestates mundi hujus, id est, diabolus et angeli ejus intelliguntur, quos in adventu suo Christus destruxisse dicitur, id est, captivos duxisse, et triumphasse in ligno crucis suae. Possumus primogenita Aegyptiorum accipere etiam omnes auctores et inventores falsarum quae in hoc mundo sunt religionum, quas Christi veritas cum suis exstinguit auctoribus.
- 3.
Recapitulatio supra dictorum. Et ut haec quae dicta sunt, tenacius vestrae memoriae inhaereant, et ea velut munda animalia in ore cordis revolvere, et spiritualiter ruminare possitis, breviter recapitulationem facimus. Quod enim in prima plaga aquae convertuntur in sanguinem; significantur doctrinae philosophorum, quae parvulos sensu decipiunt. Quod vero in secunda plaga multitudo ranarum; intelliguntur in eis carmina poetarum, quae nullis unquam prodesse potuerunt. In tertia plaga sciniphes, id est, muscae minutissimae producuntur, gravissimo stimulo corpora compungentes; et in eis philosophiae artis astutia, et infelicium haereticorum venena vel commenta subtilissima designantur. Quarta plaga musca canina inducitur; et Cynicorum doctrinae merito comparatur, qui inter reliqua mala libidinem summum praedicant bonum. Quinto loco animalia occiduntur; et significatur in hoc vecordia vel stultitia hominum. Sexto loco ulcera, pustulae et vesicae cum fervore mittuntur: in ulceribus arguitur dolosa et prurulenta malitia; in vesicis, tumens et inflata superbia; in fervore, irae ac furoris insania. Postea vero septimo loco tonitrua et voces de coelo mittuntur, simul et grando vel ignis: in vocibus et tonitruis agnoscitur doctrina coelestis; in grandine, disciplina quam accipiunt peccatores; in igne, gratia sancti Spiritus, per quam libidinum voluptates et peccatorum tribuli consumuntur. Octava plaga locustae introducuntur, animal dente noxium; et significatur in eis superbia hominum malignorum, qui se invicem falsis testimoniis et proditionibus persequuntur. De quibus Apostolus dicit: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Galat. V, 15). Nona plaga tenebrae inducuntur; per quas caecitas mentis vel cordis arguitur. Decima plaga primogenita percutiuntur; in quibus aut spirituales nequitiae, aut originalia peccata intelligi possunt, quae veniente Christo per mysterium crucis et gratiam Baptismi deleri vel exstingui manifestissime comprobantur. Haec ergo, fratres charissimi, 39.1783| quae illo tempore per figuras et imagines legimus facta, gaudeamus et gratias Deo agamus, quia in nobis per ejus misericordiam et sentimus et videmus esse completa: regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXI. De decem Plagis et decem Praeceptis. Exod. cap. VII-XII; et cap. XX, V\. 3, 17.
- 1.
In plagis vulnera, in praeceptis medicamenta. Non est sine causa, fratres dilectissimi, quod praeceptorum Legis Dei numerus cum plagarum numero, quibus Aegyptus percutitur, exaequari videtur. Nam sicut decem praecepta sunt Legis, quibus ad cultum Dei populus admonetur; ita decem plagae leguntur, quibus superbia Aegyptiorum affligitur. Consideremus ergo, cur et ibi decem praecepta, et hic decem plagae memorentur. Ideo sine dubio, quia et in illis erant vulnera, et in istis medicamenta; et opus erat ut tam periculosis decem plagarum vulneribus, decem praeceptorum medicamina subvenirent. Unde rogo vos, fratres, nolite hoc otiose accipere; quia si auxiliante Deo diligenter attenderitis, poteritis agnoscere decem illa praecepta illis decem plagis per ordinem contra se esse contraria. Nam de primo praecepto prima plaga percutitur, de secundo secunda, de tertio tertia, et sic usque ad decimum numerum pervenitur.
- 2.
Aqua in sanguinem vertitur, quia sensus impiorum obtenebratur. Primum praeceptum est in Lege de uno Deo. Non erunt, inquit, tibi alii dii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum, aqua in sanguinem conversa. Compara primum praeceptum primae plagae. Deum unum ex quo sunt omnia, in similitudinem aquae accipe, ex qua generantur universa. Ad quam autem rem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est igitur conversio aquae in sanguinem, nisi quia illi, qui credere in Deum noluerunt, sicut dicit apostolus Paulus, Obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22)? Aqua ergo in sanguinem vertitur; quia sensus Aegyptiorum obscurus et tenebrosus efficitur. Et justo Dei judicio factum est, ut de illo fluvio sanguinem biberent, in quo Hebraeorum parvulos necare consueverant.
- 3.
Ranae, philosophi vel haeretici. Secundum praeceptum est, Non assumes nomen Dei tui in vanum. Qui enim accipiet nomen Dei sui in vanum, non mundabitur. Nomen Domini Jesu Christi veritas est. Ipse enim dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Et quia veritas mundat, vanitas inquinat; videamus huic secundo praecepto contrariam plagam. Quae est ista secunda plaga? Ranarum abundantia. In ranis haeretici intelliguntur atque philosophi. Habes congruenter significatam philosophorum vel haereticorum vanitatem, si consideres ranarum loquacitatem. Philosophi enim vel haeretici, quia in Christo omnia falsa 39.1784| esse dicunt, ranae sunt clamantes in paludibus limosis: superbiam enim, inanes contentiones, et strepitum vocis habere possunt; doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Qui enim christianae veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibus.
- 4.
Sabbatum spirituale. Sciniphes, inquieti et turbulenti. Tertium praeceptum est, Memento, inquit, diem sabbati sanctificare. In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, scilicet requies cordis, tranquillitas mentis, quam facit bona conscientia. Ibi enim est sanctificatio, quia ibi est Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est, quietem. Super quem, inquit Dominus, requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Inquieti ergo resiliunt a Spiritu sancte, rixarum amatores, calumniarum semitores, inquietudine sua non admittunt ad se quienatores, contentionis magis quam charitatis amatem sabbati spiritualis. Spirituale enim sabbatum non observant, nisi illi qui se ita temperate operibus terrenis accommodant, ut tamen lectioni et orationi, etsi non semper, certe vel frequenter insistant, secundum illud Apostoli, Attende lectioni et doctrinae (I Tim. IV, 13); et iterum, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17). Qui enim tales sunt, quotidie spiritualiter sabbatum colunt. Qui vero inquieti sunt, et jugiter terrenis actibus implicantur, de quibus scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros; sabbatum, id est, requiem habere non possunt. Contra istorum inquietudinem dicitur, ut tanquam sabbatum habeant in corde et sanctificationem Spiritus Dei. Esto, inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V, 13). Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidem in corde tuo per corruptionem volantis phantasmatis ad similitudinem muscarum inquietantis, vel compungentis te. Deum intellecturus es dicentem tibi: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis videre quod non potes? Attendite tertiam plagam huic tertio praecepto contrariam. Sciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo, muscae minutissimae, inquietissimae, inordinate volantes, in oculos irruentes, non permittentes homines quiescere, dum abiguntur, et irruunt dum expulsae iterum redeunt. Quales sunt istae muscae, tales sunt homines inquieti, qui sabbatum spiritualiter observare, id est, bonis operibus studere, et lectioni vel orationi insistere nolunt. Talia sine dubio sunt phantasmata cordis contentiosorum: et quomodo corpus humanum ab istis muscis affligitur; ita cor istorum diversis cogitationibus inquietatur atque compungitur. Tenete praeceptum, cavete plagam.
- 5.
Cynomia, parentum contemptor. Sequitur quartum praeceptum, Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria est quarta plaga Aegyptiorum κυνομυῖα, id est, musca canina; graecum enim vocabulum est. Qui enim parentes honorare dissimulat, musca eum canina, id est, nequitia diaboli, spiritualiter affligit et cruciat: caninum est enim parentes non cognoscere; nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt, non agnoscuntur.
- 6.
Moechus mutatur in pecus. Quintum praeceptum est, Non moechaberis. Quinta plaga, mors in pecora. Omnis enim qui aut uxore propria intemperate, excepto desiderio filiorum, utitur; aut certe, quod est crimen gravissimum, qui uxori aut filiae alienae, aut ancillae vel suae vel alterius insidiatur, victus cupiditate bestiarum, tanquam amisso homine erit pecus; non quasi conversus in naturam pecoris, sed in forma hominis similitudinem pecoris habens, qui non vult audire Deum dicentem, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et illud, Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis 39.1785| (Psal. XLVIII, 13). Sed si pecus esse non times, vel mori sicut pecus time. 7. Ardor bonus et ardor malus. Sextum praeceptum, Non occides. Sexta plaga, pustulae in corpore, et vesicae bullientes et scaturientes incendia ulcerum de favilla fornacis. Tales sunt animae homicidales: ardent ira; quia per iram homicidii fraternitas perit. Ardent homines iracundia, ardent et gratia. Nam et qui vult subvenire, fervet, et qui vult occidere, fervet: ille praecepto, iste morbo; ille bonis operibus, iste saniosis ulceribus. O si possemus videre animas homicidarum, sine dubio plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. 8. Lucrum injustum. Fames animae et corporis. Sequitur praeceptum septimum, Non furaberis: et plaga septima, grando in fructibus. Quod per furtum contra Dei praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Verbi gratia, qui furatur, acquirit vestem, sed coelesti judicio perdit fidem: ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum; lucrum sua caecitate, damnum de Domini nube. Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, justo judicio Dei intrinsecus grandinantur. O si possent fures aut raptores aspicere agrum cordis sui, profecto lugerent et plangerent, dum ibi non invenirent quod in os animae mitterent; etiamsi in furto suo invenirent, quod gutturis aviditate sorberent. Major est fames animae quam corporis, major fames, periculosior plaga, et gravior mors. Quod pejus est, multi per istam famem animae mortui ambulant, et viventes portant funera sua. Vivere quidem videntur in corpore; sed malis actibus mortui probantur in anima. Et multi in anima famelici, de vanis deliciis gloriantur. Denique bonum Christianum Scriptura intus esse divitem dicit: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 4); non ante homines, sed ante Deum, ubi Deus videt. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt, furaris; et ubi Deus videt, justo judicio grandinaris? 9. Locusta, detractor. Octavum praeceptum est, Falsum testimonium non dices. Octava plaga, locusta, animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo, et consumere mentiendo? Et ideo nos admonet Apostolus, ne nos falsis criminibus appetamus: Si, inquit, mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini (Galat. 5, 15).
- 10.
Actus matrimonii quando non sine peccato. Adulteri furore excaecantur. Nonum praeceptum est, Nonconcupisces uxorem proximi tui. Nona plaga, densae tenebrae. Si enim peccatum est uxorem propriam, excepta causa filiorum, agnoscere; quale putas peccatum est, non solum in sua peccare, sed et alienam appetere? Vere densae sunt tenebrae: nihil enim sic dolet in corde patientis, quo modo si uxor illius appetatur; et qui hoc facit alteri, nihil est quod sic velit pati. Alia mala solent homines patienter excipere; hoc autem nescio utrum unquam inveniri potuerit, qui tolerabiliter ferret. O quam densas tenebras patiuntur qui talia faciunt et talia concupiscunt! Vere excaecantur furore horribili: furor enim indomitus est, alienam uxorem commaculare velle atque polluere.
- 11.
Haereditatem ambientes alienam. Primogenita cordis fides. Decimum praeceptum est, Non concupisces ullam rem proximi tui. Huic mandato plaga contraria est decima, mors primogenitorum. Omnes res quas habent homines, haeredibus servant; et in haeredibus nihil primogenitis charius. Qui volunt res alienas tanquam juste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus: quid enim tam justum videtur, quam rem sibi derelictam possidere? Dicit enim aliquis: Dimissum est mihi; testamentum lego. Nihil videtur justius ista voce. Tu laudas quasi jure possidentem, 39.1786| Deus damnat injuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem fieri: non ergo vis ut habeat suos haeredes, in quibus nihil est charius primogenitis? Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo res alienas, id est, quae tibi jure non debentur, quasi juris umbra perquiris. Perdis ergo primogenita tua. Sed facile est quidem, fratres, corporaliter perdere primogenitos; mortales enim sunt homines, sive ante parentes sive post parentes morituri moriantur: istud molestum est, ne per hanc occultam et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenita cordis nostri fides est; nemo enim bene operatur nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales; sed inter istos tibi primogenita fides est. Quisquis rem alienam occulte concupiscit, internam fidem perdit. Erit enim primum sine dubio simulator obsequens non charitate, sed fraude, veluti amans eum a quo se cupit fieri haeredem. Amare se dicit eum quem mori desiderat, et ut rerum ejus se videat possessorem, optat ut proprium non relinquat haeredem.
- 12.
Adhortatio. Haec, fratres, comparatio, et quodam modo contrarietas decem praeceptorum et decem plagarum cautos nos faciat, ut habeamus securi res nostras in praeceptis Dei: res, inquam, nostras interiores, et in arca conscientiae nostrae repositas. Ipsi sunt thesauri nostri, quos nobis nec fur, nec latro, nec vicinus malus poterit aliquando auferre, ubi nec tinea nec rubigo est metuenda. Istae sunt enim verae divitiae, id est, bona conscientia, justitia, misericordia, castitas atque sobrietas. Qui talibus rebus plenus est, dives erit, etiamsi de naufragio nudus exierit. Sed haec si diligenter attenditis, et quae sunt mala fugere, et quae bona sunt volueritis auxiliante Deo exercere, eritis populus Domini, et de iniqua Aegyptiorum societate, id est, spiritualium nequitiarum persecutione liberati, ad terram repromissionis poteritis feliciter pervenire: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXII. De eo quod scriptum est, Induravit Dominus cor Pharaonis. Exod. cap. IX, V\. 12.
- 1.
De Pharaonis induratione Quoties lectio illa recitatur, fratres charissimi, in qua frequenter audimus cor Pharaonis Dominum indurasse, non solum laicis, sed etiam aliquibus clericis solet scandalum generare. Dicunt enim aliqui inter se: Cur iniquitas illa Pharaoni imputatur, cum Dominus cor illius indurasse referatur? Et quia de hac re immundissimi Manichaei sacrilego furore Scripturam veteris Testamenti reprehendere solent; rogo vos, fratres, diligenter attendite, quia etsi non quantum debemus, certe vel quantum possumus, breviter volumus Charitati vestrae suggerere, qualiter obdurationem illam debeatis accipere.
- 2.
Obduratio cordis ex desperatione. Indurat Deus per patientiam, non per potentiam. Primo hoc fideliter et firmiter credat Dilectio vestra, quia nunquam Deus deserit hominem, nisi prius ab homine deseratur. Cum enim semel et secundo et tertio unusquisque gravia peccata commiserit; exspectat tamen illum Deus, sicut per prophetam dicit, ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Cum vero in peccatis suis coeperit permanere, de multitudine peccatorum nascitur desperatio, ex desperatione obduratio generatur. 39.1787| Dum homines negligentes in primis despiciunt peccata sua, quia parva sunt; crescentibus minutis peccatis adducunt etiam crimina, et cumulum faciunt et demergunt. Quod cum factum fuerit, impletur hoc quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). De talibus Apostolus dicit: Ignoras quod patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II, 4, 5). Et de tali obduratione etiam alibi legimus: Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadit praeceps. Et iterum de corrigendo filio Scriptura dicit: Tunde latera filii tui, dum infans est; ne induret, et non consentiat tibi (Eccli. XXX, 8, 12). Ista enim testimonia Scripturarum ideo Charitati vestrae insinuare volumus, ut intelligatis, quia obduratio non Dei potentia compellente perficitur, sed Dei remissione vel indulgentia generatur: ac sic Pharaonem non divina potentia, sed divina patientia credenda est obdurasse. Denique quotiescumque eum Dei plaga percussit, afflictus poenituit. At ubi ei remissionem divina indulgentia dedit, iterum se in superbiam elatus erexit. Hoc ergo definitissime credite, fratres, et hoc intelligite, quia quoties Dominus dicit, Ego indurabo cor Pharaonis; non aliud intelligi voluit, nisi, Ego suspendam plagas meas et flagella, unde eum per indulgentiam meam contra me obdurari permittam.
- 3.
Altera objectio de eodem argumento. Sed forte aliquis dicat, quare illum Deus parcendo indurari fecerit, et quare flagella removerit. Hoc loco securus ego respondeo, Ideo Deus toties flagella removit, quia Pharao pro ingenti cumulo peccatorum suorum, non tanquam filius ad emendationem meruit corripi, sed tanquam hostis permissus est indurari. Tantae enim illius iniquitates praecesserant, et Deum toties sacrilego ausu contempserat, ut in illo impleretur quod de talibus Spiritus sanctus dixit: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 5-7). Ecce qualiter obduratur, qui ad correctionem castigari a Domino non meretur. De illis autem quos indurari Dei misericordia non permittit, quid scriptum est? Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); et iterum, Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19); et iterum, Quem enim diligit Dominus, corripit (Prov. III, 12). De hac obduratione etiam propheta ex persona populi ad Dominum clamat, dicens: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te (Isai. LXIII, 17). Quod utique non est aliud, nisi, Deseruisti cor nostrum, ne converteremur ad te. Quam rem multis praecedentibus sacrilegiis in populo Judaeorum impletam esse cognovimus.
- 4.
Induratio ex gratiae absentia sequitur. Nemo ergo cum Paganis aut Manichaeis Dei justitiam reprehendere aut culpare praesumat: sed certissime credat, quod Pharaonem non Dei violentia, sed propria iniquitas et indomabilis superbia contra Dei praecepta toties fecerit obdurari. Quid est autem quod dixit Deus, Ego indurabo cor ejus; nisi, Cum ab illo ablata fuerit gratia mea, obdurabit illum nequitia sua? Et ut hoc evidentius possit agnosci, aliquam similitudinem de rebus visibilibus Charitati vestrae proponimus. Sicut enim quoties nimio frigore aqua constringitur, solis calore superveniente resolvitur, et discedente eodem sole iterum obduratur: ita nimirum peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum eis iterum calor divinae misericordiae supervenerit, resolvuntur; ille utique calor de quo scriptum est: Non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quod etiam erga Pharaonem impletum esse cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, contra Deum se obduratus erexit; quoties vero afflictus est, humiliter supplicavit. 39.1788| 5. Cur Deus non omnes misericorditer flagellet. Qua ratione dicatur indurare. Quare autem Dominus noster non omnes ita misericorditer flagellat, ut nullum contra se obdurari permittat? Aut illorum iniquitati qui obdurari merentur, adscribendum est, aut ad inscrutabilia Dei judicia referendum, quae plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta. Nobis ergo sufficiat pie et humiliter credere illud quod Apostolus dixit, Numquid iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14); et illud quod in cantico consuevimus psallere, Deus fidelis, in quo non est iniquitas (Deut. XXXII, 4). Unde, sicut jam superius suggessi de Pharaone, hoc sine aliqua dubitatione credamus, quod eum non tam Dei potentia quam Dei patientia fecerit obdurari. Quam rem etiam ipso confitente evidenter agnoscimus. Sic enim ipse cum castigaretur, justitia compellente professus est: Dominus justus, ego autem et populus meus impii (Exod. IX, 27). Qua ergo conscientia christianus Deum injustum esse conqueritur, quem justum etiam rex impius confitetur? Nam in tantum non eum Deus irrevocabiliter obduravit, ut post decem plagas populum Dei non solum dimitteret, sed etiam exire compelleret. Quod enim decem plagis percussus fecisse legitur, post primam castigationem implere potuisse cognoscitur. Quam rem etiam circa vernaculos nostros exercere consuevimus, quos nimis delicate aut satis remisse nutrimus, vel quibus frequenter peccantibus indulgemus. Cum enim pejores de ipsa remissione redduntur, solemus eis exprobrantes dicere: Ego te talem feci; ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi. Et haec non ideo dicimus, quod ex voluntate nostra in tantam sint superbiam devoluti; sed quia magis de bonitate vel indulgentia nostra fuerint obdurati. Ita et Deus de Pharaone fecisse dignoscitur: dum ab illo ineffabili benignitate plagas suspendit, ille obdurato corde contra Deum superbus erigitur. 6. Quoties peccavimus, eleemosyne vel poenitentiae medicamentum animae vulneribus apponere festinemus. Ego vobis, fratres charissimi, haec suggerendo quasi indicula quaedam directa et obscura insinuare curavi: vos vero si pio et fideli animo, sicut consuevistis, Scripturae divinae sacramenta respicitis, Domino donante, plenius quid rei veritas habeat, cognoscetis. Nos vero, fratres charissimi, qui in veritate agnoscimus, quod ex multitudine peccatorum desperatio nascitur, et ex desperatione obduratio generatur, secundum illud quod supra dictum est, Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3): quoties nobis aliqua peccata subrepserint, sine ulla mora medicamentum eleemosynae vel poenitentiae festinemus animarum nostrarum vulneribus providere. Utiliter enim malagma calidis adhuc vulneribus apponitur, et cito ad sanitatem vulnus reducitur, quod putrescere longa abusione non sinitur. Et ideo quotiescumque delinquimus, peccata nostra judices nos sentiant, non patronos; accusatores suos, et non defensores esse cognoscant; secundum illud quod scriptum est: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Tu agnosce, et Deus ignoscit. Nam quo pacto Deus dignetur ignoscere, quod in se homo dedignatur agnoscere? Quomodo enim si aliqua plaga aut aliquod vulnus in corpore nostro supervenerit, sine aliqua mora medicum requirimus, et medicamenta apponere festinamus: ita et in animae vulneribus exercere debemus; ne forte si plus de corporis quam de animae salute solliciti sumus, injusto judicio ancillam dominae praeferentes, increpationem propheticam mereamur excipere: Homo, inquit, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Hoc enim nobis expedit, ut plus de animae quam de corporis incolumitate cogitemus, et imaginem Dei ita in nobis studeamus excolere, ut 39.1789| ante tribunal aeterni Judicis sine confusione venire possimus: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXIII. De Pharaonis saevitia et submersione. Exod. capp. 1, V. XIV.
- 1.
Pharaonis saevitia in Hebraeos. Aegyptiorum turmae inter maritimos fluctus alienum iter ingressae, aqua vindice puniuntur, ut illos in ditionem revocarent, qui Deum habebant peculiariter defensorem. Quos in medium marini alvei sinum desperata traxit audacia, inanis furor irae amplius provocabat insania; confundentibus et in naturam suam redeuntibus undis, graviter eos per diversa mox littus excepit, et insepultos bestiarum pastibus arena servavit. Elegerat Deus Moysen, qui Pharaonem virtutibus invitaret, signis et magnalibus admoneret, vindicta terreret, et territum severitate compesceret. Sed dicis: Quomodo posset liberari admonitus, qui jam Dei sententia trahebatur? Obdurabo, inquit, cor Pharaonis (Exod. VII, 3). Sententiam protulit, quam se facturum promiserat, non quam jam fecisse monstrabat. Obdurabo, inquit; non, Obduro. Aliud est facere, aliud est quod jam fecisse promittitur, nec tamen impletur, ut metu territi corrigantur. Consumi Hebraeos praecepit luto, latere, paleis denegatis, ut tandem afflicti, si bellum contingeret Aegyptiis, non valerent resistere civitati. Levantur ergo machinae usque ad coelum, turres eminent, et aptissime construunt fabricam: non quod deessent aedificia civitati; sed populum perire quaerebat, qui divino favore pollebat. Augetur populus dum opprimitur, et dum putat minui, quotidie crescit: plus insequitur, quasi posset vincere, quos divina majestas praedixerat esse victores.
- 2.
Idem tractatur argumentum. Inter haec praecepit vocari obstetrices, imperat ut Hebraearum si nati essent masculi, necarentur, et sexus inferior servaretur. O prodiga furoris audacia! Necdum natis poena mandatur, et ante principium vitae periculum concitatur. Cohibe, nefarie homo, insaniam tuam. Quos necdum vides, insequeris: quid scelestius? Nondum natos occidis. Servet ordinem feritas tua; nascantur ante, quos punias. Praestant tamen partum ministrae, noluerunt exercere ad perniciem, quod didicerant ad salutem, facilius Hebraeas mulieres quam Aegyptias parere dicentes; nec illis obstetricum ministeria sunt necessaria, quibus Deus provenit ad animas liberandas. O magnum humanitatis ingenium, et pium pro salute mendacium! Tantum timuerunt obstetrices Deum, ut praecepta regis contemnerent, et mulierum sacraria conservarent. Sed incredulus Pharao in alterum se nocendi aditum vertit, ut quod occulte antea tentaverat, in populis palam faceret; omnem Hebraeam masculinam prolem jussit occidi. Quod ubi ad aures matrum rumor advexit, pulsatum est planctibus coelum; et cum ab ipsis uberibus avulsa proles raperetur ad mortem, succedebat dolor vincens parturientis dolorem. Nulla tamen mater infelicior fuerat, nisi quae fecundior erat. Optabant tamen omnes steriles esse, quam fecundae parerent. Quid impie insanis? quid crudeliter saevis? Licet plurimis insontium mortes acerbas inferas, et animas miserorum crudeliter cremes, tibi necis augetur, et poenae non detrahitur meritum.
- 3.
Moysi nomen mysticum. Cum enim passim parvulorum corpuscula dejicerentur in flumine, Moysen manus excepit humana, quem pro totius vindictae causa quaerebant. Nam cum Pharaonis filia viridanti in ripa tremula posceret fluenti lavacra, invenit in loculo, quem pater non posset nutrire supplicio. Ad 39.1790| quem educandum in nutricem mater adducitur (Exod. II, 5); ad alendum occasio conjunxit affectum, quem regis diviserat metus. Novum miraculi genus, fecit misericordiam filia parricidae. Nam dum parvulum servat ignara, patrem decipit incauta. Dignum malitiae ejus sceleris erat, ut filiae provisione periret, qui genitrices interdixerat parturire. Competens processit divina vindicta, ut suis affectibus puniretur, et Moyses pro aliis exuendis exueretur. A fluctibus denique mystica lingua Moyses nomen accepit, et Pharaonis necem quam praeparaverat in nomine, in flumine maris invenit. Hic, operante virga, per medios fluctus ac si pulverulentos exhibet gressus, imperio suspensam in altitudine montium erigit undam, ut Dei plebem redderet salvam.
- 4.
Masculos pueros Hebraeorum in amnem projici jubet. Audistis nefariam crudelissimamque vocem durissimi Pharaonis: Masculos in amnem projicite, feminas vivificate. Jubet hostis in flumen parvulos projici, jubet innocentes crudeli morte necari. Non prohibet nasci, dum natos decernit occidi. Quos enim necdum vivere natura concesserat, eos sententia jam sustinet ad poenam. O nova et inaudita crudelitas! Ante judicium celebratur, quam reus ipse damnetur: ante sententia profertur, quam obnoxius sententiae demonstretur. Utique reorum mos est, ut reatus sui sententiam exspectare soleant. Nec enim reus potest ante damnari, quam ejus culpa coeperit manifestari. Hi vero nec rei nati, nec reatus sui sententiae merito mancipati. Nascebantur enim, non ut vitae salutis perciperent fructum, sed ut esset quos crudelitas saeculo faceret luctum. Nunc praecipis, quod factum deberes ulcisci. Non natorum pietas, non parentum dolor te flectit, qui inter infantium mortem parentumque dolorem, saevitiae tuae expleri sententiam gaudes. O parentum vota crudelia, laetitia luctibus immutata! Ad facinus profuit, quidquid in eorum felicitate processit. Gaudebat laetissimus hostis inter madentes omnium fletus. Quantae perierunt dolentium preces, quantae incassum effusae sunt lacrymae, quanti gemitus ululatusque multorum, cum parentes manibus natos exponi viderent, qui simile nihilominus mox facturi fuissent? Suos jam casus in aliis alii cernebant. Alii continentes filios suos, cum jam celare non possent, exponebant: alii mox editos exposuerunt, ne quanto retinerent tardius, tanto emitterent crudelius. Quanti pro filiis optaverunt mori? quanti sententiam contemnere voluerunt tyranni? Satiemus, inquiunt, eum, et nostro moerore ejus saevitiam repleamus. 5. Primogenitorum Aegypti justa percussio. Percutitur Aegyptus primogeniti affectu, ut ex sese cognoscerent, quantus dolor sit filiorum, qui necaverunt filios Hebraeorum. Percutitur, inquam, Aegyptus primogenitorum affectu, oriturque funestus clamor. Dignitas nullum excusabat, nec alium conditio opprimebat. Non servus ad obsequium, non dominus ad imperium. Non regem honor excusabat, nec inopem necessitas alienabat. Stabant Hebraei vindicta dominante illaesi quos non tantum propria salus laetos reddiderat, sed et hostium plaga laetiores effecerat. Exeunt laeti, exeunt securi, Domino protegente invicti. Tunc poenitet Pharao quod vivat, et evasisse eum tanta ejus scelera non sustinebant: ut qui in tantis plagis nullam emendaverat culpam, quae fuerat competens exquirebat. Jungit currus, exercitum praeparat, aciem dirigit; nemo relinquitur, qui salvari mereatur. Includuntur persequentibus Aegyptiis Hebraei inter mare et hostes, inter undas et gladios. Hinc mare spumat, inde arma coruscant: hinc aquarum, inde armorum strepitus. Sic operari Deus suis assuevit, ut ubi defecit humanum consilium, illic intercedat divinum adjutorium. 6. Mirabiliter Deus providet in suos. Quibus visis populus territus formidabat. Cum conspiceret rapidos cursus influere littoribus mare, volvente aequora flamine collisa laxare, mox universi exclamabant ad 39.1791| ducem Hebraeum: Dum Pharaonis dominio carere volumus, discrimen, inquiunt, invenimus; et cum voluntarie servire nolumus, ad periculum pervenimus: exhibes mala, quibus adhuc usque promittis; nec te interitus nostri auctorem intelligis, dum tantis malis obnoxium non agnoscis. Quibus Moyses sanctissimus ait: Ne formidetis, viri, estote fide armati, credite verbum quod sentietis futurum, credite victoriam vestram jam properare, et gentis furentis interitum. Non consentientibus ventis aquarum volumina imperfectis cursibus refrenantur, ne hostes vestros ante puniant quam jubentur. Statim divino jussu virgae ictu rumpitur mare, et divisis undis campos quos natura non noverat, exhibuit. Hiantibus undis freti, arcana et maris secreta declarat unda. Erigitur in cumulum pelagus, et murorum instar suspensos exhibet fluctus. Fit littus ubi fuerat pelagus, et limite recto via porrigitur, ubi populus Domini mirabiliter graderetur. His namque visis populus Domini propter se cuncta gesta cognovit, et jussu divino intrepidus introivit. Ambulabat, inquit, securus, Domino pugnante invictus. Sequitur Pharaonis exercitus aquarum supplicio periturus. Putabat illic posse se pugnare, ubi solus cum suis fuerat periturus. Sic itaque Dominus locutus est Moysi: Nunc advenit Aegypti interitus. Quos enim disperdere volui, supplicio hoc abolere disposui. Ad pristinum statum redeat maris, quod fuerat; ut salutem justis, interitum operetur injustis. Confestim jussu divino impetu facto Aegyptii rapiuntur, et ruina aquarum oppressi fluctu volvente in littore projiciuntur, ante mortui Aegyptii quam incolumes pervenirent Hebraei. Haec vindicta debebatur, ut citius periret, qui consequi denegavit salutem.
- SERMO XXIV. De via trium dierum. Exod. VIII.
- 1.
Transitus maris Rubri, Baptismi figura. Trina mersio. In lectionibus divinis, quae nobis praeteritis diebus recitatae sunt, audivimus Moysen dixisse Pharaoni, Viam trium dierum ibimus in desertum cum omni populo sacrificare Domino. Videamus, fratres dilectissimi, quid sit illud quod dixit Moyses, Viam trium dierum ibimus in desertum, et immolabimus Domino Deo nostro. Haec quidem volebat Moyses; sed contradicebat Pharao, et nolebat filios Israel a se longe discedere. Nolebat princeps hujus mundi exercitum Domini trium dierum sacramenta cognoscere; illa utique sacramenta, de quibus propheta dixit: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit (Osee VI, 3). Prima dies passio Domini Salvatoris est, secunda qua descendit ad infernum, tertia autem resurrectionis est dies. Et ideo in die tertia Deus antecedebat eos per diem in columna nubis, per noctem autem in columna ignis; duciturque populus per mare Rubrum. Tres enim dies non incongrue possumus dicere, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: quia et Pater dies est, et Filius dies est, et Spiritus sanctus dies est; et hi tres unus dies. Via trium dierum, qua exitur de Aegypto, recte intelligitur ille qui dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum. Ipse est via, per quam populus qui Deo conjungitur, de Aegypto, id est, de idolorum observatione educitur: et per mare Rubrum Christi sanguine rubicundum, et quodam modo jam tunc in mysterio consecratum, tanquam per Baptismi sacramentum Pharaone submerso, populus Dei eripitur. Et vere ita fit, fratres: quando in salutari lavacro tertio Christiani merguntur, tunc Aegyptii, id est originalia peccata vel actualia crimina, quasi in Rubro 39.1792| mari sepeliuntur; et filiis Israel pertranseuntibus ad Dei servitium, sola patiuntur peccata naufragium. Et si aliquis dubitet et putet non omnia peccata deleri per Baptismum, agnoscat et intelligat, quia quomodo nullus remansit Aegyptiorum, sic nihil remanet penitus peccatorum.
- 2.
Clamor sanctorum sine voce. Sed antequam mare Rubrum transiretur, clamavit Moyses ad Dominum. Quomodo clamat? Nulla ejus vox clamoris auditur; et tamen dicit ad eum Deus, Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Velim scire quomodo sancti sine voce clament ad Deum. Apostolus docet, Quia dedit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem, Abba, pater (Galat. IV, 6). Et alibi, Ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; et iterum, Qui autem scrutatur renes et cordo, scit quid desideret Spiritus; quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27). Sic ergo inspirante Spiritu sancto, apud Deum per silentium sanctorum clamor auditur.
- 3.
Crucis mysterium in virga. Aegyptium spiritualem quis exstinguit. Post haec jubetur Moyses virga percutere mare (Exod. XIV, 16). In virga mysterium sanctae crucis agnoscite. Et verum est, fratres: attendite enim et videte, quod nisi virga supra mare elevetur, populus Dei de Pharaonis potestate non tollitur. Sic est, fratres charissimi. Si sancta crux elevata non esset, Christianus populus in aeternum perisset. Elevata vero virga, id est, cruce erecta, cedit mare, cedunt et fluctus ejus: hoc est, vincitur mundus, et mundi istius potestates. Cogitur ergo fluctus in cumulum, et unda in semetipsa repressa curvatur. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Bonitatem Creatoris intellige. Si voluntati ejus obtemperes, si legem ipsius sequaris, ipsa tibi elementa etiam contra sui naturam servire compellit. Oremus ergo, fratres dilectissimi, ut Dominus noster quod de Aegyptiis fecit in mari Rubro, faciat in corde et in corpore nostro, ut det nobis virtutem et adjutorium Spiritus sancti, ut in nobis ipsis spirituales Aegyptios possimus exstinguere. Exstinguit namque spiritualem Aegyptium, qui non agit opera tenebrarum. Exstinguit Aegyptium, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit. Exstinguit Aegyptium, qui cogitationes sordidas et impuras vel depellit ex corde, vel omnino non recipit: sicut et Apostolus dicit: Assumentes scutum fidei, in quo possimus omnia tela maligni ignita exstinguere. (Ephes. VI, 16). Hoc ergo modo possumus hodie etiam Aegyptios videre mortuos et jacentes ad littus, submergi quadrigas eorum et equos. Possumus etiam Pharaonem videre submergi, si tanta fide vivamus, ut Deus pacis conterat satanam sub pedibus nostris velociter.
- 4.
Via trium dierum quid intelligatur. Via etiam trium dierum potest intelligi, bene cogitare, bene loqui, bene operari. Et revera qui hoc agit, et tota animi virtute custodit, non in nocte, sed in die ambulat; nec filius tenebrarum, sed filius lucis efficitur: et impletur in illo illud quod Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis ambulate (Id. V, 8). Quando fuimus tenebrae, fratres? Utique quando vias noctis ambulavimus, id est, quando malum cogitavimus, malum diximus, malum etiam operati sumus. Postea vero venientes ad Christum, per ipsius gratiam relinquamus opera tenebrarum, et bene cogitando, bene loquendo, bene operando, viam lucis currere festinemus. Istae ergo sunt tres viae, per quas pervenitur ad coelum: sicut et illae tres aliae sunt, per quas amatores mundi perveniunt in infernum, hoc est, malum cogitare, malum dicere, malum facere. Ista est lata et spatiosa via quae ducit ad perditionem. Et per istas vias dives purpuratus descendit in infernum: per illas vero alias Lazarus ad Abrahae pervenire meruit sinum. Istas tres vias obsidet inimicus, sicut de Pharaonis exercitu legimus: Electos ascensores ternos stantes demersit 39.1793| in mare Rubrum (Exod. XV, 4, sec. LXX). 5. Idem tractatur argumentum. Qui sunt isti electi ascensores? Electi utique a diabolo ad luxuriam, ad malitiam, ad omnium malorum caput superbiam. Et hi ergo terni stantes, istas tres obsident vias, ut ille aut hominem ad opera mala subvertat, aut ille sermonem malum eliciat, aut ille cogitationem iniquam extorqueat. Sed felix est qui totas tres istas vias, Deo adjuvante, devitans, per totum triduum de Pharaonis societate discedit; ita ut nullum illi diem princeps subtrahat tenebrarum, nec splendorem fidei ejus vertat in noctem. Et ideo, fratres, faciamus illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Consideremus cum Dei adjutorio, et custodiamus cor simul et conscientias nostras; et si est quisquam in nobis, cui cogitationem malam aliquis de principibus tenebrarum injecit, quantum potest laboret, ut vel in sermone non peccet: id est, ut si ei diabolus unum diem rapuit et convertit in noctem, vel secundum diem in illo obtinere non possit. Si vero et hoc subtilitate callidissima potuerit obtinere, ut malum et corde cogitemus, et ore loquamur; si jam duos perdidimus, vel unum diem cum Dei adjutorio conservemus, ne etiam nos usque ad opera mala possit nequitia inimici subvertere. Si vero et hoc factum est, non tamen de misericordia desperemus; sed cito per poenitentiam de luto faecis pedes animae nostrae excutere festinemus. Non enim vult Dominus mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Sic tamen convertamur, ne iterum retro respiciamus, neque opera mala quae fecimus, faciamus: nec revertamur quasi canis ad vomitum; sed ad pretiosam et desiderabilem patriam tendentes, per viam bonorum operum perveniamus ad regnum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXV. De amara aqua et manna. Exod. capp. XV, XVI.
- 1.
Aqua amara, Legis littera. In lectione quae nobis ad missas legenda est, fratres charissimi, audituri sumus, quod filii Israel post transitum maris Rubri venerunt ad Mara, id est, ad aquam amaram; et non poterat populus bibere aquam, eo quod esset amara. Pro qua re Dominus beato Moysi ostendit lignum, et misit illud in aquam, et facta est dulcis. Mirum admodum est, ut lignum ostenderet Moysi quod mitteret in aquam, et faceret eam dulcem: quasi vero non potuisset sine ligno aquam dulcem efficere Deus; aut Moyses nesciebat lignum, ut Deus illi ostenderet. Sed videndum est, quid decoris in his interior habeat sensus. Rubrum enim mare, sacramentum Baptismi significavit: aqua amara, Legis litteram significavit. Denique Lex si secundum litteram suscipiatur, satis amara est. Quomodo non esset amara quae occidit, dicente Apostolo, Littera occidit (II Cor. III, 6)! Quid enim tam amarum, quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum satis et peramarum est hujus modi poculum Legis, in tantum ut populus Dei, non ille qui in Moyse baptizatus est in mari et in nube, sed qui in spiritu et aqua baptizatus est, non possit bibere de ista aqua: sed ne gustare quidem de circumcisionis amaritudine potest, nec hostiarum ferre amaritudinem valet, nec sabbati observantiam. Si vero ostendat Deus lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, ut dulcis fiat aqua Legis, potest de illa bibere Christianus populus. 39.1794|
- 2.
Lignum unde dulcescit amara Lex, sapientia. Quod est istud lignum quod Dominus ostendit? Salomon demonstrat, cum de sapientia dicit, quia lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18). Si ergo lignum sapientiae Christi missum fuerit in Lege, et ostenderit nobis quomodo spiritualiter intelligi debeat circumcisio, quomodo sabbata, quomodo Lex observanda sit, tunc efficitur aqua amara dulcis, et amaritudo Legis convertitur in dulcedinem intelligentiae spiritualis; et tunc potest bibere populus Dei. Ut ergo possit bibi aqua amara, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam; ut qui ex ea biberit, non moriatur. nec amaritudinem sentiat. Unde constat, quod si quis sine ligno vitae, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali bibere voluerit de Legis littera, per amaritudinem nimiam moriatur. Haec sciens Paulus apostolus dicebat quia littera occidit: hoc est aperte dicere, quia aqua amara occidit, si non per Spiritum in dulcedinem commutetur. Lignum ergo in aquam mittitur, ut in dulcedinem commutetur. Verum est, fratres. Tunc amaritudo ab aqua tollitur, quando crucis lignum Baptismi sacramento conjungitur.
- 3.
Manna coepit dominica die dari. Manna, verbum Dei. Quomodo manducandum. Et illud advertite, fratres, quod Judaeorum sabbato Deus manna nunquam omnino pluerit, nec meruerunt Judaei ut eorum sabbato gratia illis de coelo descenderet. In nostra autem dominica die non solum semper venit manna, sed etiam ab ipso die veniendi initium fuit. Semper ergo nobis Dominus pluit manna de coelo. Coelestia namque sunt eloquia ista quae nobis dicta sunt, et a Deo descendunt verba quae nobis recitata sunt: et ideo nos qui tale manna suscipimus, semper nobis manna datur de coelo. Unde infelices Judaei dolendi et lugendi sunt, quia manna sicut susceperunt patres ipsorum, ipsi non merentur accipere: illi nunquam manna manducant. Non enim possunt manducare illud quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, nihil subtile, nihil infelices Judaei sentiunt spirituale; sed totum pingue, totum crassum. Incrassatum est enim cor populi hujus (Matth. XIII, 15). Sed et interrogatio nominis hoc idem sonat. Manna enim interpretatur, Quid est hoc? Vide si non ipsa nominis virtus ad discendum te provocat; ut cum audieris Legem Dei recitari in ecclesia, semper etiam interroges, et dicas doctoribus, Quid est hoc? Hoc enim est quod indicat manna. Tu ergo, si vis manducare manna, id est, si cupis suscipere verbum Dei, scito illud minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri. Habet enim in se aliquid oleris, quo nutrire et recreare possit infirmos; quia qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2). Habet aliquid rigoris, et ideo ut pruina est. Candoris autem et dulcedinis habet plurimum. Quid enim candidius, quid splendidius eruditione divina? Quid dulcius, quidve suavius eloquiis Domini, quae dulcia sunt super mel et favum (Psal. CXVIII, 103)?
- 4.
Quid sit die sexto duplum colligere. Vermes ex manna. Sed quid est quod dicit, ut in die sexto duplum colligatur in repositionem, quantum sufficiat etiam sabbato? Hoc secundum nostram intelligentiam non otiosi nec securi praeterire debemus; sed per eleemosynas recondere, quantum sufficiat et in futuro die. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiae, misericordiae et pietatis recondas, hoc tibi in futuro saeculo erit cibus. Denique hoc et Apostolus admonet, dicens: Quae enim seminaverit homo, haec et metet (Galat. VI, 8). Quid ergo agimus nos, qui amamus illud recondere quod corrumpatur, non quod permaneat et perduret in crastinum, id est, in futuro saeculo? Divites avari et cupidi haec recondunt quae in hoc saeculo, imo cum hoc saeculo corrumpentur: qui autem bona opera recondunt, illa 39.1795| permanent usque in crastinum. Denique scriptum est, quod qui infideles fuerunt, servaverunt, inquit, de manna, et ebullierunt ex eo vermes, et computruit. Illud autem quod pro die sabbati reponebatur, non est corruptum, neque vermes ebullierunt in eo; sed permansit integrum. Et tu ergo si propter praesentem vitam tantummodo et propter amorem saeculi thesaurizes, continuo vermes ebulliunt. Denique audi de peccatoribus et his qui praesens saeculum diligunt, quae sit prophetae sententia: Vermes, inquit, eorum non morientur (Isai. LXVI, 24). Isti sunt vermes quos generat avaritia. Isti sunt vermes quos generat divitiarum caeca cupiditas his qui habent pecunias, et videntes in necessitate fratres suos claudunt ab eis viscera sua. Propterea et Apostolus dicit: Divitibus autem saeculi hujus praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent et thesaurizent sibi veram vitam (I Tim. VI, 17-19).
- 5.
Peccanti verbum Dei fit vermis. Sed dicit aliquis: Si manna verbum Dei esse dicis, quomodo vermes facit? Verum est, fratres: non aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex verbo Dei. Sic enim ait: Nisi venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Post susceptum autem verbum Dei qui peccat, efficitur ei ipsum verbum vermis, qui ejus semper conscientiam fodiat, et arcana pectoris rodat.
- 6.
Verbum Dei sapit cuique prout vult. Nunc ergo festinemus coeleste manna suscipere. Istud enim manna, prout vult quisque, talem saporem reddit in ore ejus. Audi enim et Dominum dicentem his qui accedunt ad se: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. VIII, 13). Et tu ergo si verbum Dei quod in ecclesia praedicatur, tota fide et tota devotione suscipias, fiet tibi ipsum verbum quodcumque desideras. Verbi gratia, si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L, 19). Si laetaris prospere, futura cumulat tibi gaudia, dicens: Laetamini in Domino, et exsultate, justi (Psal. XXXI, 11). Si iracundus es, mitigat te, dicens: Desine ab ira, et derelinque indignationem (Psal. XXXVI, 8). Si in doloribus es, sanat te, dicens: Dominus sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 3). Si paupertate consumeris, consolatur te, dicens: Dominus erigit de terra inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7). Sic ergo manna verbi Dei reddit in ore tuo saporem quemcumque volueris. Hoc tamen si quis infideliter suscipiat, et non comedat, sed abscondat, vermes ex eo ebulliunt. Putasne eo usque deducendum est verbum Dei, ut etiam vermis fieri putetur? Non te hic turbet auditus: audi prophetam ex persona Domini dicentem: Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI, 7). Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem; ita et ipse est qui nunc in manna fidelibus quidem dulcedo mellis, infidelibus autem vermis efficitur.
- 7.
Lectioni divinae studeamus insistere. Et ideo, fratres charissimi, quantum possumus cum Dei adjutorio, lectioni divinae studeamus insistere, ut Legem Dei spiritualiter mereamur agnoscere; ut nobis verbum Dei non efficiatur vermis, qui nostras conscientias jugiter arguat et affligat; sed illud impleatur in nobis quod scriptum est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103)! Quam gratiam oremus ut nobis Deus pro sua pietate praestare dignetur: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXVI. De Raphidin, de petra percussa, et de Amalec. Exod. XVII.
- 1.
Quid sit de deserto Sin venire in Raphidin,--Omnes, 39.1796| inquit Apostolus, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12), et ab hostibus impugnantur. Et ideo agens quisque iter vitae hujus, auxiliante Christo, indesinenter debet esse armatus, et stare semper in castris. Si ergo et tu semper vigilare volueris, ut te cognoscas in Domini castris militare, observa illud quod idem apostolus dicit, Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (Id. II, 4). Qui si ita militas, ut a rebus saecularibus liber sis, et in castris Dei agas semper excubias; et dicitur de te illud, quod paulo superius audivimus, quia per verbum Domini exeas de deserto Sin, et venias in Raphidin. Sin enim interpretatur Tentatio; Raphidin vero, Sanitas judicii. Qui bene exit de tentatione, et quem tentatio probabilem reddit, ipse venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii salvus erit, et sanitas cum eo erit, qui in tentatione vitae praesentis nunquam contra Deum murmurans, minime fuerit vulneratus: sicut in Apocalypsi legimus, Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso (Apoc. II, 7). Venit ergo ad sanitatem judicii, qui bene causam alterius audiens, disponit sermones suos in judicio, et munera super innocentem non accipit.
- 2.
Sitis multiplex. Quid ergo in consequentibus Scriptura commemorat? Sitivit, inquit, ibi populus aquam, et murmuravit contra Moysen (Exod. XVII, 3). Videtur fortasse ex superfluo dictum, quod dixit, quia aquam sitiverit populus. Cum enim dixisset, Sitivit populus; quid opus fuit ut adderet, aquas? Sic enim habet antiqua translatio. Quare hoc addidit, nisi quia aquam sitivit, qui debuit sitire justitiam? Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Et iterum, Sitivit anima mea ad Deum vivum (Psal. XLI, 3). Multae enim sunt sites. Sitiunt justi, sitiunt et peccatores; illi justitiam, isti luxuriam: justi sitiunt Deum, peccatores sitiunt aurum. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam.
- 3.
Christus percussa petra quae fontes eduxit. Bellum quis diabolo indicit. Dixit ergo ad Moysen Dominus: Tolle virgam, et percute petram, ut educat populo aquam. Ecce est petra, et habet aquam. Sed haec petra nisi percussa fuerit, aquas omnino non habet: percussa vero fontes producit et flumina; sicut in Evangelio legimus: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Percussus enim Christus et in crucem actus novi Testamenti fontes eduxit. Necesse ergo erat, ut ille percuteretur. Nisi enim ille percussus fuisset, et de sacro ejus latere sanguis et aqua manasset, universus mundus sitim verbi Dei patiens interisset. Percussit ergo Moyses virga bis silicem. Quid est hoc, fratres? Nec hoc puto esse sine mysterio. Quid est hoc, quod non semel, sed bis virga percussa est petra? Ideo secunda vice petra percutitur, quia duo ligna in crucis patibulo eriguntur: quia in uno ligno sacras manus expandit, in alio vero a capite usque ad pedes immaculatum corpus extendit. Bibit ergo de petra populus, et statim bellum iniit contra Amalec. Videte, fratres, quia postquam aquam quisque de petra biberit, id est, Christi sacramenta susceperit, necesse est illi ad pugnam procedere. Tamdiu enim aliquis diabolum contra se pugnantem non sentiet, quamdiu opera illius exercere voluerit. Qui vero illum reliquerit, et de petra bibens Christum sequi elegerit, necesse est ut illum patiatur infestum, cui justo judicio voluit praeponere Christum. Quisquis ergo Christo conjungitur, non ad delicias, non ad voluptates, sed ad praelium praeparetur: quia, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12); et iterum, Per multas tribulationes 39.1797| oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21).
- 4.
Prima sacri nominis Jesu in Scripturis mentio. Imminente ergo bello filiis Israel, Moyses vocat Jesum, et dicit ad eum: Elige tibi viros, et pugna contra Amalec. Usque ad hunc locum beati hujus nominis mentio, id est, Jesus, nusquam facta est. Hic primum vocabuli hujus splendor obfulsit. Moyses vocat Jesum; Lex invocat Christum. Elige, inquit, tibi viros potentes. Non poterat Moyses eligere viros potentes: Jesus solus est, qui potest viros potentes eligere; ipse utique qui dixit Apostolis suis: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Ipse est qui domum fortis intravit, et vasa ejus diripuit (Matth. XII, 29). 5. Moyses manus levavit, non extendit. Levare manus, quid sit. Oratione pugnatur ad victoriam. Moyses autem ascendit in verticem collis. Et factum est cum elevaret manus Moyses, vincebat Israel. Advertite, fratres: Moyses manus quidem elevat, non tamen extendit. Cui ergo servabatur, ut manus extenderet, nisi Domino nostro Jesu Christo, qui extentus in cruce universum orbem complexurus, brachia pietatis expandit? Moyses ergo levavit manus: et licet non expandit, tamen ipsa elevatione mysterium crucis ostendit. Videte, fratres, jam tunc per sacramentum crucis superatas esse adversarias gentes. Et nos, fratres dilectissimi, si, adjuvante Domino, manus erigimus, diabolum superamus. In manibus opera debemus accipere. Si ergo talia sunt opera tua, ut illa possis in altum in conspectu Domini levare, potes etiam et tu in te ipso adversarios tuos exstinguere. Quis bene manus levat nisi qui per eleemosynam in coelo jugiter thesaurizat? Quis ergo bene manus levat, nisi qui assidue victum ac vestitum pauperibus subministrat? Quis bene manus levat? Ille utique qui implet illud Apostoli: Elevantes, inquit, puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Quia ergo quotidie nobis et vobis pugna imminet contra adversarias potestates, si volumus vincere, manus nostrae, id est, actus nostri et conversatio nostra non sit in terris: sed, sicut Apostolus dicit, Super terram ambulantes conversationem habeamus in coelo (Philipp. III, 20). Scriptum est tamen, quia sicut vitulus ablingit in campis herbam viridem, ita populus Israel ablinget populum Amalec super terram (Num. XXII, 4). Per quod indicari videtur, quia populus Dei non tam manu et armis, quam voce pugnabat et lingua, id est, orationem ad Deum fundebat; et ideo adversarios superabat. Ergo et tu si vis vincere, audi Apostolum dicentem: Orationi insistentes, et vigilantes in ea (Coloss. IV, 2). Haec est Christiani pugna gloriosissima, non in suis viribus praesumere; sed semper Dei auxilium implorare, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXVII. De filiis Israel .
- 1.
Haec dicit Dominus Moysi, Sine, ut faciam te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10). Grave est discutere personam, qui in infidelitatem cadit, dum majus quod accepit perdit. Quis Judaeorum inexsolubiles nodos nescit? Quis perfidiam et audaciam non deponit? Legunt elogia sua, quod in praevaricatione parentum non defuisset vindicta. Irata severitas promitur, et contumacia non emendatur: clementia levius irascitur; quia citius miseretur. Ipsius erit judicium, et probare dignum, et delinquentibus indulsisse peccatum. Quid dico? Deus illos horruit, aut amavit? Absit. Si horruit 39.1798| peccatores, contempsit: sed amavit; ideo frequenter indulsit. Revertimini, inquit, ad me, et revertar ad vos (Malach. III, 7). Eorum quidem sunt scelera, aut rea lingua, aut conscientia criminosa. Vos, inquit, de patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Non potest differri vindicta, ultio non procrastinabitur. Tanta enim sunt crimina usurpatione concepta, ut non parcant generi, cum rei videantur auctori. Clamaverunt, inquit, ad Dominum, cum tribularentur (Psal. CVI, 6): mittitur dux qui populum Israeliticum redderet liberatum. Parantur Aegyptiis dignae et innumerabiles plagae ignominiae; ad vindictam sciniphes processerunt, vineas bruchus assumpsit, fructifera ligna locusta vastavit: terrorem et grandinem, ulcera, tumultus, voces, flammas, addicta pecora, armenta prostrata, aquas in sanguinem mutatas, prostratas ranas, pisces occisos: praedurantur elementa nullo rigore, siccantur fluenta in rei miraculo curvata, et in muro suspenditur unda: insuetum iter mirantur fluctus, miratur et populus.
- 2.
Quid, incredule popule, nocte desperas? Signum tibi erit columna, quam Christus illuminat. Securus iter quod arripis vade; antecedet te Christus. Et quia prosequitur Christus, fiducia, non terror, debet esse: securus ad promissa pervenies; atque utinam non rebelles. Apertum intrant mare Aegyptii, quos circumfusi fluctus festinanter ruentes perdunt. Medii maris arena ungulam sensit, mare cursus sustinuit equitum. Sed haec vindicta debebatur, ut citius periret, qui consequi denegavit salutem. Quid dubitas de hoste? Tute jam procede, mortuum videbis, probabis defunctum, cui ante fueras servus.
- 3.
In eremum exitur, nec contumelia differtur. Murmurant, petunt cepas et pepones, merito insulsi, et quos non gratiae sales condiunt, vilem expetunt cibum. Cepas ait, ut extorquerentur eis lacrymae ex delicto collectae. Non aquarum in fluviis natura degenerat, communem liquorem amaritudo tristaverat; lignum mittitur, dulcedo reparatur. Petra percussa sitientibus potum praebuit virga: nec veternosa eis dissuta sunt vestimenta: arvo sterili non defuit manna. Pulmentarium poscitur, desideriis omnia conferuntur. Saporem sensit quisque quem voluit in ore, dum manducavit.
- 4.
Petunt sibi quod colerent: atque utinam simpliciter postulassent. Sed plebs quae dotales tabulas lege mariti perceperat, de corruptela disponit, et de adulterio cogitat. Quid te, infidelis, vis jungere consortio digno? Mater tua displicuit, repudiata per libellum repudii, pronuntiante Isaia (Isai. L, 1), nec summo charismate es digna, cum exsecrabilibus factis videaris ingrata. Non servies, inquit, deo alieno (Deut. VII, 16). Aurum igni apponitur, et ingrati infaustum scelus expetunt, adorant imaginem quam succensus ejecerat ignis. Ubi est quod mandatum est, Audi Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Id. VI, 4)? Vitulus tuus ubi erat, cum tibi Christus in mari itinera praeparabat: mare aperuit, sitientibus potum praebuit, fessos jejunio reparavit? Luxuriosa gentilitas, post saturiem lusum quaerit. Sedit, inquit, populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Atque utinam verbis fuissent dicta, non factis fuissent admissa. Ecce jam pater Abraham transfertur in gentem magnam. Ecce quid criminis admittit primitivus, quid gratiae meretur secundus. Vendidisti mihi primatus tuos, delicto factus servulus fratri tuo. Radix quidem me aliena portat, sed nova gratia meum caput impinguat. Ducem se ergo Dominus ingrato populo praebebat, exercitum Christi per inaccessa loca et devia deserta terrarum non turbavit iter ignotum. Igitur exoritur impugnante diabolo profana tentatio, fit repente populus divinis beneficiis ingratus, mens ejus a veritate desciscit, deseruit vitae largitorem, et secutus est mortis auctorem. Unde simulacra colentium caeca stultitia, imo non ferenda dementia, mortali manu formatum vitulum putare divinum? Acerbior indignitas rerum est, ut pecoris sit figura terrori, et cum Deus 39.1799| animalia omnia homini subjecerit, ipse se in famulatum pecudum sponte dejecerit. Adeo formatur vitulus stultorum collationibus inauratus: et quem nullus naturalis motus quacumque flectebat, eum dementia perfidorum subjugata cervice portabat: et cujus aures nullus penetrabat auditus, vel aliqua commotio sensibilis agitabat, has incassum dementis populi oratio stulta pulsabat: et cui visum modulantibus palpebris vitali motu artificis phantasia non dederat, nec genitrix natura contulerat, eum videntes ingrati Deo supplices adorabant. Praecedebat in eremo populum carens spiritu vitulus figuratus, ut tali duce demens populus uteretur, qualis fuerat et ipse delictis effectus.
- 5.
Et ne tanti mali sine vindicta in posteros manaret exemplum, statim vindicatur in reos. Dum enim malis modus imponitur, frangitur licentia peccatorum. Frequenter enim plagis disciplina corrigitur, si nihil proficiant hortamenta justorum: a damnabilibus factis homines vindicta compescit, quos in bonis operibus beneficia Dei retinere non possunt. Si enim non inter primos peccantium lapsus consuleret, sed in futurum suspenderet ultionis occursum divina censura, procul dubio scelestorum omnium latius processisset audacia. Denique si vis tuorum proficere disciplinam, exerce censuram. Ubi Dei futurae vindictae sollicitudo versatur, illic aut non peccatur, aut tardius delinquitur. Censura enim interdum quidam suscipiunt supplicium, ut multi corrigantur in paucis; ne postmodum ira commotus incipiat grassari per multos. Risus frequens corrumpit mores, relaxat quoque nervos rigoris astrictos: severus autem vultus custos est disciplinae. Si enim delinquentibus frequenter indulges, peccator non proficit ad salutem.
- SERMO XXVIII. De exploratoribus et de botro .
- 1.
Viri duo ferentes uvam, duo Testamenta et duo praecepta. Christus in medio duum Testamentorum. Modo cum divina lectio legeretur, audivimus quod tempore illo quo missi sunt duodecim exploratores ad considerandam terram repromissionis, duo ex illis uvam mirae magnitudinis in phalanga detulerint ad filios Israel (Num. XIII, 24). Duo isti, fratres dilectissimi, multis modis intelligi possunt. Nam et duo Testamenta non incongrue significasse creduntur, et duo praecepta quibus diligitur Deus et proximus. Possunt etiam in historia et allegoria intelligi. Quod autem duum Testamentorum typum habuerint, hinc evidenter agnoscimus; quia quomodo in medio duorum illorum uva exhibita legitur, ita in medio duum Testamentorum Christus Dominus evidenter agnoscitur; secundum illud quod scriptum est, In medio duum animalium cognosceris (Habac. III, 2, sec. LXX), id est, in medio Novi vel Veteris Testamenti. Quod autem dicit, In medio, non intelligendum est, quod Christus inter Novum et Vetus Testamentum sic fuerit medius, ut nec in Novo nec in Veteri contineretur. Non ita est, fratres charissimi. Sed quod ait, In medio duum animalium cognosceris: hoc sentiendum est, quod sit in medio Veteris Testamenti, et in medio Novi, id est, intus in interiori et spirituali intellectu; non in littera quae non solum Judaeos, sed etiam haereticos omnes consuevit occidere, sed in Spiritu, qui omnes Christianos spiritualiter intelligentes vivificat. Hoc est ergo, In medio duum animalium cognosceris, in interiori sensu Novi sive Veteris Testamenti.
- 2.
Maria terra promissionis. Exhibita est ergo uva a duobus. Isti autem duo qui uvam de terra repromissionis afferre meruerunt, sicut jam diximus, possunt 39.1800| intelligi etiam duo praecepta dilectionis, id est, Diliges Deum; et Diliges proximum. Denique considerate, fratres, quia sicut illi duo pendentem uvam attulerunt; ita et de istis duobus, id est, dilectione Dei et proximi dicitur, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sicut enim uva illa Christum Deum figuravit; ita et terra repromissionis, in qua natus est, sanctae Mariae videtur imaginem praetulisse. In ipsa enim impletum est illud quod scriptum est, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Quomodo autem beata Maria non fuit terra repromissionis, quae per prophetam multo ante promissa est? Nam per beatum Isaiam Dominus eam ante multa annorum spatia repromisit: sic enim ait, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium (Isai. VII, 14). Exhibita est enim uva de terra repromissionis. Ipsa est enim de qua legimus, Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13). Et de ipsa scriptum est, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4); et illud, Cum adipe renium et sanguine uvae; et iterum, Lavabit in vino stolam suam, et amictum suum in sanguine uvae (Gen. XLIX, 11). Haec, inquam, uva in ligno suspensa duorum defertur obsequio, quae nobis utique, sicut jam dictum est, duum Testamentorum repraesentatur oraculis, quae in ligno crucis pependit, cujus vinum in pretium nostrum, passionis expressione profluxit.
- 3.
Duo ferentes uvam, Judaeus populus et Christianus. Christus salus credenti, onus non credenti. Sed operae pretium est, arcana sacramentorum aperiri effectibus rerum. Hanc uvam duo deferunt inserto vecte pendentem. Possunt isti duo etiam Christianum vel Judaicum populum figurare. Isti ergo sunt duo, id est, Synagogae vel Ecclesiae populi. Et quia prior fuit Judaeorum populus, praecedit Judaeus, sequitur Christianus: salutem suam hic ante conspectum suum gerit, ille post dorsum; hic obsequium praefert, ille contemptum. Ideo et de Judaeis Propheta testatur, Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Incedunt duo sub sacro fasce ordine suo: hic semper videt, ille semper relinquit. Judaeus autem proximum se aestimat; sed absentat. Christianus ergo praesenti munere fruitur; Judaeus solo onere praegravatur; quia Christus sicut credenti salus, ita onus est non credenti. Judaeis enim ille specialiter annuntiatus; de quibus dictum est, In sua venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11); factus est eis lapis offensionis et petra scandali (Rom. IX, 32, 33): et quem Israel non cognovit, Gentium fides recepit. Et ideo post sequitur iste; sed spem suam sub oculis habens antecedit et proficit: ille prior graditur; sed deserit, et recedit. Portat quidem Christum in Lege Judaeus; sed a gratia quam in mysteriis portat, aversus est: quia quem praedicatione suscepit electus, corde perdit incredulus; et quem unus aspernatur in Lege, alter miratur in corpore. Unde amborum Dominus et Redemptor noster ab hoc adorante gestatur, ab illo se aversante suspenditur. Ac sic impletum est in Judaeis, Posuerunt ad me dorsa, et non facies suas (Jerem. XVIII, 17).
- 4.
Sarcina Christi levat, non premit. Aut Christi, aut saeculi jugo quisque subest. Et quia Christum Dominum, quem prior populus Judaeorum et post dorsum reliquit et crucifixit, nos postea venientes adorare et portare meruimus, secundum illud quod Apostolus ait: Glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20); quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne a cervicibus nostris tam sanctam sarcinam malis operibus deponamus. Sarcina enim Christi levare consuevit, non premere. Sic et ipse in Evangelio dixit: Jugum meum suave est, et onus meum 39.1801| leve (Matth. XI, 30). Si enim jugum Christi subdita et humili cervice suscipimus, magis nos portat, quam a nobis portetur. Sicut enim jugum saeculi semper premit; ita jugum Christi levare consuevit. Et quia omnis homo aut Christum portando erigitur, aut jugum saeculi sustinendo ad inferiora deprimitur; attendat unusquisque conscientiam suam; et si se sanctis cogitationibus et bonis operibus jugum Christi portare cognoverit, gaudeat et Deo gratias agat, et cum grandi sollicitudine vel timore perseverare contendat: qui vero luxuriosis cogitationibus et malis operibus durissimo mundi hujus jugo se nimium gravari cognoscit, orationibus, jejuniis vel eleemosynis projiciat jugum diaboli, ut mereatur excipere jugum Christi; et de omnibus malis actibus suis cum propheta fideliter dicat: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3). Tunc enim de illa spirituali uva, de qua nobis vinum laetitiae prelum crucis expressit, cum secura conscientia bibere poterimus, si nos nec luxuria sordidaverit, nec iracundia combusserit, nec inflaverit superbia, nec avaritia obscuraverit, nec invidia vipereo veneno percusserit. Omnia enim ista de corde suo debet expellere, qui ad altare desiderat vel optat accedere. Et quia spiritualis vindemia, id est, Paschalis solemnitas imminet, in qua festivitate botrus ille, de quo superius diximus, per injuriam vel pondera crucis expressus est; de tanta ac tali uva accepturi calicem salutaris, et vinum laetitiae bibituri, exceptoria cordis vel pectoris nostri cum grandi nitore ac diligentia, jejuniis, vigiliis, orationibus, eleemosynis, et praecipue castitatis nitore mundemus: contra nullum hominem odium in corde servantes, et non solum amicos, sed etiam inimicos et adversarios diligentes, cum secura conscientia in oratione dominica dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXIX. De eo quod senior populus in deserto mortuus est, et junior in terram repromissionis ingressus est .
- 1.
Israelitarum populus senior Judaeos, junior Gentes figurat. Justitia et misericordia Dei erga Israelitas. Scire et intelligere debemus, fratres dilectissimi, quia senior populus Judaeorum, qui propter incredulitatem in deserto mortuus est, significavit priorem populum Judaeorum: parvuli vero eorum, id est, junior populus figuravit populum Gentium. Sicut enim seniore populo mortuo, junior terram repromissionis accepit; ita reprobato Judaeorum populo, junior populus Christianorum gratiam divinae benedictionis obtinuit. Tamen, fratres charissimi, non transitorie vel negligenter, sed cum ingenti tremore considerandum est, quia de sexcentis millibus duo tantum terram repromissionis ingressi sunt. Hoc ergo audiant, qui ita Dominum misericordem esse volunt, 39.1802| ut justum esse non credant. Si enim diligenter attendimus, fratres, et erga illa sexcenta millia quae in eremo mortua fuerant, Deus noster misericors fuit; et circa illos duos qui terram repromissionis intraverunt, justus apparuit. Quomodo non fuit misericors, qui eos per quadraginta annos reservavit et exspectavit ad poenitentiam; et non solum converti noluerunt, sed etiam frequenti rebellione contra Dominum murmurantes, ad peccatorum suorum cumulum graviorem semper sarcinam addiderunt? Quomodo non est misericors, qui nos tanto tempore exspectat, ut corrigamur? Numquid tam prolixa misericordia potest Deo auferre justitiam? Quanto enim diutius exspectat, tanto gravius vindicat. Quando enim prolixis temporibus peccamus, et nihil mali a Domino sustinemus, patientia est, non negligentia: non ille potentiam perdidit, sed nos ad poenitentiam reservavit. Ergo et in illis qui in eremo mortui sunt, misericors fuit, quos tanta longanimitate sustinuit; et in illis duobus promissa complevit, quos fidei merito in terram repromissionis induxit.
- 2.
Sententia Dei in peccantes non immutabilis. Conversio non procrastinanda. Sed dicit aliquis, quod etiamsi egissent poenitentiam, terram repromissionis intrare non potuissent; quia Deus definitam illis dederat sententiam, dicens: Non intrabitis terram pro qua juravi patribus vestris, sed in solitudine jacebunt cadavera vestra (Num. XIV, 23, 29). Non ita est, fratres charissimi: atque utinam tam cito peccator homo resurgat ad poenitentiam, quam cito Deus etiam definitam vult mutare sententiam. Audi ipsum Dominum per prophetam spem maximam humano generi promittentem: Repente, inquit, loquar ad gentem, ut pro peccatis suis faciam eis malum: et si pro iniquitatibus suis egerit poenitentiam, et ego poenitentiam agam super malo quod cogitavi ut facerem eis, et non faciam (Jerem. XXVI, 3). Videte, fratres, quanta sit circa nos pietas Dei nostri; et agnoscite utrum velit negare misericordiam, qui de conversione nostra suam dixerat mutare sententiam. Convertamur ergo, fratres charissimi, nec emendationem nostram ad extremum vitae nostrae tempus differre velimus: sed audiamus prophetam dicentem, Noli tardare converti ad Dominum, nec differas de die in diem (Eccli. V, 8); quia nescitis quae superventura pariat dies (Prov. XXVII, 1). O homo, quare differs de die in diem, forte hodie habiturus ultimum diem? Semper ergo, fratres charissimi, cum ingenti timore atque tremore ad memoriam revocemus, quod tanta sit apud Dominum nostrum justitia ut, sicut jam supra dictum est, de sexcentis millibus duo tantum terram repromissionis intraverint. Haec si humili et contrito corde assidue cogitare volumus, salubrem nobis metum incutientes, medicamenta nobis de alienis vulneribus facimus, et aliorum mors proficit ad nostram salutem.
- 3.
Exemplum severitatis Dei in Israelitarum punitione movere nos debet ad poenitentiam. Poenarum aeternarum 39.1803| argumentum. Iterum atque iterum rogo vos, fratres, et admoneo, ut istam severitatem et justum judicium Dei, quo senior ille populus pro peccato murmurationis in deserto consumptus est; cum grandi semper metu et sollicitudine cogitemus; et sic amemus Dei misericordiam, ut tamen justitiam timeamus. Parcit modo et tacet: sed non semper tacebit. Modo enim pro ineffabili pietate sua non solum nos admonet, sed etiam rogat, ut nos a peccatis mortiferis revocemus. Audiamus illum dum rogat; ne nos postea non audiat ille, dum judicat. Audiamus eum per prophetam dicentem, Fili, inquit, miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Quid ad haec respondebit humana fragilitas? Deus te rogat ut tui miserearis, et non vis: causam tuam apud te agit, et a te non potest impetrare. Et quomodo te audit ille in die judicii supplicantem, cum tu eum pro te ipso nolueris audire rogantem? Quis enim non expavescat et metuat, fratres charissimi, quod pro quadraginta dierum spatio, annis quadraginta populus Judaeorum poenam recipere meruit in eremo? Si enim pro unius diei culpa unius anni spatium recompensandum est poena; nos qui tanta quotidie peccata committimus, si eleemosynarum vel poenitentiae non subvenerint medicamenta, timeo ne nobis non inferantur temporalia, sed aeterna supplicia.
- 4.
Peccatorum vulnera dum recentia sunt, facilius curantur. Et quia calidis vulneribus solent medicamenta celerius subvenire, quotiescumque peccaverimus, non exspectemus mortifera securitate vulnera ipsa putrescere, nec iterum vulnera vulneribus augeamus; sed continuo ad spiritualem medicum recurrentes, salutem recipere festinemus. Et ideo quomodo quando in corpore vulnus accipimus, si statim medicamenta requirimus, cito sanitatem recipere poterimus: ita si moram feceris, necesse est ut tardius ad sanitatem plaga ipsa redeat, aut aliqua foeda cicatrix in corpore nostro remaneat. Si haec in corpore facimus, quanto magis in animae vulneribus adhibere debemus, ubi ad imaginem et similitudinem Dei facti sumus? Si tantam curam impendimus corpori, quod, velimus nolimus, in pulverem redigendum est; quantam sollicitudinem et curam erga salutem animae debemus apponere? ut, sicut dicit Apostolus, sine macula vel ruga (Ephes. V, 27) mereamur ante tribunal aeterni Judicis apparere: ne forte si multis peccatorum vulneribus lacerati et vitiorum pannis sordentibus involuti, ad illud nuptiale convivium venerimus, dicatur nobis illud quod ille sponsus coelestis in Evangelio dixit, Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Avertat a nobis Deus illud quod sequitur. Cum enim haec peccator ille audiens obmutesceret, dixit paterfamilias: Ligate illi manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII 12, 13). Ecce qualem sententiam accepturi sunt, qui majorem de corpore quam de anima sollicitudinem gerunt; et plus cogitant qualiter caro sua parvissimo tempore vivat in oculis hominum, quam quo modo anima sua ornata bonis operibus ad beatitudinem vel similitudinem perveniat Angelorum. Haec ergo, fratres charissimi, sicut superius supplicavi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquirimus: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur; sed cum justis et Deum timentibus ad aeterna praemia feliciter veniamus, auxiliante Domino Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXX Du thuribulis .
- 1.
Thuribula, Scripturae. Thuribula aerea, haeretirorum 39.1804| dicta. Haeresum utilitas. Ambitio clericorum resecatur. Modo, fratres dilectissimi, cum divina lectio legeretur, audivimus dixisse Dominum ad Moysen, ut thuribula in quibus superbi illi ac rebelles incensum obtulerant, conflaret, et producta in laminas altari affigeret: ut essent in testimonium rebellium et superborum. Thuribula, inquit Dominus, quae sanctificata sunt in mortibus peccatorum, facito ea laminas ductiles, et circumda ex eis altare: quia oblata sunt coram Domino, et sanctificata sunt (Num. XVI, 37 et 38). Hoc ergo per hanc figuram videtur ostendi, quod thuribula ista, quae Scriptura nominat aerea, imaginem teneant Scripturae divinae: cui Scripturae haeretici ignem alienum imponentes, hoc est, sensum perversum et intelligentiam alienam a Deo et veritati contrariam introducentes, incensum Domino non suave, sed exsecrabile offerunt. Ista ergo thuribula aerea, id est, haereticorum voces, si adhibeamus ad altare Dei, ubi divinus ignis est, ubi vera fidei praedicatio, melius ipsa veritas ex falsorum comparatione fulgebit. Si enim, ut verbi gratia dicam, ponam dicta Arianorum vel Manichaeorum, aut alterius cujuslibet haereticorum, et haec sermonibus veritatis ac Scripturarum divinarum testimoniis, velut divini altaris igne, confutem; nonne evidentior eorum ex ipsa comparatione apparebit impietas? Nam si doctrina ecclesiastica simplex esset, et nullis extrinsecus haereticorum dogmatum assertionibus cingeretur, non poterat tam clara et tam examinata videri fides nostra. Sed idcirco doctrinam catholicam contradicentium obsidet impugnatio, ut fides nostra non otio torpescat, sed multis exercitationibus elimetur. Propter hoc denique et Apostolus dicebat, Oportet autem et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). Hoc est dicere, Oportet haereticorum thuribulis altare circumdari, ut certa et manifesta omnibus fiat fidelium atque infidelium differentia. Cum enim fides ecclesiastica velut aurum coeperit fulgere, et praedicatio ejus ut argentum igne probatum intuentibus resplenduerit, tunc majore cum turpitudine et dedecore haereticorum voces obscuri aeramenti vilitate sordebunt. Haec autem diximus de thuribulis eorum qui condemnati sunt, quae altari jubentur affigi, quod ex comparatione impiorum justi clariores appareant: simul ut et posteris daretur exemplum, ne quis praesumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed ut illi cedat, quem non ambitio humana, non favor corruptus asciverit, nec munerum oblatio profana subrogaverit, sed meritorum conscientia et Dei voluntas assumpserit. [Quod ergo pertulerunt superbi illi Levitae, qui Domino non jubente sibi sacerdotium vindicabant, hoc patiuntur quicumque se in episcopatus, aut presbyteratus, aut diaconatus officium, aut muneribus, aut adulationibus impudenter conantur ingerere. Quo modo combusti sunt illi in corpore, sic isti exuruntur in corde.]
- 2.
Aaron typus Christi mediatoris. Quid Angelus vastator expavit. Hortatur ergo Moyses pontificem magnum, ut offerat incensum in castris, et exoret pro populo. Jam enim, inquit, vastari populus coepit. In spiritu videbat Moyses quae gerebantur. [Abiit ergo Aaron, ut offerret incensum pro populo, et stetit inter vivos et mortuos; et mitigatus est furor Dei] (Num. XVI, 46-48). Si intellexisti historiae ordinem, et oculis, ut ita dicam, cernere potuisti stantem pontificem medium inter vivos et mortuos. Ascende nunc 39.1805| ad verbi hujus celsiora fastigia, et vide quomodo verus pontifex Jesus Christus assumpto thuribulo carnis humanae, et superposito igne altaris, anima sine dubio illa magnifica cum qua natus est in carne, adjecto etiam incenso qui est spiritus immaculatus, medius inter vivos et mortuos stetit, et mortem non permisit ultra grassari: sed, sicut Apostolus dicit, destruxit eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum (Hebr. II, 14); ut qui in ipsum pontificem Christum credit, jam non moriatur, sed vivat in aeternum. Hoc fuit ergo mysterium quod postea futurum jam tunc angelus ille, qui populum vastabat, expavit. Agnoscebat enim figuram thuribuli, et ignis, et incensi; et qualis offerenda esset Deo hostia ab eo qui medius mortuorum vivorumque constituendus erat, praevidebat: et illos quidem tunc imago praefigurata salvavit, ad nos autem salutis veritas ipsa pervenit. Neque enim indumenta pontificis purpura ac Iana byssoque contexta erubuisset angelus ille vastator: sed ista quae futura erant indumenta Domini et Salvatoris nostri singularis et magni pontificis intellexit; et his cessit, quibus utique universa creatura inferior erat.
- 3.
Qui viventes, qui mortui in die judicii. Puto autem quod non solum primo adventu Domini et Salvatoris nostri forma ipsa completa sit: sed eadem fortasse servabitur et in secundo. Veniet enim iterum Filius hominis; et cum venerit, sine dubio inveniet quosdam quidem mortuos, quosdam autem viventes. Hoc loco non incongrue mortui intelliguntur illi, qui nimietate scelerum in peccatis suis mortui comprobantur, viventes autem illi qui in operibus vitae permanserint. Verumtamen utrolibet modo stabit etiam in futuro magnus hic Pontifex et Salvator noster medius vivorum et mortuorum. Sed et tunc forte medius vivorum et mortuorum stare dicendus est, cum statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris, et dicet his qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. His autem qui a sinistris sunt dicet, Ite in ignem aeternum, operarii iniquitatis, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41), quoniam non novi vos. Et sunt utique mortui, qui in ignem mittuntur aeternum: sunt autem vivi illi qui mittuntur ad regnum. Ad quod regnum vos pius Dominus perducere pro sua pietate dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXXI. De virga Aaron .
- 1.
Virga est principum. Omnis princeps tribus populi habet virgam. Non enim potest quis regere populum, nisi habeat virgam. Unde et Paulus apostolus, quia princeps erat populi, idcirco dicebat: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Omnes ergo principes tribuum habeant necesse est virgas suas. Sed unus est solus, sicut Scriptura dicit (verus pontifex ille cujus Aaron sacerdos praeferebat figuram. Hujus ergo virga germinavit. Sicut enim virga Aaron germinavit in populo Judaeorum; ita crux Christi floruit in populo Gentium). Verum quoniam, ut saepe ostendimus, verus pontifex Christus est, ipse solus est cujus virga crucis non solum germinavit, sed et floruit, et omnes credentium populorum fructus exhibuit.
- 2.
Nucis cum Lege allegorica comparatio. Quis autem iste est fructus quem attulit? Amygdalae, inquit: amygdalae, fratres, nuces sunt. Qui fructus primo quidem indumento amarus est, sequenti munitur ac tegitur, tertio sumentem pascit ac nutrit. Talis ergo 39.1806| est in Ecclesia Christi, doctrina Legis et Prophetarum. Prima litterae facies satis amara est, quae circumcisionem carnis praecipit, quae de sacrificiis mandat, et caetera quae per occidentem litteram designantur. Haec omnia, tanquam amarum nucis corticem, projice. Secundo in loco ad munimenta tecta pervenies, in quo vel moralis doctrina vel ratio continentiae designatur: quae necessaria quidem sunt ad custodiam eorum quae servantur intrinsecus; frangenda tamen quandoque sine dubio et dissolvenda sunt. Ut si verbi causa dicamus, abstinentia ciborum et castigatio corporis, donec sumus in corpore isto corruptibili et passibili, sine dubio necessaria est; cum autem superveniente morte confractum fuerit et resolutum, et resurrectionis tempore incorruptibile ex corruptibili redditum, atque ex animali spirituale, non jam labore afflictionis, nec abstinentiae castigatione, sed qualitate sui nulla jam corpori corruptela dominabitur. Sic ergo et nunc [durior testa nucis velut] necessaria abstinentiae ratio videtur, et postmodum non quaerenda. Tertio autem loco, reconditum [velut in nuce] invenies secretum mysteriorum sapientiae et scientiae Dei sensum, quo nutriantur et pascantur animae sanctae, non solum in praesenti vita, sed etiam in futura. Ipse enim est pontificalis fructus, de quo promittitur his qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Hoc igitur modo in omnibus Scripturis triplicis hujus sacramenti ratio percurrit. Sic et Sapientia monet, ut describamus cam nobis in corde tripliciter, Ad respondendum, inquit, verbum veritatis his qui proposuerint nobis (Prov. XXII, 20 et 21). Nam quia sacramentum sacerdotale est virga nucis: idcirco arbitror etiam Jeremiam, qui erat unus ex sacerdotibus ex Anathot, vidisse virgam nuceam, et prophetasse de ea illa quae scripta sunt, vel de virga nucea, vel de lebete sive olla succensa (Jerem. I, 1, 11, 12 et 13): quasi ostenderet per haec in virga nucea esse vitam, et in lebete succensa esse mortem. Vita enim et mors ponitur ante faciem nostram: et est vita quidem Christus in sacramento nucis; mors autem diabolus in figura lebetis succensae. Si ergo peccaveris, portionem tuam pones cum olla succensa: si autem juste egeris, efficietur portio tua in virga nucea cum magno pontifice. Sed et in Canticis canticorum sponsa dicitur descendere in hortum nucis (Cant. VI, 10), ubi etiam pariter cum nucibus sacerdotalium quodam modo pomorum copiam perscribitur invenisse.
- 3.
Liberalitas Dei. Diligenter attendite, fratres, quia unum promisit Deus futurum in virga: et plura dedit. Verum est, fratres: consuetudinis suae rem fecit Dominus noster. Semper enim majora tribuit, quam promittit. Et erit, inquit, homo quemcumque elegero, virga ejus germinabit. Hoc est solum quod promisit Deus, ut virga ejus quem elegerit, germinet. Ubi vero ad rem venitur, ut quod promissum est, ostendatur impletum, non unum illud quod promissum fuerat, effectum dicitur; sed vide quanta adducuntur. Ait enim Scriptura, Ecce germinavit virga Aaron in domo Levi. Hoc est unum illud sine dubio, quod fuerat repromissum. Sed adduntur et alia, et dicitur, Et produxit frondes, et protulit flores, et germinavit nuces (Num. XVII, 5, 8). Cum ergo de solo germine fuisset repromissum, vide quanta largitur Deus; ut non solum germen produxerit, sed et frondes; et non solum frondes, sed et flores; et non solum flores, sed et fructus.
- 4.
Resurrectionis figura et praerogativae quatuor. Quid igitur est quod ex his colligere et contemplari possimus, videamus. Primum omnium resurrectionis ex mortuis sacramentum in his evidenter agnoscimus. Virga enim arida germinat, cum corpus exstinctum coeperit reviviscere. Quae sunt autem quatuor ista, quae resurgenti corpori praestabuntur? Ut seminatum 39.1807| in corruptione, surgat in incorruptione; et seminatum in infirmitate, surgat in virtute; et seminatum in ignominia, surgat in gloria; et seminatum corpus animale, resurgat corpus spirituale (I Cor. XV, 42-44). Ista sunt quatuor, quae virga arida corporis nostri in resurrectione germinabit. Sed redeamus ad ea quae de virga dicere coeperamus. 5. Vitae spiritualis gradus quatuor adumbrantur. Possumus adhuc sic intelligere eorum, quae in virga germinaverant, differentias. Omnis qui in Christo credit, primo moritur; et post hoc renascitur. Et est etiam in his figura, quod virga arida postmodum germinat. Est ergo primum germen, prima hominis in Christo confessio. Secundo frondescit, ubi renatus donum gratiae ex Spiritus Dei sanctificatione susceperit. Inde affert flores, ubi proficere coeperit, et morum suavitate decorari, ac fragrantiam misericordiae et benignitatis effundere. Ad ultimum quoque affert etiam fructus justitiae, quibus non solum ipse vivat, sed et aliis vitam praebeat. Cum autem ad perfectum venerit, et protulerit ex se verbum fidei, verbum scientiae Dei, et [per doctrinam suam] alios lucrifecerit; hoc est attulisse fructus, quibus alii nutriantur. Sic ergo singuli quique credentium de virga Aaron, quae Christus est, germinantur. Quorum quatuor istae differentiae in aliis Scripturae locis velut aetates quatuor designantur, quas Joannes apostolus in Epistola sua distinctione mystica comprehendit. Ait enim: Scripsi vobis, pueri; et, Scripsi vobis, adolescentes; et, Scripsi vobis, juvenes; et, Scripsi vobis, patres (I Joan. II, 12-14). In quibus utique non corporales aetates, sed spiritualium profectuum differentias ponit: ut etiam in hoc sacerdotalis virgae germine observavimus designari. 6. Unus Christus flos et virga, diversus diversis. Habentur ergo omnia haec non tam in virga Aaron, quam in ea virga quae exiit de radice Jesse, et flore qui de radice ejus ascendit, super quem requievit Spiritus Dei (Isai. XI, 1, 2). In quo nec hoc ipsum videtur otiosum, quod exire dicitur virga, et flos ascendere. Quamvis enim unus sit Christus per substantiam, singulis tamen diversus efficitur, prout indiget is qui operatur. Qui ergo segnior est et negligentior, pro disciplina Christus ei efficitur virga; et in virga non ascendere dicitur, sed exire. Exeundum namque est ei qui inutilis et ignavus est, de eo statu in quo non recte consistit, et transeundum ad alium statum tanquam virgae compulsione, id est, severitate, doctrinae rigidioris admonitu. Qui vero justus est, quia justus sicut palma floret (Psal. XCI, 13); in hoc ascendere dicitur Christus. Sic ergo qui verberibus indiget, exit ad eum virga: qui autem proficit ad justitiam, ascendit ei in florem. Ascendit autem, quousque afferat fructus Spiritus, qui sunt charitas, gaudium, pax, patientia, et reliquae virtutes (Galat. V, 22, 23), in Christo Jesu Domino nostro qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXXII. De serpente aeneo et de virga Moysi .
- 1.
Serpens aeneus figura Incarnationis. Mors a morsu. Diabolus in Adam quasi juste, in Christum injuste saeviit. Adae debitum Christus exsolvit. In lectione quae nobis recitata est, fratres charissimi, audivimus quod eo tempore, quo propter superbiam Judaeorum et murmurationem eorum contra Dominum a serpentibus regulis, id est, basiliscis, in deserto populus vastabatur, praeceperit Dominus Moysi, ut serpentem 39.1808| aeneum faceret, eumque in ligno suspenderet, quem percussi respicientes ab interitu sanarentur (Num. XXI, 4-9). Serpens iste, fratres dilectissimi, licet hoc satis mirum esse videatur, tamen figuravit incarnationem Domini. Durum forte alicui videri poterat ista significatio, nisi hoc ipse Dominus in Evangelio suo dixisset. Sic enim ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). Suspensus est ergo tunc serpens aeneus in conto; quia Christus suspendendus erat in ligno. Tunc enim quicumque fuisset a serpente percussus, serpentem aeneum respiciebat, et sanabatur: nunc vero humanum genus, quod a spirituali serpente diabolo percussum fuerat, Christum credendo respicit, et sanatur. Quicumque percussus serpentem illum aeneum non vidisset, moriebatur; ita est, fratres, nisi quisque in Christum crediderit crucifixum, diaboli veneno perimitur. Tunc enim unusquisque respiciebat serpentem mortuum, ut posset evadere vivum: nunc vero qui vult diaboli vitare venenum, Christum respiciat crucifixum. Et quia mors a morsu nomen accepit, et generi humano morsu antiqui serpentis acciderat, et mors nisi a morte superari non poterat; ideo mortem Christus sustinuit, ut injusta mors justam vinceret mortem, et liberaret reos juste, dum pro eis occidebatur injuste. Quidquid enim diabolus in Adam exercuerat, quasi juste videbatur egisse in homine, qui se unius arboris delectatione vendiderat. In Adam ergo quasi in proprio servo jure sibi domino dominium vindicavit: in passione autem Christi, in quo peccati maculam non invenit, injuste mala omnia perpetravit. Sic et ipse Dominus in Evangelio dixit: Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit (Id. XIV, 30). Quid est, nihil invenit? Nullum omnino peccatum. Et in Psalmis: Quae non rapui, inquit, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Quod ergo juste debebat Adam, Christus injuste mortem suscipiendo persolvit. Ille expandit manum ad pomorum dulcedinem; iste, ad crucis amaritudinem: ille arborem necis; iste salutis ostendit: ille se contra Deum erexit, et cecidit; Christus se humiliavit, ut omnes erigeret: Adam mortem universis intulit, et Christus vitam omnibus reparavit. Respiciebat ergo unusquisque ad serpentem aeneum, et a venenatis serpentibus sanabatur. Serpens aeneus in ligno positus venena vivorum serpentium superavit, et Christus in cruce suspensus et mortuus, antiqua diaboli venena restrinxit, et omnes qui ab eo percussi fuerant, liberavit.
- 2.
Cur serpens aeneus, non aureus aut argenteus. Quare tamen serpens ille non de auro, non de argento, sed de aeramento fuerit factus, videamus. Hoc mihi videtur, quod duas significationes habere possit: unam propter diuturnitatem; quia vasa aenea durare diutius solent: aliam propter vocis claritatem; nam inter omnia metalla, vasa aerea majorem tinnitum reddere, et longius sonare solent. Doctrina non in una tantum gente Judaeorum innotescere, sed per universum mundum claro salutiferae praedicationis sono poterat pervenire: ideo serpens ille aeneus efficitur, ut doctrina Christi in universo mundo clarius praedicetur; secundum illud quod de Apostolis scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5).
- 3.
Qui Diaboli venenis percussi sunt, ad Christum fideliter aspiciant. Et tamen, fratres, etiam secundum medicorum carnalium disciplinam, quibus de morte serpentis contra vivorum serpentium venena, salubria praeparantur antidota, non est incongruum ut mortuum debeat serpentem intendere, qui a vivorum serpentium venenis desiderat liberari. Haec ergo omnia ideo diximus, ut quoscumque serpentis, id est, diaboli et angelorum ejus venena percusserint, ad Christum qui in similitudine illius aenei in ligno suspensus est, fideliter aspiciant, ut cum beato Paulo apostolo dicere 39.1809| possint: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat VI, 14).
- 4.
Crucis mysteria in virga Moysi. Et quia de beatae crucis mysterio diutius loqui et dulce est et salubre, reliquas ejus significationes breviter, si jubetis, Charitatis vestrae auribus intimamus. Quid enim dulcius, quid suavius vel cogitari vel dici potest, quam sanctae crucis mysterium, per quam non solum ab inferis revocari, sed etiam in coelos elevari meruimus? Quia sine ulla dubitatione ubi caput nostrum Christum ascendisse credimus, membra illius secutura esse confidimus. Ligni crucis etiam umbra vel figurae in veteri quoque Testamento plurimum valuerunt. Nullum Moyses signum sine ligni sacramento peregit. Ut enim signa et prodigia in Aegypto faceret, virgam accepit a Domino, et ad signa quaeque divinitus audiebat, et dicebatur ei, Eleva virgam tuam (Exod. VII, 9). Non utique Deus virgae auxilio indigebat; sed erigebatur, ut scire possemus, quantum esset illud futuri ligni mysterium, cujus fuerat umbra figuratum virgae illius sacramentum. Forte si Rubrum mare dividendum est, jubetur Moyses elevare virgam; et mare cognoscens venturi ligni figuram, mox iter populo pandit insuetum (Id. XIV, 16-22). Si ad aquam Marrhae amaram venitur, nisi lignum in se susceperit, non dulcescit (Id. XV, 25). Quae res erat indicio, amaritudinem Gentium per lignum crucis in usum dulcedinis quandoque esse vertendam. Si autem non habet aquam populus unde bibat, petra ligno percutitur; et dat per gratiam quod non habuerat per naturam. Si Amalec saevus hostis occurrit, Jesus filius Nave virgam tenere manu jubetur, et Moyses brachia sua in modum crucis extendere; ac sic per figuram crucis vincitur insuperabilis inimicus (Id. XVII.). Sed nec Elisaeus ligni hujus mystici virtutem penitus ignoravit, qui securim de manubrio in gurgitem lapsam, misso in flumine ligno de profundo evocavit (IV Reg. VI, 5-7.); significans utique dura corda et ferreas hominum cervices de profundo emersas errore, ligno crucis esse in posterum subjugandas. O crux cujus tantus ac talis decerpitur fructus! Fructus autem crucis, gloriae est resurrectio. Hic fructus ligni hujus vere plantatus est secus decursus aquarum; semper enim cruci Baptisma jungitur. Dedit hoc lignum fructum in tempore suo, dedit fructum interim Domini resurrectione; dabit et cum apparuerit de coelis ille, qui visus est super terram, cum praecedente ipso crucis signo jam fulgido venerit de supernis: tunc resurgent corpora sepultorum, tunc exsultabunt sancti in gloria, tunc in suis cubilibus laetabuntur, qui nunc de sui regis ac Domini cruce non confunduntur, sed potius gloriantur.
- SERMO XXXIII. De Balaam et Balac .
1. Exordium. Lectio quae nobis hodie recitata est, fratres charissimi, dicit quod profecti filii Israel collocaverunt castra ab Occidente Moab juxta Jordanem contra Jericho, et vidit Balac filius Sephor, et reliqua omnia quae de Balaam et asino scribit historia plena negotiis (Num. XXII). Interior vero intellectus multo negotiosior: et nescio si facile sit vel ipsas tantum historicas explanare sententias: Deo tamen donante, breviter quae possumus perstringemus.
- 2.
Balaam magus potius quam propheta. Hic Balaam famosissimus erat in arte magica, et in carminibus noxiis praepotens. Non enim habebat potestatem vel artem verborum ad benedicendum; sed habebat ad maledicendum. Daemones enim ad maledicendum invitantur, non ad benedicendum. Et ideo quasi expertus in talibus, in opinione erat omnibus qui erant in 39.1810| Oriente. Nisi enim experimenta ejus plurima praecessissent, quod frequenter maledictis hostem vertisset armatum, non utique praesumpsisset rex hoc posse fieri sermonibus, quod ferro et acie vix posset impleri. Certus ergo Balac de hoc, et frequenter expertus, omissis omnibus instrumentis et auxiliis bellicis, mittit ad eum legatos, dicens: Veni, nunc maledic mihi populum hunc, quia fortior hic est quam nos: si forte possimus aliquos percutere ex eis, et ejicere eos de terra. Et addidit: Scio, inquit, quod quos benedixeris, benedicti erunt; et quos maledixeris, maledicti erunt. Ego non credo quia sciret rex, quod quibus benedixerit, benedicti essent: sed videtur mihi adulandi gratia haec dicere, ut artem ejus efferens et extollens, promptiorem eum reddat ad facinus. Sed tandem veniunt ad Balaam legati. Venerunt enim, inquit, seniores Moab et seniores Madian, et divinacula in manibus eorum. Igitur Balaam divinaculis acceptis, cum solerent daemones ad se venire, fugatis quidem daemonibus vidit adesse Dominum. Venit ergo ad Balaam: non quod dignus esset ad quem veniret Deus; sed ut fugarentur illi, qui ei ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant. Et dixit Deus ad Balaam: Non eas cum eis, neque maledicas populum; est enim benedictus. Deus ire Balaam atque invocare daemones ad maledicendum prohibet: si tamen a cupiditate cessasset. Sed quia persistit in desiderio pecuniae, indulgens Deus arbitrii libertati rursus ire permisit. Ascendit ergo asinam Balaam: occurrit ei angelus qui excubabat pro Israel, de quo scriptum est, dicente Domino ad Moysen: Angelus meus ibit tecum (Exod. XXXII, 34). Pertendenti ergo ire conceditur: in via conteritur ab asina. Sed magus daemones videt, angelum non videt; asina tamen videt: non quod digna esset videre angelum, sicut nec loqui digna erat; sed ut confutaretur Balaam, et, ut ait Scriptura in quodam loco, Mutum animal humana voce respondens argueret prophetae dementiam (II Petr. II, 16). Haec asina, id est, Ecclesia, prius portabat Balaam, nunc autem Christum, ex quo soluta est a discipulis, et a quibus innexa erat vinculis relaxata, ut Filius Dei sederet super eam, et cum ipsa ingrederetur sanctam civitatem Jerusalem; et compleretur Scriptura quae dicit, Laetare, filia Sion: ecce rex tuus venit tibi mitis, sedens super subjugalem (Matth. XXI, 5), id est, asinam. Asinam, credentes sine dubio ex Judaeis dicit; et pullum novellum, eos profecto qui sunt ex Gentibus credentes in Christum.
- 3.
Balaam et Balac quorum figurae. Balaam hic, qui interpretatur Populus vanus, videtur mihi habere personam Scribarum et Pharisaeorum Judaici populi. Balac vero, qui Exclusio vel Devoratio interpretatur, et ipse habere personam intelligendus est unius alicujus mundi hujus contrariae potestatis, quae excludere et devorare cupiat Israel. Primum ergo omnium de ipso Balaam requiramus, cur in Scripturis nunc vituperabilis est, nunc laudabilis ponitur. Nam vituperabilis est, cum aedificat aras, et victimas imponit daemoniis, et apparatu magico poscit divina consulta: culpabilis est, cum consilium pessimum dat, ut populus decipiatur per mulieres Madianitas, et cultum idolorum. Rursus laudabilis ostenditur, cum verbum Domini ponitur in ore ejus, cum Spiritus Dei fit super eum, cum de Christo prophetat, cum Judaeis et Gentibus de adventu Christi mysteria futura pronuntiat, cum pro maledictionibus benedictiones populo largitur, et nomen Israel super visibilem gloriam mysticis excolit eloquiis.
- 4.
Peroratio. Haec, fratres charissimi, pauca de plurimis, pro tempore vobis dicta sufficiant; sed omnia in corde diligentissime retinete, et corda vestra semper ad spiritualia agnoscenda convertite: ut quia omnem prophetiam jam per Evangelium nobis Dominus revelavit, ad illud gaudium pervenire mereamur, quod 39.1811| pie et juste viventibus Dominus repromisit; ipso adjuvante qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXXIV. Quod justo Dei judicio filii Israel terram promissionis, expulsis Chananaeis, receperint .
1. Chananaei juste e terris expulsi. In lectionibus quae nobis recitatae sunt, fratres charissimi, audivimus quod mortuo Moyse, Jesus susceperit principatum, et transito Jordane, expulsis vel interfectis Chananaeis, terras eorum filiis Israel tradiderit possidendas (Josue I, etc.). Quoties lectiones istae, fratres charissimi, de Testamento Veteri recitantur, solent Pagani, vel maxime immundissimi Manichaei, ore sacrilego blasphemare, et dicere: Quae justitia Dei fuit, ut filios Israel per violentiam de terra Aegypti tolleret, et postea expulsis Chananaeorum gentibus, terras eorum eis tradiderit possidendas? Unde ne forte simplices quosque vel imperitos ista murmuratio profana decipiat, quantum possum, breviter, Deo auxiliante, Sanctitati vestrae demonstrare cupio ab antiquis Patribus traditam verissimam rationem; et ostendere quia Deus noster non solum misericors, sed et justus est, et judicia ejus plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta.
- 2.
Prima ratio, injusta possessio. Altera ratio, graves reatus. Tradunt majores nostri, quod quando filii Noe omnem terram inter se invicem diviserunt, terra ista quae dicitur Chananaeorum, in divisione orbis seniori filio Noe, id est Sem, in possessionem obvenerit, et eam tempore non parvo possederit: postea vero increscentes populi Chananaei (de illo utique filio Noe Cham, qui a patre fuerat maledictus) venerunt ad loca illa; et per violentiam expulsis fratribus suis, id est filiis Sem, terram eorum more barbarico possederunt. Et quia beatus Abraham de genere Sem legitur fuisse, filii ejus, id est populi Israelitae, non alienam terram tradente Domino pervaserunt; sed suam propriam, quam per violentiam patres eorum perdiderant, receperunt. Et quia Chananaei, excepto illo peccato, quod possessionem alienam invaserant, multa nefanda et inaudita crimina committebant; in tantum, ut quando Dominus Sodomam et Gomorrham subverteret, dixisse legatur, Necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum (Gen. XV, 16): et exspectabat Dominus ut aut converterentur, et agerent poenitentiam; aut certe, si converti nollent, crimina criminibus cumulantes, et peccandi mensuram implentes, justissimam Dei sententiam sustinerent. Quia ergo eos dupliciter invenit reos divina censura, pro eo quod et terras alienas invaserant, et postea scelera et crimina inaudita commiserant; justo judicio puniuntur, et Israelitico populo antiquorum patrum possessio reformatur. Et haec quidem secundum litteram, sicut in libris sanctorum invenimus, Charitati vestrae rustico et simplici sermone, quem toti intelligere possent, insinuanda credidimus; ut habeatis quid respondere possitis immundissimis et sacrilegis Manichaeis. Quia ergo, sicut jam dictum est, filii Israel antiquorum parentum suorum terram recipiunt, non alienam quasi per injustitiam tollunt.
- 3.
Terra promissionis, homines ante peccatum. Virtutibus nativa cordis possessio. Et haec quidem secundum litteram justo Dei judicio gesta referuntur. Sed quia, sicut dicit Apostolus, Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11): quid etiam spiritualiter ista significent, si diligenter, sicut Deo 39.1812| inspirante consuevistis, attenditis, ratione evidentissima cognoscetis. Terra repromissionis, quam toties Deus dicit lacte et melle manantem, nos fuimus, antequam peccaret Adam; quando in nobis nihil aliud erat, quam quod misericordia contulerat Conditoris. Postquam autem in Adam omnes peccavimus, de quo dicit Apostolus, Omnes in Adam moriuntur (I Cor. XV, 22); et iterum, Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16 et 18), per transgressionem primi hominis, terram repromissionis Chananaei coeperant possidere. Voluntas enim Domini possessionem cordis nostri, non vitiis, sed virtutibus naturaliter deputaverat. Sed post praevaricationem Adae insolescentibus vitiis, tanquam populis Chananaeis, a propria regione, id est, ab intellectu vel mente rationali, virtutes sanctae depulsae sunt, et vitia remanserunt. Cum autem virtutibus rursum Dei gratia possessio animae nostrae fuerit restituta, non tam alienas occupasse terras, quam proprias videbimur recepisse. Cum enim, auxiliante Domino, a populo virtutibus contra se dimicantibus, vitia fuerint superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retentabat, deinceps castitas occupabit; quem furor cepit, sapientia possidebit; quem tristitia mortem operans invaserat, salutaris et plena gaudii laetitia obtinebit; quem desidiae tepor vel negligentiae vastabat, humilitas honestabit; quem cupiditas obscurum fecerat, misericordia ad claritatem pristinam revocabit; quem invidia veneno suo percusserat, benigna simplicitas adornabit. Ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est, affectus, virtutes e contrario possidebunt. Ipsae tamen virtutes, filii Israel, id est, animae videntis Deum non immerito nuncupantur: et cum universas, Deo auxiliante, cordis sui expulerint passiones, non tam alienas possessiones pervasisse, quam proprias terras recuperasse credendae sunt.
- 4.
Nonnisi per Jesum recuperatur; et post transitum Jordanis, hoc est Baptismum. Et illud advertite, fratres, quod specialiter ad donum gratiae pertinere cognoscitur. Non enim per bonum naturae, nec per Legem litterae: quia non per Moysen, id est, per Legem veteris Testamenti, sed per Jesum successorem Moysi terra repromissionis Israelitico populo reformatur. Sic enim et Apostolus ait: Nihil, inquit, ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19). Non per Legis litteram, sed per evangelicam gratiam, gentes crudeles et pessimae, id est, originalia peccata vel actualia crimina, de terra repromissionis, id est, Christianorum cordibus, Jesu ducente potuerunt effugari; sicut ipse in Evangelio dicit, Nemo potest domum fortis intrare, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29): et iterum, Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Sicut enim vetus Adam consentiendo diabolo, nos de terra repromissionis exclusit: ita e contrario novus Adam Christus resistendo diabolo, nos ad antiquam patriam revocavit. 5. Idem tractatur argumentum. Et hoc, fratres, attendite, quia terra repromissionis non recipitur, nisi prius regnante Jesu Jordanis fluvius transeatur. Ita est, fratres: quia ad spiritualem terram repromissionis, id est, ad conscientiam puram, nonnisi per sacramentum Baptismi pervenitur. Per ipsum enim fluvium Jesus Israeliticum populum transire fecit, quem postea verus Jesus suo Baptismo consecravit. 6. Adversitas aequanimiter ferenda. Haec enim quae vobis suggessimus, fratres charissimi, velut munda animalia spiritualiter ruminate. Scriptum est itaque, Quos Deus amat, arguit et castigat (Apoc. III, 19); et, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Quoties Domino dispensante 39.1813| tribulari permittimur, vel aliquas adversitates contra justitiam sustinemus, patienter et aequanimiter, auxiliante Domino, sufferamus, propter illud quod Apostolus ait: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Cum tribulamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Magis timere debemus, si aut nullas aut parvas tribulationes in hoc saeculo patimur: quia si Deus flagellat omnem filium quem recipit, sine dubio quem non flagellat, non recipit. Si pro terrenis bonis tantos labores et tam gravia pericula homines aequo animo patiuntur, quare pro fide, thesauro aeterno, sumus pigri? Quare sumus timidi pro illis divitiis, quas nec naufragia nobis possunt auferre? Justus enim naufragus evadit dives et nudus. His divitiis plenus erat sanctus Job. Nihil in domo remanserat; omnia uno ictu perierunt, quibus opulentus paulo ante videbatur: subito mendicus in stercore sedet, a capite usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista miseria miserius? quid interiore felicitate felicius? Perdiderat omnia illa quae dederat Deus: sed habebat ipsum qui omnia dederat, Deum. Nudus, inquit, exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula. Certe pauper est, certe nihil habet. Si nihil remansit, de quo thesauro istae gemmae laudis Dei proferuntur? Postea tentator ad carnem accessit: omnibus sublatis tentatricem uxorem reliquit. Evam dimisit, sed Adam ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? quomodo respondit uxori blasphemiam suggerenti? Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus (Job. I et II)? O virum putrem et integrum! o foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore sedentem, et in coelo regnantem! Si amamus, imitemur: ut imitemur, laboremus. Adjuvat certantem, qui certamen indixit. Non te sic spectat Deus in agone certantem, ut populus aurigam. Clamare enim novit; adjuvare non novit: coronam feneam parare potest; vires subministrare non potest. Homo enim est, non Deus. Et forte dum spectat, plus laborat sedendo, quam ille luctando. Deus quando spectat certatores suos, adjuvat eos invocantes. Nam vox athletae ipsius est in Psalmo: Si dicebam, Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Non ergo simus pigri, fratres mei; quaeramus, petamus et pulsemus. Qui quaerit, invenit; qui petit, accipit, et pulsanti aperietur (Luc. XI, 10); praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXXV. De eo quod Jesus praecepit populo, ut parati essent ad transeundum Jordanem; et de subversione murorum Jericho .
1. Moyses figura Legis. Jesus figura veri Jesu. Trinitatis fides ad Baptismum. Sicut frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, Moyses non solum typum Christi, sed etiam figuram Legis intelligitur habuisse. Denique in monte ubi Dominus transfiguratus est, Moyses et Elias loquebantur cum eo (Matth. XVII, 3): et in illis duobus Lex et Prophetia significatae sunt. Mortuo ergo Moyse, Jesus suscepit imperium; et cessante Lege, Dominus noster verus Jesus totius mundi obtinuit principatum. Jesus ergo ille, qui typum Domini praeferebat, veniens ad Jordanem, dixit ad populum, Parate vobis cibos ad diem tertium (Josue I, 11). Diem tertium, fratres charissimi, Trinitatis agnoscimus esse mysterium. Quos ergo cibos praeparare debemus, ut ad diem tertium 39.1814| veniamus? Videtur mihi quod cibus iste fides intelligi debeat: Christianis enim fides est, per quam in Trinitatem creditur, et ad sacramentum Baptismi pervenitur. Quod ergo tunc Jesus ille dixit populo suo, hoc nunc et verus Jesus per ministros suos dicit populo Christiano. Quid est enim aliud dicere, Parate vobis cibum ad diem tertium; nisi, Trinitatis suscipite sacramentum? Post haec Jordane transito, quasi Baptismi completo mysterio, populus Israel terram repromissionis ingreditur. Verum est, fratres charissimi, nisi quis per Baptismi sacramentum transierit, terram verae repromissionis, id est, aeternam beatitudinem non videbit.
- 2.
Exploratores duo, duo praecepta. Mittit tamen Jesus duos exploratores ad civitatem Jericho, et suscipiuntur a meretrice (Josue II). In his duobus missis duo praecepta intelliguntur geminae dilectionis. Quia et revera quid nobis aliud annuntiant illi quos mittit verus Jesus, nisi ut diligamus Deum, diligamus et proximum? Dixit ergo Jesus, Praeparate vobis cibos, et estote parati in diem tertium. Sicut enim tunc praeparatis cibis, die tertio ventum est ad Jordanem fluvium; ita et nunc in Ecclesia catholica assumptis spiritualibus cibis fidei, spei et charitatis, pervenitur ad Trinitatis mysterium et Baptismi sacramentum.
- 3.
Lapides in Jordane, Patriarchae; in castris positi, Apostoli. Tulit autem Jesus duodecim lapides, et posuit in Jordane: et ex ipso Jordane tulit alios duodecim, et fixit in loco castrorum (Id. V). Illi duodecim qui missi sunt in Jordanem, videntur mihi typum habuisse Patriarcharum: illi vero qui levati sunt de Jordane, figuram habuisse Apostolorum. Post mortem enim Moysi, sepultis Patriarchis, Apostoli surrexerunt. Sic et in Psalmo legimus: Pro patribus, inquit, tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Sic sepultis Patriarchis Apostoli surrexerunt. Jesus duos mittit exploratores: quia verus Jesus docturus erat, quomodo sepulto seniore populo in deserto, junior populus Jesu duce in terram repromissionis inducatur.
- 4.
Judaeorum et Gentium figura. Nam senior ille populus typum habuit Judaeorum; junior vero populus figuram habuit Gentium. Ille populus senior, transito mari Rubro, sepelitur in eremo: junior vero populus ad hoc transit Jordanem fluvium, ut accipiat regnum. Verum est, fratres; nemo beatitudinem regni coelestis accipit, nisi prius per Baptismi sacramenta transierit. Nam de illo seniore populo non amplius quam duo meruerunt terram repromissionis intrare: et in ipsis duobus aliquid figuratum esse cognoscimus. Sicut enim supra dictum est, duo sunt praecepta dilectionis, quae Christianum populum, ut vitam aeternam percipiant, invitant. Ita illi duo fuerunt, qui Judaeorum populo consilium dabant, quod si in Deum crederent, feliciter terram repromissionis introirent. 5. Jericho typus mundi. Sacerdotalis tuba. Tubae sonus terroris est, non oblectationis. Post haec ad civitatem Jericho ventum est, et muri ejus clamore populi et sono tubarum usque ad fundamenta dejecti sunt (Josue VI). Jericho, fratres, typum habuit mundi hujus. Sicut enim tunc canentibus tubis muri illius ceciderunt; ita et nunc oportet ut civitas mundi, id est, superbia, cum suis turribus, avaritia scilicet, invidia atque luxuria, simulque cum populis, id est, omnibus concupiscentiis malis, assidua sacerdotum praedicatione destruatur atque dispereat. Non ergo oportet, ut sacerdotes in ecclesia taceant; sed audiant Dominum dicentem, Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII, 1). Clamare ergo jubemur; et vehementer clamare nec parcere voci, ut parcamus saluti. Ne parcas, inquit, id est, peccatoris iniquitati: ne tacendo pereas, et dum verecundiae 39.1815| ejus consulis, non consulas sanitati, ne vulnera illius quae clamando resecare poteras, reticendo in pejus enutrias. Clamare ergo jubemur; et, ne quis se non audisse dicat, aut quemquam vox lateat sacerdotis, vehementer clamare. Et ne forte hoc ipsum non sufficeret, addidit, dicens: Sicut tuba exalta vocem tuam. Scitis quod tubae sonus non tam oblectationis esse soleat, quam terroris; nec tam delectationem praeferre, quam inferre formidinem. Tuba itaque peccatoribus necessaria est, quae non solum aures eorum penetret, sed et corda concutiat; nec delectet cantu, sed castiget auditu: ut strenuos quosque hortetur in bonis, et remissos terreat pro delictis. Nam sicut in praelio tuba formidolosi militis mentem dejicit, et animum viri fortis accendit; ita et sacerdotalis tuba mentem peccatoris humiliat, et mentem justi corroborat: et uno eodemque sono ista adhortatio, quemadmodum si fortior fuerit, ad vincendum illi terrorem incutit; ita si tardior fuerit, relaxat ad peccandum. Haec enim consuetudo tubae est, ut delinquentium opera dissipet, et sanctorum facta confirmet. 6. Per tubas muri Jericho ruunt, per praedicationem iniquitas. Denique per sacerdotales tubas Jericho muri, qui intra se continebant peccatorem populum, corruerunt. Non illos pulsavit aries, non expugnavit machina; sed, quod mirum est, sacerdotalis sonus ac tubae terror evertit. Muri qui adversus ferrum inexpugnabiles exstiterant, sacra tubarum voce collisi sunt. Quis enim non stupeat in illo facto sono saxa disrupta, fundamenta irrationabilium rerum clangore esse quassata; et ita universa collapsa, ut cum victores nihil manu laederent, apud adversarios nihil stabile remaneret? Sed quamvis muros illos nemo contingeret, expugnabantur tamen forinsecus sono justorum, intrinsecus peccatorum. Sic enim aequo Dei judicio et justis aperuerunt viam, et defensionem perfidis negaverunt. Sed haec omnia in figura facta esse, non dubium est. Nam sacerdotales illius temporis tubas quid aliud praefigurasse credimus, quam hujus temporis sacerdotum praedicationes, quae non cessant peccatoribus terribili sono austerum judicium nuntiare, tristem gehennae interitum praedicare, et quodam comminationis strepitu aures delinquentium verberare? Sicut enim tunc tubarum clangor destructis caementorum muris ad populi interiora pervenit; ita nunc praedicatio sacerdotum destructis pravis cogitationibus ad animae nuda pertransit. Et sicut sacrae vocis sonus contumacem populum destruxit et captivavit; ita et nunc sacerdotalis praedicatio populum peccatorem subjugat et captivat: sicut dicit beatus apostolus Paulus, Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (II Cor. X, 4 et 5). Videte igitur si non sacerdotum linguae, juxta dictum Apostoli, quaedam sunt arma verborum, quibus destruitur vana cogitatio, et inflata superbia captivatur. Septem ergo diebus, sicut Scriptura dicit, muri Jericho sacerdotalibus tubis circumdati ceciderunt. Unde nos spiritualibus spiritualia comparantes (I Cor. II, 13), dicimus quod hoc septenario numero nunc per sacerdotes Dei non tam una civitas destruitur, quam totius mundi iniquitas dissipatur. Nam sicut in singularis urbis nuncupatione universi mundi habitus figuratur; ita septem dierum circulo totius mundi spatia distinguuntur, per quae sacerdotalium praedicationum tubae ipsi saeculo excidium annuntiant, et judicium comminantur: sicut scriptum est, Quoniam mundus peribit, et omnia quae in mundo sunt. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II, 16 et 17): donante ipso qui vivit et regnat per saecula.
- SERMO XXXVI. De Gedeon .
39.1816| 1. Praedestinationis adumbratio. Hodierna die audivimus, fratres, quod cum sub arbore quercu, Gedeon filius Joas tritici messem virga caederet, Angelo promittente audire meruerit, ut a potestate, inimicorum in libertatem Dei populum vindicaret. Nec mirum, si est electus ad gratiam; cum sub umbra jam tunc sanctae crucis et venerabilis sapientiae praedestinato Incarnationis futurae mysterio constitutus, feracis segetis sensibilia de latibulis frumenta produceret, electionemque sanctorum a purgamentis inanis paleae sequestraret: qui tanquam virga veritatis exercitati, superflua veteris hominis cum ejus actibus deponentes, quasi in torculari, ita in Ecclesia congregantur. Ecclesia enim torcular est fontis aeterni, in qua coelestis vitis fructus exundat.
- 2.
Redemptionis nostrae figura. Christus petra relate ad carnem. Gedeon vero cum audisset, quod per eum Dominus plebem suam a multitudine hostium liberaret, obtulit in sacrificium haedum caprarum, cujus carnem, secundum praecepta angeli, et azyma supra petram posuit, et ea jure perfudit. Quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat, angelus Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est. Quo indicio declaratum videtur, quod petra illa typum habuerit corporis Christi: quia scriptum est, Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret; nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum; sicut scriptum est, Quia concupivit populus cupiditatem pessimam: et dixerunt, Quis nobis dabit carnes (Num. XI, 4)? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua exivit ignis, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49).
- 3.
Sacrificiorum veterum abolitio revelata. Christus haedus, ovis, vitulus. Crucis mysterium. Advertit igitur vir doctus et praesagus futurorum superna mysteria; et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et septennem alium immolavit Deo. Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia abolenda esse Gentilitatis sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicae passionis pro religione populi deferendum. Etenim vitulus ille typum Christi praeferebat. Septem autem annorum erat, quia in Christo septem spiritualium plenitudo virtutum, ut Isaias dixit, habitabat (Isai. XI, 2). Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Hic est qui nunc in haedi typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur: haedi, quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria hostia; vituli, quod immaculata sit victima. Praevidit ergo mysterium sanctus Gedeon. Denique trecentos elegit ad praelium; ut ostenderet non in numero multitudinis, sed in sacramento crucis mundum ab incursu gravium 39.1817| hostium esse liberandum (Judic. VII, 7). Trecenti enim in graeca T, tau, similitudinem crucis ostendunt.
- 4.
Ros in vellere, tum in area; fides primum in Judaea, exinde apud Gentes. Et tamen licet fortis esset et fidens, pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, dicens: Si salvas in manu mea Israel, quemadmodum locutus es, Domine, ecce ego pono lanae vellus in area, et si ros factus fuerit super vellus, et super omnem terram siccitas, cognoscam quia in manu mea secundum promissa tua populum liberabis. Et ita factum est. Sed adjecit postea, ut rursus ros proflueret super totam terram, et siccitas esset in vellere (Judic. VI, et VII). Ros enim in vellere fides erat in Judaea: quia sicut ros verba Dei descendunt. Unde et Moyses ait: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Ergo quando totus orbis infructuoso aestu Gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere, id est, in Judaea. Postea vero quam oves quae perierant domus Israel: unde puto figuram judaici velleris adumbratam: oves, inquam, illae fontem aquae vivae negaverunt, ros fidei exaruit in pectoribus Judaeorum, meatusque suos fons ille divinus in corda Gentium derivavit. Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit. At vero Judaei Prophetas suos et consiliarios perdiderunt. Nec mirum, si perfidiae subeunt siccitatem, quos Dominus Deus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus ne pluant super vineam istam (Isai. V, 6). Est enim propheticae nubis pluvia salutaris, sicut et David dixit: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6). Hanc nobis Scripturae divinae totius mundi pluviam pollicebantur, quae Spiritus rore divini rigaret orbem sub Domini Salvatoris adventu. Venit ergo jam ros, venit et pluvia, venit Dominus stillicidia secum coelestia deferens: et ideo jam nos bibimus, qui ante sitiebamus, et divinum illum Spiritum haustu interiore potamus. Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon: quia verum et spiritualem rorem etiam Gentes nationesque erant fidei perceptione bibiturae. 5. Ad quid vellus in area. Non tamen otiose Gedeon vellus nec in campo posuit, nec in prato; sed in area, ubi messis est tritici (messis enim multa, operarii autem pauci [Matth. IX, 37] ): eo quod per fidem Domini in Ecclesia futura esset messis fecunda virtutum. Nec illud otiosum est, quod exsiccavit vellus Judaicum, et rorem ejus misit in pelvim, ut repleretur aqua, non tamen ipse ex eo rore pedes lavit. Alii debebatur tanti praerogativa mysterii. Exspectabatur Christus, qui sordes omnium solus posset abluere. Non erat tantus Gedeon, qui hoc sibi mysterium vindicaret. Non enim Gedeon, sed Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare (Id. XX, 28). 6. Recapitulatio. Rogo vos, fratres, ut non moleste accipiatis, quod propter tardiores quosque et simplices aliquoties ea quae dicuntur, breviter replicamus. Qui enim litterati et docti sunt, Deo propitio sine labore intelligunt quae dicuntur: reliquis vero, id est, idiotis atque simplicibus, nisi brevis recapitulatio facta fuerit, timeo ne ex his quae dicuntur parum capere possint. Gedeon, fratres charissimi, typum gessit Domini Salvatoris. Et quia trecenti secundum graecum computum crucem faciunt, ita tunc Gedeon in trecentis viris Judaeorum populum de crudelissimis gentibus eripuit; quomodo postea Christus per mysterium crucis totum genus humanum de potestate diaboli liberavit. Torcular enim ubi messem terebat, propter assiduas tribulationes, Ecclesiae typum gessit. Messis quae caedebatur, Christianum populum significavit, quem adveniens Christus virga disciplinae vel baculo crucis suae a paleis, id est, a peccatis omnibus separavit. 39.1818| Nam et angelus ille qui venit ad eum, et ipse in typum Domini Salvatoris accipitur. Arborem sub qua stetit, et virgam quam tenuit, crucem significasse manifestum est. Petra illa, super quam Gedeon obtulit holocaustum, Christus erat: sic enim ait Apostolus, Petra autem erat Christus. Haedus ille qui oblatus est, humanum genus peccatis obnoxium designavit. Quod angelus virga sua tetigit petram, et exiit ignis, et consumpsit haedum illum: crux tetigit Christum, et de petra, quae erat Christus, ignis exiit charitatis, qui humani generis peccata consumpsit. De se ipso enim verus Gedeon Christus in Evangelio ait, Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut accendatur? Taurus vero quem occidit, et ipse Dominum figurabat, qui pro redemptione generis humani oblatus est. Quod autem septem annorum erat, septemplicem gratiam Spiritus sancti, qui in Christum venit, significasse videtur. Vellus quod in area posuit, et rogavit Dominum, ut in solo vellere esset ros; et in omni terra siccitas, et factum est ita; et iterum rogavit, ut vellus remaneret siccum, et in tota area esset ros: vellus significavit populum Judaeorum, area autem in toto mundo populum omnium Gentium. Et quia primo tempore ros verbi Dei in sola Judaea fuit, et totus mundus in siccitate remanserat; ideo primum ros in vellus venit, et area sicca fuit; postea vero quando Judaei Christum Dominum occiderunt; per passionis injuriam expressum est vellus, et remansit Judaeorum populus aridus et siccus, et in totam aream, id est, in universum mundum, ad omnes gentes, non solum ros, sed etiam pluvia verbi Dei et Apostolorum flumina pervenerunt. Denique in universa terra quasi area, rore gratiae spiritualis irrigatur Ecclesia; et infelix Synagoga ab omni humore vel pluvia divini verbi sicca remansit et arida. Ut haec ergo spiritualis pluvia, et ros divinae gratiae perseveret in nobis, omnia quae praedicantur, salubriter cogitemus, et nobis invicem in colloquendo velut munda animalia ruminemus: ut utilem succum, unde anima nostra in aeternum vivere possit, habere possimus, et talibus deliciis saturati cum propheta dicere mereamur: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine (Psal. CXVIII, 103)! Sed tunc in nobis dulcedo verbi Dei poterit permanere, si hoc etiam aliis plena et perfecta charitate frequentius referendo voluerimus ingerere; ut non solum de nostra, sed etiam de aliorum salute lucra nobis spiritualia possimus providere: auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXXVII. De David et Isai patre suo, et de Golia .
1. Idem potest esse figura diversorum. Isai typus Dei Patris. In Scripturis divinis, fratres charissimi, una eademque persona, prout tempus est et locus, diversam significationem habere potest. Nam beatus Isaac (quod optime novit Sanctitas vestra), quando a patre oblatus est, Christum Dominum figuravit; cum vero filio suo Jacob benedixit, et ad accipiendam uxorem in Mesopotamiam misit, Jacob typum habuit Christi, et Isaac Dei Patris imaginem gessit. Iterum beatus Jacob typum Christi habuit, quando uxorem accepit; Dei Patris figuram gessit, quando beatum Joseph plus omnibus filiis diligebat, et tunicam ei polymitam fecit, quae incarnationem Domini Salvatoris significaret. Quomodo ergo tunc factum est, 39.1819| fratres charissimi, in beatis Patriarchis, Isaac videlicet et Jacob; ita et in Isai patre David figuratum esse cognoscimus. Quando enim David filium mittebat, ut requireret fratres suos, typum Dei Patris habuisse videtur. Isai misit David, ut requireret fratres suos; et Deus Pater misit Unigenitum suum, ex cujus persona scriptum est, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ad requirendos enim fratres suos venerat Christus, quando dicebat, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24).
- 2.
David figura Christi. Dixit ergo Isai ad David filium suum: Accipe ephi polentae, et decem formellas casei, et vade, require fratres tuos. Ephi, fratres mei, trium modiorum mensura est: et in tribus mensuris, mysterium intelligitur Trinitatis. Bene noverat hoc mysterium etiam et beatus Abraham. Denique quando sub ilice Mambre in tribus personis sacramentum Trinitatis videre promeruit, tria sata similae misceri praecepit. Tria sata, tres mensurae sunt. Hanc ergo mensuram et Isai dedit filio suo. In decem formellis casei, intelligitur decalogus veteris Testamenti. Venit ergo David cum tribus mensuris et decem formellis casei, ut fratres suos in praelio positos visitaret: quia venturus erat Christus cum decalogo Legis et mysterio Trinitatis, ut genus humanum de potestate diaboli liberaret.
- 3.
Frater increpans David, Judaei vel diabolus Christi adventum invidentes. Veniente autem David, unus e fratribus suis increpavit eum, dicens: Quare dimisisti pauculas oves illas, et venisti ad praelium (I Reg. XVII)? Frater iste senior, qui David typum Domini gerentem per malitiam increpavit, significavit populum Judaeorum, qui per invidiam Christo Domino, qui pro salute generis humani venerat, detraxerunt, et multis frequenter injuriis affecerunt. Quare, inquit, dimisisti oves illas, et venisti ad praelium? Quasi non tibi videtur per os ejus saluti hominum invidens diabolus loqui: tanquam si diceret Christo, Quare dimisisti nonaginta et novem oves quae non erraverunt; et venisti ut unam requireres quae perierat (Matth. XVIII, 12), et eam de manu spiritualis Goliae, id est, de potestate diaboli, per crucis baculum liberatam, ad ovile proprium revocares? Quare, inquit, dimisisti pauculas oves illas? Malo quidem et superbo animo, sed tamen verum dicebat: quia Jesus, sicut jam dictum est, dimissurus erat nonaginta et novem oves, ut quaereret unam, et ad ovile proprium, id est, ad Angelorum consortium revocaret.
- 4.
Leo et ursus a David occisi, diabolus a Christo spoliatus. Priusquam veniret David, cum jam unctus esset a beato Samuele, sicut et ipse Saüli regi dixerat, et leonem et ursum sine armis occidit. Sed et leo et ursus typum diaboli praeferunt: qui pro eo quod de ovibus David aliquid invadere ausi sunt, ipsius David virtute sunt suffocati. Hoc totum, fratres charissimi, quod tunc in David legimus figuratum, in Domino nostro Jesu Christo cognoscimus esse completum. Tunc etenim leonem et ursum strangulavit, quando ad inferna descendens, omnes de eorum faucibus liberavit. Denique audi prophetam ex persona Domini supplicantem: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam: libera me ex ore leonis (Psal. XXI, 21, 22). Et quia ursus in manu fortitudinem habet, et leo in ore: in istis duabus bestiis idem diabolus figuratus est. Hoc ergo ex persona Christi dictum est, ut unica ejus Ecclesia de manu, id est, de potestate diaboli tolleretur. 5. Ante Christum nec animus, nec vires sunt ad pugnandum. Diabolus post adventum Christi religatus. Venit ergo David, et invenit Judaeorum populum in valle Terebinthi positum, ut contra Allophylos dimicaret; quia venturus erat verus David Christus, ut de convalle peccatorum sive lacrymarum humanum genus erigeret. Stabant autem in valle contra Allophylos. In valle erant; quia eos peccatorum pondus oppresserat. Stabant enim, et pugnare contra adversarios non audebant. Quare non audebant? Quia David, 39.1820| qui typum Christi gerebat, nondum venerat. Verum est, fratres charissimi. Quis enim contra diabolum pugnare poterat, antequam Christus Dominus genus humanum de potestate diaboli liberaret? David enim interpretatur Manu fortis. Quid eo fortius, fratres, qui universum mundum vicit, armatus non ferro, sed ligno? Stabant ergo filii Israel contra adversarios quadraginta dies. Quadraginta dies, propter quatuor tempora et quatuor partes orbis terrae, vitam praesentem significant, in qua contra Goliam et exercitum ejus, id est, contra diabolum et angelos ejus, Christianorum populus pugnare non desinit: nec tamen vincere posset, nisi verus David Christus cum baculo, id est, cum crucis mysterio descendisset. Ante adventum enim Christi solutus erat diabolus; veniens Christus fecit de eo quod in Evangelio dictum est, Nemo potest intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Venit ergo Christus, et alligavit diabolum. 6. Mordere non potest nisi volentem. Sed dicit aliquis: Si alligatus est, quare adhuc tantum praevalet? Verum est, fratres, multum praevalet; sed tepidis et negligentibus, et Deum in veritate non timentibus dominatur. Alligatus est enim tanquam innexus canis catenis; et neminem potest mordere, nisi eum qui se ad illum ultro mortifera securitate conjunxerit. Jam videte, fratres, quam stultus homo ille est, quem canis in catena positus mordet. Tu te ad illum per voluntates et cupiditates saeculi noli conjungere; et ille ad te non praesumet accedere. Latrare potest, sollicitare potest; mordere non potest, nisi volentem. Non enim cogendo, sed suadendo nocet: nec extorquet a nobis consensum, sed petit. 7. David cum baculo contra Goliam. Christus cum cruce contra diabolum. Golias proprio gladio, diabolus propria iniquitate percussus. Membra nostra arma diaboli, vel templa Dei. Venit ergo David, et invenit Judaeorum populum contra diabolum praeliantem; et cum nullus esset qui praesumeret ire ad singulare certamen, ille qui figuram Christi gerebat, processit ad praelium, tulit baculum in manu sua, et exiit contra Goliam. Et in illo quidem tunc figuratum est quod in Domino Jesu Christo completum est. Venit enim verus David Christus, qui contra spiritualem Goliam, id est, contra diabolum pugnaturus crucem suam ipse portavit. Videte, fratres, ubi beatus David Goliam percusserit; in fronte utique, ubi crucis signaculum non habebat. Sicut enim baculus crucis typum habuit; ita etiam et lapis ille de quo percussus est, Christum Dominum figuravit. Ipse est enim lapis vivus, de quo scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Quod autem David non habens gladium ascendit super Goliam, et suo eum proprio interfecit gladio; designatum est quod in adventu Christi suo gladio diabolus victus est, qui per nequitiam suam et injustam persecutionem quam exercuit in Christum, omnium in eum credentium perdidit principatum. Quod autem arma Goliae David posuit in tabernaculo suo; arma diaboli nos fuimus. Sic enim dicit Apostolus, Sicut enim exhibuistis membra vestra arma iniquitatis peccato; ita et nunc exhibete membra vestra arma justitiae Deo: et iterum, Nolite, inquit, exhibere membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 19, 13). Arma enim inimici nostri misit Christus in tabernaculo suo, quando nos qui domus diaboli fueramus, per ipsius gratiam templum Dei esse meruimus. Nam et vicissim nos in Christo, et in nobis Christus habitare cognoscitur. Quod autem Christus in nobis habitet, Apostolus probat, cum in interiori homine dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17). Quod autem iterum nos habitemus in Christo, idem apostolus designavit, dicens: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 39.1821| 27). Et Dominus in Evangelio ad discipulos suos: Ego, inquit, in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 11). 8. Spiritualis Goliae in fronte percussio. Quod vero non in alio membro, sed in fronte percussus est; hoc significat quod modo in nostris Competentibus exercetur: quia quando catechumenus in fronte signatur, spiritualis Golias percutitur, et diabolus effugatur. Et quia de cordibus nostris per gratiam Christi diabolum effugatum esse cognoscimus pariter et sentimus; quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne malis operibus nostris, et impiis vel luxuriosis cogitationibus iterum eum in nos invitare velimus: ne forte (quod Deus non patiatur) impleatur in nobis illud quod scriptum est, Cum immundus spiritus exierit ab homine, vadit per loca arida quaerens requiem, et non invenit: post haec reversus ad domum, de qua exierat, invenit eam scopis mundatam; et adducit secum septem alios spiritus nequiores se: et sunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Quia ergo nos, nullis praecedentibus meritis, per gratiam Baptismi vacuati sumus omnibus malis, cum Dei adjutorio studeamus repleri spiritualibus bonis: ut quotiescumque nos diabolus tentare voluerit, semper nos Dei Spiritu plenos, et bonis operibus inveniat occupatos; ut impleatur in nobis illud quod scriptum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXXVIII. De plaga populi propter David, et de altaris aedificatione in area Areuna Jebusaei .
1. Judaeorum reprobationis, et electionis Gentium figura. Modo cum Regnorum lectio legeretur, audivimus quod cum Dei plaga saeviret in populo Judaeorum, angelus Domini qui percutiebat, steterit juxta aream Areuna Jebusaei: et ait Dominus angelo percutienti populum, Sufficit, nunc contine manum tuam; et cessavit plaga a populo. Areuna, fratres charissimi, rex erat Jebusaeorum, et partem aliquam possidere videbatur in Jerusalem: quia licet omnes in circuitu nationes subditae fuerint regi David; non tamen permisit Deus, ut Jebusaei ad integrum delerentur: sicut et ipse alibi dicit, Et ego non delebo omnes Gentes, ut in ipsis experiar, utrum timeant me (Judic. II, 21, 22). Dicit ergo propheta ad David: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei. Rex vero ille paganus populum Gentium figurabat. Advertite, fratres, quia in Judaeorum terra non inventus est locus dignus, ubi altare Domini poneretur; sed in terra Gentium locus eligitur, ubi et angelus videtur, et Domini altare construitur, et sic ira omnipotentis Domini mitigatur. Jam tunc figurabatur, quod in Judaeorum cordibus ad offerendas spirituales hostias locus dignus non possit inveniri; sed Gentium terra, id est, Christianorum conscientia eligitur, ubi templum Domini collocetur. Quam rem Apostolus evidenter ostendit, dum Judaeos increpat, dicens: Vobis, inquit, oportuit loqui primum verbum Dei; sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes (Act. XIII, 46). Hoc est dicere, Quia Christum repulistis, et dignum locum non praeparastis in quo altare Domini poneretur, in terra Gentium, id est, in cordibus omnium populorum altare Domini collocamus. Et inde est quod nobis idem apostolus clamat: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Et ideo attendite, fratres charissimi, quia tunc gentilis regis terra eligitur, quando populus Judaeorum Dei plaga percutitur: quod in passione Domini 39.1822| videmus esse completum. Nam quando Judaeorum populus crucifigens Dominum reprobatur, tunc in area Gentium, id est, in omni terra, altare Domino consecratur. Angelus ergo Domini in area regis gentilis stetit; et verus angelus, id est, Christus, Gentium populum visitavit.
- 2.
Idem tractatur argumentum. Rex ergo ipse obtulit beato David aream et boves ad holocaustum; sed rex David accipere noluit, nisi prius pretium daret: et hoc in adventu Domini Salvatoris impletum est. Nam quia gratia nullis praecedentibus meritis, gratis datur; Gentium corda sibi assumere noluit, nisi prius pro eis pretium sanguinem daret. Quid ergo dedit? Quinquaginta, inquit, siclos argenti (II Reg. XXIV). In quinquagenario numero, et gratia Spiritus sancti intelligitur, et peccatorum remissio designatur. Nam quinquagesimo die Spiritus sanctus Apostolis mittitur; et in veteri Testamento quinquagesimus annus remissioni et indulgentiae consecratur. David quidem illi argentum dedit; noster vero David, cujus ille typum tenebat, pretiosum sanguinem fudit. Ergo ut aream pagani regis David emeret, siclos quinquaginta obtulit; et verus David Christus, ut in area Gentium altare sibi constitueret, quinquagesimo die gratiam Spiritus sancti et peccatorum indulgentiam dedit. Et ideo, fratres, quia in nobis et de nobis templum sibi dignatus est facere, in domo sua non patiatur injuriam: quia si a peccatis nostris injuriam pertulerit, cito discedit; et vae miserae animae, de qua ille discedit! Sine dubio enim qui a lumine deseritur, a tenebris occupatur. Ita ergo cum ipsius adjutorio agere studeamus, ut tam pium Dominum non solum hospitem recipere, sed etiam perpetuum habitatorem habere mereamur: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XXXIX. De judicio Salomonis inter duas meretrices: contra Arianam haeresim .
- 1.
Ecclesia catholica et haeresis Ariana in duabus meretricibus. Filii aequalitas ex omnipotentia et bonitate Patris demonstratur. De duabus meretricibus, dilectissimi fratres, quae ad judicium Salomonis venerunt, unde nobis ad vesperam lectio recitanda est; ex quibus una quae erat non solum luxuriosa, sed etiam crudelis et impia, clamabat ad regem, ut dividi juberet infantem: nunc si libenter accipitis, de ipsis quid sancti Patres nostri exposuerunt, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Illa enim quae clamabat, ut puer integer servaretur, Ecclesiae catholicae typum gerebat: illa alia crudelis et impia, quae clamabat ut puer divideretur, Arianam haeresim designabat. Catholica enim quasi mater piissima omnibus haereticis clamabat: Nolite Christum minorem facere Patre, nolite unitatem dividere, nolite unum Deum diversis gradibus dividendo, veluti idola Gentium in vestris cordibus fabricare, totum nobiscum possidete: si vultis habere pacem, nolite unitatem scindere. Non enim si vos totum tenueritis, nobis nihil remanet. Tanta est illius omnipotentia, ut eum omnes totum possideant, et singuli totum. Sed impia et crudelis haeresis clamat: Non, sed dividatur. Quid est, Dividatur; nisi, Non Filius aequalis sit Patri? Dum enim Filio subtrahit aequalitatem, et bonum omnipotentemque denegavit Patrem. Deus enim Pater, si potuit filium sibi similem gignere, et noluit; non est bonus: si voluit, et non potuit; non est omnipotens. Certi estote, fratres mei, quia huic sententiae nullus unquam Arianorum poterit respondere; sed quoties constricti fuerint verissima ratione, velut anguis lubricus ad alias quascumque quaestiones callidas et tortuosas refugiunt. 39.1823|
- 2.
Haereditas testamento Christi relicta. Ergo, fratres charissimi, testamentum profero, verba testatoris refero. Si habet quod dividatur, ibi invenio: si non habet quod dividatur, ex ipso testamento illis resisto. O infelix haeretice, quid habet testamentum? Audi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Haec est Christianorum haereditas. Et quis est ipse testator? Lege testamentum, et invenis. Cum propheta de Domino loqueretur, ait: Magnificabitur usque ad terminos terrae, et iste erit pax (Mich. V, 4 et 5). Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): non divisoribus sanctae unitatis, sed hominibus bonae voluntatis. Ipse est haereditas, ipse testator; ipsum quaeris dividere? Quid partiris unum? Si unum diviseris, integrum nihil habes.
- 3.
Dei divisio. O Ariana haeresis crudelis et impia, erubesce! Judicante Salomone, meretrix ne unum vivum, ne undecumque conceptum etiam natum proderet, non dimisit dividi filium suum; et tu dividis Deum tuum? Illa etsi meretrix, tamen pia; quia mater: tu, haeresis, impia; quia non mater. Quod paris, praefocas; quod non parturis, congregas. Viscera tua duruerunt; illius tremuerunt. Quid dicit illa, quae typum gerebat catholicae matris? Date illi puerum, et nolite dividere eum (III Reg. III). Filius meus est: sed melius apud illam migret natus, migret totus; tamen apud me maneat maternus affectus. Date illi puerum, non auferantur vota, membrorum illius integritas non dividatur, ne mihi pietas auferatur. Quod dicit, Date illi puerum, et nolite dividere; ecce et ego dico, Totum posside, et noli dividere Deum. Non, inquit; sed si vis habere pacem, divide haereditatem. Sine praejudicio dico. Et quomodo habeo dividere? Audi: Pater major me est, Filius minor, Spiritus creatura. O partes! o justitia! o aequitas! Facio partem; quia divido pacem. Si enim fracta fuerit pax, jam non est pax. Sed quomodo apud te pax illibata est, apud quem fides integra non est? Unde quia mecum vis possidere, et pacem vis dividere, haereditatem non vis dividere?
- 4.
Servanda unitas in Domino. Postremo, si more tuo non paci, sed perfidiae studes; vade, interpella judicem Christum, videamus quid tibi dicturus est. Dic ei quod in Evangelio dictum est: Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Sine dubio respondet tibi: Amice, quis me constituit judicem aut divisorem (Luc. XII, 13, 14)? Vis dividere pacem, et quaeris habere judicem pacem; judex tuus nolo esse. Pax sum, consentientibus assideo, litigantes fugio. Si enim omnibus Christianis meis per unam voluntatem unum cor habere concedo, quomodo inter me et Patrem divido unitatem, qui omnibus fidelibus meis unum cor et unam tribuo charitatem? Quid ait Dominus Philippo? Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, ego veni Patri meo te adjungere, tu noli me separare. Quid quaeris quasi alterum praeter me? Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Tanta est in nobis similitudo, tanta unitas, tanta charitas, ut ego in Patre sim, et Pater in me. Per quam unitatem vos Dominus sibi jungere et conservare dignetur: praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XL. De Elia .
1. Elias Salvatoris typus. Gentes in corvis figuratae. Ecclesia nigra et formosa. In lectionibus quae nobis diebus istis recitantur, fratres charissimi, frequenter admonui, ut non sequamur litteram occidentem, et 39.1824| vivificantem Spiritum relinquamus. Sic enim Apostolus: Littera enim occidit, Spiritus vivificat (II Cor. III, 6). Si enim hoc tantum volumus intelligere, quod sonat in littera, aut parvam aut prope nullam aedificationem de divinis lectionibus capiemus. Illa enim omnia quae recitantur, typus erant et imago futurorum. In Judaeis enim figurata, in nobis gratia Dei donante completa sunt. Beatus enim Elias typum habuit Domini Salvatoris. Sicut enim Elias a Judaeis persecutionem passus est; ita et verus Elias Dominus noster ab ipsis Judaeis reprobatus est et contemptus. Elias reliquit gentem suam; et Christus deseruit Synagogam. Elias abiit in desertum; et Christus venit in mundum. Elias in deserto corvis ministrantibus pascebatur; et Christus in deserto mundi hujus Gentium fide reficitur. Corvi enim illi qui beato Eliae jubente Domino ministrabant, Gentium populum figurabant. Propterea et de Gentium Ecclesia dicitur, Nigra sum et formosa, filia Jerusalem (Cant. I, 4). Unde est Ecclesia nigra et formosa? Nigra per naturam, formosa per gratiam. Unde nigra? Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Unde formosa? Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 7, 9). Unde nigra? Apostolus dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. Unde formosa? Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). Vere Ecclesia Gentium corvis similis erat, quando viventem Dominum contemnebat, et ante acceptam gratiam, velut morticinis cadaveribus, idolis ministrabat.
- 2.
Deus omni bene operanti loquitur. Vidua quae Eliam suscepit, Ecclesiae figura. Post haec jubetur Elias proficisci in Sareptam Sidoniorum, ut ibi pascatur a vidua. Sic enim ad eum Dominus dixit: Vade in Sareptam Sidoniae; ego mandavi viduae, ut te pascat ibi. Quomodo et per quem mandavit Deus viduae, cum prope nullus tunc alius esset propheta, cum quo Deus manifestius loqueretur, nisi beatus Elias? Quia licet essent eo tempore aliqui de filiis Prophetarum; ita persecutionem Jezabel metuebant, ut vix vel absconditi evadere possent. Ego, inquit Dominus, mandavi viduae. Quomodo mandat Dominus, nisi inspirando quod bonum est intus in anima per gratiam suam? Ac sic omnis homo qui boni aliquid operatur, Deus illi loquitur intus. Nemo ergo de se, sed de Domino glorietur. Numquid tunc in Judaea non erant multae viduae? Et quid fuit, quod nulla Judaeorum vidua beato Eliae cibum meruit ministrare; sed ad viduam gentilem mittitur, ut ab ipsa pascatur? Vidua enim ista ad quam Propheta mittitur, typum Ecclesiae gerebat; sicut et corvi illi, qui Eliae ministraverant, figuram Gentium habuerunt. Venit ergo Elias ad viduam; quia Christus venturus erat ad Ecclesiam.
- 3.
Mors spiritualis credenti necessaria. Sed videamus, fratres dilectissimi, ubi beatus Elias viduam illam invenit. Exierat enim, ut aqua se lavaret, et ligna colligeret. Quid enim aqua et quid ligna significent, videamus. Satis enim ista duo Ecclesiae et amica et necessaria esse cognoscimus, id est, lignum et aquam. Denique sic scriptum est: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 3). Nam in ligno crucis mysterium, in aqua ostenditur Baptismatis sacramentum. Exierat ergo, ut colligeret duo ligna. Sic enim respondit beato Eliae, cum ab ea cibum peteret. Dixit enim: Vivit Dominus, quia non habeo nisi pugillum farinae, et modicum olei in vase: et ecce ego exeo, ut colligam duo ligna, et faciam mihi cibum et filio meo; et manducabimus, et moriemur (III Reg. XVII). Sicut ergo supra dixi, vidua illa typum habebat Ecclesiae, filius viduae figuram gerebat populi Christiani. Veniente ergo Elia, exiit vidua colligere duo ligna. Videte, fratres, quia non dixit tria, nec quatuor, nec unum tantummodo lignum; sed duo ligna colligere voluit. Ideo duo ligna colligebat, quia in typo Eliae Christum excipiebat. Duo ligna volebat 39.1825| colligere, quia crucis mysterium desiderabat agnoscere. Crux enim Domini Salvatoris duobus lignis aptata est. Ideo duo ligna colligebat vidua illa, quia in illum qui in duobus lignis pependit, creditura erat Ecclesia. Dixit ergo vidua illa, Colligo duo ligna, ut faciam cibum mihi et filio meo; et manducabimus, et moriemur. Verum est, fratres dilectissimi: nemo in Christum crucifixum credere merebitur, nisi huic saeculo moriatur. Nam quicumque corpus Christi digne manducare voluerit, necesse est ut moriatur praeteritis, et vivat futuris.
- 4.
Suscitationis Gentium figura. Haec fit a tota Trinitate. Vidua ergo illa, sicut diximus, Ecclesiam figurabat; filius viduae typum Gentilis populi praeferebat. Filius viduae defunctus jacebat; quia et filius Ecclesiae, id est, populus Gentium multis peccatis et criminibus mortuus est. Orante Elia filius viduae suscitatur: veniente Christo filius Ecclesiae, id est, populus Christianus de carcere mortis reducitur. Elias inclinatur in oratione, et vivificatur viduae filius; et Christus procumbit in passione, et suscitatur populus Christianus. Quod autem tribus vicibus beatus Elias ad resuscitandum puerum incurvatus est; hoc etiam antequam ego dicam, credo quod Charitatis vestrae praevenit intellectus. Nam quod tribus vicibus inclinatur, mysterium Trinitatis ostenditur. Viduae enim filium, id est, populum Gentium, nec solus Pater sine Filio, nec Pater et Filius sine Spiritu sancto, sed tota Trinitas suscitavit. Denique hoc etiam in sacramento Baptismatis demonstratur, dum tertia vice vetus homo mergitur, ut novus surgere mereatur. 5. Gratiae per adventum Christi conferendae figura. Praedicavit Christus annos tres et menses sex. Post haec ostendit se beatus Elias regi, et ascendit in montem Carmeli, et posuit caput suum inter genua sua, et oravit ut Dominus daret pluviam super terram. Et dixit ad puerum suum: Respice contra mare. Et renuntiavit puer, se penitus nihil vidisse. Et ait illi: Vade, et considera septies. Septima autem vice renuntiavit et dixit: Video nubeculam parvulam, quasi vestigium hominis, ascendentem de mari (III Reg. XVIII). Et subito contenebrati sunt coeli, et facta est pluvia magna. Elias ergo, sicut diximus, figuram habuit Domini Salvatoris. Elias oravit, et sacrificium obtulit; et Christus pro universo mundo se ipsum immaculatum sacrificium tradidit. Elias oravit in monte Carmeli; et Christus in monte Oliveti. Elias oravit, ut pluvia in terram veniret; et Christus, ut in cordibus humanis gratia divina descenderet. Quod autem dixit Elias ad puerum suum, Vade, et considera septies; septiformem sancti Spiritus gratiam, quae danda erat Ecclesiae, designabat. Et quia ipse dixit se vidisse nubeculam parvulam ascendentem de mari; carnem Christi figurabat, quae in mari mundi istius nascitura erat. Quamobrem, ne forte aliquis dubitet, nubem illam vestigium hominis habuisse, dixit: illius utique hominis qui dixit, Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI, 13)? Sicut ergo orante Elia post tres annos et sex menses pluvia de coelo descendit; ita et in ad ventu Salvatoris tribus annis et sex mensibus, quibus praedicare dignatus est, pluvia verbi Dei totum mundum feliciter irrigavit. Et sicut tunc in adventu Eliae omnes sacerdotes idolorum interfecti sunt et deleti; ita in adventu veri Eliae, id est, Domini nostri Jesu Christi, observatio sacrilega Paganorum destructa est. 6. Recapitulatio. Haec breviter Charitatis vestrae sensibus intimantes, velut pauca capitula, quasi quaedam indicula, fidei vestrae oculis demonstramus, per quae sancta desideria vestra ad perscrutanda divina mysteria salubriter incitentur: et ut spirituale pabulum sanctis animabus vestris jugiter ruminandum salubri consilio procuremus, ne forte de memoria excidat, si jubetis, recapitulationem ex his quae dicta sunt, faciamus. Sicut ergo supra diximus, sanctum Eliam intelligite typum habuisse Domini Salvatoris. Denique sicut Dominus posteaquam multas virtutes 39.1826| exercuit, posteaquam passus est, resurrexit et ascendit in coelum: ita et Elias post mirabilia quae per eum Deus fecit, igneo curru elevatur ad coelum. Quod Elias deseruit Judaeam, significavit quod Christus reliquerit Synagogam. Corvi qui Eliae ministraverunt, sicut jam dictum est, figuram gentilis populi monstraverunt. Vidua illa quae eum in Sarepta suscepit, typum gessit Ecclesiae. Duo ligna quae colligebat, crucis mysterium figurabant. Haec ergo, fratres charissimi, si sincera, sicut credimus, benignitate suscipitis, et velut munda animalia assidua cogitatione in vestris cordibus ruminatis, implebitur in vobis illud quod scriptum est. Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov XXI, 20): regnante ipso Deo nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XLI. De Elisaeo, I.
1. Manichaei Vetus Testamentum unde blasphemant. Prophetae Elisaei aevo contempti. Parvulorum percussio misericordiae magis quam crudelitatis fuit. Severitatis hujus exemplum de Novo Testamento. Cum divina lectio legeretur, audivimus quod praetereunte beato Elisaeo pueri irridentes clamaverunt, Ascende, calve. Ob quam rem, orante Elisaeo, egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt quadraginta duos pueros (IV Reg. II, 23). Inimici Dei et hostes animae suae immundissimi Manichaei, qui Scripturam Veteris Testamenti non solum recipere nolunt, sed etiam rabido ore blasphemare praesumunt, solent dicere: Quae fuit tanta crudelitas in Elisaeo, ut propter jocularia verba infantum, quadraginta duos pueros fecerit lacerari? Et ideo qualiter eorum insaniae respondendum sit, breviter Charitati vestrae suggeremus. Tempore illo quo beatus Elisaeus in Judaea fuit, tam ille quam reliqui Prophetae, non solum non honorabantur ex maxima parte populi, sed etiam irrisui et opprobrio habebantur, et velut insani atque arreptitii credebantur: in tantum, ut eo tempore quo beatus Elisaeus unum de filiis Prophetarum mitteret, ut Jehu ungeret in regem, principes qui sedebant cum Jehu, dicerent: Quid ad te venit insanus iste (Id. IX, 11)? Prophetam Domini videbant, et eum esse arreptitium blasphemabant, Nam in illo tempore sancti Prophetae ita in grandi contemptu et opprobrio habebantur, ut etiam beato Elisaeo, qui tanta miracula faciebat, sicut supra diximus, pueri indisciplinati clamarent, Ascende, calve; ascende, calve. Quam rem etiam parentibus suis instigantibus fecisse credendi sunt. Manifeste pueri illi non clamarent, si hoc eorum parentibus displiceret. Dolens ergo beatus Elisaeus de interitu populi, imo sanctus Spiritus per beatum Elisaeum volens reprimere superbiam Judaeorum, fecit venire duos ursos, et laceraverunt quadraginta duos pueros; ut percussis parvulis majores reciperent disciplinam, et mors filiorum fieret disciplina parentum; et Prophetam quem mirabilia facientem nolebant amare, discerent vel timere. Sed ita perseveraverunt Judaei in malis suis, ut sibi de medicamentis vulnera facerent; et inde acquirerent mortem, unde poterant obtinere salutem. Converterunt enim sibi lucem in tenebras, et dulcedinem in amaritudinem commutaverunt. Denique impletum est in illis quod scriptum est, Percussi filios vestros, et disciplinam non recepistis (Jerem. II, 30). Nemo ergo beato Elisaeo ore vipereo derogare praesumat: quia hoc quod de pueris illis factum est, non tam ipse propria virtute, quam per illum Spiritus sanctus fecisse credendus est. Sed hoc, sicut dixi, pro grandi pietate et ineffabili misericordia factum est; ut quia Deo humiliter praedicantibus Prophetis 39.1827| Judaei nolebant credere, vel cum severitate vindictam irrogantem metuerent, et timentes mortem corporum, vel sic salutem requirerent animarum. Quam rem non solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo per beatum Petrum apostolum in Anania et Sapphira legimus fuisse completam: quos ideo Petri sententia damnavit, ut nullus in oblationibus vel muneribus suis Spiritui sancto mentiri praesumat.
- 2.
Judaeorum insania in passione Domini. Punitio eorum per Titum et Vespasianum futura figuratur. Quot Judaei tunc perempti, quot captivi. Et quidem, fratres charissimi, secundum litteram ita credendum est, ut supra suggessimus, quod beatus Elisaeus non iracundiae morbo commotus, sed zelo Dei succensus, ad corrigendum populum Judaeorum parvulos illos permisit lacerari; non ut vindicaret, sed potius ut illos corrigeret: tamen in hoc facto etiam passio Domini Salvatoris praefigurata fuisse evidenter ostenditur. Nam quomodo pueri illi indisciplinati clamaverunt beato Elisaeo, Ascende, calve; ascende, calve; ita et insensati populi Judaeorum vero Elisaeo Christo tempore passionis voce sacrilega clamaverunt, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Quid est, Ascende, calve; ascende, calve? nisi, Ascende crucem in loco Calvariae. Et hoc attendite, fratres, quia sicut sub Elisaeo quadraginta duo pueri lacerati sunt; ita et post quadraginta duos annos passionis Dominicae, venerunt duo ursi, Vespasianus et Titus. Et hoc considerate, fratres, quia in solemnitate Paschali facta est obsidio Judaeorum; ut justo Dei judicio ex omnibus provinciis congregati Judaei, in ipsis diebus poenam sibi debitam sustinerent, in quibus verum Elisaeum Dominum et Salvatorem nostrum in cruce suspenderant. Illo enim, id est, quadragesimo secundo anno a die passionis Domini nostri, quasi divina manu acti Judaei, Jerosolymis, sicut solebant, ad celebrandum Pascha convenerant. In historiis legimus, quod tunc tricies centena millia hominum ex Judaeis Jerosolymis fuerint congregata: ex quibus ferro et fame undecies centena millia leguntur esse consumpta, et centum millia juvenum Romam perducti sunt in triumphum. Duobus enim annis obsessa est civitas illa, et tanta multitudo mortuorum de civitate projecta est, ut muris ipsa cadavera coaequarentur. Istam ergo vastationem figurabant illi duo ursi, qui quadraginta duos pueros propter irrisionem beati Elisaei lacerasse dicuntur: et impletum est quod dixerat Psalmus, Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Quia, sicut dictum est, post quadraginta duos annos a duobus ursis, Vespasiano et Tito, gens illa sacrilega quod merebatur, excepit.
- 3.
Judaeorum infelicitate moniti, fidem rectam tenentes et charitatem integram conservantes, servire Domino laboremus. Et quia infelices Judaei propter superbiam repudiari et despici, ac per totum mundum dispergi meruerunt; nos quibus tanta beneficia pietas divina concessit, cum omni humilitate fidem rectam tenentes, et ut superbia in nobis locum invenire non possit, charitatem integram cum omnibus hominibus conservantes, usque ad finem vitae nostrae mundo corde et casto corpore servire Domino laboremus: ut post laborem bonorum operum, illam desiderabilem vocem audire mereamur, Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21): quia bene administrasti vitam temporaneam, accipe sempiternam; quia custodisti pretium sanguinis mei, sume consortium regni mei. Ad quod regnum vos pietas divina perducere dignetur, quae vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XLII. De Elisaeo, II.
1. In Elisaeo Christus exhibetur. In vidua paupere, 39.1828| Ecclesia. Illa a debitis per oleum, haec a peccatis per charitatem soluta. Sicut de beato Elia diximus, fratres charissimi, quod typum habuerit Domini Salvatoris: ita et sanctum Elisaeum confidenter et secure asserimus Salvatoris nostri imaginem praetulisse. Clamavit enim ad beatum Elisaeum, sicut in lectione divina audistis, vidua quaedam, et voce flebili supplicavit, dicens: Vir meus mortuus est, et ecce creditores veniunt, et volunt mihi tollere filios meos. Ille autem interrogavit eam, quid haberet in domo sua. Respondit mulier, et ait: Vivit Dominus, quia non habeo, nisi modicum olei, quo ungar. Et dixit Elisaeus: Pete vasa a vicinis tuis, et clauso ostio, mitte ex illo oleo in omnia vasa; et cum plena fuerint, vende, et redde creditoribus tuis. Vidua ista, fratres charissimi, typum Ecclesiae praeferebat; sicut et illa quae meruit beatum Eliam excipere. Vidua ergo ista, id est, Ecclesia, debitum grave contraxerat, non solidorum, sed peccatorum. Debitum habebat, et creditorem crudelissimum sustinebat: quia se diabolo multis peccatis obnoxiam fecerat. Sic enim et propheta praedixit: In peccatis vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Isai. L, 1). Vidua ergo illa pro tam grandi debito captiva quodam modo tenebatur. Captiva erat, quia redemptor nondum venerat. Sed posteaquam viduam istam verus redemptor Christus Dominus visitavit, ab omnibus debitis liberam fecit. Unde enim illa vidua liberata sit, videamus. Unde, nisi de augmento olei? In oleo misericordia intelligitur. Ergo viduae illi ideo debitum creverat, quia oleum misericordiae peccando perdiderat. Considerate, fratres: defecit oleum, et debitum crevit; crevit oleum, et periit debitum: creverat cupiditas, et periit charitas: redit charitas, et perit iniquitas. Veniente vero Elisaeo Christo Domino, vidua, hoc est, Ecclesia, per augmentum olei, id est, donum gratiae et misericordiae, vel charitatis pinguedine, de peccatorum debito liberatur.
- 2.
Vasa vacua, Gentes. Quid tamen ei beatus Elisaeus dixerit, videamus. Pete vasa multa a vicinis et proximis tuis, et clauso ostio infunde in vasculis vicinorum. Qui erant isti vicini, nisi Gentium populi? Et licet vidua illa Ecclesiae typum habuerit, tamen vidua erat; et ideo vicini illi unde vasa petebantur, populum Gentium figurabant. Quae tamen vasa vacua exhibebantur, ut oleum misericordiae accipere mererentur: quia omnes Gentes, antequam donum gratiae consequantur, fide et charitate et bonis operibus vacuae esse probantur. Denique omnes qui ad salutare Baptismum consequendum Ecclesiae offeruntur, et chrisma et oleum benedictionis accipiunt; ut jam non vasa vacua, sed Deo plena, et templum Dei esse mereantur.
- 3.
Amor proprius inops et indigens. Charitas dives, et omnibus abundans. Erogando crescit. Considerate ergo, fratres charissimi: quamdiu vidua illa oleum in vasculo proprio habuit, nec sibi sufficiebat, nec debitum reddere poterat. Verum est, charissimi, qui se solum diligit, nec sibi sufficit, nec peccatorum suorum debitum reddit: cum vero in alienis vasculis, id est, omnibus vicinis et propinquis, et omnibus omnino hominibus coeperit oleum charitatis infundere, tunc et sibi sufficere, et ab omnibus se debitis poterit liberare. Et vere, fratres, talis est natura sancti amoris et verae charitatis, ut erogando crescat; et quantum in aliis plus expenditur, tantum in se abundantius cumuletur. Cibum corporis si volueris egenti tribuere, ad praesens quod illi dederis, tu habere non poteris: panem charitatis si dederis centum hominibus, integer manet; si universo mundo largiri volueris, tibi nihil deficit: imo non solum non deficit, sed omnium illorum quibus largitus fueris, lucrum tibi multipliciter crescit. Verbi gratia, unum 39.1829| panem charitatis habebas; si nemini dedisses, ipsum solum haberes: mille hominibus dedisti, mille panes acquisisti; quia tanta est possessio charitatis, ut et singulis tota sit, et omnibus integra esse possit. Ergo et aliis dedisti, et tu nihil penitus perdidisti: imo non solum non perdidisti, sed sicut jam dixi, quidquid aliis a te collatum est, tu centupliciter acquisisti. Ergo, fratres charissimi, agnoscite viduam non alio, nisi de oleo, a suis creditoribus absolutam; et intelligite Ecclesiam catholicam non aliunde, nisi per oleum misericordiae Dei, de suis fuisse criminibus liberatam.
- 4.
Vasa charitatis, homines, implentur cum amantur. Sed hoc attendite, fratres, quod mulier illa quamdiu habuit vasa, ubi oleum infunderet, tamdiu oleum crevit. Nam dixit filio suo, Affer mihi vas. Et ille respondit, Non habeo. Et ait Scriptura stetisse oleum, posteaquam ubi poneret, non invenit. Sic, dilectissimi fratres, tamdiu charitas augetur, quamdiu tribuitur. Et ideo etiam ex industria debemus vasa quaerere, ubi oleum possimus infundere: quia probavimus quod dum aliis infundimus, plus habemus. Vasa charitatis, homines sunt. Si charitatis oleo volumus abundare, non solum bonos, sed etiam malos debemus diligere: bonos, quia boni sunt; malos, ut boni fiant. Habet enim hanc virtutem oleum charitatis, ut et bonos meliores faciat, et malos de peccatorum tenebris ad lucem veritatis reducat.
- 5.
Clauso ostio vel aperto quis agat. Quod autem ait Scriptura, clauso ostio viduam illam oleum in vasculis infudisse; hoc significavit, ut unusquisque eleemosynam clauso ostio faciat, id est, pro solo Dei amore; non ideo ut laudetur ab hominibus, sed ut apud Deum invenire gratiam mereatur. Qui enim pro laude humana eleemosynam facit, aperto ostio facit; quia apertum omnibus patet. Qui vero pro sola vita aeterna et pro remissione peccatorum bona opera fecerit, etiamsi publice faciat, clauso ostio facit: quia de illa eleemosyna non hoc quaerit quod videtur, sed quod non videtur. Laus enim humana videtur; aeternum praemium non videtur. Sed audi quid dicit Apostolus: Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Securus ergo unusquisque eleemosynam faciat, tantum ut pro illa gloriam humanam non requirat. 6. Mulier Sunae ex sterilitate ad foecunditatem transiens, Ecclesiae typus. Post haec audivimus, quod dum beatus Eisaeus transiret per Sunam, quaedam mulier magna susceperit eum, et dixerit ad virum suum: Animadverto quod homo iste vir Dei sit: faciamus illi caenaculum, et ponamus ei in eo lectum, mensam, sellam et candelabrum; ut quando venerit, maneat ibi. Et mulier illa sterilis erat, sed orante Elisaeo, genuit filium. Sic et Ecclesia, antequam Christus veniret, sterilis fuit. Et sicut illa, orante Elisaeo, genuit filium; ita et Ecclesia, veniente ad se Christo, genuit populum Christianum. Sed filius mulieris illius, dum Elisaeus absens esset, mortuus est: sic et filius Ecclesiae, hoc est, populus Gentium, antequam Christus veniret, peccatis mortuus erat. Descendente de monte Elisaeo, filius viduae huic vitae redditur; descendente de coelo Christo, filius Ecclesiae, id est, populus Gentium suscitatur: sed hoc qualiter factum sit, videamus. 7. Praeceptum non resalutandi in Scriptura quid vetet. Ut puer Elisaei, sic nec Moyses potuit vitam reddere. Mortuo enim filio suo, mulier illa abiit, et vestigiis se sancti Elisaei prostravit. Beatus vero Elisaeus dedit baculum suum puero, et dixit ad eum: Vade, et mitte baculum meum super faciem pueri. Si te salutaverit homo, non resalutes eum (IV Reg. IV). Hoc loco, fratres, videte, ne alicui subrepat impia cogitatio, et dicat quod augurium beatus Elisaeus observare voluerit; et ideo jusserit puero suo, ut salutantem se in via non resalutaret. Frequenter hoc in Scripturis legimus: sed pro celeritate est dictum, non pro aliqua superflua et sacrilega observatione praeceptum, ac si 39.1830| diceret, Ita velociter ambula, ut nullis fabulis in via occupari aut retardari praesumas. Abiit ergo puer, et misit baculum super faciem pueri; et penitus non surrexit. Puer iste typum habuit beati Moysi. Misit enim eum Deus cum baculo in Aegyptum: sed baculus sine Christo flagellare Aegyptum potuit; de originali vero vel actuali peccato liberare vel resuscitare non potuit. Nihil enim, dicente Apostolo, ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19). Opus erat ut qui baculum miserat, ipse descenderet. Baculus sine Elisaeo nihil valebat; quia crux sine Christo nihil poterat. 8. Elisaeus se inclinans puerum, Christus se humilians mundum resuscitavit. Venit ergo beatus Elisaeus, et ascendit in coenaculum; quia venturus erat Christus, et ascensurus crucis patibulum. Inclinavit se Elisaeus, ut puerum resuscitaret; humiliavit se Christus, ut mundum in peccatis jacentem erigeret. Misit Elisaeus oculos super oculos, manus super manus. Videte, fratres, quantum se vir ille perfectae aetatis contraxit, ut parvulo mortuo et jacenti congrueret. Quod enim Elisaeus in puero praefiguravit, hoc in toto genere humano Christus implevit. Audi Apostolum dicentem, Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 8). Quia parvuli eramus, parvulum se fecit; quia mortui jacebamus, pius se medicus inclinavit: quia et revera, fratres, nemo potest jacentem erigere, si se noluerit inclinare. Quod autem puer oscitavit septies, septiformis gratia sancti Spiritus ostenditur, quae humano generi, ut resuscitetur, in adventu Christi tribuitur. De ipso Spiritu dicit Apostolus, Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Ipsum etiam Spiritum Dominus dedit discipulis, quando insufflavit et dixit, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Os enim quodam modo super os posuit, quando insufflando Spiritum dedit. Gratias ergo agamus piissimo Redemptori, qui nos nullis praecedentibus meritis suscitavit; et non solum de morte perpetua eripuit, sed etiam adjuvante gratia ipsius, si bene egerimus, aeterna praemia repromisit. quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XLIII. De Naaman Syro .
1. Cum Naaman regis Syriae princeps perfusus lepra fuisset, cumque horrendae plagae maculoso affectus contagio, et sibi jam et cunctis horreret; dolebat rex Syriae talis se viri privatum auxilio, per quem plurima confecerat bella, gentes domuerat, victorias perpetrarat, et de manu hostium, Syrorum populum liberaverat. Tunc audit Naaman apud Israelem populum Elisaeum esse prophetam sanctissimum, mirandis virtutibus praeditum, et stupendis operibus nominatum; per quem posset et causae periculo liberari, et perniciosa varietate tergi. Mox suum pergit ad regem, commendari se litteris Israelitarum regi deposcit. Confestim in hunc modum rex ad regem litteras mittit. Misi, inquit, ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra ipsius.
- 2.
Has litteras cum rex a rege missas acciperet et legisset, scidit vestimenta sua, dicens: Videte, inquit, videte quoniam malitiam iste conquirit: misit enim ad me hominem, ut curem eum a lepra ipsius. Numquid Deus sum ego, ut mortificare aut vivificare possim? O fides Naaman principis! o istius perfidia regis! Naaman Syrus fideliter festinat ad Deum; et rex perfidus suum discindit vestimentum. Diffidunt qui noverant; et qui non noverant, credunt. Domestici repugnant; et externi festinant. Rex Syriae credit posse fieri quod audierat; et rex Israel non credit fieri posse quod noverat. Alieni currunt ad auxilium; et proprii coeleste denegant donum. Qui praedicare debuit, destruit; 39.1831| et qui destruere potuit, festinavit: ut tanto gloria potior esset externis, quanto perfidia innotuerat regis.
- 3.
Tunc ad Elisaeum cum regis commotio pervenisset: Mitte, inquit, ad me, mitte Naaman Syrum: ut sciat quia est Deus in Israel. Adducitur itaque ad ostium hominis Dei Naaman Syrus cum quadrigis et equitibus, et potentatu magnifico. Ad quem exivit homo Dei, dicens: Vade, et baptizare in Jordane septies; et mundaberis. Quo audito, Naaman commotus proripuit se, dicens: Ego dicebam quoniam exiet ad me homo Dei, et imponet super me manum suam, et invocabit Dominum Deum suum; et curabit me a lepra mea. Si enim aquis me mundari oportet, nonne meliores sunt aquae penes nos? Tunc dixit ad eum quidam ex suis: Numquid difficile verbum est, quod locutus est Propheta ad te? Quare non facis quod dixit? Tunc reversus est Naaman, et descendit in Jordanem; et baptizatus septies, ascendit inde mundatus: et facta est caro ejus quasi caro infantis pueri. Tunc miratur Naaman, tunc stupet, tunc Prophetam conspicit, tunc coelum attendit. Miratur uno jussu adfuisse virtutem, miratur operatum Deum, miratur detersum tanti temporis vitium, miratur sese corpore mutatum et mente. Perniciosa ab eo contagio pellitur, et optata sanitas reparatur. Totus homo naturae redditur; quia perfecta virtus in Propheta sanctissimo operatur. Gaudet Naaman, Propheta laetatur; ab utroque Dominus collaudatur. Gaudet Naaman se quod optaverat, percepisse; et quod perdiderat, invenisse. Gaudet Propheta in opere; et laetatur populus in virtute. Gaudet Judaea, quod venientibus ad se praestet auxilia: dicunt et Gentes, in Israel esse quod apud se invenire non possunt. Seminatur per Gentes gloria Dei. Qui curatus est, praedicat; qui sensit, annuntiat: nec jam dubium habetur quod dicitur, quando Syria, quod in Naaman conspicit, protestatur.
- 4.
Tunc laetus Naaman Elisaeo offert munera, tunc sanitatis voto dona ut accipiat, deprecatur. Accipe, inquit, accipe munera quae offero tibi: quae dono, tribuo libenter, assume. Non enim pretium curationis est istud quod tribuo; nec sanitatem perceptam isto munere redimo: quippe cum sanitas istam quam merui, pretio nec poterit redimi, nec ullo munere inveniri. Mihi, inquit Elisaeus, quod offers non accipio; quod ingeris, ut alienum recuso. Nec enim ipse tibi sanitatem, qua laetus es, praestiti; nec perniciosum vitium in te ego ipse correxi, nec naturae, ut aestimas, reddidi: sed est potens in coelestibus Deus, cujus imperio servio, officio pareo, servituti insisto, cui soli tuus dicandus est animus, praeparandus est sensus, tribuendus est famulatus. Huic enim si soli servieris, aut si obsequia illi debita manciparis: quanta mereberis, conjice, cui antequam servieris, tantam merueris sanitatem.
- 5.
Mox Naaman cultus sibi divinos indicit, superstitiosos abscindit. Mox se Deum venerari testatur, et detestari idolum profitetur. Mox se quem agnovit, Dominum colere, et figmenta quae coluerat, abhorrere proloquitur. Nunc, inquit, cognovi quia Dominus colendus est solus. Nunc primum addidici quia unus venerandus est Deus: caeteri enim dii Gentium nec salvare poterunt, nec nocere; quippe qui humano indigentes auxilio, auxilia ipsi praestare non possunt. Nec enim servare poterunt qui servantur, aut vitam tribuere qui non vivunt, aut sanum quempiam colentium facere, qui se non possunt de non colentibus vindicare. Tunc Naaman proficiscitur in Syriam laetus, tunc ad suos properat sanus. Laetantur omnes qui cum eo tristes advenerant, gaudent cuncti qui ejus valetudinem exhorrebant, magnalia Dei secum cuncti loquuntur, virtutes ejus universi cum invicem fabulantur. 6. Statim Giezi Prophetae puer secum loquitur, dicens: Quoniam dominus meus a Naaman Syro noluit 39.1832| quidquam accipere, ego pergam; ut quod ille noluit, sumam. Pergit propere, festinanter accurrit: quem cum post se festinantem pueri Syri conspicerent, ac domino nuntiarent; mox Naaman suorum statuit currus, vehicula retrahit, animalia flectit, ipse properus ac festinans in obviam redit, causas exquirit, ad se properandi rationes exposcit. Ille simulator ac fallax aptat mendacium, falsum componit: dicit a Propheta sibi esse mandatum, quasi argenti aliquid mitteret, quod advenientibus ad se Prophetarum liberis tribuisset. Instanter Naaman puero duplum quam petierat dedit, quod Prophetae supplex ipse ac deprecans dare non quivit. Quo accepto in sequestri deposito, Elisaeo apparuit, atque in ejus conspectu solito more consistit. Ubi, inquit Propheta, fuisti, vel quid rei ac negotii gessisti? Nusquam, inquit, isthinc discessi; nusquam a tuis conspectibus abfui. Tunc Propheta sanctissimus erumpit in vocem: Nonne cor meum, inquit, fuit tecum? Scio quemadmodum properarit Naaman in obviam tui, a quo accepisti argentum: et possidebis ex eo agros, et vineas, et oliveta, servos et ancillas; et lepra Naaman Syri applicabitur tibi et semini tuo usque in aeternum. Et statim discessit ab eo leprosus sicut nix (IV Reg. V). O admiranda potentia Dei! o sublime meritum Elisaei! Uno in tempore duplex virtus ostenditur, et gemina potestas Prophetam sanctissimum demonstrat. Curatur Naaman Syrus; et lepra Giezi perfunditur servus. Syro fides attulit gloriam; et servo perfidia intulit poenam: ille de Syria veniens, quod desideravit, accepit: hic de Prophetae exiens domo, plagam sibi de perfidia acquisivit. Naaman curatur et gaudet: Giezi vulneratur et deflet. Alius suis redditur sanus; alius cunctis ostenditur maculatus: alius exemplum virtutis ostenditur; alius meritum fallaciae demonstratur. Curatur fide, qui fuerat maculatus; et maculatur perfidia, qui fuerat sanus. Naaman invitat ad Deum; Giezi profertur singulis in exemplum. Per Naaman Dominus collaudatur; per Giezi judicium coeleste metuitur. Inde salus nascitur, hinc metus: inde gloria petitur, hinc fraudis molestia formidatur: ut his exemplis et fidei pretium, et perfidiae supplicium cunctis gentibus monstraretur.
- SERMO XLIV. De Elisaeo et Giezi puero .
1. Elisaeus Dominum, Giezi Judam vel Judaeos figuravit. Avari sunt leprosi. Frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, beatum Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris: Giezi autem discipulus ejus non incongrue Judam traditorem, vel Judaeorum populum intelligitur figurasse. Sicut enim Giezi ideo serviebat beato Elisaeo, ut pecuniam posset acquirere; ita et Judas propterea adhaeserat Domino Salvatori, ut fraudem faceret, et terrenas divitias congregaret. Denique sic de illo in Evangelio scriptum est: Quia fur erat, et loculos habebat, et ea quae mittebantur, portabat (Joan. XII, 6). Nam Giezi, qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut et dominus suus consecutus fuerat beati Eliae, cupiditate victus, meruit in aeternum crudeli lepra perfundi. Judas vero pro amore pecuniae et apostolatus gratiam perdidit, et laqueo vitam finivit. Ac sic intelligimus omnes avaros et cupidos, intus in anima peccati lepra esse perfusos.
- 2.
Naaman puellae, populus Gentium acquiescens prophetiae. Naaman vero princeps militiae, qui leprosus erat, et suggerente ancilla ad beatum Elisaeum sanandus 39.1833| advenit, populum Gentium figuravit. Puella illa quae captiva ducta fuerat de Judaea, et suggesserat dominae suae, quod si ad beatum Elisaeum suus dominus pergeret, sanitatem reciperet; puella, inquam, illa prophetiae imaginem gessit: quia licet tempore illo in sola Judaea gratia prophetiae floruit, tamen non potuit fieri ut non etiam ad vicinas gentes beata illa notitia perveniret. Audivit ergo Naaman puellam, et venit ad Elisaeum: audivit populus Gentium prophetiam, et venit ad Christum. Naaman veniens ad Elisaeum sanatur a lepra: et populus Gentium veniens ad Christum, ab omni peccatorum lepra purgatur.
- 3.
Judaei tunc lepra percussi, cum Gentes ab ea liberatae. Potest tamen, sicut jam dixi, Giezi etiam Judaeorum populum figurare, qui eo tempore peccati lepra percutitur, quo ab ea Gentium populus liberatur. Denique sic infelices Judaei in passione Domini clamaverunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Tunc enim peccati lepra perfundi meruerunt, quando contra coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt, Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15). Ergo eo tempore in illis remansit lepra, quo ad nos transiit gratia. Denique sic et apostolus Paulus ad eos locutus est, dicens: Vobis, inquit, oportuit primum loqui verbum Dei; sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes (Act. XIII, 46). Quando doctrina apostolorum ad Gentes transiit, tunc in miseris Judaeis peccati lepra remansit.
- 4.
Vocationis Gentium ad fidem per Baptismum figura. Quid tamen mandaverit beatus Elisaeus Naaman Syro, videamus. Vade, inquit, et lavare septies in Jordane. Quod autem audiens Naaman, ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est, et nolebat annuere, et ab amicis suis consilio accepto, acquievit ut lavaretur, et purgatus est: hoc significat, quia populus Gentium, antequam Christus crucifigeretur, ipse per se Christo loquenti non credidit; sed postea praedicantibus Apostolis ad sacramentum Baptismi fideliter venit. Dixit Elisaeus ad Naaman, ut lavaretur septies in Jordane. Videte, fratres, Elisaeus mittit Naaman ad Jordanem fluvium; quia Christus populum Gentium missurus erat ad Baptismum. Quod autem Elisaeus non per se ipsum Naaman tetigit aut baptizavit; hoc significatum est, quia Christus non per se ipsum venit ad populum Gentium, sed per Apostolos suos, quibus dixit: Ite, baptizate omnes Gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et hoc attendite: Naaman qui populum Gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem recepit, quem postea Christus suo baptismate consecravit. Quod vero audiens Naaman, ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est, dicens: Numquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Albana et Pharphar, ut in ipsis laver et munder? Hoc illo dicente, consilium dederunt servi sui, ut acquiesceret Prophetae consilio. Quid autem significet, fratres, diligenter attendite. Sanctus Elisaeus, sicut diximus, typum habebat Domini Salvatoris: Naaman figurabat populum Gentium. Quid vero quod de suis fluminibus sanitatem se esse recepturum credebat? Hoc indicabat, quod genus humanum de libero arbitrio et de propriis meritis praesumebat. Sed propria merita sine gratia Christi lepram habere possunt, sanitatem habere non possunt. Unde nisi ad exemplum Naaman humanum genus consilium Elisaei audisset, et per Christi gratiam donum Baptismatis humiliter accepisset, ab originali et actuali lepra liberari non posset. Lava, inquit, septies: dixit propter septiformem gratiam Spiritus sancti, quae in Christo Domino requievit. Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est, Spiritus sanctus in columbae specie super eum venit (Joan. I, 32). 5. Qui baptizantur, nasci incipiunt. Cum ergo in figura Baptismi Naaman in fluvium descendisset, Facta est, inquit, caro ejus tanquam pueri parvuli 39.1834| (IV Reg. V). Videte, fratres charissimi, hanc similitudinem in Christiano populo compleri. Nostis enim quia omnes qui baptizantur, sive senes sint, sive juvenes, omnes tamen infantes nascuntur. Prima generatio producit ad mortem; secunda generatio producit ad vitam. Prima generat filios irae; secunda generat vasa misericordiae: sicut Apostolus dicit, In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Quomodo ergo Naaman, cum esset senior, septies lavando mundatus est quasi parvulus; ita qui factus est peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum maculis velut lepra perfusus, gratia Baptismi ita renovatur, ut in eo nec originalis nec actualis lepra peccati remaneat: et qui fuerat criminum ponderibus semper incurvus, ad exemplum Naaman salutari lavacro renovatur ut parvulus; ita ut in eo impleatur illud quod de Christo ad Ecclesiam Apostolus ait, Ut exhibeat sibi Ecclesiam non habentem maculam vel rugam (Ephes. V, 27). 6. Magna Domini munera non nobis judicium pariant, sed profectum. Quod autem posteaquam mundatus est Naaman, munera obtulit beato Elisaeo, et ille accipere noluit: Christi in hoc gratia figurabatur, quae ideo gratia dicitur, quia gratis datur. Sic enim Dominus in Evangelio discipulis dixit, Infirmos curate, mortuos suscitate, daemones expellite: gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Et quia omnia sacramenta et mysteria Domini nostri, quae in Judaeis erant praefigurata, in nobis videmus esse completa: etsi non possumus quantas debemus, vel quantas possumus, Deo gratias referamus, qui nobis tanta bona nullis praecedentibus bonis meritis largiri dignatus est; et pro salute nostra non solum discipulos misit, sed etiam per se ipse descendit, et pro nobis flagella et opprobria et reliquas, quas legimus, injurias patienter excepit. Vulneratus est, ut vulnera nostra curaret; mortuus est, ut nos de morte perpetua liberaret; ad inferna descendit, ut nos de faucibus crudelissimi draconis eriperet; resurrexit, ut nobis spem resurrectionis tribueret; in coelum ascendit, ut quo eum sequi deberemus, ostenderet. Quid ergo retribuemus Domino, pro his muneribus quae cogitare non valemus, nedum vobis valeamus explicare, nisi ut, sicut jam dixi, quantas possumus gratias jugiter referentes, ipso auxiliante studeamus, ut munera vel beneficia sua non nobis judicium pariant, sed profectum. Etiam implere praecepta illius laboremus: ut cum dies judicii venerit, ab auditu malo liberati, illa ad nos vox desiderabilis dirigatur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Id. XXV, 34): ad quod nos Dominus sub sua protectione perducat. Amen.
- SERMO XLV. De Elisaeo, et securi in gurgite lapsa .
1. Lapsus humani generis figura. Modo cum divina lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus quod eunte beato Elisaeo cum filiis Prophetarum ad Jordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in aquam: et ille de cujus manu corruit, clamavit ad beatum Elisaeum, Heu domine mi, et ipsam mutuo acceperam! Post haec in loco ubi securis illa corruerat, beatus Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum (IV Reg. VI, 4-7). Elisaeum, fratres dilectissimi, typum habuisse Domini Salvatoris, frequenter Charitati vestrae suggessimus. Sed et in puero, qui erat de filiis Prophetarum, cui securis de manu lapsa est, non incongrue Christus Dominus intelligitur. Securis illa quae cecidit, Adam sive totum genus humanum significasse dicitur. Tenebat ergo filius Prophetarum 39.1835| securim in manu sua; et Dominus ac Salvator noster humanum genus quod creaverat, in manu potentiae suae. Sed quomodo securis illa de manu Prophetae in profundum corruit; ita et genus humanum de manu Dei omnipotentis per superbiam se excussit, et cecidit, et in fluvio luxuriae vel omnium peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminum abyssum infelici ruina corruerat; sicut scriptum est, Infixus sum in limo profundi: et iterum, Deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3), et reliqua. Fluvius enim ille ubi securis cecidit, significat praeterfluentem et fugitivam et in abyssum descendentem voluptatem, vel luxuriam saeculi hujus. Fluvius enim a fluendo nomen accepit. Et quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes vel inhiantes fluere dicuntur; ideo securis illa in fluvio et in limo jacebat oppressa.
- 2.
Figura reparationis illius. Relapsus cavendus. Veniens ergo Elisaeus, misit lignum, et natavit ferrum. Quid est lignum mittere, et ferrum in lucem producere; nisi patibulum crucis ascendere, et de profundo inferni humanum genus erigere, ac de omnium peccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam vero natavit ferrum, misit manum Propheta, et recepit illud, et rediit ad utiles usus domini sui. Ita et de nobis factum est, dilectissimi fratres, qui de manu Domini superbiendo cecideramus, per crucis lignum iterum ad manum vel ad potestatem Domini reduci meruimus. Et ideo, quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne iterum superbiendo de manu Domini corruamus. Et quia nullis praecedentibus meritis de tenebris producti sumus ad lucem, de morte ad vitam revocati, de multis erroribus in viam reducti, curramus dum lucem habemus, ne praetereuntia salutis tempora negligamus: nec nos delectet mundi hujus male dulcis et nimium periculosa laetitia; ne iterum de operibus sanctis, et de justitiae via, quasi de manu Domini corruentes, ad luxuriosum mundi hujus fluvium recurramus, et in omnium peccatorum limo, infelici iterum ruina, mergamur: sed audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1 et 2). Quare dicit, Si resurrexistis, nisi quia cecideramus? Et alibi idem Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus (Ephes. V, 14). Quasi non tibi videtur ad securim in limo jacentem clamare? Surge, inquit, qui in profundo gurgite dormis; et per crucis mysterium illuminabit tibi Christus.
- 3.
Qui peccat, destruit templum Dei. Jam ista omnia, fratres charissimi, per Baptismi sacramentum, Deo auxiliante, sic agere studeamus, ut nobis beneficia Domini nostri non judicium pariant, sed profectum. Et ita dulcedinem charitatis, puritatem cordis, et castitatem corporis teneamus, ne in nobis Dei sacramenta patiantur injuriam. Si enim verum est, imo quia verum est, quod dicit Apostolus, quia templum Dei sumus, et Spiritus Dei habitat in nobis (I Cor. III, 16), quoties aliquod peccatum aut cogitando, aut loquendo, aut operando perficimus, templum Dei destruimus, et ei qui in nobis habitat injurias irrogamus. Et ideo si quis in se templum Dei aut turpibus cogitationibus sordidavit, aut luxurioso sermone polluit, vel quibuscumque criminibus forte jam usque ad fundamenta destruxit; dum tempus est, cum Dei adjutorio studeat reparare perdita, erigere lapsa, destructaque construere: ut cum dies judicii venerit, etsi coronam non meretur accipere, vel ad peccatorum mereatur indulgentiam pervenire. Quod autem dixi, vel ad peccatorum indulgentiam, pro humilitate quae nobis satis est necessaria, videor suggessisse. Nam medicus ille coelestis compunctis poenitentibus, et eleemosynas largius facientibus non solum veniam, sed etiam coronam recompensare consuevit. 39.1836|
- 4.
Conclusio. Ergo, fratres charissimi, etsi negligens, tamen qualiscumque praeco veritatis a Domino constitutus, quod et vobis expedit audire, et me oportet dicere, si non quantum debeo, vel quantum possum, suggero, clamo, admoneo. Qui contemnit praeconem, timeat judicem. Nullus ex vobis ante tribunal Christi se excusare poterit, non se fuisse admonitum, ut omnibus vitiis resisteret, et virtutibus operam daret. Et quia vobis quid vitare vel fugere debeatis, frequenter ostensum est, et quid agere vel expetere debeatis, assidua praedicatione monstratum est; sic Deo auxiliante agite, ut vobis admonitio nostra magis ad praemium quam ad judicium ante tribunal aeterni Judicis proficiat. Quod ipse vobis concedere dignetur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XLVI. De fame Samariae .
- 1.
Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Venit, inquit, filius Adadezer regis Syriae, in Samariam, et obsedit eam: et facta est fames magna, ita ut venundaretur caput asini quinquaginta siclis argenti, et quinque siclis argenti quarta pars cabi stercoris columbini. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur inopiam teterrimam sentis? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie poena; quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella; quia in populo perseverant et delicta. Propter te enim hostis irruit, inimicus obsedit, adversarius tua pabula devoravit. Tu esuris: et ille pinguescit. Tu famem horridam pateris; et ille de tuis pabulis, suis vacat epulis. Tu asinorum cadavera, et stercora columbarum argento mercaris. Callida deinceps vita, damna peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum, abominare figmentum; tunc poteris hostes divino adjutorio vincere, et coelesti praelio superare. Nec quisquam tibi poterit nocere ulterius, si damnato scelere divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! Horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quaerit: inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit, et adhuc figmentum hominum duritia colit: pabula denegantur, et illicita a peccatoribus exhibentur: Deus a populo peccatore non quaeritur, et idolum adoratur. Mutatur in figmentum Dei cultura, mutatur religio, mutatur et esca: mutatur Dei sancta cultura, mutantur et hominibus pabula, interdicta vescuntur. Ut enim alienum est quod colitur; ita alienum est quod contra regulam esuritur. Nec enim difficile est populum famem posse sentire, quem male vivendo constat spiritualiter esurisse.
- 2.
Interea crescunt cum vitiis augmenta famis, et peccata matrum cadavera appetunt filiorum, et alternis vicibus mulieres duae suos natos devorare disponunt. Proh dolor! In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Anima artubus elicitur, et matrum viscera polluuntur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur. Apud illas enim totum crudele, nefandum est, inquam, insontis sanguinem fundere, innocentis carnes concoquere, decoctos artus avidis faucibus transvorare; ut natum convertat in cibum, quem Deus condidit in solatium. Sed postquam ad funestas epulas ventum esset, altera mulier alteram exhortatur: Recipe, inquit, recipe, miseranda mater, in viscera filium nuper visceribus procreatum. Esto tui nati sepulcrum, esto ejus corporis diversorium: esto ejus, ut ita dixerim, monumentum. Intra te paululum comestus infans redeat, qui prae fame vivere jam jamque non poterat. Materni sinus qui vitalem intra se enutrierant, et nutritum in luce protulerant, particulatim 39.1837| sibi redditum recognoscant. Recipiat nunc comestum uterus, quem vivum ediderat partus. Repetat habitaculum mortuus, unde nuper exierat vivus; quoniam fames urget, necessitas cogit. Cur enim nato superstite moriar, et non magis natum ego mater consumam?
- 3.
Igitur cum haec mulier comestum jam conspiceret puerum, suum ab ista clade subtrahit filium. Negat se facturam in proprio, quod cum matre fecerat in alieno. Sufficit, inquit, mihi, sufficit tuo sceleri, mulier, consensisse; sufficit me funestas epulas degustasse, et innocentis carnibus mea viscera polluisse. Crudele enim tecum participavi consilium, ut nefandum exercerem de meo filio parricidium: quod tecum admisi, expiare non possum, nefandum scelus recusare non valeo. Esto saltem relevata in meo, quae sic gravaris in tuo: desine meo scelere, desine tuo graviore commisso. Utinam nec tu faceres quod tu fecisti, nec ego scelus admitterem quod incurri; ut homicidium facerem, et parricidium perpetrarem. Ex me disce quid feceris: quia et ego per te merui quod amiserim. Quare istud quod cogis non facio, quod suades effugio, quod ingeris perhorresco.
- 4.
Tunc ad regem altera alteram pertrahit, ad judicium ducit, causam tanti sceleris publicavit, quod enormitas facinoris publicare coegit. Tunc, inquam, sceleratum factum prodidit dolor, tunc immane facinus pietas perfida denudavit. Ardet insana mulier, quia parricidium fecit; ardet, quia filium suum devoravit: sed plus ardet, quia in illa clade filium suum alia non immolavit. Aut ego cum hac, inquit, moriar: aut certe ut haec meum, ita illius natum invadam. Pactum nostrum justitia iniqua, rex juste, confirma: quia ego nunquam meum natum occiderem, nisi suum occidendum amaro placito locavisset. Ergo, domine rex, aut meum qui comestus est, reddat; aut suum qui est absconditus, prodat. Certe ut dignum est, utrasque nos pari sententia percute; ne aut ego post tantum facinus vivam, aut haec sese gaudeat non fuisse in suum filium parricidam. 5. Quo audito rex vestimenta conscidit, vultum mutavit: et continuo propheta ad regem mandavit, Haec dicit Dominus, Hac hora, crastina die, mensura similaginis siclo emetur, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae ementur. Nuntiat Propheta sanctissimus ad regem coelitus ubertatem, quam sola fides crederet, et perfidia posse fieri denegaret. Nuntiat in locum famis futuram abundantiam similaginis, nuntiat cessaturam famem, successuram ubertatem. Nuntiat subito magnalia Dei successura virtute Altissimi; et additur proprio sceleri perfidia hominis. Tunc homo qui missus fuerat a rege ait: Nec, si cataractae coeli aperiantur, possunt fieri quae narrantur. O perfidia hominis! Non credit promissam fieri ubertatem, qui horrendam senserat egestatem. Nec considerat Deum promisisse abundantiam, qui populo irrogarat penuriam. Scelestissime homo, cur mirabilibus non credis? Cur farra non accipis? Cur promittentem Dominum perhorrescis? Crede, quod credentibus datur; crede populo futurum, cujus te jam negaveris socium. Et quia bonis tantis indignus es, haec tibi videre conceditur, et posse perfrui denegatur. 6. Igitur dum haec geruntur, auditum fecit Dominus in castris Syriae, ut populo promissam tribueret ubertatem: quadrigarum strepitus, et curruum sonitus, et armatorum tumultus inimicorum auribus maluit resonare, ut posset jam suum populum liberare. Quo strepitu perculsi inimici fugiunt, sine pugna terga vertunt, utensilia relinquunt; et Israelitae egressi civitatem, castra hostium invadunt depraedantes. Revertente ergo populo onerato, ille qui non crediderat, cecidit lapsus, et ubertatem videns in populo cecidit, pressus est (IV Reg. VI et VII).
- SERMO XLVII. De beato Tobia .
39.1838| 1. Beatus Tobias, qui panem suum noverat frangere esurienti, mercedem celerem mercenario praeparat laboranti. Patienter lectione percepta, quae nuper est recitata, admirabamur patris filiique tractatum, quemadmodum angelus monet, quem aestimabant terrenum sub coelesti gloria mercenarium. Ad hoc enim caecitatis incurrit exitium, ut angelum susciperet medicum, qui divinis facibus incensus sic anhelavit: Honesta est oratio cum jejunio et eleemosyna. Oratio justi, clavis est coeli. Ascendit precatio, et descendit Dei miseratio. Licet alta sit terra, altum coelum; audit tamen Deus hominis linguam, si mundam habeat conscientiam. Cum sensibus loquitur, si sit solus noster gemitus. Sufficit auribus imber oculorum, fletus citius audit quam voces. Oratio invidi solet de auribus propulsari. Erat patris et filii anima una, dum esset proprietas membrorum, erat illis singularis germanitas animorum. Fili, inquit, dimittamus istum hominem adjicientes ad mercedem placitam; quia nobis multa opere suo contulit bona. Et filius relato tractatu alloquitur patrem: Pater, numquidnam isti tam benedicto operario merces tantum placita debet pensari, cujus bonus ducatus non potest aestimari? Parum illi honoris reddemus, si ejus meritis mensuram figamus. Numquid ipse id tantum exhibuit, quod placuit? Hoc placuerat, ut mihi regionem et virum, cui argentum commendasti, demonstraret. Primo iter quasi coeleste carpens, et mihi et tibi paravit necessarium de pisce collyrium: me deduxit, argentum recepit, Saram mihi uxorem desponsavit. Mercede placita tantum est dignus, qui mihi tanquam coelestis exstitit paranymphus; et, quod plus est, bone pater, oculorum tuorum maculas albugine detracta curavit, et totam domum nostram illuminatis oculorum tuorum lampadibus illustravit? Clarius modo video, quia te videntem aspicio. Nonne iste, optime pater, dignus est media substantia? Iste talis ductor atque provisor, medicus atque custos, ut dixi, mediae substantiae, quam ipse mecum pertulit, accipiat portionem, qui mihi ducatu suo tantam praebuit pietatem. Placet bono patri sapientis filii responsio. Rogare coepit mercenarium, ut mercedis suae sumat effectum. Frater, inquit, accipe quod tuum est; et tunc vade salvus. Recipe mercedem tuam; quia praebuisti mihi et filio meo bonam misericordiam. Tolle, ut dixi, mediam substantiam, quam cum meo filio reportasti: nam gratia quam tibi debemus, non potest ponderari.
- 2.
Continuo angelus gaudet de cogitata mercede, qui missus fuerat gratis facere pietatem. Tobis, inquit, vel Tobia, quid de mea mercede satis superflue cogitatis? Habete quod vobis donavit Pater ille coelestis. Ego minister sum curationis, ille auctor sanitatis. Nescitis cujus mercenarii ope perfrui meruistis. Defunctos captivitatis sepelire non timuisti, Tobis: ascenderunt ad Dominum opera tua; quia relicto prandio, reddidisti mortuum sepulturae. Ego Domino medullata intuli sacrificia pro venerabili sepultura, ego directus sum operarius fori coelestis. Mortuum sepelistis, et mortis aculeum non timuistis. Ipse sepultus pro vobis voce tacita proclamavit. Probationis fuerat caecitas oculorum, unde patientia tua clarius meruisset de coelestibus ornamentum. Ego sum Raphael, unus ex septem Angelis, qui assistimus ante claritatem Dei. Non indigeo fructu humanae mercedis: divitem me facit conversatio majestatis. Dives est ille qui me misit, gratis jussit impendi, qui gratis ipse concessit. Nec ipsum honorem gratiarum mihi deputetis; quia nihil meis viribus percepistis. Deum benedicite, et illi confitemini, et ipsum glorificate, quia vobiscum fecit bona (Tob. XII).
- 3.
Subito patefacto mysterii coelestis honore, voce 39.1839| Raphaelis angeli attoniti, Tobis et Tobias collapsi in terram proruerunt, vocem tremulam penitus occultaverunt, quia vocem insolitam audierunt. Quid meruistis, pater Tobis filiusque Tobia? Mercenarium habere coelestem, et tanquam operarium locare terrestrem? Celavit vobis angelus nomen: Azarias sum, inquit, Ananiae magni filius (Tob. V, 18): et non dixit, Ego sum Raphael angelus. Celavit in primo nomine dignitatem, ne faceret locatori terrorem. Si enim diceret, Ego sum angelus, non esset Tobiae mercenarius. Servata est dignitas nominis; ut postremo magnitudo claresceret dignitatis. Videte, charissimi, quantum sit eleemosynae meritum: angelum meruit habere operarium. Videtis quantum proficit, mortuos sepelire; ut oblatio ejus per angelum Raphaelem ad coelestem ascenderet majestatem. Videtis, quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata. Facit purgationem oculorum, liberat a tenebris peccatorum. Tobis via sua deducitur; Sara tot viris contristata, per angelum matrimonio copulatur.
- SERMO XLVIII. De Judith, I.
1. Non sufficit mortalis eloquentia justorum omnium orationes eximias atque triumphos gravidasque referre virtutes, quas omnipotens Deus dedit eis quibus solet conferre victoriam, qui viros ac feminas vigere permisit, qui et flammam camini refrigerio dispersit, et insidiosos exercitus capite sublato nudavit. Nam cum Holofernes ille filiorum Israel, imo sui capitis inimicus, exterarum gentium sibi jus vindicaret, atque obsidione, armis, ignibus quoque pugnaret, necnon et multarum gentium campos carnis messibus oneratos in cinerem pascente flamma converteret; Judith sanctissima, cujus precibus patuit coelum, orationis arte arma victricia fabricavit, quibus adversa confligeret, et pavescentes viros femina vindicaret. Squalebat civitas obsidione barbarae feritatis: ita enim universa languebant, ut in manibus hostium jam tradi commodius judicarent, quam perniciosae famis populatione vexari. Ecce Judith post precem et saccum, post cinerem ad cultus puellares redit, spes omnium populorum procedit, sollicitos populos redditura securos sua sapientia consolatur, quae promittens victoriam quam omnis natio miraretur, portam sibi paululum remotis obicibus postulat aperiri. Prodiit secura unius puellae comitatu contenta, et hostium securis gressibus properavit in castra. Intra muros sollicita fuit, secura fit dum ad timenda pervenit. In qua femina insidiosae pulchritudinis novitatem hostilis exercitus vehementer expavit, ut in ejus obsequio vires amitterent, arma projicerent, et colla curvarent.
- 2.
Deducitur ad praetorium subjectis ordinibus fraus Holofernis, et lugentis victoria civitatis. Quam cum videret Holofernes, solutus est sensibus, animam cum capite perditurus. Jacuit enim dedecus juvenum mulieris vultu captivus; licuit mulieri exarmare juvenes, et debellare victores, sollicitam defendere civitatem, et barbarum subvertere bellatorem. Decepit sincera corruptum, fefellit casta pollutum, pudica peimit adulterum, sobria jugulat ebriosum. Illa enim tam barbaros animos insidiosi sui vultus fraude confuderat, ut eum ligaret multarum arte fabularum, ut redderet inter exercitus victum, et inter arma captivum. Paratur convivium regi, Judith interesse jubetur. Illa consentit, ut vincat: accedit ad convivium, nihil de cibis aut de poculis hostium gustatura, quae suis utensilibus voluit esse contenta. Quamvis ille bellator armorum tam castissimae feminae male sanus attenderet vultum: illa tamen, quare venerat, de ejus capite cogitabat; quo sublato defectis civibus subveniret, et multa capita tueretur, defenderet, vindicaret. 39.1840|
- 3.
At ubi convivii sagina fines excessit, et gravis calicibus somnus successit, videns Judith inimici corporis inclinatas ebrietate cervices, surgens ipsius cruentum arripuit collum, comam quoque barbari capitis manu occupavit. Domine, inquit, confirma brachium meum. Et percussit tertio in collo ejus; et amputavit caput ejus. Exiens foras, tradidit puellae caput Holofernis, et misit illud in peram. Et post pusillum exivit foras quasi ad orationem secundum consuetudinem. Ecce castitas. Orationis favore castitas pudorem proprium servavit intactum et quietum, decepitque alienum. Jacet inclusum cadaver, et jam foris est caput. Cum palmifera castitate Judith ad cives sollicite festinat: nec prohibetur regressu, cui quasi ad orationem anteire fuerat concessum. Jam recipit attonita civitas tantae victricis reditus triumphales, jam luctus convertuntur in gaudium, jam portae plenissima securitate panduntur, jam pendet muris victoribus caput. Omnis erat in civitate victoria, et in hostilibus castris tremor erat et fuga (Judith. X-XV); Judith in civitate cum securis secura. Ubi enim assiduis pulsatur orationibus coelum, potentia semper calcatur armorum. Ecce gloriosae feminae castitatem servavit oratio; et hostem servare non potuit multitudo. Lugentem civitatem una femina valuit vindicare; et tantus exercitus regem non potuit custodire.
- SERMO XLIX. De Judith, II.
1. Quotiescumque bellicus rumor terribili fama crebrescit, aut horrisono tubarum clangore, vel raucisono aeris cantu increpuerit lethiferum murmur, feminis ac debilibus formidolosa imago mortis occurrit: intrepida virorum fortium pectora solent laudis amore flagrare, atque bellica sorte, ubi funesto imbre densati praeliantes mortifera obumbratione texerint partes consertas sub stridulo telorum cursu, eventu jam errantes lethifero, praecipiti ardore triumphales propinquant ad palmas. Judith bellator animus alienum pectus obsedit. Illa abjecta formidine feminarum victoriam in periculis quaerens, nec mortem in periculis timuit, nec ambiguitatem formidavit. Cum igitur Bethuliae moenia Holofernes hostili obsidione calcaret, et avertens tractus aquarum, prima indiceret certamina siccitatem; Judith flens sui conjugis foedera acerbo discidio rupta lugubri lamentatione servabat. Quae ut reperit captivandae civitatis inducias postulatas, mox ei privatum dolorem congeminavit civitatis communis dolor. Quae exorata, consurgens abluit aqua corpus suum; imponens sibi ornamentum, pendulas aureas divitias suspendit, et manibus lapillatos circulos splendentes induxit, fluentes sinus purpureae vestis gemmato collegit pectore, casto vultu prius dimicatura quam ferro. Monilium tela pudori semper adversa, hostem ferire didicerunt. Gentis suae vindex sumpsit ornamentorum arma, non de bello nuptias subitura; sed de civitate bellatrix procedit sponsa. Nec fuit levitas ornatus, qui ad homicidium tanti capitis aptabatur. Pergit divino Spiritu ducta, et singularis ancillae solatio contenta. Species custodit, quae blanditur; et ne violenter pudicitia custodita laedatur, Holofernem alloquitur, ut desiderium inane concipiatur: Ego, inquit, ancilla tua, misit me Dominus Deus facere rem, in qua nurabitur omnis qui audierit eam; quoniam ancilla tua Deum coeli observo; et nunc ibo per noctem, et orabo ad Dominum coeli: et nuntrabit mihi quando faciet haec, et ducam te per mediam Judaeam, et ponam sedem tuam in media civitate, et canis non mutiet lingua sua contra te, quoniam mihi haec ostensa sunt a Domino. Non decuit pudicam mentiri, non intelligentibus dixit, perfecit actibus quod promisit.
- 2.
Dum regi alto sermone imaginariis verbis blanditur, 39.1841| bellator animus lascivia solvitur, in amore armorum torpent vires innumerabiles militum, luxu regifico nuptiarum pompa nullo nubente construitur, cuncti ebrietate solvuntur. Non delicata matrona pugnavit, sed sopor tibi quem ferias praeparavit. Constructo thalamo concitatur ad ducem pronum amore, victum somno, elisum virum in strato; bellatoris crines implicuit pulchritudine digitorum, post teneritudinem fusi, ebeni capulum quaerit. Mucro matronam non terruit, sed armavit, quae ita pugnavit. Coruscus ensis caput abstulit hosti, persolvitur, in patriis moenibus victoria suspenditur (Judith X-XV). Armis stupentibus cunei densantur, praepostero ordine triumphant. Sequitur bellum, vino fusi, soluti somno, in certamen nec clamore provocante consurgunt, teguntur armis coruscantibus montes. Quid, alienigena, fremis? quid bella componis? quid aciem paras, habens quem in cubiculo quaeras? Omnem varium furoris impetum retine, tantum vobis reliquimus ducem, agnoscendam partem habemus in porta pendentem. Tantam animus de Deo suscepit largitatem, quantam credulitas sibi poterit vindicare.
- SERMO L. De beato Job, I.
1. Promptiorem me ad loquendum vestra Sanctitas praemonet; etiam dudum de Scripturis insinuata omni cum devotione dicendi fiduciam tribuit, quem Deus gratanter vobis audire monstravit. Sic et nos vestra Sanctitas de Job dicentem accipiat, ut audire se tanquam rusticum credat. Non fuco sermones infectos dicere arbitretur, qui illius magisterio simpliciter dicere profitetur. Adversus Job diabolus pugnam impetravit, cujus filios ruina cum exstingueret; factus est post divitias inops, post familias solus, post numerosam sobolem, nullius pater, patrimonio naufragus, in corpore edaces poenas uno robore fidei sustinebat. Divitiae in inopiam ceciderunt. Hic nova expergiscitur nuditate: nullus fuit proximus; quia rara est miseris amicitia. Corporis sanitas vulneribus immutatur, gaudium in dolorem convertitur, nullus artus qui non flagellis valetudinum agitetur. Denique sub sterquilinio jacuit praeclara justitia, et cum vulnerata caro probaretur in membris, incolume pectus servabat interius. Nihil erat a capite usque ad pedes, quod non affligeret poena. Undique circumvallantibus poenis stetit: et unde fervebat diaboli invidia, inde sumpta est fatigata victoria. In corpore torquebatur, et spiritu probabatur. Vermibus corpus inquietis doloris tolerabat geminata supplicia, quam fluxae carnis putredinem praedurabat fecunda calamitas: non noctibus quies, non diebus requies. Torquebatur, et orabat. Aliud postulabat hostis, aliud precabatur vociferatio confessoris. Dissolutis nervis, saniei profluvium asperior testa radebat, atrox cruciatus mutabat. Reges non agnoscebat, et confossum corpus in stercore recumbebat. In naufrago corpore incolumis justitia tutatur, et periclitantibus membris, auctori vulnerum pectus servatur. Omnia, excepto spiritu, occupaverat hostis.
- 2.
Non fuit qui reciprocum redderet munus mercedibus; delicata matrona in alienis domibus servit, quae imperare consueverat. Ubi post solis occasum diurna supplicia dure transigebat, quietem exspectabat, et fatigatis matrona digitis, succedentem diem lacrymantibus oculis deducebat. Orbata in moerore filiorum mulier locatur ut serviat, nec ad lacrymas vacat. Adhuc matrona jam vidua, ubique mercenaria, nusquam domina; nec sterilis, nec mater, uteri sui laniatus deflet: Ecce, inquit, marite, quae pateris: dic aliquid adversus Deum, et morere. Peccavit sola, quae viro misericordiam denegabat; oblivisci uxorem Job in filiis didicerat, et omnibus membris fluens, solus animus fideliter repugnabat. Bellator 39.1842| mundi in uno viro torquetur, dum torquet et poena, revertitur in auctorem. Ecce, inquit Dominus, tradam illum tibi: animam illius tantummodo custodi (Job I et II). Secure pugnat, qui hoste metuente servatur. Sic hostis furebat, ut timeret: infligit dolorem crudelitas; et deficit in suis viribus. Poena fugata revertitur sanitas, et cicatricibus felicior redditur medicina. Celerius curat Dominus, quam vulnerat inimicus. In gaudia gemitus migravere, et in fossis vulnerum numerabantur monumenta victoriae. Propter Job regina, propter quem et mercenaria. Duplici regreditur fenore, ut amissa possent duplo recipere.
- SERMO LI. De beato Job, II.
1. Job in prosperis et in adversis victor. Thesaurus justi fides. In lectione quae nobis lecta est, fratres charissimi, audivimus quod gloriosissimus Dei athleta contra hostem callidissimum admirabiliter praeliatus sit: et secundum quod Apostolus ait, Spectaculum Deo et Angelis ejus et hominibus (I Cor. IV, 9) dignum non sine ingenti admiratione audire, et quodam modo oculis fidei videre meruimus. Vidimus beatum Job non solum contra felicitatem mundi, sed etiam contra paupertatem et asperrimos dolores, et contra filiorum orbitatem fortiter et feliciter dimicantem. Qui cum esset dives, nullum contemptum habuit; cum penuriam pateretur, neminem blasphemavit, nec contra Dei dispensationem murmurare praesumpsit: sed locuples dicebat, Domus mea omnibus viatoribus patuit, et de velleribus ovium mearum calefacti sunt humeri infirmorum (Job. XXXI, 19 et 20). Postea vero, cum paupertate premeretur, in angustiis loquebatur, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est (Id. I et II). Fortiter colluctatus est diabolus; sed athletam Dei superare non potuit. Immanes suscitavit fluctus; et firmissimam petram commovere non valuit. Machinationes suas adhibuit; et turrim validissimam non prostravit. Arborem concussit; et decutere poma non valuit: et ramos quidem confregit, sed radici nihil nocuit. Parietem perforavit, sed thesaurum auferre non potuit: thesaurum autem dico non auri et argenti, sed fidem justi. Hunc enim ejus thesaurum diabolus diripere festinabat, quando eum omni facultate nudatum plaga intolerabili cruciabat. Vidisti augmentari fluctus, vidisti petram firmissimam, vidisti turrim inexpugnabilem, vidisti Deum glorificatum, et diabolum confractum: et quali nomine hunc justum appellem, ignoro. Athletam eum vocem? Sed praecellit tantarum copia coronarum. Petram eum dicam? Sed firmiorem video. Militem appellabo? Sed robustiorem cerno constantia. Turrim eum nominabo? Sed eminet sapientia. Arborem eum dicam? Sed decorosior invenitur. Fructum illum appellem? Sed pretiosior demonstratur. Thesaurum eum nominabo? Sed copiosior esse dignoscitur. Et quali vocabulo appellem sanctum illum, non invenio.
- 2.
Et dives potest esse bonus, et pauper beatus. Pauperum contemptus quam cavendus. Audiant haec divites, audiant haec pauperes, quemadmodum hic beatus vir in divitiis suis et felicitate benignus dispensator exstitit divitiarum, et in tentatione paupertatis patienter et fortiter toleravit. Vides igitur non esse impossibile divitem esse in operibus bonis, et pauperem per patientiam egestatis posse esse beatum. Nolo mihi dicas, quia paupertatem timeo. Paupertatem times, et peccatum non metuis? Nolo timeas paupertatem: sed iniquitatem time, quae mater est tormentorum. Dominus a te stipendium postulat, et dare ei non vis. Cum enim audis eum dicentem, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, utique si tribuas pauperi, Christo feneras. Si contrahis a paupere manum tuam, 39.1843| quomodo et qua fiducia in illa die et tu a Domino misericordiam postulabis? Nonne arguet te, dicens: Vidisti me nudum, et non operuisti; esurientem, et non pavisti (Matth. XXV, 40, 43)? Quid tu ad haec respondebis, et quam veniam deprecaberis? Nonne conscientia tua reum te faciet, et obmutesces? Et tu quidem multis et pretiosis vel exquisitis deliciis interdum usque ad crapulam satiaris; et pauperi unde esuriem repellat, vel cibum simplicem dissimulas erogare. Vestibus etiam nimium pretiosis indutus incedis; et pauperi nudo nec vilissimum tribuis vestimentum. Domum tuam in omni pompa componere vel ornare contendis; forsitan nec in angulo ejus peregrinum vel pauperem recipis. Sed qui talis est, cum ei irrevocabilis advenerit finis, si poenitentia non subvenerit, perget ad inferos nudus bonis operibus, remanente domo cum omni ornatu suo in testimonium avaritiae suae. Unusquisque enim praetereuntium dicet: Haec domus illius fuit raptoris, praedonis, avari. Quantas viduas afflixit, quantos orphanos denudavit, quantos miseros fecit, ut hanc domum tantis expensis de iniquitate quaesitis erigeret!
- 3.
Nobilium non dignitas culpanda, sed fastus. Homo quam Deo charus. Sed dicit aliquis: Nobilis sum, et in honore constitutus. Nobilitatem nemo reprehendit, de istis dignitatibus nemo disputat, quae a Deo bene hominibus conceduntur. Divites ergo in honoribus constitutos, si juste et caste et misericorditer vixerint, reprehendere nemo debet. Illi vero dolendi sunt et lugendi, qui inflati superbia dignitatum, putant se immortales cum ipsa dignitate futuros; et non considerant conditionem suam, quia de terra sunt, et in pulverem redigentur, et pro parva laetitia vitae hujus (si tamen laetitia vel vita dicenda est), perpetua sustinebunt tormenta. Attendis pauperem, et despicis, et non recogitas quoniam homo est, sicut et tu: homo chara et amica possessio Dei, homo cujus causa firmatum est coelum, et extensum est mare, fundata est terra; propter quem sol oritur et occumbit, luna crescit et deficit, astra micantia surgunt. Tune ergo contemnis hominem pauperem, propter quem Deus talia et tanta constituit; ad extremum, ut adhuc amplius dicam, propter quem Dei Filius humanam carnem assumpsit, opprobria et flagella sustinuit, crucem pertulit, et flagelli amaritudinem sensit, mortem gustavit, ad inferna descendit, et eos qui a diabolo detinebantur obnoxii, sanguinis sui pretio liberavit? Ecce quanta et qualia humano generi pietas divina concessit. Videte ergo si justum est ut a nobis pauper quisque despiciatur, cui tot beneficia pietas divina largitur.
- 4.
Dei in pauperes favor. Amemus ergo, fratres charissimi, et non despiciamus pauperes vel peregrinos; ne nos ille despiciat qui propter nos pauper factus est, cum esset dives (II Cor. VIII, 9). Considerate, fratres, et diligenter attendite, quia ab initio nullum pauperem despicere voluit Deus. Nam sicut in Scripturis divinis frequenter et diligenter audistis, ut superbiam et vanitatem mundi reprimeret Deus, non elegit rhetores, non eloquentes, non consules, non divites, non potentes, quibus verbi sui secreta committeret: sed aut opiliones, sicut Patriarchas et beatum David; aut piscatores, sicut beatum Petrum, vel reliquos Apostolos; ut per infirma destrueret fortia, et per humilia excelsa et superba dejiceret. Amemus ergo pauperes, ut cum illo partem habere possimus, qui dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Nam quia genus humanum per superbiam mortale vulnus acceperat, Christus medicamentum humilitatis exhibuit. Noli ergo despicere humilem pauperem: qui cum sibi pauper sit, facere te divitem potest. Qui enim divites sunt, imitentur beatum Job humiliter largas eleemosynas facientem. Non extollantur in prosperis: et si sinistrum aliquid, Domino permittente, pertulerint, non deprimantur adversis; et in nullo contra Dei judicia murmurantes, sed humili et pia conscientia cum beato 39.1844| Job dicant, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto, in cuncta saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LII. De beato Job, III; et de verbis Psalmi XCVII, 5, 6, Psallite Domino in cithara, etc..
- 1.
Quis psallat in psalterio et cithara. Job tuba ductilis. Job afflictus ad purgationem levium peccatorum. Beatus Job, fratres dilectissimi, de quo nobis hesterna lectio recitata est, tam sanctus fuit, ut in illo compleretur illud quod in Psalmo Spiritus sanctus dixit, Psallite Domino in cithara et voce psalmi. Non vocem solam, sed opera assumite: ut non tantum cantemus, sed et manibus operemur. Qui cantat et operatur, psallit in psalterio et cithara; qui psallit in psalterio, divina de coelo verba canit: qui autem operatur manibus, humana opera perficit. Extende manus, et da pauperi, nudum vesti, hospitio recipe peregrinum. Sed cum facis, pie ac hilariter fac: recole illi te facere, qui dicturus est, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35). Videte qualia organa adjungantur in similitudinibus. In tubis, inquit, ductilibus. Beatus Job, fratres dilectissimi, ita Dei Spiritu plenus erat, ut velut ductilis tuba laudes Domini dulciter decantaret. Sic enim de talibus sonitus est, In tubis ductilibus et in voce tubae corneae. Ductiles areae sunt tubae, et tundendo producuntur. Quando enim producuntur? Quando malorum hominum persecutionem patimur, si patienter omnia sustinemus, et nunquam contra dispensationem Domini murmuramus, vapulando erimus tubae ductiles ad laudem Domini productae, si cum tribulatione proficimus. Tribulatio tunsio est, profectus productio est. Tuba ductilis erat beatus Job, quando a diabolo percussus tantis damnis, orbitate etiam filiorum afflictus, in nullo contra Dominum murmuravit. Tunsione illa tantae tribulationis factus est tuba ductilis. Ergo audiamus si ipsa tuba bene sonuit. Audi, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Videte, fratres, quomodo et quam diligenter sonuit, quam suavem sonum dedit. Nec hoc solum sufficit, nisi adhuc tundatur. Datus est autem in potestatem satanae, ut caro percuteretur. Percussus est, coepit putrescere; ita ut eum scatentes globi vermium exararent. Ipse tamen beatus Job quamlibet esset justus, non tamen fuit sine peccatis. Neque enim melior erat sancto Joanne evangelista, qui ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus (I Joan. I, 8). Per illam enim crudelissimam poenam minuta peccata purgabantur. Quam rem etiam ipse intelligens, Deo gratias referebat; et negligentiarum suarum quasi verissimus judex, non molli linteo, sed testa radebat saniem fluentem.
- 2.
Job infirmus melior Adam integro. Ex omnibus tamen bonis suis, sola ei a diabolo mulier reservatur. Supposita est uxor Eva, quasi ad seductionem. Hoc erat necessarium, ut uxor ei reservaretur: equidem non ad solatium mariti, sed ad ministerium diaboli. Suggessit mulier blasphemiam: Job non obtemperat, sed recusat. Evam Adam in paradiso non repulit; repulit Job Evam in sterquilinio. In stercore sedebat Job, cum flueret vermibus atque putresceret: sed melior Job vulneribus plenus in stercore, quam Adam integer in paradiso. Equidem adhuc uxor sua Eva erat; sed jam ille Adam non erat. Quid ergo dixit mulier? Blasphema Deum, et morere.
- 3.
Diabolus malleus universae terrae. Ecce audivimus quomodo tunditur tuba ista. Percussit eum diabolus 39.1845| a capite usque ad pedes gravi vulnere, et putrescens vermibus sedebat in stercore. Audivimus quemadmodum tunsus est: tubae hujus ductilis vocem dulcem, si placet, audiamus. Respondit enim uxori: Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus: si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non toleremus (Job I et II)? O sonum fortem! o sonum dulcem! Quem non dormientem excitet sonus iste? Quem non excitet praesumptio in Domino, ut adversus diabolum securus procedat in praelium; et non se suis viribus obtecturus, sed Dei auxilio protegendus? Ipse enim adjutorium dedit, qui eum tentari permisit. Non enim tunderet diabolus de se ipso: nihil enim facere poterit, nisi quod dispensatio divina permiserit. De illius enim diaboli poena futura propheta commemorans ait, Contritus est malleus universae terrae (Jerem. L, 23). Malleum universae terrae, diabolum voluit intelligi. De ipso malleo in manu Domini posito, id est, in potestate Dei, tunduntur ductiles tubae, id est, animae sanctae, ut resonent Dei laudes. 4. A diabolo tunduntur justi et injusti. De isto malleo et justus tunditur et peccator; ille, ut probetur; ille, ut puniatur: aut certe ut justus augeatur in bonis, et peccator corrigatur a malis. Sub isto enim malleo in manu, id est, in potestate Domini constituto, tunduntur non solum humiles, sed et superbi: sed humiles producuntur, superbi comminuuntur ut vitrum. Una eademque tunsio bonos producit ad gloriam, malos redigit in favillam: ut impleatur in eis illud quod scriptum est, Et erit tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). De ipso enim malleo quoties animae sanctae, Deo dispensante vel permittente, tunduntur, in nullo murmurant, in nullo penitus contradicunt; magis humiliter, velut ductilis tuba, proclamant, Justus es, Domine, et justa judicia tua (Psal. CXVIII, 137); adhuc minus patimur, quam meremur. Et haec quidem dicunt animae sanctae. Animae vero superbae et peccatis obnoxiae, quoties aliqua adversitate pulsantur, rebelles contra Dominum murmurare praesumunt, dicentes: Deus, quid tibi feci? quare tanta patior mala? Quibus in conscientia respondet divina justitia: Bene dicis, O Deus, quid tibi feci? Verum est quia nihil mihi fecisti, sed totum tibi: si enim aliquid boni fecisses, mihi feceras. Cum vero peccata et crimina commisisti, tibi omnia fecisti, non mihi. Et quia quaecumque seminaverit homo, haec et metet; non est injustum quod spinas et tribulos peccatorum colligat, qui nequitiam seminavit. Nos vero, fratres charissimi, audiamus Apostolum dicentem, Seminemus quod bonum est ad omnes, maxime ad domesticos fidei. Timeamus, ne forte, si in carne seminamus, secundum Apostolum de carne metamus corruptionem: sed ipso attestante, seminemus in spiritu, ut de spiritu metamus vitam aeternam (Galat. VI, 8-10); ad quam nos Dominus sub sua protectione perducat, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LIII. De verbis Psalmi XLIX, 20-23, Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, etc..
- 1.
Eleemosyna sine justitiae studio. Frequenter, fratres charissimi, cum Psalmista cantamus versiculum illum, per quem detractores spirituali gladio feriuntur. Sic enim ait: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Quod autem dixit, Sedens, hoc ostendere voluit quod non transitorie detraxerit, nec ei subreptum sit, ut male de proximo loqueretur. Sedens, id est, ex otio: quasi ad hoc vacans, ut derogares proximo 39.1846| tuo. Haec fecisti, et tacui. Nemo, fratres charissimi, falsa securitate se decipiat, et putet se ante tribunal Christi non esse venturum, nec redditurum de factis propriis rationem. Veniet enim Dominus Deus noster, et non silebit. Modo enim silere dicitur, quia adhuc vindictam suspendere videtur. Haec fecisti, et tacui. Quid est, Tacui, nisi, Non vindicavi, severitatem meam distuli, patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu exspectavi? Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum adhuc exspectarem, ut te poeniteret; tu et me contempsisti, et Apostolum audire noluisti; sed secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizasti tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5).
- 2.
Idem tractatur argumentum. Suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Parum est quia mala facta tua placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia non statim pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam corruptum judicem praedae socium vis habere. [De multis quae rapuisti parvas eleemosynas faciens, et adhuc peccata non deserens, quasi corruptum judicem putas te posse redimere: cum, si etiam totum dares, et peccata ipsa non deserens, te ipsum deciperes, pecuniam perdendo, et peccata non redimendo.] Suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Arguam te. Quando veniet enim Dominus Deus noster, non silebit. Arguam te. Et quid faciam arguendo te? quid tibi faciam? Modo te non vides: facio ut videas te; quia si videres te, et displiceres tibi, placeres mihi: quia vero te non videns placuisti tibi, displicebis et mihi et tibi; mihi, cum judicaberis; tibi, cum ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit?
- 3.
Bona post dorsum, mala ante faciem sibi proponenda.--Constituam te ante faciem tuam. Quid enim vis latere te ipsum. In dorso tuo tibi es, non te vides: facio ut videas te; quod tu post dorsum tuum posuisti, ego ante faciem tuam ponam. Videbis foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas. [Modo enim, fratres charissimi, omnes amatores luxuriae, et qui cum delectatione faciunt iniquitatem, peccata sua post dorsum projiciunt: si vero aliquid boni casu aliquo vel per quamlibet occasionem fecerint, ante se ponunt: et inde assidue gloriantur, et dicunt: Ego illum liberavi, ego illi benefeci, ego illi tantum dedi. Et dum bona quae per illos Deus fecit, sibi assignant, per vanitatem perdunt, quod per eleemosynam acquirere videntur. Ac sic ante tribunal Christi perditis bonis, quae ante se habebant, peccata quae post dorsum projecerant, ante faciem eorum revocantur: et sine ullo termino sustinebunt supplicium, qui sibi, dum viverent, noluerunt providere remedium. Et haec quidem faciunt illi, qui plus diligunt praesentia quam futura. Qui vero de animae suae salute attentius cogitant, e contrario faciunt; bona quaecumque fecerint, post dorsum projiciunt; mala autem quaecumque illis subrepserint, ante oculos ponunt: et dum de ipsis in praesenti saeculo erubescunt; et vulnerata curare, et mortua resuscitare, et sordida abluere tota fidei devotione contendunt: ut cum in die judicii ante tribunal Christi venerint, mala quae ante faciem suam posuerant, et bonis operibus redempta sunt, auferantur; bona quae propter vanitatem post dorsum projecerant, ante oculos collocentur, et mereantur audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Et licet haec ita sint, non tamen de illis desperandum est, qui adhuc mala sua non solum corrigere nolunt, sed etiam defensare non erubescunt: sicut nec illa civitas desperata fuit, de qua dictum est,] Triduum, et Ninive subvertetur (Jonae III, 4). In ipso tamen triduo idonea fuit converti, orare, plangere, et de poena imminenti misericordiam promereri. Audiant ergo qui tales sunt, dum 39.1847| licet audire tacentem [id est, in praesenti non vindicantem]. Veniet enim, et non silebit, et tunc arguet, quando correctionis locus nullus erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu, sicut jam supra dictum est, quisquis talis es, fac quod tibi minatur Dominus facere: tolle te a dorso tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis; et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi judex, torqueat te timor, erumpat confessio, dic Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Quod erat post te, fiat ante te; et cum factum fuerit ante te, puniatur a te: ne tu ipse postea a Deo judice fias ante te, et non sit quo fugias a te.
- 4.
Deum non laudant iniqui, nec justi superbi. Intelligite autem haec, qui obliviscimini Dominum. --Non cogitabas de vita tua mala: intellige te, qui oblitus es Dominum. Ne quando rapiat sicut leo, et non sit qui eruat. Quid est, sicut leo? Sicut potens, sicut fortis, sicut ille cui resistere nemo potest. [Illi enim quos supra diximus, id est, amatores mundi, in ore suo Deum laudare videntur; sed longe aliud operibus exercere probantur: secundum illud quod ait propheta, Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Sed clamat illis Spiritus sanctus:] Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret ei, Nihil tibi prodest quod laudas Deum. Illis enim qui bene vivunt, prodest quod laudant; tu autem si laudas [et peccata non deseris], nihil tibi prodest, Utquid me laudas? [Audi Scripturam dicentem,] Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Si enim male vivis, et bona dicis, nondum laudas: sed rursus si cum coeperis bene vivere, meritis tuis tribuis, nondum laudas. Nolo te esse latronem insultantem cruci Domini: sed nec te illum volo esse in templo jactantem merita sua, et occultantem vulnera sua. Si fueris iniquus, et perseverans in illa iniquitate, non dico tibi, non proderit laus; sed non me laudas, laudem istam esse non deputo. Rursus si fueris quasi justus, id est, humilis et pius; et de justitia inflatus incesseris, et alios in tua comparatione contempseris, aut superextuleris te, tanquam glorians de meritis tuis, non me laudas. Nec ille me laudat qui male vivit; nec ille me laudat, qui quasi de suo bene vivit. Sed numquid ille Pharisaeus quasi de suo talis erat, cum diceret, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri hominum? Gratias Deo agebat ex eo quod bonum in se habebat. Quamvis ergo boni aliquid in te sit, non ex te esse quod bonum est, sed a Deo te accepisse profitere. Tamen in eo ipso si te extuleris supra alium non habentem, elatus teneberis, nondum laudator meus eris. Primo ergo corrigere a via pessima, incipe bene vivere, intellige quia non corrigeris, nisi dono Dei: A Domino enim gressus hominis dirigentur (Psal. XXXVI, 23). Hoc cum intellexeris, fave et aliis, ut sint quod et tu es: quia hoc eras et tu quod illi sunt. Fave quantum potes, et noli desperare: non enim usque ad te dives est Deus. [Quod enim tibi dedit, crede quod etiam et aliis et velit et possit dare.] Non ergo laudat, qui cum jam coeperit bene vivere, de suo putat esse quod bene vivit, non acceptum a Deo: nec ille laudat, qui cum sciat se quod bene vivit, accepisse a Deo, tamen usque ad se vult esse divitem Deum [et non vult ut et aliis sit misericors Deus]. Ille itaque qui dicebat, Gratias tibi ago, Deus, quod non sum sicut caeteri hominum, injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste; nonne et ibi poterat dicere, Domine, dona et Publicano huic quod mihi donasti, supple et mihi quae nondum dedisti? Sed jam quasi saturatus ructabat. Pauper vero ille, id est Publicanus, quid dicebat? Domine, propitius esto mihi peccatori. 39.1848| Ideo descendit justificatus Publicanus magis quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII, 10-14). Ergo audite qui bene vivitis, audite qui male vivitis, Sacrificium laudis glorificabit me. Nemo mihi offert hoc sacrificium, et malus est. Non dico, Non mihi hoc offert malus; sed, Nemo mihi hoc offert malus. Qui enim laudat, bonus est: quia si laudat, etiam bene vivit; quis laudat, non solum lingua laudat, sed et vita cum lingua consentit. 5. Adhortatio. [Et ideo rogo vos, fratres charissimi, quantum possumus, cum Dei adjutorio studeamus ut quomodo Deum laudamus vocibus, sic etiam bonis moribus collaudemus. Melius est enim tacere et benefacere, quam Deum laudare et peccata committere. Qui enim laudat Deum vita simul et lingua, vocibus pariter et bonis operibus, dupliciter in se provocat gratiam Dei. Si vero non praevalet Deum laudare vocibus, laudet bonis operibus, assiduis orationibus, cogitationibus sanctis. Si enim haec diligenter attendimus, et in hoc saeculo cum secura conscientia laudare Dominum possumus, et in futuro ad aeternum gaudium feliciter veniemus].
- SERMO LIV. De eo quod Propheta dicit in Psalmo LXXXIII, 3, 4, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum .
1. Plenus amor Dei excludit amorem saeculi. Quî cor et caro in Deum exsultent. Secundum apostolum, fratres charissimi, qui satis diligit saeculum, non habet plenum divini amoris affectum. Sic enim audistis legi: Qui diligit saeculum, non est perfecta charitas Dei in illo (I Joan. II, 15). Ac per hoc tunc perfecte incipit christianus futuram et aeternam vitam diligere, cum vitam praesentem coeperit non amare. Et ideo statim sequitur in Psalmo, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Confirmat quod supra dixerat, Deum se amare, non saeculum. Exsultavit in Deum vivum; non exsultavit in hoc mundo, nec exsultavit in aliqua oblectamenta quae mundi sunt, id est, non in divitiis, non in honore, non in luxuria, non in ebrietate, non in vanitatibus mortuis, et cito cum omni suo amore morituris, sed in Deum vivum. Quare non dixit, In Deum tantum, sed addidit, In Deum vivum? Ut ostenderet scilicet quia totum quod non pertineret ad Dei cultum, deberemus habere quasi mortuum. Simulque considerate hoc dicto subtilitatem sermonis sacri: Cor meum, inquit, et caro exsultaverunt in Deum vivum. Numquid non sufficeret dicere, Cor meum exsultavit in Deum vivum, nisi addidisset, et caro mea? Videamus ergo quomodo in Deum et cor simul et caro hominis exsultat. Quomodo, nisi ut homo et carne et corde Deo serviat? Cor enim exsultat in Deum, quando honesta et sancta cogitat, quando religiosa opera et Deo placita concupiscit. Caro autem exsultat, quando pudica est, quando sobria, quando nulla impuritate polluitur, quando nullis immundis actibus sordidatur. Videte enim e diverso et agnoscite, quam vera sint quae dico: si viderit aliquis vestrum hominem injusta dicentem, numquid dicere potest quod cor illius exsultet in Deum vivum? Aut si quis alium viderit ebriosum, impudicum, fornicatorem, numquid dicere potest quod caro ejus exsultet in Deum vivum? Nulla enim caro exsultat in Deum, quae vivit in vitio. Ideo ergo Propheta dicebat, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum; quia et corde retinebat plenam religionis fidem, et carne servabat devotam corporis sanctitatem. 39.1849|
- 2.
Christus, turtur et passer. Vox turturis, doctrina castitatis. Christi domus, Ecclesia. Pulli, Christiani. Nec sine causa in consequentibus statim Psalmista subdidit, dicens: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. In turture et passere Salvator noster significatur, fratres charissimi. Passer enim, ut scitis, perparva avis est; turtur autem, ut legimus, pudicissima. Et ideo Salvator noster passer dictus est, quia docuit primus humilitatem; tartur dictus est, quia docuit primus castitatem. Unde etiam in Canticis canticorum propheta dicit, Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Vox turturis, doctrina intelligitur Salvatoris. Audire coepit, puritatem castitatis adamavit. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Quae est enim domus Christi, nisi Ecclesia Dei? Quae est domus Christi, nisi conventus populi christiani? Hanc ergo domum Salvator cum ingenti pietate quaesivit, et invenit; hanc peculiariter diligit. Merito peculiariter diligit, quam peculiariter suo sanguine comparavit. In hac ergo domo Salvator congregat pullos suos. Quos ergo credimus Christi pullos? Quos, nisi populos christianos? Denique qui sint Domini nostri pulli, ipse hodie conventus vester ostendit. Dum enim aspicio vestram congregationem, congregasse in ecclesia pullos video Salvatorem. Quamvis legamus in aliis libris scriptum, ut supra dixi, Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos; sed utrumque in persona Ecclesiae bene convenit: id est, quod nos Salvator et congreget et reponat. Congregat enim nos, ut doctrinam illius audiamus: et reponit, ut ab insidiis diaboli tuti esse possimus. Quod ut faciat, et quotidie faciat, precemur Deum Salvatorem nostrum; cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LV. De eo quod scriptum est in Psalmo CXVIII, 66, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me.
- 1.
Quid orandum. Bonitati necessaria disciplina, et utrique scientia. Inter caetera quibus beatus David infirmitatibus nostrarum medetur animarum, sub quadam trinitatis regula orandi nos formam tenere, tanquam peritissimus magister, erudiit, dicens: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Domine. Sollicitius itaque, fratres, intendite quas sibi potissimum virtutes tribui rex propheticus deprecatur: Bonitatem, et disciplinam, inquit, et scientiam doce me, Domine. Vere novit recte vivere, qui recte novit orare. Non enim petiit mundanarum divitiarum thesauros, non regna finitima, non tempora prolixiora vivendi; sed bonitatem se doceri simul et disciplinam poposcit. Bonitas enim facit amabilem disciplinam, et disciplina efficit inculpabilem bonitatem. Nec quemquam latere puto, quia bonitas sine disciplina delictorum mater est, et disciplina sine bonitate tristis quaedam amaritudo vivendi. Scientiam praestari sibi pariter implorat, ut noverit scienter sapienterque distinguere qui sint termini bonitatis, et quam debeat habere disciplina mensuram; ne forte aut nimiae remissionis vitio bonitas inconsulta foedetur, aut disciplina durior ipsa sui austeritate crudelescat. Vis, frater, bonus esse peccanti? Benigne quidem facis: sed ut vere sis bonus, vigorem ei adhibe disciplinae; ut tua illi bonitas proficiat ad salutem. Quem utique si nulla coercentis censurae increpatione terrueris, perniciosa erit ei haec bonitas tua; quia permittis perire peccantem, quem potueras salvare correctum. Rursum, si nimio disciplinae rigore nullam scientia bonitatis praetenderis medicinam; dum rigorem tuum refugit peccans, peccati aegritudinem non curabis. 39.1850| Et quae tandem vivendi ratio erit, quaeve justitia erit, ut solutior lenitas cohibentiam praebeat peccatori, aut immoderata severitas a lapsu non revocet delinquentem? Ut autem bonitatis hujus disciplinaeque magisterium in nostris fuisse majoribus, plenius perfectiusque discamus, pauca de pluribus venerabilium patrum recenseamus exempla.
- 2.
Has virtutes in se exhibuit Petrus. Implevit sine dubio bonitatis ac disciplinae istius formam beatus Petrus, cum, sicut vere bonus, oblatos sibi dicitur curasse infirmos; et ut disciplinae coelestis amator, justa ultione punisse mendaces perhibetur. Nimirum bonitatis ejus gratiam testatur Aeneas ille debilis, qui claudus ab infantia, sedens in porta templi Domini atque mendicans, in nomine Christi Jesu, Apostoli curantis imperio antiquam accepit sanitatem (Act. IX, 34). Probaverunt et disciplinae ejus severitatem Ananias et Saphira, qui distrahentes agrum quem vendere nemo cogebat, dum de pretii quantitate mentiuntur Apostolo, mortem sibi falsitate mercati sunt (Id. V, 1-11). Quo facto edocuit gloriosissimus Petrus, inesse sibi bonitatem ac disciplinam, dum remedium praestat infirmo, et competentem sumit de mendacibus ultionem: quod eum recte sancteque fecisse coelestis judicii consensus ostendit. De perfectione vero scientiae ejus quis ambigat, qui Christum Dominum vivi Dei Filium esse, de coelo sibi Patre revelante, cognovit? Et quia bonitas ac disciplina scientiaque non deerat, pascendas illi Dominus suas commendavit oviculas (Matth. XVI, 16-19).
- 3.
Paulus similiter. Tenuit bonitatem ac disciplinam etiam gloriosissimus Paulus, qui, ut ejus scripta testantur, discipulis suis et virgam correctionis et spiritum mansuetudinis praetendebat; propter quod faciebat eum omnibus et amabilem bonitas, et disciplina terribilem. Nam etiam inter ipsa mundi primordia ut bonitatem ac disciplinam Christi doceret ecclesias, et removeri jussit peccantem a communione sanctorum (I Cor. V, 5), et eumdem recipi correctum (II Cor. II, 6-9). De scientia autem ejus quid nos dicemus, cum omnes eum noverint in coelestibus didicisse, quae doceret in terris? Ibi talia se memoravit edoctum, qualia loqui mortalibus non liceret (Id. XII, 1-4).
- 4.
Item Joannes Baptista. Habuit nihilominus bonitatem et disciplinam testis dominicus et baptista Joannes, qui resipiscentes a peccatis suis propheticae pietatis affatu poenitentiae baptismo diluebat; atque ut vere legalium praeceptorum custos immobilis, et Herodem regem de illicita accusabat uxore, et cunctis ad se concurrentibus purgatioris vitae praecepta mandabat. Scientiae autem illius plenitudinem quis potest agnoscere, qui quod pro salute mundi venit e coelo, primus omnibus revelavit? 5. Peroratio. Videte itaque, fratres, quo orandi compendio et qua paucitate verborum perfectionem vivendi venerabilis Propheta quaerebat. Brevissimo namque sermone conclusit, quidquid spiritualium habet multitudo virtutum. Si ergo ille Prophetarum praecipuus hanc doceri se a Deo sanctioris vitae viam tantopere precabatur; quid facere nos oportet, qui et tardi sensus infirmitate torpemus, et noxia remissioris vitae consuetudine depravamur? Nos, inquam, magis orare debemus, dicentes, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce nos, Domine: quatenus in nobis bonitas malitiam vincat, vitia ac voluptates disciplina coerceat, et ignorantiae caecitatem scientia veritatis illuminet. Si enim scieris omnipotentem Deum Patrem Filiumque ejus unigenitum unius esse substantiae, Spiritum quoque sanctum pari credideris aeternitate regnantem, nulla unquam te vel Paganorum vana persuasio, vel Arianorum perfida turbabit impietas. Si futuri judicii scientia cor tuum mentemque repleverit, habebis in tuis moribus disciplinam. 39.1851| Rursus, si disciplinae ipsius mensuram regulasque servaveris, congruam tenebis in omnibus bonitatem: quia bonitas est temperamentum disciplinae, et disciplina condimentum est bonitatis. Cave ergo, frater, ne ita velis bonus videri, ut abjicias disciplinam; aut ita arduam secteris disciplinam, ut removeas bonitatem. Quibus beatus David idcirco scientiam precatur adjungi, ut directo mentis nostrae judicio scire possimus, qualiter in nobis esse possit et districtior bonitas, et blandior disciplina.
- SERMO LVI. De verbis Psalmi CXXXV, 1, Confitemini Domino, etc., necnon Proverbiorum, cap. III, 11, 12, Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, etc..
- 1.
Confessionis necessitas. Dei ad indulgendum propensio.--Confitemini Domino, fratres charissimi, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Remedia purgandi facinoris Spiritu sancto instruente addiscimus; non aliter veniam posse mereri, nisi nostra facinora fuerimus Deo jubente confessi. Quid enim celat peccator, quod Deo teste commisit? Quid erubescit fateri, qui peccatis non erubuit coinquinari? Diluat ergo confitendo, quod peccando infecerat; satisfactione abluat, quod delictorum maculis sordidarat: sit cautior post delictum, qui ante delictum fuerat segnior; sequatur in bonis actibus Christum, qui in malis diabolum sequebatur. Confitemini, inquit, Domino, quoniam bonus est. Non vult ulcisci malitiam, qui confiteri delicta persuadet: optat solvere confitentes, ne contumaces punire cogatur. Quare admonitio Dei faciat sollicitum, ne severitas faciat punitum. Peccatorum enim nos meritis flagellari frequenter, nemo prudens qui abnuat, nemo stultus qui non intelligat. Vult enim Deus admoneri frequenter, quos putat esse correctos: vult tentationum severitate corrigere, quos sua patientia viderit esse depravatos; vult, inquam, hactenus reformare peccantes, delinquentes corrigere, vocare errantes, et ad spem recuperandae salutis ipsos jam mortuos suscitare. Gaudet enim Deus, si correctos viderit quos emendat: laetatur et si justos immulatos in melius conspexerit quos flagellat. Ex illo ergo affectu et terrorem, et minas, et verbera in peccatores missa proficere ad pravos corrigendos, quam ad reos puniendos exoptat. Vult enim Deus misereri cunctorum, vult ignoscere, vult se exhibere propitium, si quem mutatis actibus viderit esse correctum. Si dereliquerint, inquit, filii tui legem meam, et in praeceptis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII, 31-34).
- 2.
Flagella Dei, beneficia sunt et remedia. De indolentia dolendum. Haec sunt remedia quibus consulit Deus, haec est medicina qua hominum curantur vulnera; his emendantur utilitatibus, vitia corriguntur, hominum malitia refrenatur. Beneficia haec sunt divina, non verbera; nec ut noceant divinitus irrogantur, quae ad hoc veniunt ut hominibus paterna clementia consulatur. Ego, inquit, quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Et iterum: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, nec defeceris, cum ab eo correptus fueris. Quem enim diligit Deus, corripit: flagellat 39.1852| autem omnem filium quem assumit. Igitur si omnem ad hoc flagellat ut corrigat, ad hoc autem corrigit, ut Patri, id est, Deo dignum exhibeat; timeat qui non flagellatur, ne filius esse non possit: timeat quem corrigere Deus non vult in saeculo, quia eum supplicio destinavit post saeculum: timeat qui adhuc in saeculo gaudet et laetatur, ne in aeternum contristetur et ploret: timeat qui cum justis in saeculo non dolet, ne cum peccatoribus in supplicio perenni se laceret.
- 3.
Affliguntur peccatores, ut emendentur; et justi, ut probentur ac proficiant. Sed si peccatores, inquit, delictorum suorum merito ista in saeculo patiuntur; cur nonnunquam et sancti viri pariter et aeque cum peccatoribus afflictantur, nisi quia ad emendationem peccatoribus, justis ad probationem ista proficiunt? Ut enim peccatores his remediis corriguntur a malis; ita justi hactenus augentur in bonis. Illos enim emendat Deus, ut corrigat; hos vero probat, ut augeat: illos a culpa revocat; hos sanctiores sibi reservat. Illic peccata corriguntur, hic merita virtutis augentur - illic recordatio poenitens, hic purae mentis laetitia gaudens. Ille indulgentiam divinam exoptat; hic praemia promissa jam cogitat: ille pium judicem veniam postulat; hic justum remuneratorem exspectat: ille sollicitus, ut possit impetrare quod postulat; hic securus, quia potest quod meretur accipere. Nam peccantes saltem emendatione Deus conterit, ne inveniat malitia crescente quod vindicet: odit enim supplicium, qui ante praestruit, ne condemnet. Gaudeat christianus in adversis; quia aut probatur, si justus est; aut si peccator est, emendatur. Contristetur sane, quem flagella corrigere divina non possunt: timeat futuri judicii supplicium, qui in saeculo praesenti judicis contempsit remedium. Gaudeat peccator, si cum justo in saeculo contristetur, ut post saeculum cum eodem muneretur. Vos, inquit Dominus, plorabitis et plangetis; saeculum autem gaudebit. Vos tristes eritis; sed tristitia vestra in laetitiam veniet (Joan. XVI, 20). Quis non brevi tempore contristari exoptet, ut in aeternum laetitia perenni cum Christo triumphet? quis non praesentis temporis fletus pensare gaudio futuro desideret? Exiguum, momentaneum et breve est, quidquid boni malive in saeculo est. Tentatio vos, inquit, non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patitur vos ferre plus quam potestis; sed faciet cum tentatione exitum, ut possitis tolerare (I Cor. X, 13). Sed etiam tribuit Deus securitatem, et ad tempus fragilitati nostrae indulget.
- 4.
Militi Christi semper vigilandum. In pace magis vigilandum. Sit miles Christi armatus, sit sollicitus, sit cautus, sit de Deo solo securus. Vigilet in pace cautior, quam in bello vigilare consuevit: non sit securitate remissus, ne aliqua ex parte subrepat inimicus. Sobrii, inquit, estote et vigilate; quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, aliquem devorare quaerens circuit (I Petr. V, 8). Quanto hostis vigilat, ut noceat; tanto christianus vigilet, ut vincat. Nunquam enim vigilantibus obrepit inimicus; nunquam sollicitos circumvenit hostis. Neque enim tunc tantum cavendus est, quando bellum Dei servis indicit: in pace magis vigilandum est nobis; exercendus animus, exercenda virtus, mentis intentio Dei timore firmanda. Facit enim hostis securos, quos cupit esse captivos; facit, inquam, securos, ut incautos subigat, sopitos et inermes opprimat, vulneret eos quos vigilare minime perspexerit. Si quis miles sub imperatoris conspectu certamen cum hoste inierit; quanta instantia, quanta virtute pugnabit, ut placere illi 39.1853| cui militat, possit! Nec stipendium promotionemve poterit adipisci, nisi superans hostem fortiter vicerit. Vigila, christiane, sub oculis Dei, ut perfecta victoria coroneris; pugna cum diabolo, qui jam armalus es Christo: tecum est Deus, qui te optat vincere, tecum est Christus, qui te desiderat munerari. Contemne praesentia, ut percipias futura: temporalia sperne, ut aeterna possis accipere. Possidebis coelum, quod diabolus possidere non potuit; habebis paradisum, unde inimicus exclusus est: accipies aeternitatem, quam praevaricator hostis amisit. Illum ad terram perfidia dejecit; te in coelum fides imponit: ille contemnendo coelesti virtute privatus est; tu serviendo angelica majestate suffultus es: illi aeterna sunt supplicia destinata; tibi divina sunt praemia praeparata: ille perfidus cum perfidis interibit; tu sanctificatus cum sanctis regnabis; ut qui fueras temporalis et mendicus, sis aeterna gloria decoratus. Nec quidquam in saeculo formidabis; quia auctorem formidinis diabolum cum saeculo respuisti. Amen.
- SERMO LVII. De muliere forti et de Ecclesia, in Proverbiorum cap. XXXI, 10-31.
- 1.
Verbum Dei cordis fervore fovendum. Rogo vos, fratres charissimi, ut secundum consuetudinem fidelium cum silentio et quiete ea quae vobis praedicantur, accipiatis. Animus enim noster quando, donante Deo, aliquid potuerit de lectione sanctarum Scripturarum concipere, spiritualem nidum in cordibus vestris desiderat invenire. Et ideo velut castissimi turtures divina verba sancti Spiritus fervore in nidum cordis vestri fovere contendite, nec permittatis ut in vobis semen verbum Dei peccatorum frigore congelescat, propter illud quod scriptum est, Abundavit iniquitas, refrigescit charitas (Matth. XXIV, 12). Estote magis, sicut dicit Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Quomodo enim columbae vel turtures postquam genuerint ova, si illa permiserint refrigerari, perdent fructum illorum; ita et vos, si conceptum verbum Dei per oblivionem refrigerari permittitis, desiderabilem fructum habere non potestis. Praestate in vobis nidum sermonibus sanctis, secundum quod scriptum est, Turtur invenit sibi nidum ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4). Et quoniam nobis Scriptura Salomonis commendat mulierem magnam, habentem magnum virum, dicens, Mulierem fortem quis inveniet? ideo de hac secundum tenorem pauca quae Deus dignatur suggerere, auribus vestris cupimus intimare.
- 2.
Ecclesia catholica latere non potest.--Mulierem fortem quis inveniet? Difficile est invenire eam, et difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte quae abscondi non potest (Matth. V, 14)? Quare ergo dictum est, Quis inveniet? cum dici debuerit, Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides: ut autem in monte poneretur, inventa est. Ipsa est enim ovis illa quae perierat. Et revera, fratres, Ecclesia catholica est, quae jam illustrata est, quis ergo eam non videt? Quando latebat quis eam inveniebat? Sicut enim jam dicta est ipsa civitas; ita et ovis quam perditam quaesivit pastor. Ipse pastor mons est: ovis ergo in humeris ejus civitas est in monte. Facile est eam videre collocatam in monte. Quomodo autem eam invenires, cum lateret inter vepres et spinas utique delictorum suorum? Ibi eam quaesisse magnum, ibi invenisse mirabile est. Haec ejus difficilis commendatur inventio, cum dicitur, Mulierem fortem quis inveniet? id est, Ecclesiam. Quis non videt eam jam a Christo inventam, jam 39.1854| eminentem, jam conspicuam, jam gloriosam, jam ornatam, jam lucidam; et, ut cito explicem, toto terrarum orbe diffusam? Mulierem istam Ecclesiam qui quaesivit et invenit, Christus agnoscitur. Et postquam eam invenit, non solummodo de spinis peccatorum suorum eripuit, sed etiam lapidibus pretiosis ornavit: ideo de ipsa dicitur, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Volo aliud commendare Charitati vestrae, quantum capitis, quantum timeo, quantumque timere debetis de his lapidibus pretiosis. Sunt in Ecclesia lapides pretiosi et semper fuerunt, docti scilicet, abundantes scientia et eloquentia et omni instructione Legis. Pretiosi plane isti lapides sunt; de ipsis fuit Cyprianus, de ipsis fuit Ambrosius, et caeteri eorum similes. Ex eorum numero quidam erraverunt ab ornatu hujus mulieris.
- SERMO LVIII. In eumdem locum Proverbiorum, cap. XXXI, V\. 10-31.
- 1.
Ecclesia in multis figurata. Ecclesia catholica, fratres charissimi, non solum post adventum Domini et Salvatoris nostri praedicata est; sed etiam ab initio mundi multis figuris et sacramentis secretioribus designata. Nam et in sancto Abel Ecclesia catholica fuit, et in Noe, et in Abraham, et in reliquis usque ad adventum Domini Salvatoris: de ipsa enim ait Salomon, Mulierem fortem quis inveniet? Quod dixit, quis inveniet, difficultatem inveniendi, non impossibilitatem oportet intelligi. Mulier ista fortis, Ecclesia est. Quomodo non est fortis, quae ab initio mundi tantis tribulationibus fatigatur; et tamen non vincitur? Mulierem fortem quis inveniet? Quis alius, nisi Christus? Non autem eam fortem invenit; sed inveniendo fortem fecit. Nam ut eam inveniret, nonaginta novem dimisit in montibus, et quaesivit unam quae erraverat, et humeris suis impositam ad ovile proprium revocavit (Luc. XV, 4, 5).
- 2.
Lana et linum quid significent.--Lanam et linum fecit manibus suis. Lanificam et linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quaeris forte a nobis, quid sit lana, quid linum? Lana carnale aliquid, linum vero spirituale significat: quia in ordine vestimentorum interiora sunt linea vestimenta, lanea vero exteriora. [Lana etiam de commixtione animalium nascitur. Linum vero sine carnis voluptate de terra procreatur; ideo castitatis imaginem praeferre videtur: in tantum ut sacerdotes Veteris Testamenti ex praecepto Legis, propter castitatis indicium, lineis femoralibus uterentur. Ergo in lana carnale aliquid, in lino vero spirituale significatur. Pro laude etiam ponuntur.] Invenis enim hominem porrigentem manu eleemosynas pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem: laneam vestem, quae videri potest, habet; interiorem lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi, Sufficit mihi conscientia mea, Deum colo, Deum adoro; quid mihi opus est ad ecclesiam ire, aut visibiliter Christianis misceri? lineam vult habere sine tunica. Non novit neque commendat talia opera mulier ista. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit utile. Multi inveniunt; sed non faciunt utile manibus suis. Cum libenter auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis.
- 3.
Quid colum et fusum.--Brachia sua firmavit in fuso. De fuso isto, quod Dominus dederit, dicam: neque enim ista lanificia sunt a viris aliena. In fuso lanificium signat, in lanificio bonum opus tanquam castae mulieris et matronae impigrae. Diligenter tamen attende in lanificio duo instrumenta, colum et fusum. In colo lana involuta, quae filo ducenda transeat in fusum. Quod in colo involutum est, adhuc in sinistra, 39.1855| et nondum in fuso est: quod in fuso collectum est, jam praeteritum est. Opus ergo tuum in fuso sit, non in colo. In colo enim est quod facturus es; in fuso quod fecisti. Vide ergo si habes aliquid in fuso. Ibi enim firmantur brachia tua, ibi erit fortis constantia tua, ibi securus Deo dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac, quia feci. Quod pendet in colo, ad fusum trajiciendum est: non autem quod collectum est in fusum, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fuso, quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi.
- 4.
Christus dupliciter et simpliciter laudandus. Sequitur, Manus suas aperuit pauperi. Eia, fratres, exercete lanificium sanctum. Si quis habet plenum cellarium, plenum horreum; omnia ista in colo sunt, transeant in fusum. [In sinistra sunt, quamdiu pauperibus non erogaveris: at ubi coeperis eleemosynam facere, transferuntur ad dexteram, et fit opus, unde vestis fieri possit.] Omnes domestici ejus vestiti sunt. Numquid de nuditate servorum suorum sollicitus erit vir ejus habens conjugem talem? [Quis est iste vir, nisi Christus? aut quae est conjux, nisi Ecclesia?] Vestiti sunt, quotquot in Christo baptizati sunt. Et boni servi et mali vestiti sunt. Non cessat illa mulier omnes vestire: ut nemo queratur et dicat, Ideo non sum bene operatus, quia non sum bene vestitus. Duplicia pallia fecit viro suo. Pallia laudes sunt, fides et confessiones. Laudas Deum, laudas hominem. Dupliciter laudas, et simpliciter laudas: dupliciter, quia homo est et Deus; simpliciter, non ut sis fictus. Photinus, a quo haeretici Photiniani appellantur, quasi simplex pallium fecit viro suo. Solum enim hominem credidit, Christum Deum colere noluit. Existit alter texens viro suo pannosum pallium. Ait enim, Christus Deus est tantum, omnino hominis nihil habens: hoc Manichaei dicunt. Photiniani dicunt, Homo tantum est; Manichaei dicunt, Deus tantum est. [Ecce de quali ecclesia quam pretiosa vestimenta procedunt. Et propterea de illa scriptum est quod] duplicia pallia fecerat viro suo. Duplicia pallia; confitemur enim Deum in homine, et hominem in Deo. De bysso et purpura vestimenta spiritualia praeparavit. De bysso candidam confessionem, de purpura gloriosam passionem. Byssum, cum Deum confitemur, agnoscimus: purpuras in martyribus collaudamus.
[5. Eleemosynas facientes, de colo trahere festinemus ad fusum, et de sinistra transferamus ad dexteram. Nos, fratres, quibus Deus tantum bonum conferre dignatus est, ut nec de Judaeis, nec de haereticis nasceremur, sed catholicae Ecclesiae filii esse mereremur; quantum possumus, Deo gratias referamus, qui nobis fidem rectam, et sibi placitam inspirare vel insinuare dignatus est: et totis viribus (quia fides sine operibus nos salvare non potest) ad spirituale lanificium illud nostros animos praeparemus. Jugiter ideo eleemosynas facientes, de colo trahere festinemus ad fusum, et de sinistra transferamus ad dexteram: ut per eleemosynas pauperum stolam unusquisque nostrum praeparet in aeternum, ut, sicut dicit Apostolus, in coelesti convivio vestiti et non nudi inveniamur (II Cor. V, 3): ne nobis dicatur, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12)? sed magis ab auditu malo liberati, illam felicem et desiderabilem vocem audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod praeparatum est ab origine mundi (Id. XXV, 34); quod ipse praestare dignetur.]
- SERMO LIX. De tribus pueris missis in fornacem ignis .
- 1.
Tyranni saevitia in tres pueros. Jubet tyrannus 39.1856| fornacem incendi, et quantum ipse igne furoris ardebat, tanto sanctiores pueros consummabat. Nunc undantis fumi densitate coelum contegitur, nunc horrifico sonitu Chaldaei cuncti terrentur; ut magnitudo divinae severitatis per supplicia monstraretur. Saeviebat violentus inimicus, supplicium suis famulis quaesiturus. Saeviebat, non ut justos trucidaret, sed ut suis interitum procuraret. Saeviebat, non ut crescerent poenarum augmenta, sed ut cunctis monstraretur divina potestas; ut dum impii suppliciis gloriarentur, flammarum impetu vorarentur. Saeviebant scelerati Chaldaei suppliciis praesentibus perituri, et futurorum ignari ministri jussa accelerant, parant incendia, flammas exaggerant. Crudelitas ejus possidet mentem, saevitia immutat voluntatem.
- 2.
Tres pueri in fornace illaesi. In fornacem missi sunt sancti, fugiunt flammae, cedunt ignes, incendia expavescunt. Timent ignes laedere quos fuerant jussi incolumes reservare. Ostendunt justorum meritum, dum tyranni contemnunt imperium. Licet sanctis cum igne jocari, quibus cum hominibus non licuit commorari. Licuit in fornace Deum venerari, quem apud homines non licuit honorari. Licet flammarum mereri obsequia, qui non meruerant Chaldaeorum supplicia. Licet ignibus conservari illaesos, quos tyrannus dederat exurendos. Licet in poena esse securos, quos extra poenam non licuit esse intactos: ut ubi interitus, ibi salus; ubi supplicia, ibi invenirentur refrigeria. Accipe, hostis, a suppliciis exemplum, qui humanitatis perdidisti consilium. Fugiunt ignes justos, quos injuste damnasti: expavescunt flammae, et innocentes pronuntiant, quos dignos supplicio deputas: et quae saevire consueverant, dignos sanctos in fornace cernebant. Damnant hostes et absolvunt ignes. Chaldaei adjiciunt, et poenae defendunt. Homines saeviunt, et supplicia venerantur. Tyrannus putabat tantum tormenta posse saevire, quantum ipse sacrilegus existimabat se potestatem habere. Ignes justis cedunt, ardores flammarum in refrigerium vertuntur, et institutae naturae voraces impetus obliviscuntur; ut justos venerantes timerent, et eorum hostes persequentes punirent. Ignes justos hospitio cum omni honore suscipiunt, et libenter obsequium praebent. Hostis mutato genere saevit, nec aliqua pietate movetur, nec humanitate blanditur. Posset vincere, si ignibus imperaret. Offeruntur ergo ignibus justi vestitu tecti, vinculis colligati: defenduntur ardoribus justi, et quos vis humana damnavit, ignis absolvit. Nihil cogitat, nihil metuit. Sic namque crudelitas tyrannica superata prosternitur, dum sui satellites devorantur. Cernit poenam, et servorum Dei aspicit gloriam. Justis ignes obsequium praestant, injustis interitum subministrant. Dum vindicat flamma, impii necantur, et justi salvantur.
- 3.
Miraculum agnoscit tyrannus. Cum ad fornacem tyrannus festinanter accederet, stupet laudem, miratur factum, veneratur Deum cum tribus pueris in fornace. Aspicit justo divinoque ambitu protegi, quos nuper jusserat violentus exstingui. In illis in fornace videt, quem in illis ante non esse putaret. Quo visu territus furori addit lenitatem: fit repente confessor, qui nuper fuerat persecutor. Praedicat quem paulo ante negabat, venerari praecipit, qui venerantes damnavit. Rogat de fornace justos procedere, precatur de igne Dei famulos prosilire. Exite, inquit, servi Dei excelsi. Nunc me defensorem Dei profiteor, cujus inimicum fuisse constat; ut cujus servos ignarus persequebar, ejus inimicos ut defensor, ulciscar. Tunc de fornace egrediuntur illaesi Hebraei, laetantur incolumes, triumphant victores, quod Deo fideliter servierunt, et furorem tyranni contempserunt (Dan. III).
- SERMO LX. De Susanna .
39.1857|
- 1.
Justi in saeculi insidiis Deo liberante victores. Quotiescumque in hoc perverso saeculo contra laudabiles viros multiformes tenduntur insidiae, vel diversae calumniarum emerserint causae, quid homo pestilens cogitet, quid diabolus machinetur, non metuet justus, quia cum ipso est Christus. Eligatur homo miles in praelio constitutus, officia semper exercere virtutum. Unum ergo de duobus amplectitur: aut patefactis insidiis, ejus innocentia in populo clarescit; aut persequentibus inimicis praeventus, cum conditionem mortis excesserit, molestiis saecularibus liberatus, portum securitatis intrabit. Daniel propheta nec in lacum projectus leonum timore perculsus expavit; sed inter ista bestiarum ora consistens, Dominum tota mente placavit, et tyrannicas dispositiones illaesus evasit. Zacharias pontifex magnus, pro cultu Dei, pro legibus sacris, pro censura in templo sacerdotali rebellem increpans populum, mortem constanter accepit, et detestabilis acies Judaeorum ejus cruore pavimentum infecit. Zacharias martyr triumphat, et Daniel confessor exsultat: unus moritur et triumphat, alter evadit et regnat. Sed nec femineus sexus suis fraudatur exemplis, qui pudicitiae ornatum salubriter reservavit.
- 2.
Susannae periculum et liberatio. Susanna illustris, decus pudicitiae, vicit impudentiam judicum, petulantiam seniorum compressit audacem; ne castitas in ea pateretur injuriam. Stabat Susanna in judicio falsorum mendacibus oppressa testimoniis damnatorum: stabat non tanquam rea, sed pro castitate firmiter moritura. Ibat ergo pudica ad supplicium, non adulterorum corpus, in quo extrema libido exarserat, et diabolus inflammaverat. Quod protexerat virtus, et ornabat pudor, illaesum ibat in mortis exitium. Egregium portabat caput, cujus vultum integra conscientia sublimabat ad coelum. Propter damna pudoris, salutis vota compressit; et cui fuerunt chara praemia castitatis, vitae gaudium non amisit. Contempsit unum; et consecuta est totum: et quae mori voluit, cum gloria castitatis evasit; et quam sententia prava dejecerat, illustris conscientiae integritas erigebat, metusque Dei et imminentis sacri judicii indubitata credulitas. O amor honestatis et Legis! Susanna adulterii conscientiam graviorem judicavit, quam poenam. Cum duceretur, non dolebat de supplicio; quoniam gaudebat de testimonio falsidico. Innocens accusatur per sententiam; sed nutu Dei suspenditur poena; ut judicantium falsitas denudaretur, et innocens purgaretur. Infirmus sexus contra viros surgit fortior, expugnat libidinem castitas et honestas, impulsu luxuriae horrenda prosternitur improbitas. Susanna propriam virtutem animi servavit, et judicium populorum constanter excepit. Conflantur de innocente falsa crimina. Ille enim munitus est, qui Deum habuerit defensorem. Denique Daniel propheta instinctu Dei commonitus, Redite in judicium, exclamavit. Stupet populus pro judicio repentino; revocatur addicta; falsos testes pavor invadit. Gemit diabolus, quod ipsius commenta nudantur: gaudent Angeli de pudoris integritate comperta, quod defendatur in terris veritas fatigata. Interrogatum est quo in loco Susanna facinus, quo arguebatur, admisit. Hic, Sub lentisco, dicit; ille, Sub prino. Cum ergo eorum discrepant prolata responsa, sic repugnantia dictorum facta nudantur, ut vigore mentis increpato populo, testibus confusis veritas ostenderetur. Gaudet populus de pudoris integritate: triumphat maritus, quod fidam invenerit conjugem: laetatur familia, quod nihil invenerit 39.1858| in ea quod puniat, quod adulterii factum non invenerit, nec homicidium diabolus quod procurabat, impleverit (Dan. XIII).
- SERMO LXI. De Pace, in illud Evangelii Matthaei cap. V, V\. 9, Felices pacifici, etc..
- 1.
Pacis fructus. Concordia fratrum.--Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Meritum christianae virtutis vilescit in cunctis, si unitatem non habeat pacis, nec pervenit ad vocabulum filii, nisi per nomen pacifici. Pax est, quae exspoliat hominem servitute, dat nomen ingenuum, mutat cum conditione personam; ex famulo liberum, filium facit ex servo; [Deum patrem vocat, et commutat servum in filio, amicum facit ex Deo, patrem reddit ex Domino. Sic sic facit, qui non vult perire, quod facit. Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. En filius Dei esse incipit, qui pacificus esse coepit. Non vult filius dici, qui pacificus noluerit inveniri: negat sibi patrem Deum, qui haeres pacis esse nequivit. Severum sensurus est Deum, quem clementem blandumque dedignatus est patrem. Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Gaudeamus hoc nomine quasi filii et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Quanta est hujus pacis retributio, haereditatem possidere cum Christo, substantiam Patris habere cum Filio, coeleste regnum participari cum Domino, et in consortium perpetuitatis admitti cum Domino? Quae sit haec pravitas morum, invidere melioribus, atque in sordidioribus inhaerere, adoptati victoriam perdere, ac nolle haereditatem regnorum coelestium possidere? Etenim filium se Dei et cohaeredem denegat Christi, qui recusaverit Patris regimine gubernari. Pax concordia est fratrum, sicut scriptum est: In tribus placuit spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier consentientes sibi (Eccli. XXV, 1 et 2) .] Concordia ergo fratrum, voluntas Dei est, jucunditas Christi, perfectio sanctitatis, justitiae regula, materia doctrinae, morum custodia, atque in rebus omnibus laudabilis disciplina. Pax suffragium precum est, supplicationum facilis atque impetrabilis via; quia desideriorum omnium competens est plenitudo [sicut scriptum in Apostolo (Philipp. IV, 7). Pax ergo conventionis amabilem Deo facit in fratribus, quae charitatis indicat testimonium]. Pax dilectionis mater est, concordiae vinculum, ac purae mentis indicium manifestum: quia sibi exigit de Deo quod velit, quidquid voluerit petat, et quidquid voluerit sumat.
- 2.
Christum spernit qui pacem non custodit. Pax praeceptis regalibus conservanda est, Domino Christo dicente, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). [Qui discipulus Christi est, Christi praecepta servat: servare mandatum, est pacem in omnibus custodire. Nam dividere unitatem, non est magistrum sequi; sed ejus mandatum calcare. Sequi enim Christum, est habere pacem: et non sequi quod pacis est, hoc est hoc habere in magistro ex parte quod diligas, et ex parte quod damnes. Illud est amare doctorem, doctoris mandata in omnibus custodire, dicentis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Libet, fratres, in pace protrahere moras; delectat hoc dixisse frequenter, et iterum atque iterum praeconari, Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis. ] In pace vos dimitto, in pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare quod desiderabat rediens in omnibus invenire. [Consultum voluit esse cui dederat, qui usque ad regressum suum servare quod praestiterat, imperabat. Quid ergo facturus est homo, 39.1859| cum venerit Deus, et quaesitum non invenerit quod donavit? qua excusatione usurus, qui pacem servare non potuit? Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis. ] In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Regale mandatum servate: divina vox est. Inveniam quod dimisi.
- 3.
Pax opus Dei; discordia, diaboli. Plantare pacem radicitus, Dei est; evellere penitus, inimici. Amor fratris ex Deo est; odium ex diabolo constat. Propter quod damnanda sunt odia; quia scriptum est, Qui oderit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Cohibeamus iram; quia scriptum est, Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 22). Amanda est pax, et diligenda concordia. Ista sunt quae generant charitatem; et scitis secundum Apostolum, quod Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Sine Deo est, qui non habet charitatem. [Paternus affectus non potest non amare, quod docet.] Pax plebis, gloria est sacerdotis: et parentum laetitia, perfecta charitas filiorum. Sacerdotis est, admonere quod decet; plebis est, audire quod monet. Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat; gregis est audire, ut faciat. Utraque conveniant; et universa salvata sunt: nec Deus invenit in plebe quod puniat, nec sacerdos potest habere quod doleat. Servemus mandata, quae vitae sunt; teneat se profundae pacis nexibus colligata fraternitas, et salutari vinculo charitatis, mutua se dilectione constringat; quia dilectio magnanimum facit. [Suavis est dilectio, non zelatur, non aemulatur. Dilectio non est falsiloqua, non inflatur, nihil dedecoris admittit, non quaerit quae sua sunt, non exacerbatur, non cogitat malum, non gaudet in injustitia; congaudet autem veritati. Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII, 4-7) ]. Dilectio ergo omnibus votis ac desideriis amplectenda est, quae tot bona potest habere, quot praemia. Custodienda omnibus viribus pax est; quoniam Deus semper in pace est. Non habeat locum quo obrepat inimicus, ne in tritici segetem valeat zizania seminare, et securo jam rustico et spe longi laboris eluso exspectatus fructus in ipsa messis maturitate subducatur; aut vinum vetustate suavius, in acriori subito perfidia demutatum in effusae faecis se permixtione conjungat; aut inter dulcia mella, felle venena amariora suffundat [aut inter vernantes floribus campos ac pratorum varietate gemmatos, tribulorum interjectione animas grati odoris occidat]. Procul contentiones, procul lites et odia, procul maledicta mittantur: et quia laqueus mortis est lingua susurronis ac bilinguis, parcat unusquisque animae suae, ne in supplicium suum vincula sibi mortis adducat. Amate pacem; et tranquilla sunt omnia: ut et vobis praemia et nobis gaudia reservetis, ut Ecclesia Dei in pacis unitate fundata, perfectam teneatis disciplinam, per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria in saecula saeculorum, Amen.
- SERMO LXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. V, 43-48, et cap. VI, 1-6, Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, etc. .
1. Inimicus quomodo diligendus. Proximus quis. Gradum esse aliquem in Pharisaeorum justitia, quae ad Legem pertinet, hinc intelligitur, quod multi homines 39.1860| eos etiam a quibus diliguntur, oderunt, sicut luxuriosi filii parentes coercitores luxuriae suae. Ascendit ergo aliquem gradum, qui proximum diligit, quam vis adhuc oderit inimicum. Ejus autem imperio, qui venit Legem implere, non solvere, perficiet benevolentiam et benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem perduxerit. Nam ille gradus quamvis nonnullus sit, tam parvus est tamen, ut cum Publicanis possit esse communis. Nec quod in Lege dictum est, Oderis inimicum tuum, vox jubentis justo est accipienda, sed permittentis infirmo. Sic autem diligendus est inimicus, non in quantum inimicus; sed in quantum homo est: ut ei hoc velis provenire, quod tibi; id est, ut ad regnum correctus revocatusque perveniat. Proximus est autem omnis homo. Omnes proximi sumus conditione terrenae nativitatis et mortalitatis, et etiam spe coelestis haereditatis; quia nescimus quis quid futurus sit, quoniam aut Judaeus, aut haereticus, aut Paganus: forte enim per misericordiam Dei convertetur ad Deum, et inter sanctos primum locum habere merebitur. Quod in Lege Dominus non inimicos, sed inimicum praecipit odiri; ut qui spirituales erant in Lege, solum diabolum odio haberent, cujus odium Christus non venit solvere, sed adimplere.
- 2.
Praecepta Dei non sunt impossibilia. A dilectione nemo se potest excusare.--Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite illis qui oderunt vos. [Multi praecepta Dei sua imbecillitate, non sanctorum viribus, aestimantes, putant esse impossibilia quae praecepta sunt; et dicunt sufficere virtutibus non odisse inimicos, caeterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta; quae David fecit in Saül et Absalon. Stephanus quoque martyr pro inimicis se lapidantibus deprecatus est: et Paulus anathema esse cupit pro persecutoribus suis. Haec autem Jesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis ] (Luc. XXIII, 34). [In reliquis operibus bonis interdum potest aliquis qualemcumque excusationem praetendere: in habenda vero dilectione nullus se poterit excusare. Potest mihi aliquis dicere, Non possum jejunare: numquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Propter infirmitatem corporis mei non possum a vino et carnibus abstinere: numquid potest dicere, Non possum diligere? Potest aliquis dicere, virginitatem se non posse servare; potest dicere non posse res totas vendere, et pauperibus erogare: numquid potest dicere, Non possum diligere inimicos? Non enim ibi aut pedes laborant currendo, aut aures audiendo, aut manus operando lassantur; ut nos per ipsam excusationem liberare conemur. Non nobis dicitur, Ite ad orientem, et quaerite charitatem: navigate ad occidentem, et invenietis dilectionem. Intus in corde nostro est, ubi redire jubemur, dicente propheta, Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Non enim in longinquis regionibus invenitur, quod a nobis petit.] Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Quid aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus, Ut det illis Deus poenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur (II Tim. II, 25, 26) ?
- 3.
Praecepto de diligendis inimicis nil in Scripturis adversum. Quinam sint pro quibus non orandum. Peccatum ad mortem. Sed hic merito movet, quomodo huic praecepto Domini non sit adversum, quod et in Prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur: sicuti est illud, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum (Psal. LXVIII, 25), et caetera quae ibi dicuntur: et Joannes apostolus ait, Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V, 16). Ubi primo videndum, quia Prophetae per imprecationem quid esset futurum cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis: 39.1861| qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis, ea quae ventura erant, saepe cecinerunt. Deinde in Apostoli verbis intelligendum esse quosdam fratres, pro quibus non orare nobis praecipitur; cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris nos orare jubeat. Quae solvi quaestio non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus, inimicorum persecutione graviora. Fratres autem Christianos significari, multis divinarum Scripturarum documentis probari potest. Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitati debita, per infirmitatem aliquam animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt. Nondum enim gratia Spiritus sancti participes facti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus in Actibus Apostolorum orat pro eis a quibus lapidatur (Act. VII, 59); quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Apostolus vero Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia frater erat; et ad mortem, id est, fraternitatem invidentia oppugnando, peccaverat. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dixit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Deus secundum opera illius; quem et tu devita: valde enim restitit sermonibus nostris. Deinde subjungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur (II Tim. IV, 14-16). Et nota quod Apostolus non ait, Reddat; sed, Reddet illi Deus secundum opera ejus: quod verbum praenuntiantis est, non imprecantis; sicut de illa hypocrisi Judaeorum est dictum, cui eversionem imminere cernebat, Percutiet te Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3).
- 4.
Quid orent sancti petentes vindictam. Peccati regnum quomodo evertendum. Quaeritur autem quomodo huic praecepto, quo nobis jubetur, Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, illud non est contrarium, quod in Apocalypsi legitur, martyres orare Deum, ut vindicentur (Apoc. VI, 10)? Sed hoc quempiam movere non oportet. Quis enim audeat affirmare, cum illi sancti candidati se vindicare petiverunt, utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint? Nam ipsa est sincera et plena justitiae et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Ad cujus eversionem nititur Apostolus, dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Destruitur autem et evertitur peccati regnum, partim correctione hominum, ut caro spiritui subjiciatur; partim depravatione perseverantium in peccato, ut ita ordinentur, ut justis cum Christo regnantibus molesti esse non possint. Quis ergo convincit sanctos, non talem suam vindictam a Domino esse deprecatos? 5. Qui sint filii Dei. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est: ex illa regula intelligendum est, qua Joannes dicit, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Unus enim naturaliter Filius est, qui nescit omnino peccare: nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea quae ab illo praecipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem vocamur, ut cohaeredes Christi esse possimus (Rom. VIII, 17; Galat. IV, 5). Filii ergo efficimur regeneratione spirituali, ut adoptemur in regnum Dei, non tanquam alieni, sed tanquam ab illo facti et conditi. Itaque non ait, Facite ista, qui estis filii: sed, facite, ut sitis filii Patris 39.1862| vestri. Nos autem cum patimur inimicos, hoc clamare debemus, Pater, ignosce illis. Phrenetici enim sunt, a contrario spiritu possidentur, ut nos persequantur; et majorem persecutionem a diabolo patiuntur. Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Scriptum est, Orietur timentibus vobis nomen Domini sol justitiae, ut etiam pluviam accipias irrigationem doctrinae veritatis (Malach. IV, 2); quia et bonis et malis apparuit, bonis et malis evangelizatus est Christus. Sive istum solem mavis accipere non solum hominum, sed etiam pecorum corporeis oculis prolatum; et istam pluviam, qua fructus gignuntur, qui ad refectionem corporis dati sunt: quod probabilius intelligi existimo: ut ille sol spiritualis non oriatur nisi bonis et sanctis; quia hoc ipsum est, quod plangunt iniqui in illo libro, qui Sapientia Salomonis inscribitur, Et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6): et illa spiritualis pluvia non irriget nisi bonos; quia malos significabat vinea, de qua dictum est, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). 6. Qui sint Publicani, Ethnici. Inimici plus diligendi quam amici.--Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Filios et parentes amat latro, amat et leo, amat et draco, amant et ursi, amant et lupi. Si enim amantes non diligimus filios vel parentes, pejores leonibus vel supra dictis bestiis sumus. Si vero amantibus vicem reddimus, adhuc nihil ab istis bestiis distare videmur. Nonne et Publicani hoc faciunt? Publicani sunt, qui sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes, et fraudes, et furta, sceleraque et perjuria. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et Ethnici hoc faciunt? Ethnici ex graeco in latinum interpretantur Gentiles. Ἔθνος enim graece gens dicitur. Si ergo, inquit, etiam peccatores, Publicani, Ethnici erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici; quanto magis vos, quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit veritatis uberior, latiori sinu dilectionis amplecti debetis et non amantes? Nam diligere inimicos Deus praecipit. Et petulantes humanarum mentium motus, publicae charitatis frangis affectu, non solum iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem mitigans injuriosi: quia gentium est, amantes amare; et commune est, diligere diligentes. Plus diligendi sunt inimici quam amici. Qui enim inimici sunt, corpori adversantur, et animae praeparant aeterna praemia: quia qui carnalia nostra et terrena rapiunt, coelestia nobis et spiritualia congregant. Nonne magis diligendus est quam odiendus, qui nobis dat aeternas opes? Amici vero carnis nostrae nobis suavia suadere contendunt, quae animae nostrae praeparant aeternam mortem. 7. Idem tractatur argumentum.--Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Quis autem haec facit, nisi plene perfecteque misericors? Quo uno consilio miseria devitatur, opitulante illo qui ait, Misericordiam magis volo quam sacrificium (Osee VI, 6). Perfectio namque misericordiae, qua plurimum animae laboranti consulitur, ultra dilectionem inimicorum porrigi non potest. Ideoque sic concluditur, Estote vos perfecti, sicut et Pater vester perfectus est: ita tamen, ut Deus intelligatur perfectus tanquam Deus, et anima perfecta tanquam anima. 8. Praecepta observantur dupliciter.--Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. Cavete, inquit, justitiam vestram facere coram hominibus: id est, hoc animo juste vivere, et ibi constituere bonum vestrum, ut vos videant homines. Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est: non si ab hominibus videamini, sed si propterea juste vivatis, ut ab hominibus videamini. Nam et Apostolus dicit, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem 39.1863| (Galat. I, 10): cum alio loco dicat, Sicut et ego omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 33). Omnem curam rerum praesentium amovet, et attentos tantum esse in spe futuri jubet: neque sectari vel hominum favorem ostentatione bonitatis, vel jactantiam religionis, orationis publicae copia, sed intra conscientiam fidei fructum boni operis continendum; quia humanae laudis consectatio eam tantum, quam ab hominibus exspectat, mercedem sit receptura. Justitia non aliud est, quam non peccare: non peccare autem, Legis praecepta servare. Praeceptorum autem observatio duplici genere continetur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et omnia quae jubentur implere contendas. Hoc est enim quod Psalmista dicit, Recede a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Si a malo recesseris, et non feceris bonum, transgressor es Legis: quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed in bonorum perfectione completur. Neque hoc solum tibi praecipitur, ut vestitum suis non spolies indumentis; sed ut spoliatos operias tuis. 9. Hypocrita. Nemo sine hypocriseos labe.--Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et vicis, ut honorificentur ab hominibus. Hypocrita graeco sermone simulator interpretatur: qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit. Nomen autem hypocritae translatum est a specie eorum, qui spectaculis tecta facie incedunt, distinguentes vultum caeruleo niveoque colore et caeteris pigmentis, habentes simulacra oris, lintea gipsata, et vario colore distincta, nonnunquam colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem pervenirent, et populum, dum in ludis agerent, fallerent, modo in specie viri, modo in forma feminae et reliquis praestigiis. Quae species argumenti translata est in his qui falso incedunt vultu, et simulant quod non sunt. Sed hypocriseorum maculam non habere, aut paucorum aut nullorum est. Nam quicumque vult se videri quod non est, hypocrita est. [Qui tuba canit faciens eleemosynam, hypocrita est. Qui in synagogis et in platearum angulis orat, ut videatur ab hominibus, hypocrita est. Qui jejunans demolitur faciem, ut ventris inanitatem demonstret in vultu, et hic hypocrita est. Ex quibus omnibus intelligitur hypocritas esse, qui faciunt quodlibet, ut ab hominibus glorificentur. Mihi videtur et ille hypocrita esse, qui dicit fratri suo, Dimitte ut tollam festucam de oculo tuo: nam propter gloriam hoc facere videtur, ut ipse esse justus videatur. Unde ei a Domino dicitur, Hypocrita, ejice prius trabem de oculo tuo (Luc. VI, 42). Non itaque virtus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Et si a recta semita paululum deviaveris, non interest utrum ad dexteram vadas, an ad sinistram; cum verum iter amiseris. Signanter autem dicit, Receperunt mercedem suam: hoc est, non Dei, sed suam.] Laudati enim sunt ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes. 10. Quid sinistra; quid dextra. Dextrae et sinistrae alia explicatio.--Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera. In dextera intelligitur amor Dei; in sinistra, vanitas vel cupiditas mundi. Si pro humana laude dederis eleemosynam, totum est sinistra: si vero pro remissione peccatorum, totum dextera facit. Quid est ergo, Nesciat sinistra quid faciat dextera; nisi, Quod facit Dei amor, non corrumpat inanitas vel cupiditas mundi? Nam si hoc aliquis secundum litteram impleri posse credit, quid faciet? Si enim manus dextera doluerit, numquid de sinistra eleemosynam dare non debet? In superioribus, Cavete, inquit, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus: ubi justitiam generaliter nominavit, deinde particulariter exsequitur. Est enim pars aliqua justitiae opus quod per eleemosynam fit: et ideo connectit dicendo, Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. Ad hoc respicit quod superius ait, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut scilicet, videamini ab eis, Quod autem sequitur, 39.1864| Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam; ad illud respicit quod supra posuit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. Deinde sequitur, Te autem faciente eleemosynam. Cum dicit, Te autem, quid aliud dicit, quam, Non quomodo, illi? Quid ergo mihi jubet? Te igitur, inquit, faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ergo illi sic faciunt, ut sciat sinistra eorum quid faciat dextera. Quod igitur in illis culpatum est, hoc tu facere vetaris. In eis autem hoc culpatum est, quod ita faciunt, ut laudes hominum quaerant. Quapropter nihil consequentius sinistra videtur significare, quam ipsam delectationem laudis. Dextera autem significat intentionem implendi praecepta divina. Nesciat ergo sinistra quid faciat dextera: id est, non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in eleemosyna facienda divinum praeceptum contendis implere. Ut sit eleemosyna tua in absconso. Quid est in absconso, nisi in ipsa bona conscientia, quae oculis humanis demonstrari non potest, nec verbis aperiri? Multi foras faciunt eleemosynam, et intus non faciunt, qui vel ambitione, vel alicujus temporalis rei gratia, misericordes volunt videri. Et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Rectissime omnino et verissime. Si enim praemium ab eo exspectas, qui conscientiae inspector est, sufficiat tibi ad promerendum Deum ipsa conscientia. 11. Cubiculum. Ostium. Quae sint orationis alae.--Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Neque hic ab hominibus videri nefas est: sed ideo haec agere ut videaris, et fructus in eis exspectetur placendi hominibus. Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, juxta proprietatem linguae graecae a latitudine nominatae: πλάτη enim latum dicitur. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Et hinc ostendit Dominus in se prohibere, ut ea merces appetatur, qua gaudent stulti, cum laudantur ab hominibus. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem in absconso. Cubiculum quod nominat, non occultam domum ostendit, sed cordis nostri secretum. Hinc Psalmista dicit, Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Et claudentes ostia, orate, inquit, ad Patrem vestrum in abscondito. Parum est intrare in cubicula, si ostium pateat importunis, per quod ostium ea quae foris sunt, improbe se immergunt, et interiora nostra aperiunt. Foris autem dicimus esse omnia temporalia et visibilia, quae per ostium, id est carnalem sensum, in cogitationes nostras penetrant, et turbae vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est, carnali sensui resistendum; ut oratio spiritualis dirigatur ad Patrem, quae fit in intimo cordis, ubi oratur Pater in absconso. Qui vero vult orationem suam volare ad Deum, faciat illi duas alas, id est, eleemosynam et jejunium, et ascendat celeriter, et exaudietur. Et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. Et hoc tali clausula terminandum fuit. Non enim monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; neque ut superius, ut eleemosynam faciamus, sed quo animo faciamus: quoniam de corde mundando praecipit, quod non mundat nisi simplex intentio in aeternam vitam, solo et puro amore sapientiae. SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VI, 1-6, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, etc.. 1. Eleemosyna in publico, et tamen in occulto. Evangelica lectio, fratres charissimi, quae nobis modo recitata est, videtur mihi quod secundum litteram non possit intelligi: et ideo Deo auxiliante requiramus, 39.1865| qualiter ad ejus spiritualem sensum pervenire possimus. Sic enim ait Dominus, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: et iterum, Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in absconso. Quomodo hoc secundum litteram accipere possumus, cum ipse Dominus iterum dicat, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16)? Quomodo hic dicit, Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua; cum alibi dicat, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona? Diligenter attendite, fratres, et intellectum divinae Scripturae humiliter et sapienter requirite. Non enim sibi ipse Dominus in Evangelica lectione contrarius esse potest. Nam quia eleemosynam et occulte fieri ipse dixit, et publice ipse admonuit, ut sibi praecepta ejus non videantur esse contraria, intellectum sobrium quaerit. Qui enim ideo facit eleemosynam, ut ab hominibus se laudari desideret, etiamsi occulte fecerit, publice facit; quia laudem ab hominibus quaerit. Qui vero eleemosynam pro solo amore Dei facit, ut ad opus bonum illum reliqui imitentur, et non ipse, sed Dominus collaudetur, etiamsi publice faciat eleemosynam, absconse facit; quia pro eleemosyna illa non hoc quod videtur, sed quod non videtur desiderat; nec ab hominibus laudem, sed mercedem a Deo optat accipere.
- 2.
Jejunium publicum. Quid dextra, quid sinistra. Hoc etiam et de jejunio debemus accipere. Cum enim ipse Dominus dicat, Unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris jejunans hominibus (Id. VI, 17). ergo contra Christi praecepta facimus, qui publice jejunium indicimus, et vidente toto populo pariter cum ipso jejunamus? Et in hoc sensu oportet intelligi, ut nemo pro laude humana, sed pro peccatorum indulgentia, vel pro misericordia divina jejunet: et unusquisque interroget conscientiam suam; et si pro solo Deo facit eleemosynam, securus et publice faciat, ut quicumque viderint, imitentur. Nam et illud quod dicit Dominus, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ad hoc quod supra diximus, pertinere cognoscitur. In dextera enim intelligitur amor Dei; in sinistra, vanitas vel cupiditas mundi. Si pro laude humana dederis eleemosynam, totum sinistra facit, dextera omnino nihil facit: si vero pro remissione peccatorum et amore vitae aeternae eleemosynam dederis, totum dextera facit. Quid est ergo, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; nisi, Quod facit amor Dei, non corrumpat aut perdat vanitas vel cupiditas mundi? Nam si hoc aliquis secundum litteram impleri posse credit, quid faciat, si ei manus dextera doluerit? Numquid de sinistra eleemosynam dare non potest? Aut si vult captivum redimere, quomodo aut sacculum solvere, aut arcam aperire poterit, si sinistram manum dexterae suae non junxerit? Aut si peregrinum optat excipere, et secundum praeceptum Domini sanctorum pedes abluere, non video quomodo hoc nesciente sinistra manu possit impleri.
- 3.
Orationes publicae. Qui fiant clauso ostio. Quo loco temporalia roganda. Ad hoc pertinet etiam illud quod dixit, Cum oratis, nolite in angulis platearum orare: sed intra, inquit, in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Ecce ipsi bene agnoscitis quia non hoc semper secundum litteram poterit impleri. Nam et nos ipsi et totus populus non solum in cubiculis nostris oramus; sed etiam publice ad ecclesiam convenimus, et simul cum omni populo genua flectimus Et numquid haec facientes praeceptis Christi contrarii sumus, qui dixit ut in cubiculis clauso ostio orare debeamus? Non ita est. Unde etiam et iste sensus superiori sententiae conveniens est. Qualiter ergo hoc intelligi debeat, attende. Si quando oras Deum, et hoc ab illo petis quod videtur, publice et aperto ostio oras; quia hoc a Deo vis accipere quod videtur. Si vero pro indulgentia peccatorum 39.1866| et pro vita aeterna volueris supplicare, etiamsi publice oraveris, clauso ostio oras; quia non petis quod videtur, sed quod non videtur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Si temporalia quaeris, sicut jam dixi, publice et aperto ostio oras: si aeterna quaeris, secreta est oratio tua; quia non quae videntur, sed quae non videntur optas accipere. Qui ergo illa quae non videntur, in veritate quaesierit, et illa quae videntur, Deo remunerante percipiet; quia non mentitur qui dicit, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Nec hoc sic dicimus, ut pro rebus temporalibus Deum non oremus; id est, pro sanitate corporum, aut pro pace temporum, aut pro abundantia fructuum. Debemus et ista a Deo petere; sed secundo et tertio loco: ut primas partes in omni intentione nostrae orationis, amor animae et desiderium vitae aeternae obtineat. Oremus ergo pro corpore; sed sine ulla comparatione amplius pro anima supplicemus. Et ideo, charissimi, quoties vobis ista evangelica lectio legitur, ordine quo supra suggessimus, intellectum ejus debetis accipere: ut sive in eleemosynis, sive in jejuniis, seu in orationibus, sive in dextera vel in sinistra, hoc servare studeamus, ut quidquid agimus, non pro vanitate vel cupiditate saeculi, sed pro amore aeternae beatitudinis faciamus. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum Amen.
- SERMO LXIV. De verbis Evangelii Matthaei, VI, Cum jejunatis, etc. et de Oratione dominica, cap. VI, V\. 1-18.
1. Homini duo praecipue meditanda. Plangendus casus. Duo sunt, charissimi, quae principaliter attendere debet humana circumspectio; et dignitatem suae conditionis, et excellentiam suae reformationis: dignitatem suae conditionis, ut peccare timeat; excellentiam redemptionis, ut gratiae redimentis ingratus non existat. Sola quippe voluntate Redemptoris homo de terrae vilitate sublevatus est, et ad Dei similitudinem privilegio rationis sublimatus est. Hanc miser homo perdidit, cum diabolica persuasione seductus, a Conditoris sui instituto superbiendo recessit. Quem lapsum Psalmista considerans, quasi dolendo dicebat: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). De summa erectione proprio arbitrio corruens, merito ultima dejectione damnatus est, qui per se cadere potuit, sed per se resurgere non valuit. Hunc casum plangere habet quotidianis lamentis humana fragilitas; quatenus eo redeat per quotidiana lamenta, unde corruit per vana oblectamenta; et quae cecidit pede superbiae, resurgere studeat pede obedientiae. Hoc attendens Psalmista dicebat, Non veniat mihi pes superbiae; et, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV, 12 et 13). Expulsi sunt, ab intima quiete; nec potuerunt stare, id est, perseverare, sicut per eumdem Psalmistam de eisdem dicitur, Quia caro sunt, spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVII, 39).
- 2.
Necessaria medicinalis gratia Redemptoris. Christus verbo et exemplo docuit. Ad hanc ergo reversionem sive resurrectionem necessaria fuit medicinalis gratia Redemptoris, quae sanaret humilitate, quod corruptum fuerat elatione superbiae. Assumpsit ergo Verbum Dei formam servi, in qua posset conservos verbo instruere, et ad exemplum vitae suae morum disciplina informare. Humilitatem quippe et obedientiam verbo et exemplo insinuabat, quando discipulis exhortando dicebat: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 39.1867| 29 et 30). Jugum enim ejus obedientiae merito est suave, cui servire est regnare; et onus praeceptorum leve, quod non premendo gravat, sed adimplendo per gratiam adjuvat. Insinuavit etiam verbo sobrietatem, ubi dixit, Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34): docuit exemplo, qui turbam se comitantem non refecit sumptuosis deliciis, sed panibus hordeaceis (Joan. VI, 5-13). Docuit etiam intentionem nostram ad interna bona dirigens, qualiter esset jejunandum, quando dixit, Cum jejunatis, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes: illos notans, qui luctuosis sordibus rigorem simulant abstinentiae, ut videantur hominibus jejunantes. Qualiter etiam sit facienda eleemosyna, silentio praeterire noluit, ubi dixit: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Hoc documento insinuans quia eleemosynam et omne opus misericordiae quod facimus, non venando laudes hominum, sed propter intentionem vitae aeternae, quae per dexteram significatur, facere admonemur. Qualiter quoque esset orandum, admonuit, ubi ait, Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum; id est, habeto cor quietum, et ab omni tumultu exteriorum liberum: et clauso ostio, id est, exclusa phantasmatum turba, ora Patrem tuum.
- 3.
Petendorum quorumlibet compendium. Tria petuntur ad aeternam vitam, quatuor ad temporalem. Ecce dictum est qualiter sit orandum: addit etiam quid sit orandum, ita subjungens, Sic autem orabitis: Pater noster, qui es in coelis, etc. Haec oratio compendiosis verbis, id est, septem petitionibus, omnes species orationis comprehendit, quibus Deum interpellamus, aut pro appetendis bonis, aut pro vitandis malis, aut pro delendis commissis. Harum septem petitionum tres prius positae pertinent ad aeternitatem; quatuor sequentes, ad vitae praesentis necessitatem. Nam nominis Dei sanctificationem, et adventum ejus quo in claritate venturus est, et completam voluntatem ejus sicut in coelo et in terra, sive justos et peccatores, sive animam et corpus, sive Christum et Ecclesiam intelligamus, quamvis ab humili adventu Christi exordium sumant, tamen nonnisi saeculi terminatione complebuntur. Et omnia tria in aeternum manebunt. Reliqua autem quatuor ad hanc vitam temporalem pertinere videntur: quia et panis quotidianus et spiritualis, licet sit sempiternus, ad hoc tantum tempus pertinet, in quantum ministratur animae quibusdam signis et dictis vel scriptis; et ideo panis dicitur, quia laborando et disserendo discitur, et ita quasi mandendo glutitur. Nunc quoque peccata dimittuntur nobis, et nos dimittimus aliis, quae est inter quatuor secunda petitio. Et nunc tentationes vitam nostram infestant; et ipsa liberatio a malo ad hanc vitam pertinet; quia Dei justitia mortem incurrimus, unde ipsius misericordia liberandi sumus. Quae cum ita sint, ipsarum petitionum verba diligentius pertractanda sunt, ut intellecta et majorem generent cordis affectum, et quod petitur, ad velociorem perducatur effectum.
- 4.
Unde Christiani a Judaeis distincti, inde inter se indistincti. Charitatis excitatio. Fiducia impetrandi. Cur orantes convertimur ad orientem. Dicamus ergo, Pater noster, cui non timore, sed amore famulamur. Non hoc populo priori dictum est, ut Patrem oraret: sed Dominus insinuatus est eis, cui non filiali obediebant amore; sed servili subjiciebantur timore. Admonentur autem hoc verbo divites et nobiles, cum christiani facti fuerint, quatenus se non extollant adversus pauperes et ignobiles: quoniam simul dicunt, Pater noster, quod vere ac pie dicere non possunt, nisi se fratres esse cognoscant. Hoc nomine et charitas excitatur; quia filiis nihil charius debet esse, quam pater: et supplex affectus, cum homines dicunt, Pater noster: et quaedam impetrandi praesumptio, quod petitur; cum etiam ante petitionem tam magnum donum accepimus, ut possimus dicere, Pater noster. Quid enim jam non det filiis petentibus Pater, qui jam hoc ipsum dedit, ut essent filii? Postremo quanta cura 39.1868| animum ejus tangit qui dicit, Pater noster, ut tanto Patre non sit indignus? Utatur ergo populus Novi Testamenti voce, populus novus ad aeternitatem vocatus, Pater noster. Oratio fraterna est: non dicit, Pater meus, tanquam pro se tantum orans; sed, Pater noster; omnes videlicet una oratione complectens, qui se in Christo fratres esse cognoscunt. Qui habitas in coelis, id est, in his quorum conversatio est in coelis. Et accommodatissima est ista similitudo, ut tantum spiritualiter distare credatur inter justum et peccatorem, quantum distat corporaliter inter coelum et terram. Peccatori enim dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Cujus rei significandae gratia cum ad orandum stamus, ad orientem vertimur, unde coelum surgit: non ideo, quod ibi sit Deus, tanquam caeteris mundi partibus relictis; sed ut admoneatur animus ad excellentiorem naturam consurgere, id est, ad Deum. 5. Enumerantur beatitudines. Timor Dei. Jam quid petendum sit, attendamus. Sanctificetur nomen tuum. Quod non sic petitur, quasi non sit sanctum Dei nomen; sed ut sanctum habeatur ab hominibus, et ita innotescat illis Deus, ut existiment aliquid sanctius non esse: quo magis timeant eum offendere, quia justum est nomen Dei sanctificare, et Deum timere, de quo dicitur, Dominus nomen illi (Amos IX, 6). Hic timor primo gradu est inter beatitudines, de quo dicitur, Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16); et alibi, Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). 6. Pietas. Sequitur, Adveniat regnum tuum, id est, manifestetur mundo. Sicut praesens lux absens est caecis; ita Dei regnum, quamvis ubique sit, deest tamen ignorantibus: vel ita, ut tu in nobis, et nos in te, te donante, regnamus. Haec petitio ad pietatem pertinet, quae est secundo gradu inter beatitudines. Si enim pietas est, qua beati sunt mites, petamus ut veniat regnum Dei in nos, id est, mitescamus, et non resistamus. 7. Scientia. Sequitur, Fiat voluntes tua, sicut in coelo et in terra: id est, sicut in Angelis, ita et in hominibus; et sicut in justis, ita et in peccatoribus: vel, ita consentiat caro tuae voluntati, sicut consentit spiritus. Haec petitio ad scientiam pertinet, quae tertio gradu est inter beatitudines. Nam si scientia est, qua beati sunt qui lugent; oremus ut fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra: id est, ut consentiat caro spiritui; quia non aliunde tantum dolere debet humana miseria, quantum inde quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17): ut cum Apostolo exclamare cogamur, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore hujus mortis (Rom. VII, 24) ? 8. Fortitudo. Sequitur quarta petitio, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Potest et simpliciter intelligi de corporali cibo, et spiritualiter de pane divini verbi. Si de corporali agitur, non extendit petitionem suam in longum iste orator; praeceptum sequitur evangelicum, ubi dicitur, Nolite cogitare de crastino. Crastinus enim dies ipse cogitabit sibi (Matth. VI, 34). Sic et beatus Apostolus monet, Habentes victum et legumentum, his contenti simus (I Tim. VI, 8). Si vero spiritualiter accipias panem istum, vel ipsum Christum intellige, qui est supersubstantialis animae panis; quia omnem superat substantiam, qui de se ipso ait, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 41): vel ipsum intellectum verbi divini, qui nobis necessarius est ad reficiendas ruinas animae, donec cognominatur hodie. Haec petitio ad fortitudinem pertinet, quae quarto loco ponitur ascendentibus ad summam beatitudinem. Si enim fortitudo est, qua beati fiunt qui esuriunt et sitiunt justitiam; orandum nobis est, ut detur nobis iste panis quotidianus, quo confertati ad illam perfectam saturitatem venire possimus. 39.1869| 9. Consilium. Sequitur, Et dimitte nobis debita nostra. Forte peccavit in te aliquis, dimitte illi veniam a te petenti; ne dum fratri negas misericordiam, tibi claudas Patris indulgentiam, dicente Jacobo apostolo, Judicium enim sine misericordia ei qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Petitio haec refertur ad consilium, quod quinto loco ponitur inter gradus beatitudinum. Si enim consilium est, quo beati sunt misericordes; dimittamus ergo debitoribus nostris debita sua; et sic oremus, ut dimittantur nobis debita nostra, id est, peccata nostra, propter quae differimur ab impetranda venia, nisi eam acceleret fratrum indulgentia. 10. Intellectus. Sequitur, Et ne nos inducas in tentationem; id est, ne patiaris nos induci in tentationem. Aliud est enim tentari, sine quo nullus probatus est justus; aliud in tentationem induci, id est, a tentatore induci. Hoc est ergo quod oramus, ut non permittat nos Deus tentari supra id quod possumus; sed faciat cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13). Petitio haec pertinet ad intellectum, qui sexto loco ponitur in numero beatitudinum. Si enim intellectus est, quo beati sunt mundo corde, id est, qui purgatum habent oculum mentis a terreno pulvere; oremus non induci in tentationem; id est, non habere duplex cor, sed unum et simplex appetere bonum. 11. Sapientia. Sequitur, Sed libera nos a malo; non tantum in quod induci possumus, sed etiam ab illo in quo inducti sumus, quo peracto nihil restabit lugendum. Huic petitioni congruit sapientia, quae septimum inter beatitudines obtinet locum. Nam si sapientia est, qua beati sunt pacifici, id est, qui ordinatis moribus suis cogunt omnia servire spiritui; orandum est itaque nobis, ut liberemur a malo. Ipsa enim liberatio liberos nos facit, id est, filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Amen autem in his petitionibus significat indubitanter a Domino conferri quod petitur, si ultimae conditionis pactum firmiter teneatur.
- 12.
Tria peccatorum remedia. Triplex peccandi ratio. Haec tria remediorum genera spiritualiter commendavit nobis coelestis Medicus, eleemosynam videlicet et jejunium et orationem, quibus tanquam medicinalibus antidotis, possemus inveterata mala curare, praesentanea pellere, et servando salutem futura cavere. Et congrue tria sunt genera curationis, sicut tria praecedunt genera corruptionis. Omne enim peccatum aut fit in anima per consensum pravae suggestionis ad violandum Dei templum: aut fit male utendo corpore ad laedendum proximum, quod est facinorosum: aut fit male utendo corpore ad corrumpendum se ipsum, quod est flagitiosum. Facinora enim licet per corpus fiant, qualia sunt homicidia, rapinae, furta; non tamen corpus facientis afficiunt vel corrumpunt. De quibus dixit Apostolus, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Flagitia vero et per corpus fiunt, et corpus afficiunt et inficiunt. De quibus dicit Apostolus, Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Merito ergo facinora quae extra corpus fiunt, eleemosyna tanquam exteriori purgantur medicina: quia sicut facinus nocuit proximo, sic eleemosyna quae extra nos est, et per corpus tamen datur, prodesse debet proximo. Flagitia vero congrue medicinali mundantur parcimonia; quia sicut caro laeta traxit ad culpam, sic afflicta reducere debet ad veniam. Si qui vero sunt quibus haec medicamenta non congruant, ut vel eleemosynam dare non possint propter nimiam paupertatem, aut jejunare propter stomachi imbecillitatem, habent tertium genus medicinae, a quo se excusare non poterunt, nisi qui morbos animae suae sanare contempserint. Hoc ergo medicamentum, quod nulli sanae menti deesse potest, studiose et pie frequentemus, implentes illud apostolicum praeceptum, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17). Hoc enim antidotum ita omnibus morbis occurrit, ut assiduatum morbos 39.1870| omnes depellat, et omnia corrupta integritati restituat, praestante Domino nostro Jesu Christo; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXV. Rursum in Matthaei cap. VI, 9-13: De oratione Dominica .
1. Per hanc vocem, Pater noster, bonitatem Dei et gratiam protestamur. Quoniam Domino subveniente atque gubernante, jam estis in regia constituti, et prope est dies quo ad coelestis regis veluti consistorium veniatis, moneo vos, charissimi, ut precem legitimam Patri et Deo offerendam ante discatis. Nam quia fastidiosa mens hominum et ignara coelestium, nec scire nec invenire poterat, quemadmodum Deum digne precaretur; ipse verus Dominus et magister ostendit et docuit, per se quidem sanctos Apostolos, per illos autem nos, quomodo debeamus orare. Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, etc. O vere coelestis oratio, quae tota est oratio! Nam singula verba si prout sunt, latius tractare voluerimus, dies ante quam sermo deficiet. Attamen breviter percurramus. Dicimus, Pater noster, qui es in coelis. Sic incipiendo, bonitatem Dei et gratiam protestamur. Nam quando nos terrestres et miseri, imbecilles et inutiles servi, auderemus vultum levantes ad coelum dicere, Pater noster; nisi ipse per suum nobis Unigenitum hanc fiduciam praestitisset? Sicut scriptum est, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). Accepta igitur potestate Patrem vocamus Deum: quia per fidem spiritum adoptionis accepimus, ut nos factos Dei filios gratulemur.
- 2.
Decet gratias agere, qui gratiam meruerunt. Quid significent haec verba, Adveniat regnum tuum. Semper ad Dei, non ad nostram voluntatem debemus respicere. Deinde dicimus, Sanctificetur nomen tuum. Hoc actio gratiarum est, velut si dicatur, Sanctum sit et benedictum nomen tuum. Decet enim gratias agere, qui gratiam meruerunt. Adveniat regnum tuum. Non utique ut incipiat ille regnare, cujus regnum est omnium saeculorum: sed hoc optamus, ut finem nostris faciat malis, et veniens de coelo nos assumat in regnum. Hoc enim dicto admonemur, ubi vitam nostram et substantiam et regnum sperare debeamus. Similiter dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et interra. Quis enim obstat Deo, quominus fiat voluntasejus ubique? Sed hoc oramus, ut sicut in coelo fit voluntas Dei, ubi nullus offendit; ita virtutem nostris animis tribuat, ut ejus voluntatem nos qui sumus in terra, facere et implere possimus. Vel certe cum dicimus, Fiat voluntas tua, docemur semper ad Dei, non ad nostram respicere voluntatem: quia in nostra voluntate aliquoties contraria sunt; in Domini autem voluntate vita est semper et bonitas.
- 3.
Avaritiae extirpatio, et mortis recordatio in voce, hodie. Consequenter jam post coelestia, etiam terrestria postulamus, sed tamen necessaria. Nam dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. O sapientia vera et divina providentia, quae docuit et panem solum petere, et hodie nominare. Hoc enim dicto et aviditas cum avaritia tollitur, et humanae vitae insinuatur incertum: secundum illud, Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. VI, 34). Vere enim inconveniens esset, eum in multos annos et tempora, vel certe in alium diem necessaria postulare, cui forte sub nocte esset vita finienda. Sic enim et ille avarissimus dives, qui restructis horreis et repletis dixerut ad animam suam, Habes multa bona in annos multos, epulare; 39.1871| audivit a Domino, Stulte, hac nocte repetunt animam tuam: quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 19 et 20)? Competenter ergo oramus, panem nostrum quotidianum hodie nobis dari: quia crastinus dies quid pariat, ignoramus.
- 4.
Fratri tuo dimittendum, ut tibi dimittat Pater. Dicimus deinde, Dimitte nobis debita nostra. Debita, fratres, peccata intelliguntur. Nam debitum contrahitur, quotiescumque delinquitur: quod debitum quandoque solvi in gehenna necesse est. Et quia humanae fragilitati non deest quotidie unde delinquat; ideo petimus ut debita nobis, dum sumus in corpore, dimittantur, ne usque ad novissimum quadrantem desudemus. Bene autem adjungitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vides, charissime, quanta nos conditione divinus sermo praestringat. Dimitte ergo, ut dimittatur tibi. Habes aliquem debitorem qui in te peccavit, qui forte injuriam fecit; dimitte illi roganti, indulge poscenti, parce poenitenti: ne dum denegas pietatem fratri, tibi claudas indulgentiam Patris. 5. Cur tentet Deus. Jam vero utilissimo fine oratio sacra completur orando contra tentationem et malum. Dicimus enim, Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Inducit Deus in tentationem hominem, cum tentari permittit, ut probet, non perimat. Tentat autem non quasi mentium nescius humanarum; sed ut suos fideles faciat in saeculo manifestos, sicut scriptum est, Vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Sic Abraham tentavit in filio, et honoravit (Gen XXII): sic Job dando in tentationes varias probavit (Job I et II): sic sanctos Apostolos, sic beatissimos martyres per ignem quoque et gladios coronavit. Ex quo apparet, a Deo tentationes hujusmodi provenire; et diabolum nihil sine Dei permissione valere. Ergo Deus solus adorandus est, qui potest educere de tentatione. Educit vero, cum liberat a malo: a malo autem liberat, quando super id quod possumus, non nos permittit tentari. 6. Orationis Dominicae summa. Habetis, fratres, ostensum, et quem debeatis orare, et cui gratias agere, et cujus cupere regnum, vel exspectare voluntatem. Deinde contra tentationes et malum, cujus sit auxilium praestolandum. Ecce in paucis omnia et in brevitate completa. Quia ergo non difficile discitur, imo facile retinetur, omnes hortor tam viros quam feminas, discite retinere: ut cum fueritis gratiam Domini quam cupitis, consecuti, inter omnes sanctos hanc precem ore consono proferre possitis, et corde mundo diligere; ut Christus sedens ad dexteram Patris in ore vestro verba sua videns, et in corde vestro sua praecepta, et hic vos custodiat, et futuro aevo dignos efficiat. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 1-5, Nolite judicare, ut non judicemini, etc..
1. Aperta mala judicanda; non autem quae ignota aut dubia. Praestat de malis bene quam de bonis male suspicari. Mala aperta possunt et debent judicari, sed cum charitate. Audivimus evangelistam dicentem, fratres charissimi, Nolite judicare, ut non judicemini. Quid est hoc, fratres, cum ipse Dominus in alio loco Evangelii dixerit, Nolite secundum faciem judicare; sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24): et alibi 39.1872| dicatur, Judicium verum judicate (Zach. VII, 9)? Non enim sibi divina lectio contraria esse potest; sed intellectum sobrium quaerit. In conversatione enim humana, dilectissimi, sunt aliqua, quae rationabiliter reprehenduntur: sunt vero quaedam, quae non sine peccato judicantur. Aperta enim mala et judicari et argui debent: illa vero quae aut ignoramus, aut utrum bono an malo animo fiant, scire non possumus, judicare penitus non debemus. Verbi gratia, vides hominem frequentius jejunare; congaude, et noli nimis laudare; quia potest hoc pro humana gloria fieri: sed et noli vituperare; quia potest et pro Deo et pro animae remedio jejunare. Vidisti alium indicto publico jejunio velle prandere; cum dilectione admone. Si dixerit se pro stomachi lassitudine jejunare non posse, crede et noli judicare: quia utrumque potest fieri, ut pro gula vel luxuria prandere velit, et prae infirmitate jejunare non possit. Vidisti alterum subditis suis cum severitate disciplinam imponere, et indulgentiam tardius dare; noli judicare crudelem: quia forsitan non hoc facit morbo iracundiae, sed zelo disciplinae et amore justitiae; propter illud quod scriptum est, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). Forte aliquis vicinus aut amicus tuus, dum animum suum habet in rebus satis sibi necessariis occupatum, tardius te salutaverit, aut tardius occurrerit, quam debuit; noli eum superbum judicare, noli malignum credere, sed magis hoc aut per oblivionem aut per negligentiam, quam per despectum vel superbiam factum crede: quia forte et tibi hoc, ut est humana fragilitas, frequenter evenit, ut rebus aliis nimis intentus, aliquid minus caute aut minus sollicite fecisse videaris; et tamen noluisti te pro hac re malo animo judicari. In istis ergo et in his similibus, quae utrum bono an malo animo fiant, scire non possumus, melius est ut ad partem dexteram nostrum animum declinemus: quia tolerabilius est nos in hoc praevenire, ut eos qui mali sunt, bonos esse credamus, quam ut consuetudine judicandi, etiam de bonis quod malum est suspicemur. De istis ergo rebus quae sunt Deo notae et nobis incognitae, periculose nostros proximos judicamus. De ipsis enim Dominus dixit, Nolite judicare, ut non judicemini. De illis vero quae aperta sunt et publica mala, judicare et redarguere, cum charitate tamen et amore, et possumus et debemus; odio habentes non hominem, sed peccatum, non vitiosum, sed vitium; detestantes morbum potius, quam aegrotum. Nam publicus adulter, raptor, assidue ebriosus, proditor et superbus, si judicati vel castigati non fuerint, implebitur in eis illud quod beatus martyr Cyprianus de talibus dixit: Qui peccantem verbis adulantibus palpat, peccati fomitem subministrat.
- 2.
Ira subitanea festuca est; inveterata, trabes. Cordis oculum turbat ira, odium excaecat. Ad hanc rem pertinet, fratres charissimi, etiam illud, quod in hac ipsa evangelica lectione audivimus: Quid enim vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Vidisti enim hominem subito irasci; noli continuo judicare, sed exspecta paululum: forsitan quam velociter irascitur, tam celeriter mitigatur. Quid tamen festuca, quid trabes significet videamus. Subita enim iracundia festuca est: illa vero quae in longum tempus protrahitur, trabes efficitur. Ut ergo irasci, et cito placari, festuca est; ita iracundia diu in corde servata, trabes est. Ergo ira inveterata convertitur in trabem. Et qua fronte ille qui odium servat in corde, illum judicare praesumit, in cujus oculo non trabem, sed festucam esse cognoscit? Nam cordis oculum festuca turbat, trabes excaecat. Quod dixi, fratres, Scripturarum debeo testimoniis approbare. Quomodo ira cordis oculum turbat, audi Psalmistam dicentem, Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Quomodo autem odium oculum cordis excaecat, Joannes evangelista testatur: Qui, inquit, odit fratrem 39.1873| suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 9, 11). Secundum haec ergo per subitaneam iracundiam cordis oculus turbatur; per odium lumen charitatis exstinguitur.
- 3.
Recapitulatio. Judicium temerarium non parvum peccatum. Ergo, fratres charissimi, capitula vobis quaedam et indicula, qualiter haec intelligere et accipere debeatis, insinuo. Nam vos Deo propitio, melius haec capere et observare potestis. Ut haec quae dixi, tenacius vestris cordibus inserantur, breviter repeto quod suggessi. In his ergo rebus, sicut jam supra dixi, periculose alios judicamus quae dubium est utrum bono an malo animo fiant; id est, jejunare, vigilare, eleemosynas facere, a vino et a carnibus vel abstinere vel non abstinere, et reliqua his similia, quae pro Deo et pro humana gloria fieri possunt. Et quia ignoramus quo animo fiant, judicare penitus non debemus. Propterea haec dixit Dominus, Nolite judicare, ut non judicemini. Propter apertam vero iniquitatem dictum est, Argue, obsecra, increpa, cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Et illud quod jam supra memoravimus, Justum judicium judicate. Haec enim, fratres, si diligenter, sicut credimus, considerare, et cum grandi sollicitudine, Deo donante, observare volumus, non de parvo peccato cum Dei adjutorio liberamur. Maxima enim pars generis humani indiscreto judicio ad reprehendum prompta et parata esse probatur; cum tamen non ita se velit ab aliis judicari, quomodo vult alios judicare. Propter hoc Scriptura divina admonet, dicens: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. XI, 7). Omnis homo prius se vult interrogari; et postea, si reus est, patienter tolerat reprehendi. Et quia omnes hoc nobis volumus ab aliis fieri, justum est ut hoc in aliis studeamus implere. Prius cum patientia interrogemus, et solliciti simus; et cum aliquid certius agnoverimus, tunc aut si mala sunt, reprehendere, aut si bona, defensare velimus: propter illud quod scriptum est, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Haec est enim Lex et Prophetae (Matth. VII, 12). Et ideo conversi ad Dominum, ejus imploremus auxilium, ut ipse nobis et veram discretionem et perfectam charitatem praestare pro sua pietate dignetur; cui est gloria et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
- SERMO LXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Intrate per angustam portam, etc., deque duabus viis, arcta et lata.
1. Liberum arbitrium. Audistis, fratres dilectissimi, cum Evangelium legeretur, duas Dominum commemorasse vias: unam metuendam atque terribilem, alteram ambiendam et multum desiderabilem; unam per quam post parvum laborem justi eriguntur in coelum, alteram per quam post brevem dulcedinem amatores mundi pertrahuntur in tartarum. Intrate, inquit, per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem; et multi sunt, qui intrant per eam. Quam arcta, inquit, porta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam! Ecce, fratres dilectissimi, proposuit Deus in conspectu totius generis humani, quid debeamus expiare, quid vitare, quid desiderare, quid 39.1874| fugere, quid timere, quid in toto corde diligere; et sicut per prophetam ipse praedixerat, Ante hominem, inquit, vita et mors, quod placuerit, dabitur illi (Eccli. XV, 18): et iterum, Ecce habes ignem et aquam, mortem et vitam; elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 19). Hoc totum quod supra diximus, id est, bonum et malum, in istis duabus continetur viis. Proponitur enim nobis in eis infernum et regnum, Christus et diabolus, altitudo et profundum. Dei enim per gratiam in potestate habet unusquisque quid diligat, et ad quod placuerit porrigat manum.
- 2.
Viae arctae Christus latae praeest diabolus. Utraque via non carnis, sed cordis oculis dijudicanda. Viae enim arctae et angustae praesidet Christus: viae latae et spatiosae praeest diabolus. Christus invitat ad regnum; ille sollicitat ad infernum: ille levat in altum; ille deprimit in profundum. Diabolus ostentat falsas dulcedines, ut trahat ad veram amaritudinem: Christus invitat ad brevem asperitatem, ut perducat ad longam beatitudinem. Si solum oculus corporis aperitur, decipit nos lata et spatiosa: si vero oculis cordis attendimus, securos nos reddit dura et aspera.
- 3.
Christus et peregrinantium via, et Angelorum patria. Invicem ergo nos, charissimi, admoneamus, invicem nos cum vera charitate jugiter invitemus, ut magis brevem et angustam debeamus eligere viam, per quam mereamur ad paradisi latitudinem pervenire. Illam vero viam, quae post brevem latitudinem consuevit amatores suos in inferni profunda demergere, quantum possumus, Deo auxiliante, debemus repudiare atque contemnere. Sinamus ergo sinistram viam, cujus finis introducit in gehennam; et sequamur dexteram, quae ad vitam ducit aeternam. Ad illum pervenire debemus, qui est via, et vita, et veritas (Joan. XIV, 6). Nec mirum, si ad illum fideliter pervenimus, per quem fideliter ambulamus. Nam quia ipse est via, per ipsum currimus: quia vero ipse est patria, consummato cursu ad ipsum pervenimus. Cum enim secundum divinitatem sit requies et patria Angelorum, secundum humanitatem factus est via peregrinantium. Quia est requies et patria Angelorum vel omnium fidelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: quia est via peregrinantium, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 1, 14).
- 4.
Beneficium redemptionis. Quando de paradiso post peccatum primi hominis in hunc mundum, quasi in convallem lacrymarum projecti sumus, et viam perdidimus simul et patriam, ambulavimus solitudi nes difficiles; viam autem Domini ignoravimus (Sap. V, 7). Sed pius et misericors rex patriae nostrae non solum servos suos ad nos frequenter studuit mittere: sed etiam dignatus est ipse descendere, et viam, per quam reverteremur ad patriam, praeparare. O homo, si piger eras, ut quaereres viam; ipsa te via dignata est quaerere: si piger eras venire ad viam; ipsa ad te via venit. Surge et ambula; fuge viam saeculi latam et spatiosam, quae te ad tempus delectat, et in aeternum cruciat: curre per viam Christi, in qua parvissimo tempore laborabis, et postea cum Angelis sine fine gaudebis. 5. Duo pedes ad currendum in via Christi, charitas duplex. Forte dicis, Per viam Christi quomodo debeo currere? Si ambos pedes sanos habes, feliciter curres. Qui sunt isti duo pedes? Si diligis Dominum, et diligis proximum. In his duobus praeceptis, sicut Apostolus dicit, universa Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37-40, et Galat. V, 14). Si diligis Dominum, et non diligis proximum; unum tantummodo pedem habes, non potes currere: si diligis proximum, et non diligis Dominum; claudus et inutilis remansisti. Curre ergo per viam Christi: ipsa est enim via. Per istam viam dilectionis etiam ipse Dominus in cruce pendens cucurrit, quando pro inimicis oravit, dicens: Pater, dimitte illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Per istam viam etiam beatus Stephanus ita studuit viriliter currere, ut coelum apertum, et Christum quasi 39.1875| in occursum suum vel adjutorium stantem, mereretur aspicere (Act. VII, 55). 6. Humilitas sit charitatis comes. Sed quia humiliter debes currere, si vis celeriter pervenire, vide quia in illum, et per illum, et ad illum curris, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Quidquid boni operis, sive in eleemosynis, sive in jejuniis, sive in orationibus Deo offerre volueris, totum perdis, si cum vera charitate mitis et humilis corde esse nolueris. Et ideo sicut jam suggessi, inter reliqua opera bona, humilitatem et charitatem praecipue tenere contendite: ut istis duobus sanctis et spiritualibus pedibus possitis fideliter currere, et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXVIII. De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Lata et spatiosa est via, etc.
(Admonitio ista continet qualiter per peccatum primi hominis de paradiso in infernum mundi hujus projecti sumus, ut ad inferiorem infernum non mereamur peccatorum pondere venire, sed bonis operibus velut quibusdam gradibus ad superiorem ac principalem patriam totis viribus conemur ascendere.)
- 1.
Inferni duo. Adam post lapsum inter paradisum et infernum inferiorem. Scio, fratres charissimi, quod non possit ignorare sancta Charitas vestra, Adam patrem nostrum inter paradisi delicias fuisse collocatum; sed, persuadente diabolo, Dei praecepta contemnens in istius mundi miserias, velut de superiori loco ad inferiorem, fuisse dejectum. Supernum ergo est paradisus, infernum est hic mundus. Aliud infernum est, in quo post mortem peccatores et impii demerguntur. Nam quod duo sunt inferni, propheta hoc evidenter ostendit dicens: Deus, qui eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV, 13). Non enim diceret inferiorem infernum, nisi esse et superiorem sciret. Deus autem noster miserator et misericors, patiens et multum misericors, quando nos in Adam patre nostro de altitudine paradisi justo judicio suo in infernum mundi istius deposuit, pro ineffabili pietate ad inferiorem infernum nos ruina pervenire noluit; sed quodam modo inter paradisum et inferiorem infernum velut in medio collocavit: ut si poenitentiam vellemus agere, ad altitudinem principalis patriae mereremur ascendere; si vero in illa tyrannide superbiae, per quam suadente diabolo cecidimus, velimus jugiter permanere, ad inferioris inferni profunda, unde jam reditus esse non possit, peccati pondere premeremur.
- 2.
Lata via ad infernum inferiorem, arcta ad paradisum ducit. Haec ergo, fratres charissimi, non transitorie, sed cum grandi timore ac tremore considerantes, intelligamus nos in isto superiori inferno per Dei misericordiam positos, ut magis ad illum qui nos creavit, desideremus bonorum operum gradibus remeare, quam cum illo qui nos decepit, ad inferioris inferni profunda descendere. Et quia positi sumus tanquam inter aquam et ignem, velut inter summum bonum et summum malum, quasi inter ruinam inferioris inferni et altitudinem paradisi, audiamus Dominum in Scripturis cum admirabili pietate clamantem: Posui te, inquit, inter mortem et vitam; elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 19). De istis duabus viis nos Dominus in Evangelio admonuit, quando dixit, Lata et spatiosa est via, quae ducit ad mortem; et multi sunt qui intrant per eam: arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui inveniunt eam. Et quia per arctam et angustam reditur ad paradisum, et per illam latam in illum inferiorem infernum descenditur; dum adhuc cum Dei adjutorio possumus et in potestate nostra consistit, sicut jam supra suggessimus, magis conemur per arctam et angustam ad paradisum conscendere, quam per illam latam et spatiosam ad inferni 39.1876| supplicia pervenire.
- 3.
Qui per latam, qui per arctam viam incedant. Brevis utriusque viae aut labor aut laetitia. Sed forte aliquis dicit: Vellem scire qui sint illi, qui cum periculoso gaudio per latam descendunt; qui autem sint illi, qui per arctam et angustam cum labore conscendunt. Omnes enim amatores mundi, superbi, avari, raptores, invidi, ebriosi, et adulteria committentes, stateras dolosas et mensuras duplices habentes, odium in corde reservantes, malum pro malo reddentes, spectacula vel cruenta et furiosa vel turpia diligentes, per latam et spatiosam descendere comprobantur: casti vero et sobrii, misericordes, justitiam tenentes, secundum vires suas eleemosynas prompto et hilari animo facientes, contra nullum hominem odium in corde servantes, per arctam et angustam viam ad superna ascendunt. Et licet adhuc hic in corpore habitare videantur in terris, tamen secundum Apostolum conversatio illorum in coelis est (Philipp. III, 20): ut sacerdote dicente, Sursum corda; securi respondeant se habere ad Dominum. Considerate, rogo, fratres; et non solum cum dolore, sed etiam cum timore, eos qui per viam latam et spatiosam praecipitantur, arguite, dicentes et contestantes eis, quod post breve gaudium habituri sunt sine fine supplicium. Illis vero qui per arctam et angustam conantur ascendere, congaudete, et eis vos fideliter sociate, et cum ipsis ad altitudinem vel beatitudinem aeternae vitae pervenire contendite. Ne timeatis quia laborem habituri estis in via: sed gaudete, quia magnum praemium invenietis in patria. Unde iterum atque iterum rogo vos, fratres charissimi, ut et justorum post parvum laborem aeternum gaudium consideremus, et peccatorum post transitoriam laetitiam sine ullo fine supplicium timeamus; considerantes quia nec illi, qui per arctam et angustam cum labore videntur ascendere, longo tempore laborare videntur. Nam quomodo illi qui cum infelici gaudio avaritiae vel luxuriae serviunt, consumpto itinere viae latae cum diabolo arsuri sunt in inferno: ita e contrario illi qui falsa gaudia viae latae vel vitae luxuriosae despiciunt, ubi cursum viae angustae compleverint, ad Angelorum consortium pervenire merebuntur in coelo.
- 4.
Aeger sanitatem cupiens jungat se medico, non morbo. Et quia de superiori paradiso, loco ubi est vera beatitudo, et de duobus infernis locuti sumus, et quid fugere vel quid desiderare debeamus, secundum possibilitatem quam Deus dedit, breviter demonstravimus; sunt alia tria ad eamdem rem pertinentia, quae Charitati vestrae cupimus intimare. Tria enim sunt, de quibus utiliter ac fideliter cogitare et possumus et debemus: et ista tria in conversatione humana fieri etiam corporalibus oculis frequenter agnoscimus. Est enim medicus, aegrotus, et morbus. Si se junxerit aegrotus cum medico; duo sunt, vincitur morbus. Si se aegrotus magis morbo quam medico voluerit jungere; et ibi, quia duo sunt, vincitur medicus: nam si medico consentiret, pereunte morbo aegrotus evaderet; quia duos contra se pugnantes vincere nullatenus posset. Quare istam similitudinem posuerim, diligenter attendite. Medicus, Deus est: aegrotus, homo est; peccatum, morbus est. Si se jungit peccator cum Deo, qui est verus medicus, statim perit morbus. Si vero infelix peccator diligit morbum suum, ut magis se peccatis suis, tanquam mortiferis morbis, velit jungere, quam coelesti medico adhaerere; morbum, id est, peccatum suum, non solum accusare non acquiescit, sed etiam fronte impudentissima defensare contendit: dum se peccatis suis vult jungere, quasi videtur coelestem medicum vincere; sed per istam infelicem victoriam, tanquam per latam et spatiosam viam descendit in gehennam. Quia si medico consentire voluisset, pereunte peccato, tanquam crudelissimo morbo, per arctam et angustam viam ascendere meruisset in coelum. 5. Adhortatio ad eleemosynas, orationes et jejunia. Haec ergo, fratres charissimi, fideliter cogitantes, 39.1877| dum adhuc cum Dei adjutorio in nostra potestate consistit, peccatorum nostrorum vulnera quasi venena mortifera horrescentes, eleemosynis, orationibus, jejuniis insistentes, et praecipue per charitatem, quae non solum amicos, sed etiam ipsos diligit inimicos, tanquam per medicamenta spiritualia, pro recipienda sanitate animarum nostrarum ad illius coelestis medici misericordiam recurramus. Ipse enim dixit, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; et iterum, cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 11). Ad quam salutem nos pro sua pietate perducat, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXIX. In eumdem locum Matthaei, cap. VII, 13, 14: de peregrinatione Christianorum et de duabus viis, altera ad coelum, altera ad infernum.
- 1.
Amore sunt simul, qui absunt corpore. Sermo nobis ad vos est, fratres charissimi, de eo quod in Evangelio audistis, Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et spatiosa, quae ducit ad mortem: sive de peregrinatione Christianorum. Si temporis necessitas permitteret, fratres charissimi, non solum semel in anno, sed etiam secundo vel tertio vos visitare volebamus: ut et nostra simul et vestra desideria de conspectu vestro satiare possemus. Sed voluntas cupit, temporis necessitas non permittit: nihil tamen nobis vel vobis impedit, quod nos corporaliter tardius videmus; quando amore et charitate semper pariter sumus. In ista enim peregrinatione mundi hujus, etiamsi in una civitate esse possemus, simul esse non poteramus. Est enim alia civitas, ubi Christiani boni nunquam sunt ab invicem separati.
- 2.
Duae sunt civitates, mundus et coelum. In saeculo peregrinus sit, qui vult civis esse coeli. Christianorum patria, civitas, cives, parentes, rex. Duae sunt civitates, fratres charissimi: una est civitas mundi; alia est civitas paradisi. In civitate mundi bonus christianus semper peregrinatur; in civitate paradisi civis esse cognoscitur. Ista est civitas laboriosa, illa quieta; ista misera, illa beata: in ista laboratur, in illa laetatur et quiescitur: qui in ista male vivit, ad illam pervenire non poterit. Peregrini esse debemus in hoc saeculo, ut cives esse mereamur in coelo. Qui amat mundum, et civis esse vult in mundo, partem non habet in coelo. In hoc enim probamus quod peregrini sumus, si coelestem patriam desideramus. Nemo se circumveniat, fratres dilectissimi, Christianorum patria vel civitas non est hic: Christianorum beatitudo vera et aeterna felicitas non est hic. Qui felicitatem quaerit in mundo, non illam habebit in coelo. Patria nostra paradisus est, civitas nostra Jerusalem est illa coelestis; cives nostri Angeli sunt, parentes nostri Patriarchae sunt et Prophetae, Apostoli et martyres; rex noster Christus est. Sic ergo in ista peregrinatione vivamus, ut illam talem patriam, quamdiu hic sumus, desiderare possimus. Qui enim male voluerit vivere, patriam illam desiderare non potest.
- 3.
Sanctorum gaudium de bona nostra vita, tristitia de mala. Jam ad illam patriam nos praecessit multorum Patriarcharum et Prophetarum, etiam Apostolorum et martyrum gloriosus exercitus, et multa millia confessorum et virginum, et non parvus numerus fidelium populorum: qui omnes jam in beata requie constituti, nos quotidie expansis brachiis charitatis exspectant, desiderantes pariter et orantes, ut de arena mundi istius, in qua contra diabolum nobis pugnare necesse est, victores nos cum triumpho et exsultatione in illa patria paradisi suscipiant. Si enim 39.1878| bene agimus, si diabolica peccata et mortiferas delectationes contemnimus in hoc mundo, omnibus illis gaudia generamus in coelo: si vero Deum contemnimus, et mundum diligimus, crimina et peccata complectimur; illos quidem omnes, ut supra diximus, Angelos, Apostolos et martyres contristamus in coelo, et nobis aeternum praeparamus incendium.
4 Christus spectat et adjuvat pro se certantes. Diversa Christi et diaboli promissa. Ecce exspectat nos Christus in coelo cum Angelis suis, qualiter contra diabolum et angelos ejus repugnemus. Non timeamus, fratres, quia non solum nos Christus exspectat, sed etiam adjuvat. Nolite timere, nolite desperare: saevit quidem diabolus; sed consolationem porriget Christus. Exspectat te pugnantem, adjuvat te laborantem, coronat te vincentem: noli desperare, noli succumbere. Talem Imperatorem super te habes, et times? Considera quid sit quod tibi promittit diabolus, et quid sit quod tibi daturus est Christus. Diabolus promittit falsam dulcedinem, Christus veram beatitudinem: diabolus ingerit vana gaudia mundi, Christus veram beatitudinem paradisi. Diabolus per adulterium providet unius horae libidinis delectationem, ut occidat animam immortalem: Christus tibi commendat castitatem paucorum dierum, quibus vivis in mundo, ut tibi similitudinem Angelorum reddat in coelo. Diabolus pro lata et spatiosa luxuriae via sollicitat in infernum: Christus pro arcta et angusta castitatis et misericordiae via invitat in coelum.
5. Libertas eligendi viam dextram aut sinistram. Viae latae dulcedo brevis et falsa, sed poena longa: arctae e contrario. Ecce, homo, habes aquam et ignem, vitam et mortem; habes ante te bonum et malum, habes infernum et regnum, habes falsam dulcedinem mundi, et veram beatitudinem paradisi. Data est tibi potestas per gratiam Christi, ad quod volueris porrige manum: elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 19); relinque sinistram et spatiosam viam, quae trahit ad mortem, et tene dexteram et angustam, quae te feliciter ducit ad vitam. Non te teneat, non te delectet sinistra. Illius latitudo ampla quidem est et plana, et diversis floribus ornata: sed flores illius cito marcescunt, et inter ipsos flores serpentes venenosi se frequenter abscondunt; ut dum tu ad falsa gaudia curris, veneno mortifero feriaris. Ampla est, sed non longa. Attendis per qualem viam vadis; et non attendis ad qualem patriam pervenis. Si mihi non credis, ad mortem te subtrahis: imo si in Christo non credis, in inferno peribis. Sic enim ipse Dominus in Evangelio dixit. Lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem; et multi sunt qui intrant per eam. Delectat quidem; sed decipit. E contrario dextera via non te contristet aut terreat: arcta quidem est, sed non longa. Nec in illa lata diu gaudetur, nec in ista angusta diu laboratur. Illa post brevem latitudinem ad aeternas angustias trahit; ista post breves angustias ad aeternam beatitudinem ducit. 6. Laborandum, ut bonis operibus gaudium in coelo nobis comparemus. Sic ergo cum Dei adjutorio laborare conemur, fratres, et peccata repudiantes, bonis nos operibus exornemus: ut nos rex noster Christus, cives nostri Angeli, parentes nostri Patriarchae, Prophetae, Apostoli, martyres, confessores et virgines, qui nos jam in civitatem nostram Jerusalem coelestem feliciter praecesserunt, cum gaudio et exsultatione suscipiant. Sic ergo agamus, fratres, ut per bona opera nostra gaudium fiat in coelo super unum peccatorem poenitentiam agentem; sicut ipse Dominus antea dignatus est praedicare (Luc. XV, 7). Si ergo in coelo gaudium facimus, quando poenitentiam agimus; utique tristitiam generamus, quando ad peccatorum nostrorum voluptatem recurrimus. 7. Charitas integra. Ideo, fratres charissimi, ut possimus omnia peccata, Deo adjuvante, evadere; studeamus charitatem integram custodire, et non solum amicos, sed etiam inimicos diligere, et omnes supplicare velle, pro cunctis hominibus orare. Si 39.1879| enim omnibus hominibus feceris hoc, quod tibi ipsi volueris; ad integrum peccatorum januam claudis. Non enim erit unde ad animam tuam possit intrare, si non solum amicos, sed etiam inimicos volueris toto corde diligere. 8. Ad eleemosynam exhortatio. Rogo vos, fratres, sic in hoc mundo vivamus, quasi hospites et peregrini. Quidquid de aliquo labore, de quocumque justo negotio, de qualibet justa militia acquirimus, per eleemosynam in aeternam patriam reponamus, excepto victu quotidiano et vestitu simplici. Nec in ista peregrinatione nos consumat luxuria; sed ad patriam nostram transmittat misericordia. Iter agimus, fratres, ad patriam tendimus: non luxuriemur in itinere vitae hujus, nunquam simus securi; sed semper sollicite atque caute vigilantes, non nobis delicias praeparemus in via: ut qui quidem melius ad patriam portare possimus, si in ista patria pro luxuria, pro gula, pro ebrietate, quidquid possumus laborare, consumimus; qualiter ad illam aeternam veniemus? Qua fronte inter Angelos et Archangelos bonis operibus nudi, peccatorum pannis sordentibus involuti, et malis actibus vulnerati, intrare possimus? Quidquid perditura erat gula, reponat eleemosyna; quidquid in terra avaritia obruit, misericordia in coelum transmittat: ut quando de hoc corpore anima egreditur, splendidis vestibus, et castitatis, misericordiae ac patientiae, humilitatis et concordiae margaritis ornetur; ut audire mereamur a Domino, Euge, serve bone et fidelis, et reliqua. Ista, fratres, desiderare debemus, et illam aliam sententiam expavescere, quam auditura est anima bonis operibus nuda et vitiorum sordibus involuta. Sic enim de tali anima Dominus in Evangelio loquitur, dicens: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? et illo obmutescente, dicit ministris: Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 12, 13) Avertat a nobis Deus istam sententiam, quam audituri sunt, quicumque modo pro nulla eleemosyna aut nihil aut parum in coelum reponunt. De talibus dicit Apostolus, Anima quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Isti tales cum exierint de corpore suo, non cum Lazaro ab Angelis in Abrahae gremio sublevantur; sed cum divite purpurato ad inferni profunda merguntur. Haec ergo considerantes, quantum possumus, contringamus victum et vestitum nostrum, dum sumus in hoc mundo: ut post obitum nostrum de eleemosynarum nostrarum pretiosissimis et splendidis vestibus ornari mereamur in coelo, et illam desiderabilem vocem audire, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21); ad quod gaudium nos Dominus sub sua protectione perducat, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto, in Trinitate unus Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25-30, Confiteor tibi, Pater, etc..
- 1.
Sanctum Evangelium cum legeretur, fratres, audivimus Dominum Jesum exsultasse in Spiritu, et dixisse, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Huc usque interim verba Domini. Si digne, si diligenter, si, quod primum est, pie consideremus, invenimus primitus, etc.
- 2.
Postremo aperit coeleste mysterium, quod sic placuerit Deo, ut parvulis magis quam prudentibus istius mundi gratiam suam revelaret. Quod apostolus 39.1880| Paulus stilo pleniore digessit, dicens: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non cognovit hic mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 20 et 21). Ait ergo, Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Coelestium enim verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur, et parvulis revelantur: parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitiae praesumptione, non prudentiae causis. Factique hujus aequitatem Dominus paternae voluntatis judicio confirmat; ut qui dedignantur parvuli in Deum fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant. Vides quam terribilis in consiliis Dominus. Disce verae humilitatis exempla, nec temere discutias supernae dispensationis consilia. Cum enim intulisset utrumque, scilicet quod aliis adventus sui sacramenta revelaverit, ab aliis vero absconderit; non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit: hoc ostendens manifeste, quia injustum esse non potest, quod placuit justo. Ac ne quid in illo minus quam quod in Deo est, aestimaretur, statim subdidit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Pulcherrimus connectitur de fide locus, quando omnia sibi tradita dicit a Patre suo. Cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem Patris. Cum tradita legis, Filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae jure sunt propria, non dono collata per gratiam. Tradita autem sibi dicit omnia, non solum et terram vel caetera quae ipse condidit ac fecit elementa; sed hos qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles Deo, postea per fidem sentire coeperunt: unde et alio loco dicit, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet (Joan. VI, 37). Et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Cum diceret, Nemo novit Filium, nisi Pater; non dixit, Et cui voluerit Pater revelare: quemadmodum cum dixerit, Nemo novit Patrem, nisi Filius; addidit, Et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intelligendum est, quasi a nullo possit cognosci, nisi a solo Patre: Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intelligamus et Patrem et ipsum Filium per Filium revelari: quia ipse est mentis nostrae lumen; ut quod postea intulit, et cui voluerit Filius revelare, non Patrem tantum, sed etiam Filium accipias: ad totum enim quod dixit, illatum est. Verbo enim suo se Pater declarat. Verbum enim non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat. Ut scias autem quia sicut Filius Patrem quibus vult revelat ipsum, audi dicentem ipsum Dominum Jesum, cum laudaret Petrum, quod eum Filium Dei esse confessus sit: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 17). Audiamus ergo eum qui sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.
- 3.
Mirum quibusdam videtur, fratres charissimi, cum audiunt Dominum dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum meum lene est, et sarcina mea levis: considerant eos qui jugum ipsum, etc.
- SERMO LXXI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIII, 24-30, Cum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania, etc., deque aliis locis, exhortatorius ad bona opera.
- 1.
Inimicus, in figura homo dictus est. Dominus 39.1881| ac Redemptor noster in Evangelio suo loquitur, dicens: Cum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania. Inimicus, in figura homo dictus est. Audi Apostolum dicentem, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Audi, homo: non enim ille dedit tibi tenebras, qui dedit tibi lucem. Quo vadis, homo? quo traheris? Quid concupiscentias carnales sectaris; quando audis, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis nolite perficere (Galat. V, 16)? Audi potius Dominum dicentem, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3). Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Audi, homo; si recesseris a Deo, non effugies manum ejus: si autem ad eum accesseris, illico habebis eum, quia nusquam recedit. Audi prophetam dicentem, Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Ubi ergo non est Deus quem tu fugis? Malus es tu, qui bonum fugis; mors es tu, qui vitam fugis. Involvere te vis tenebris, ubi te abscondas: sed illum latere non potes, cujus oculi omnia vident. Ait autem Apostolus: Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Sequitur vox judicis, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Ergo qui fugit Dominum, et recedit a Deo, ille confunditur, et perit in sua impietate. Ut ergo non pereat tunc, nunc revertatur ad Dominum; et illuminabitur, et vultus ejus non erubescet.
- 2.
Zizania in Ecclesia qui sint. Amor Christi super omnia. Dicam tamen, fratres mei, quod sentio: et quod dixero, intelligite. Inter vos segetes Dei mixta sunt zizania, id est, amatores mundi, amatores pecuniae, amatores deliciarum, consultores nugarum, omnes quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi. In Ecclesia Christi ficte intrantes, promittentes et non facientes, voventes et non reddentes, renuntiantes malo et iterum idem facientes; haec amantes, zizania sunt. Non amant illi Christum, qui aliquid plus amant quam Christum. Audi, homo, vocem Domini Dei tui: Qui diligit, inquit, patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut filias, aut fratres, aut agros super me, non est me dignus (Id. X, 37). Si vis tenere quod non habes, dimitte quod habes; ut amor Christi sit in corde tuo.
- 3.
Qui vult quae Dei sunt, sua dimittat. Ecce petis a Deo, et dicis: Domine, da mihi. Quid tibi dabit, qui aliunde manus tuas videt occupatas? Ecce Dominus vult dare quae sua sunt, et non habet ubi ponat. Vide ergo, dimitte quod tenes; et accipis quod quaeris: dimitte temporalia et caduca; et accipies aeternam et perpetuam vitam: dimitte terrena; et accipis coelestia. Ait autem quidam ad Jesum: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Utique qui dicebat, Quid boni faciam, vitam aeternam desiderabat: sed plus amabat quod tenebat. Vidit Dominus occupatas manus. Dare vult; et non habet ubi ponat: occupatae sunt manus accipientium. Dicit enim tibi Dominus, Vade, vende omnia, et da pauperibus (Id. XIX, 16, 21), et pone illa in coelo; quia in terra impediunt.
- 4.
Non perduntur quae pauperibus dantur. Quid times, o homo, dare pauperibus? Non perdes ea; sed servantur tibi in coelo. Non ut perdas jussi, dicit Dominus; sed ubi ponas suggessi. Post haec habebis, homo, thesaurum non in terra periturum, sed in coelo permansurum. Aliquando venit homini tribulatio, 39.1882| venit timor damni. Times, o homo, ut non pecuniam tuam perdas, times ne argentum tuum perdas, times ne possessionem tuam perdas; et non times ne tu ipse totus pereas? Pro hoc dicis falsum testimonium, pro hoc mentiris et rapis aliena, pro hoc juras et perjuras, quod omnino lex vetat. Nonne cum haec omnia facis, totus fenum es, totus stipula, totus palea; et non times ne totus ardeas? Semper turbata est anima tua amoribus saeculi. Dic, Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me (Psal. XLI, 6)? 5. Aurum in terra, et ex terra, et terra est. Avarus pro auro suo habet tristitiam, patitur tribulationem, habet pericula servorum, pericula latronum. Avarus amat aurum plus quam animam suam: tu, christiane, ama Christum plus quam omnia tua. Ille fervet in amore auri: tu, christiane, ferve in amore Christi; et eris beatus in regno Christi. Audi, o homo, aurum in terra est, et ex terra est, et terra est, et pars terrae est. Impius dum diligit creaturam, offendit Creatorem; et amittit eum, qui creavit ex nihilo omnia. Audi, o homo, non tu perdis Deum; sed ipse peris a Deo. Ille est redemptor animae, quem vis amittere. Quid enim proderit tibi, si totum mundum lucreris; animae vero tuae detrimentum patiaris (Matth. XVI, 26)? 6. Cur Deus vocet alium, et alium non vocet. Expergiscere aliquando, o homo, et ama Christum. Haec est enim sapientia vera, id est, amare Christum. Multi enim dicunt, et scire volunt, quare illum vocat ad se Dominus, et illum non vocat; uni subvenit, et uni non; hunc dignum habet, et illum indignum; istum honorat, et illum cruciat et affligit. Audi, o homo. Hunc dignum habet pro bonis operibus suis; illum habet indignum pro operibus suis malis: quia debitor est Dominus, et reddet bonis bona, et malis mala. Dicturus es forsitan, Quare ille sic? Respondet tibi Dominus Deus tuus, Quia bonum non denegavi: sed dixi prius, Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16). Quid volebas? quid quaerebas? quid cupiebas? Gratiam Dei. Ergo si gratiam Dei quaeris, aufer primum nequitiam ab anima tua et a conspectu oculorum meorum; jam cessa a malo, et fac bonum; inquire pacem, et sequere eam totis viribus tuis (Psal. XXXIII, 15): et cum haec feceris, et gratiam meam percipies, et oculi mei super te erunt, et aures meae ad preces tuas, et priusquam me inquisieris, dicam, Adsum. 7. Bona hic providenda. Misericordiae spes non est nisi misericordibus. Inimicus sibi fit, qui non indulget inimico. Rogandum pro eo antequam roget. Qualis debeat esse laus Dei. Faciamus bona, fratres charissimi, ut mereamur in futuro saeculo invenire requiem, quam nobis Dominus noster promisit, dicens: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Et cum propheta a Domino exsultantes dicamus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Misericordiam inveniunt, qui sunt misericordes. Judicium timeant contemptores, qui nec sibi parcunt, nec miserentur aliis: qui dicunt, Peccemus, et parcet nobis Deus, quia misericors est et bonus. Omnino misericors et bonus est Deus: sed quimodo parcit, in futuro non parcet. Judicium paratum habent sine misericordia impii. Intelligamus, fratres, et videamus ubi spem nostram ponere debeamus. Misericordia illi qui fecit misericordiam. Beati misericordes; quia ipsis miserebitur Deus. Spes est in misericordia, si ab opere misericordiae nos non fuerimus aridi. O homo, quid quaeris a Deo misericordiam, si ipse non es misericors? Quid quaeris a Deo indulgentiam peccatorum tuorum; cum ipse tibi simili non indulges? Audi, homo, audi vocem Domini Dei tui, ubi dicit ipse, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37, 38). Audi iterum ubi ipse dicis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim tu non dimiseris adversario tuo, ipse tibi prius eris adversarius. Ille te laesit auferendo pecuniam tuam, 39.1883| in te laedis non indulgendo adversario tuo. Forsitan dicturus es: Non illi parcam; quia me laesit multum, et sanguinem meum quaesivit. Tu si non illi indulges, perditionem animae tuae habebis: insuper adhuc dicis, Non illi parcam, quia adversarius mihi fuit. Crede mihi, homo, pejor tibi eris adversarius, si non illi parcas. Dicis tu, Ille me non rogat. Si te ille non rogat, tu pro illo roga; ut ei a Domino dimittatur, quod in te deliquit. Nam si tu dicis, Non illi parcam; litigare vis, non dimittere. Et qua fronte aut qua fiducia dicturus es Domino tuo, Dimitte, quia ego dimisi? Considera, o homo, et vide aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati (Rom. VII, 21). Jam ipse captivus traheris; et exspoliatori irasceris? Nemo nobis imputet, fratres mei, si per vos dominicam pecuniam duplicare non potuerimus. Mali servi erimus, si non fecerimus quod nobis praeceptum est: si autem fecerimus, boni servi erimus, et cum Domino sine fine laetabimur. Illum omnes amemus, per quem facti sumus; illum diligamus, per quem redempti sumus. Pro illo nos invicem diligamus in hoc saeculo, ut cum eo gaudere mereamur pariter in futuro: quoniam sic placuit Domino Deo nostro de nobis, ut hic constituti cum vestra Charitate cantemus ei. Laudemus Dominum, fratres, lingua, corde, ore et voce. Sic enim sibi vult dici laudem, ut non sit inter nos discordia: sed vult esse in nobis concordiam vocibus et moribus. O felix laus in coelo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi est concordia summa laudantium, ubi nulla lex in membris nostris repugnat; ibi non est rixa, nec ulla cupiditas. Hic ergo cantemus Domino laudem solliciti, ut illic possimus esse securi. 8. Hic non securitas, sed sollicitudo debet esse. Corpus, carcer. Quare autem hic simus solliciti, fratres mei? Audite quare: quia tentatio est vita humana (Job VII, 1). Sic namque nos Dominus exhortatur suo eloquio, dicens, Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Non vis esse sollicitus, quando videris dicere, Dimitte nobis debita nostra? Quomodo es securus, qui quotidie videris petere remissionem peccatorum? Quomodo es securus, quando adhuc dicis, Dimitte mihi peccata mea; et iterum dicis, Et ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Id. VI, 12, 13)? Quomodo ergo videris clamare, Libera nos a malo, si securus es? Audi, homo, audi. Tu es malus, quando te Deus liberat a te ipso malo. Vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati. Audi quid sumus nos, quid nobiscum portamus. Quamdiu in corpore mortis hujus continemur, vitium nobiscum portamus. Audi iterum prophetam dicentem, Domine, educ de carcere animam meam (Psal. CXLI, 8). Carcer meus est, usquedum in corpore mortis fuero. Nam quando fuero de hoc corpore liberatus, terra terrae redditur, spiritus coelo recipitur. Vado ergo, dimitto terram; quia quamdiu hic sum, mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. 9. Qui in resurrectione totus homo spiritualis. Dicet aliquis perfidorum: Ergo cum fueris ab hac carne liberatus, jam non eris tu nisi spiritus. Audi ergo, haeretice. Carnem quam dico, non in aeternum pono, sed hic depono. Respondet incredulus: Ergo rediturus es ad corpus mortis? Et unde tam piam vocem clamasti, Educ de carcere animam meam? Audi, imperite, et contra quotidianas lectiones surde. Redeo ad corpus non mortis hujus; quia corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate. Modo est animale, tunc erit spirituale. Nemo potest accipere aeternale, nisi prius temporale dimiserit. Ergo dimitte temporale hoc malum, ut accipias aeternale illud bonum. 10. Terra viventium et terra morientium. Audite, fratres, et cavete. Hic enim iter agimus, et in itinere positi sumus; nondum in patriam pervenimus. Caveamus eos qui in itinere nobis insidiantur: quia 39.1884| hic agunt adversus nos, ne ad patriam nostram, id est, ad paradisum revertamur. Terra autem ista morientium est; illa vero viventium est, de qua propheta dicebat, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). In illa autem terra semper vivetur, et nunquam morietur. Lucet terra illa plus quam species argenti, ubi cives justorum Angeli sunt. Illi in terra illa gaudent; nos in terra ista lugeamus, ut ad illorum gaudia pervenire mereamur. Videte, fratres: ecce hic in itinere positi sumus; insidiator noster diabolus adversatur in via, nobis quaerit nocere, ne in terram viventium revertamur. Duo enim sunt praecepta, dilectissimi, quae nobis omnino sunt observanda: id est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quicumque enim in his duobus praeceptis ambulaverit, festinet in via; et perveniet ad patriam paradisi, ubi laetantur omnes sancti in gloria Redemptoris sui, et laudem dicunt nomini sancto ejus, qui erepti sunt de hac peregrinationis aerumna, et vivunt semper in laetitia sempiterna.
- SERMO LXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIV, 23-32, ubi Dominus super aquas ambulavit, et Petrus titubavit .
- 1.
Textus expositio. Audivimus, et quodam modo vidimus in lectione praesenti, navicellam periclitantem, Christum periclitantibus subvenientem, Petrum venienti Christo occurrentem. In quibus omnibus miraculum exspectavimus; mysterium requiramus. Quando enim possumus de divinis operibus quae leguntur, ipso aspirante qui facit, intellectum alicujus mysticae significationis exsculpere, quasi de abstrusis favorum cellis mella producimus: vel Christi discipulos imitantes, spicas manibus confricamus (Luc. VI, 1); ut ad latentia grana perveniamus, et in eis vitam inveniamus. Ascendit ergo Dominus noster Jesus Christus, ut lectum est, in montem solus orare. Mons altitudo est: quid enim in hoc mundo altius coelo? Quis vero in coelum ascendit, novit optime fides vestra. Cur autem solus ascendit? Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Quamvis et in fine cum venerit, et nos omnes sua membra collegerit, ac levaverit in coelum, etiam tunc solus ascendet: quia caput cum corpore suo unus est Christus. Nunc autem solum caput ascendit, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5): ipse ascendit solus orare; quia ipse ascendit ad Patrem pro nobis interpellare.
- 2.
Navicella, Ecclesia: mare, saeculum: antenna, crux. Persecutio Ecclesiam dilatavit; orbem ditavit. Verumtamen, charissimi, dum ille orat in excelso, navicula turbatur fluctibus in profundo. Quia insurgunt fluctus, potest ipsa navicula turbari: sed quia Christus orat, non potest mergi. Navicellam quippe istam, fratres, Ecclesiam cogitate; turbulentum mare, hoc saeculum. Quando aliquis impiae voluntatis, maximae potestatis, persecutionem indicit Ecclesiae, et quantum in ipso est, christianum nomen conatur exstinguere, super naviculam Christi grandis unda consurgit. Sed in his tentationibus erigatur antenna, ut suspensa arbori crucem Christi figuret; hanc christianus respiciat, et non deficiat: quia sicut dicit apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens 39.1885| nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Dicit etiam beatus Joannes, Sicut enim Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16). Huic ergo antennae, id est, cruci Christi, simplex conversatio et pura confessio tanquam candentia vela religentur. Et haec vela nostra fluctibus abluantur, vestisque tendatur, ut sine macula et ruga inveniatur. Quantumlibet mare saeviat, ventus incumbat, inter flatus et fluctus navis ista turbetur: tantum non mergatur, et currit. Denique posteaquam navis haec aedificata est in Jerusalem, atque inde in medio pelagi hujus frementis emissa est, aestuantium volumina undarum, et furentiam flabra ventorum, dum eam huc atque illuc circumferunt, omnium gentium littoribus appulerunt, peregrinas merces quocumque venit, advexit. Quid enim tam peregrinum in terra nostra, quam per poenitentiam remissio peccatorum, regnumque coelorum? Et tamen oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46). Ab ipso enim portu navis haec prima anchoram solvit.
- 3.
Christianus securus sit et sollicitus. Adulatores, latentes scopuli: obtrectatores, canes marini. Cruci adhaerentem mordere non possunt. Naviget ergo, charissimi, naviget haec dominica navis inter procellas saeculi Christo protegente secura, Deo donante sollicita. Non enim quia in navi nauclerus vigilat, ideo debet nauta dormire. Vigilat ille, de quo veraciter scriptum est, Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4): sed etiam ipse dicit, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Unde ergo debemus esse solliciti, et unde securi? Solliciti, quia dixit, quod in hoc mundo pressuram habebitis; securi autem, quia mox addidit, Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33): solliciti, quia tentationes futuras praenuntiavit nobis; securi, quia non desinit interpellare pro nobis. Caute itaque, fratres mei, atque sollicite inter saeculi fluctus gubernati, inite navigium in bonis actibus vestris: nec dens obtrectatoris vos frangat, nec adulatoris lingua decipiat. Adulatores vestros tanquam latentes sub undis scopulos observate. Quando enim mare tranquillum est, tunc saxa latentia non videntur: si tribulationis procella consurgit, tunc inter undarum montes verticem tollunt, tunc in eis apparet periculum quod latebat. Neque enim sufficit talibus deserere tribulantem, nisi etiam oppugnare conentur et premere. Hoc ergo genus humanum, velut asperrimas cautes placida superficie pelagi ventis obtectas, christianus evitet. Haec breviter de adulatoribus dixerimus. Obtrectatores omnino contemnendi sunt; quia canes marini sunt. De profundo amaritudinis latrare possunt; mordere non possunt. Sed quamdiu mordere non possunt? Quamdiu in navi sedes. Quid est, quamdiu in navi sedes? Quamdiu crucem Christi tenes, ab ejus navicula non recedis. Erigamus in coelo mentem, et non curemus invidam mentem. In hoc sane procelloso et turbulento mari etiam diabolus aspirans bacchatur armata classe terribilis, et circumquaque discurrens, commeatus obsidet innocentium. Ipse est enim de quo ait apostolus Petrus: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, quaerens aliquem devorare circuit. Et quia subdidit, Cui resistite firmi in fide (I Petr. V, 8, 9), exercentur contra eum proficientium quotidiana certamina. Bellum hoc describebat ille maximus campi doctor, bellum hoc describebat, quando dicebat: Non est vobis 39.1886| colluctatio cum carne et sanguine; sed adversus principatus et potestates, rectores mundi, tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). In his ergo, fratres, in hoc labore, in hoc certamine constitutos, illa vos apostolica sententia consoletur: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5 et 6).
- 4.
Vigilia. Venit ergo Christus ad navim suam quarta vigilia noctis, et visitavit eam. Quarta vigilia noctis, extrema pars noctis est. Vigilia una tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet, ternis horis per singulas vigilias distributis. Quarta ergo vigilia noctis, hoc est pene jam nocte finita. Sic veniet in fine saeculi, iniquitatis nocte transacta, ad judicandos vivos et mortuos. Venit enim nunc, sicut audistis, valde mirabiliter ambulans super aquas. Surgebant fluctus; sed calcabantur: fremens pelagus sub Domini vestigiis murmurabat; sed tamen eum volens nolens portabat. Quantumlibet tumores saeculi potestatesque consurgant, premit eorum caput, nostrum Caput. Cum vero appropinquaret naviculae, turbati sunt prae timore discipuli, et exclamaverunt, putantes phantasma esse. Quibus Dominus ait: Habete fiduciam; ego sum, nolite timere. Quid est, Ego sum? Non sum phantasma quod putatis, agnoscite quem videtis. Ad hanc vocem exsiliit Petrus et ait: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Si tu es, non miror quod solidam carnem super liquentis elementi terga suspendis. Quid enim mirum, si Conditori suo creatura famulatur? Hoc ego non miror: fac quod mirer, ambulet Petrus. 5. Fidei mors atque resurrectio. Fac quod mirer, Jube me venire ad te super aquas. Scio enim quod corpus humanum naturae lege non sinitur in fluctibus liquidis habere fixa vestigia; sed accedat donum grotiae, et paululum cesset lex ista naturae: Si tu es, jube me venire ad te super aquas. Tu Deus es; ego homo sum: voluisti de meo habere infirmitatem in carne quam portas; habeam et ego de tuo potestatem, ut unda me portet. Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Quomodo enim mihi in mari non erit via, si tu jusseris, qui propter nos factus es via? Et Dominus, Veni, inquit. Nec dubitavit Petrus; audivit Domini verbum, et mox cucurrit ad Verbum: cito credidit, quia fidelis homo erat. Sed cum surrexisset ventus validus, titubavit; quia homo erat. Titubatio ista, fratres, quasi mors fidei fuit: sed ubi exclamavit, fides iterum resurrexit. Non titubaret, nisi crederet: sed nec clamaret, nisi crederet. Domine, inquit, salvum me fac! Et Dominus extensa manu levavit eum; et ait illi, Modicae fidei, quare dubitasti? Posset te ventus elidere, quem non potuit unda sorbere? posset te ventus evertere, quem non potuit fluctus operire? Plus erat quod feceras; mare calcaveras, fluctus presseras, ventos viceras; Quare dubitasti? In Petro itaque communis omnium nostrum consideranda conditio est: ut si nos in aliquo tentationum ventus conatur subvertere, vel unda submergere, clamemus ad Christum. Quid est, clamemus? Oremus. Porriget ille manum; et eruet de profundo. Etenim manus ejus deducet nos, et continebit nos dextera ejus, donec nos ad sempiterna sua promissa perducat.
- SERMO LXXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 20, Hoc genus in nullo ejicitur, nisi oratione et jejunio.
- 1.
Jejunii effectus. Adversus daemonum nequitiam, 39.1887| quae nobis Dominus arma ostendit, debemus utique retinere. Hoc, ait, genus in nullo ejicitur, nisi oratione et jejunio. Haec cum plena fide exercentur, pietas est. Pietas autem ad omnia utilis est, professionem habens vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8). Inspiciamus ergo utiliter orationis fructus et jejunii; quia ipsa sunt arma adversus improbas cogitationes. Jejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit. Jejunium cor facit contribulatum et humiliatum, quod Deus non spernit. Jejunium concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores exstinguit, castitatis verum lumen accendit. Jejunium verbositatem non amat, divitiarum superfluitatem judicat, superbiam spernit, humilitatem commendat, praestat homini se ipsum intelligere, quod est, infirmum et fragilem; atque dum ita se intelligit imbecillem, aptius virtute Dei adjutorium quaerit et accipit: quaerit autem per frequentes orationes et obsecrationes.
- 2.
Oratio, jejunii refectio. Ipsa quid sit. Oratio quidem refectio est jejuniorum, et advocat gratiam Spiritus sancti. Oratio duritiam cordis mollit, austeritatem temperat, jejunium dulcificat. Sicut enim sine potu non est plena refectio; sic et jejunium sine oratione non potest animam perfecte nutrire. Quid est autem oratio, nisi ascensio animae de terrestribus ad coelestia, inquisitio supernorum, invisibilium desiderium? Abeat dissensio saecularium morum, quibus premitur mens humana quotidie. Oratio conjunctio est Spiritui sancto: si tamen in oratione intentus sit animus; sicut clamat Propheta, Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea. Quid autem sitiendum est, sequitur: Ut videat virtutem tuam. Credite mihi si ad videndam plenam virtutem Dei plene sitiat anima humanae substantiae, nec fastidio victa dissimulet, replebitur adipe et pinguedine spirituali: et sitiens illam Dei visitationem, sensu proprio cum fide clamabit, Adhaesit anima mea post te, suscepit me dextera tua (Psal. LXII, 2, 3, 9). Jejunium tollit inertiam, de animo impedimenta carnalia aufert. Oratio vero perseverans jungit Deo; atque ita gaudens assistere se Domino gloriatur. Adhaerens autem anima Domino, incipit securitatem habere et libertatem; nec pavores sustinet nec timores. Suscepto autem tanto patrocinio dexterae Dei, quomodo poterit noceri ab aliqua potestate? sicut scriptum est, quod nemo illud rapit de manu Patris (Joan. X, 29); hoc praestat jejunium, hoc praestat oratio.
- SERMO LXXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXII, 2-14, Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo: deque adulterino habitu virorum ac mulierum.
- 1.
Pater familias Deus est. Audivimus ex parabola evangelica quemdam patremfamilias nuptias filio suo fecisse, et ad eas plurimos invitasse. Inter quos cum ingressus esset quidam non habens habitum nuptialem, visus a patrefamilias jussus est non tantum excludi a nuptiis, sed in tenebras exteriores retrudi. Haec parabola insensatos homines hujus temporis evidenter redarguit, quamvis altiori discussione aliquid secretius et sacratius possit intelligi. Prius ergo quaeramus, quis sit iste paterfamilias, quis sit iste filius, quae sint istae nuptiae. Quibus perspectis, facilius intelligere poterimus, cur ille ab his nuptiis exclusus sit, qui ad eas cum adulterina veste accessit. Intelligimus itaque hunc patremfamilias, Deum Patrem 39.1888| omnipotentem, cui famulantur universae familiae Gentium, qui coaeternum et coaequalem sibi genuit Filium in coelis sine matre, in terris sine patre: cui nuptias fecit, quando ei Ecclesiam ex omni genere hominum sociavit. Ad hanc Christi et Ecclesiae societatem convocati sunt nobiles et ignobiles, divites et pauperes, omnis conditio, omnis sexus, omnis aetas.
- 2.
Reprobi multi unus. Inter hos accessit unus qui solus excludi meruit, quia habitum talium nuptiarum sanctitati congruentem non habuit. Attendite, fratres, iste unus multi sunt; et tamen haec tota multitudo unitatis nomine comprehenditur. Multi enim sunt quantum ad numerum personalis discretionis; sed unus sunt per consonantiam unius pravitatis. Sicut enim Ecclesia una est per fidem sub capite Christo; ita tota reproborum multitudo, sive pateat sive lateat, unum corpus est sub principe diabolo. Qui ergo per infidelitatem manifeste a Deo recedit, ad has nuptias non accedit: qui vero fidelis est, accedit corpore, recedit mente, nobiscum intrat ecclesiam, communicat nobiscum Christi mensam. Boni et mali pisces adhuc latent intra retia, donec dividantur in littore. Adhuc toleratur palea, donec ventiletur area-Tunc manifeste apparebit, quia multi vocati, pauci electi.
- 3.
Habitus impudicus corporis in viris: in mulieribus. Habitus adulterinus Creatori injuriosus. Tunc iste adulterator habitus nuptialis, jussu patrisfamilias et manifeste excludetur, et in carcerem retrudetur. Interim tamen amici sponsi talem simulatorem non ignorant; quia habitus impudicus corporis, nuntius est adulterini cordis. Impudicus autem habitus corporis sui in viris, superflua et inordinata capillatura, vestimentorumque muliebrium affectata similitudo, calceamentorum quoque metas necessitatis excedens simulata longitudo: in mulieribus, facies fucata, virilium vestimentorum imitatio, capillorum nativi coloris adulteratio. Hic habitus in utroque sexu adulterinus est, et sanctarum nuptiarum societate indignus, et a conspectu tanti sponsi et tantae sponsae prorsus amovendus. Nec silentio praeterire hoc debent amici sponsi, diligentes decorem domus Dei. Debent hujuscemodi adulteris publice oblatrare: ne dicatur de eis, Canes muti latrare non valentes (Isai. LVI, 10). Qui enim quantitatem vel formam, quam omnipotens et prudentissimus plasmator finxit, in aliam transfigurare contendit, nonne evidenter dicere ei videtur qui se finxit, Cur me fecisti sic? Improba temeritas, Conditoris plasma ita vilificare; ut quantitatem suam et formam, quantum in se est, in aliud transfiguret, quod si a natura haberet, incomparabiliter se habere doleret.
- 4.
A Patribus damnatur. Diaboli opus, naturae mutatio. Nec ista dicimus a nobis tanquam ex nobis. Habemus patres nostros doctores egregios, qui ante nos contra ista scripserunt, et irrefragabili auctoritate damnaverunt. Audiamus Paulum doctorem Gentium, de superflua capillatura dicentem Corinthiis, Vir si comam nutriat, ignominia est illi (I Cor. XI, 14). Cum enim vir ex Dei ordinatione primatum habeat supra mulierem, qui contra honorem sui sexus superfluitate capillorum caput velat, primatum suum sibi abjudicat; ut merito de eo dicatur, Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est, ut vera dicamus, non tantum mulieribus, sed etiam jumentis insipientibus (Psal. XLVIII, 21). Judicio enim legum jure ab obtenta dignitate dejicitur, qui privilegio sibi concesso abutitur. Audiamus et beatum Cyprianum egregium martyrem, et suavissimum doctorem, de adulterino habitu disputantem. Dicit enim in epistola quam scribit, de Habitu Virginum: Opus Dei et factura ejus et plasma ejus nullo modo adulterari debet in habitu, flavo colore vel nigro, vel quolibet denique lineamenta 39.1889| nativa corrumpente medicamine: dicit enim Deus, « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26): et audet quisquam mutare et convertere quod fecit Deus? Manus Deum offendunt, quando id quod ille formavit, reformare et transfigurare contendunt: scientes quod opus Dei est omne quod nascitur; diaboli, quodcumque mutatur. Si quis pingendi artifex vultum alicujus et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset, et signato jam consummatoque simulacro, manus alius afferret, ut et jam formata, jam picta quasi peritior reformaret; gravis prioris artificis injuria et justa indignatio videretur. Et in sequentibus: Non metuis, ne cum resurrectionis dies venerit, artifex tuus non te recognoscat, et ad sua praemia et promissa venientem removeat et excludat, increpans vigore censoris et judicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago haec nostra est, cum te flavo medicamine polluisti, cum formam quam dederam tibi, mendacio deformasti; facies corrupta est, membra aliena sunt: Deum videre non poteris; quoniam oculi tibi non sunt quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit? 5. Deum in corpore quis portet.--Audite me itaque ut parentem; audite, quaeso, vos docentem pariter ac monentem; audite utilitatibus vestris et commodis fideliter consulentem. Estote tales, quales vos Deus artifex fecit: estote tales quales vos manus Patris instituit. Maneat in vobis facies incorrupta, cervix pura, forma sincera, a calceamentis superfluis pedes liberi, crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo Deum digni. Apostoli vox est, quem Dominus vas electionis appellavit: dicit enim, Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus îmaginem coelestis (I Cor. XV, 47 et 49). Hanc imaginem portat virginitas, portat integritas, portat sanctitas, portat et veritas; portant disciplinae Dei memores, justitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam injuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes (De Habitu Virginum capp. 2, 4): quae omnia observare, diligere et implere debemus, ut Apostoli praeceptum adimpleamus. Empti estis pretio magno; glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Deum enim in corpore nostro portamus, cum imaginem ejus per immundas et profanas adinventiones non deformamus, cum per omnia servitutis obsequia redemptoris imperio parere studemus. Ita enim imaginem suam in nobis recognoscet, et nuptiali veste ornatos a suo sanctorumque consortio non excludet: quod nobis misericorditer praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXXV. De verbis Evangelii Matthaei, capp. XXIV, 19, Vae praegnantibus et nutrientibus, etc..
- 1.
Quid Scripturae hic promittant. Scire et intelligere debemus, fratres charissimi, quia Christianis, dum in hoc corpore vivent, tribulatio deesse non poterit. Sic enim nos, sicut audistis, contestatur Apostolus dicens: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12); et iterum, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Venturi sunt dies tribulationis et malarum tribulationum; venturi sunt, sicut dicit Scriptura: et quantum accedunt dies, augentur tribulationes. Nemo sibi promittat quod Evangelium non promittit. Quomodo enim appropinquante fine mundi, sicut dicit Evangelium, abundabit iniquitas, refrigescet charitas (Matth. XXIV, 12); sic propter ipsas iniquitates 39.1890| nunquam deerit adversitas. Opus est ut animum nostrum non solum ad poenitentiam, sed etiam ad patientiam praeparemus. Fratres mei, obsecro vos, attendite Scripturas sanctas, si aliquid fefellerunt; si aliquid dixerunt, et aliter accidit quam dixerunt: necesse est ut usque in finem sic fiat, quemadmodum dixerunt. Non nobis promittunt Scripturae nostrae in hoc saeculo, nisi tribulationes, pressuras, angustias, augmenta dolorum, abundantiam tentationum. Sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit, In mundo pressuram habebitis: et iterum, Mundus gaudebit, et vos tristes eritis; sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 33, 20). Ad ista praecipue nos paremus, ne imparati deficiamus.
- 2.
Praegnantes et nutrientes. Avari artes. De ipsis enim tribulationibus cum Evangelium legeretur, audistis, Vae praegnantibus et nutrientibus. Praegnantes sunt, qui in spe intumescunt: nutrientes autem, id est lactantes, qui jam adepti sunt quod concupierant. Etenim mulier praegnans in spe tumet filii, nondum videt filium: quae autem jam lactat, amplectitur quod sperabat. Praegnans est, qui res alienas concupiscit; nutriens est, qui jam rapuit quod concupierat. Et ut hoc apertius etiam simplices intelligere possint, aliquam similitudinem proponamus. Concupiscit aliquis villam alienam, et dicit: Bona est ista villa vicini mei: o si mea esset! o si adjungerem illam, et facerem de isto fundo et de illo unitatem! Amat et avaritia unitatem: quod amat bonum est; sed ubi amandum sit, nescit. Forte dives est vicinus ille qui habet villam bonam, et suspicatur quod illam non possit tollere; quia potens homo est, et praevalet se contra illum defendere: nec concupiscit, nec impraegnatur; nihil sperans non concipit, non est praegnans animo. Si vero juxta aliquis vicinus sit pauper, qui vel in necessitate positus est, ut possit vendere; vel potest opprimi, ut cogatur vendere; injicitur oculus, sperat se posse tollere aut villam aut coloniam vicini pauperis, et immittit illi aliquas tribulationes. Verbi gratia agit secretius apud eos qui possunt, ut illum exactores aut afflictum affligant, aut in aliqua publica administratione constringant: ex quibus contractis debitis multis necesse habeat infelix vendere casellam, unde aut ipse, aut filii sui sustentabantur. Necessitate ergo compulsus venit ad illum, per cujus nequitiam premitur et affligitur: et nesciens quod ipsius immissione hoc patitur, dicit ad eum: Da mihi, domine, rogo te, paucos solidos; patior necessitatem, urgeor a creditore. Et ille: Non habeo modo in manibus. Ideo se dicit in manibus non habere, ut ille oppressus calumnia, necesse habeat vendere. Denique cum ei dixerit, quod pro nimia afflictione sua compellatur distrahere, statim ille respondet: Etsi non habeo pecuniam propriam, undecumque studeo mutuare, ut tibi amico meo subveniam; et si ita necesse est, etiam argentum meum distraho, ne tu injuriam patiaris. Quando beneficium petebat, professus est penitus non habere: at ubi dixit quod possessionem suam venderet, quasi amico se subvenire dixit: et cum eum ad hanc necessitatem adduxerit, dicit illi ut venditionem facere debeat; et pro casella, pro qua prius, verbi gratia, forte centum solidos offerebat, ut eum opprimi viderit, nec medietatem pretii dare acquiescit. Istis enim talibus, sicut jam supra dictum est, Evangelista proclamat. Vae praegnantibus et nutrientibus: istis enim vae erit in die judicii, et ab auditu malo non poterunt liberari; sed audituri sunt, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: quia esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 41 et 42). Hoc loco diligenter attendat Charitas vestra. Si in ignem mittitur qui non dedit rem propriam; putas ubi mittendus est qui invasit alienam? Si cum diabolo ardere habet, qui nudum non vestivit; putas ubi arsurus est, qui exspoliavit? 39.1891|
- 3.
Istud, Vae praegnantibus, non est ad litteram intelligendum. Omnis homo concipit; alius de Christo, alius de diabolo. Et ideo quotiescumque vobis evangelica lectio recitata fuerit, in qua dicit, Vae praegnantibus et nutrientibus, non hoc de mulieribus legitimos viros habentibus credite. Quid enim mali fecit mulier, quae de proprio marito concepit? quare illi in die judicii male erit, quae hoc fecit quod Deus jussit? Non ergo de mulieribus quae juste concipiunt et pariunt, hoc credendum est; sed de illis, quos supra diximus, qui injuste concupiscendo rem alienam, impraegnati esse videntur: de quibus scriptum legimus, Concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15). Omnis enim homo concipit, nec ullus potest esse sine conceptu: sed alii concipiunt de Christo, alii de diabolo. Sicut enim de illis qui a diabolo concipiunt, dicitur, Concepit dolorem, et peperit iniquitatem; ita et de illis qui a Spiritu sancto concipiunt, scriptum est, A timore tuo in utero concepimus, et peperimus spiritum salutis tuae (Isai. XXVI, 18).
- 4.
Sursum cor. Haec enim quae diximus, fratres charissimi, qui diligenter attendit, ut supra dicta mala aut fuisse in se, aut forsitan adhuc esse cognoscit, cito se corrigat. Non enim nocent mala praeterita, si non placent; adhuc enim est poenitendi et corrigendi locus. Nondum facta est illa disjunctio aliorum ad dexteram, aliorum ad sinistram (Matth. XXV, 33); nondum apud inferos sumus, ubi est dives ille sitiens, et stillam desiderans (Luc. XVI, 22). Audiamus dum vivimus, corrigamur: non concupiscamus res alienas, et impraegnati tumeamus; nec velimus pervenire ad illas, et eas adipiscendo tanquam filios osculemur. Quando enim concupiscit aliquis rem alienam, sicut jam dictum est, anima sua quasi concepisse videtur: si vero quod concupiscit, per aliquam calliditatem aut nequitiam potuerit obtinere, quasi natum filium osculari ac nutrire cognoscitur. Non ergo sic amemus ista terrena, fratres, ut perdamus coelestia. Mutandum est cor, levandum est cor, non hic habitemus jam corde. Mala regio est amor mundi: sufficiat quod hic adhuc in carne esse videmur. Audiamus Apostolum dicentem: Si surrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Non apparet quod vobis promissum est: jam enim paratum est; sed non videtur. Concupiscendo impraegnari vis? Hinc impraegnare: concupisce vitam aeternam; ad quam vitam te invitat Deus, ipsa sit spes tua: certus erit partus tuus, non erit aborsus. Non temporaliter amplecteris quod pepereris; sed in aeternum possidebis. 5. Promissorum in Scripturis certitudo. Quod enim promissum est, sine dubio dandum est, sed adhuc retro est: non dabitur modo, sed dabitur postea. Videte jam quanta data sint, fratres: quis illa vel numerare praevalet? De omnibus enim rebus quae nobis in Scripturis divinis promissae sunt, una tantummodo remansit. Deus enim qui in tantis rebus verum dixit, in una nos fallit? Scriptum est de Ecclesia quia erit; et videtur quia est. Scriptum est de idolis quia non erunt; et videtur quia non sunt. Scriptum est quia perdituri erant Judaei regnum; et videtur. Scriptum est de haereticis quia futuri erant; et videtur. Scriptum est de die judicii, scriptum est et de praemiis bonorum, et de poena malorum: nemo se circumveniat, fratres; quomodo illa omnia venerunt quae promissa sunt, sic et dies judicii, et malorum poena, et justorum praemia sine ulla dubitatione ventura sunt. Et ideo unusquisque nostrum, dum licet, et cum Dei adjutorio in potestate nostra consistit, et peccata vitare, et quod bonum est exercere contendat; ut cum ille dies terribilis et metuendus advenerit, non cum impiis et peccatoribus perenni incendio concremetur; sed cum justis et Deum timentibus pervenire ad aeternum praemium mereatur: quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium in saecula, etc.
- SERMO LXXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1 13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc.
39.1892|
- .
Somnus virginum, mors. Media nox, judicii dies. In lectione evangelica quae nobis de decem Virginibus recitata est, fratres dilectissimi, dictum est quod omnes virgines ornaverunt lampades suas: sed fatuae non habuerunt oleum cum lampadibus praeparatum; prudentes vero sumpserunt oleum in vasis suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Et cum fatuarum virginum lampades exstinguerentur, rogaverunt reliquas, in quarum vasis erat oleum, ut eis darent de oleo suo; et illae dixerunt: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est janua. Venerunt postea reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Quibus dictum est, Nescio unde estis vos. Cum ait, Sponso moram faciente dormitaverunt omnes et dormierunt: somnus ille mortem significat. Denique sicut Apostolus ait, De dormientibus autem nolumus ignorare vos, fratres (I Thess. IV, 12). Media nox, quando clamor factus est magnus, significat diem judicii: propter ignorantiam dictum est media nocte; quia nemo scit quando aut qua hora dies judicii veniat.
- 2.
Oleum misericordia vel charitas. Obligatio ad largas eleemosynas. Quod autem omnes virgines ornaverunt lampades suas, ostenditur quod et illae fatuae habuerunt aliquid olei, sed parum fuit, ut eis sufficere omnino non posset: denique statim exstingui coeperunt. Unde, quantum possumus, cum Dei adjutorio, laborare debemus, fratres charissimi, ut quia in oleo misericordia vel charitas intelligitur, tantum reponamus in vasis animarum nostrarum, quantum nobis sufficiat in aeternum. Nemini sufficit parum, fratres dilectissimi, nisi qui forte prae paupertate plus dare non praevalet. Plena animae lucerna opus est, ut per charitatis oleum lumen nostrum luceat in aeternum. Cui Deus dedit largiorem substantiam, quantum potest, laxet manus ad eleemosynam, nec credat quod ei possit sufficere parum: sed se consideret unusquisque ex eo tempore quo sapere coepit, quantum debeat pro his quae male cogitavit, male locutus, vel male operatus est; attendat multitudinem peccatorum, et singulorum pretia diligenter appendat; videat quantum debeat pro mendaciis, pro juramentis, pro perjuriis, pro maledictis vel detractionibus, pro ebrietate, pro gula atque luxuria, pro cogitationibus sordidis, pro sermonibus otiosis. Consideret unusquisque ista omnia et his similia, quae nec numerari possunt; et tunc agnoscet quantas eum eleemosynas oporteat exercere; qui etiamsi totum demus, nisi praepondera verit Dei misericordia, redimere cuncta peccata non possumus: vel humiliter, contrito et compuncto corde, quantum possumus, faciamus; et non pro laude humana, sed pro Dei praecepto et vitae aeternae contemplatione faciamus.
- 3.
Unde timor virginum sapientum. Pauperes negotiatores. Oleum in vasis opera bona in conscientia. Adulatores, olei venditores. Quod autem dixerunt virgines fatuae sapientibus, Date nobis de oleo vestro; et illae responderunt, Ne forte non sufficiat nobis et vobis: 39.1893| hoc aestimo humiliter dictum; quia tantus terror et tanta examinatio erit in die judicii, ut etiam illi qui oleum misericordiae se intelligunt abundantius praeparasse, metuant ne eis possit ad omnia peccata redimenda sufficere. Illud vero quod dictum est, Ite potius ad vendentes, et emite vobis; potest hoc de pauperibus intelligi. Ipsi sunt negotiatores, qui oleum animarum lampadibus necessarium vendunt. Per ipsos enim hoc negotium Christus exercere consuevit. In ipsis enim accipit terrena, repensaturus aeterna. Denique sic ipse dixit, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Lampades autem, animae intelliguntur. Vasa autem illa ubi oleum reservatur, conscientiae bonae significantur. Quid est autem oleum in vasis habere, nisi intus in conscientia opera bona recondere? Et quia opera bona alii faciunt pro Dei amore, alii pro cupiditate laudis humanae, virgines illae et quod in corpore virgines erant, et quod se vigiliis, psalmis, lectionibus vel orationibus exercebant, totum hoc pro laude humana, non pro Deo vel pro aeterna beatitudine faciebant; ideo morte interveniente, ubi ab eis cessavit laus hominum, simul illis defecit et oleum. Nam illud quod eis dictum est, Ite potius ad vendentes, et emite vobis, potest et sic accipi, ut vendentes intelligantur illi qui virgines fatuas blandis adulationibus praedicant. Unde intelligitur quod omnes qui laudes humanas accipere cupiunt, quod in opere Dei exercere videntur; humanis assentationibus vendunt, accipientes vanam laudem, et praemia aeterna perdentes. Illae autem virgines quae oleum habuerunt in vasis suis, omne opus bonum intus in conscientiam posuerunt; quia hoc non pro laude, sed pro misericordia divina fecerunt.
- 4.
Virginum exercitia, ne virginitas sit vana. Haec ergo fideliter cogitantes, fratres dilectissimi, quia parabola ista ad universam Ecclesiam pertinet, qui non possunt servare virginitatem corporis, integritatem custodiant cordis: ut si ad coronam martyrum sive virginum non potuerint pervenire, saltem vel omnium peccatorum indulgentiam mereantur accipere. Virgines vero quae integritatem corporis. Deo auxiliante, custodiunt, totis viribus, cum Dei adjutorio, laborare contendant verbositatem fugere, detractionem vel murmurationem velut diaboli venena respuere, invidiae superbiaeque morbum quasi hostis gladium pertimescere, obedientiam humiliter custodire, nunquam senioris praecepta contemnere, lectioni et orationi insistere; si infirmitas non prohibet, ad vigilias cum omni alacritate consurgere, sive in oratorio, sive in alio quolibet loco; semper quod ad obedientiam vel ad humilitatem pertinet, studeant ex ore proferre: si tristem viderint, consolentur, si inobedientem agnoverint, castigare non cessent. 5. Ubique adjutores Christi et diaboli. Qui ministri diaboli in monasteriis. Et quia in omni professione et boni inveniuntur et mali, et in Ecclesia Christi non solum triticum, sed etiam paleae reperiuntur: inveniuntur, quod pejus est, clerici, monachi et sanctimoniales ita negligentes et tepidi, ut non velut spirituales apes, dulcia animarum mella conficiant, sed velut crudelissimae vespae venenatis linguae aculeis fratrum corda percutiant. Isti tales non adjutores Christi, sed defensores diaboli esse probantur. Qui si forte viderint fratrem vel sororem contra seniorem superbos existere, non solum student mitigare, sed magis malignis sermonibus ad majorem eum furorem 39.1894| conantur accendere, dicentes quod hoc nec possit nec debeat diutius sustineri: hortantur etiam ut ista senioribus poeniteat, quare eos paterna pietate admonere vel castigare voluerint. Sed quia in omni proposito, sicut jam diximus, non solum adjutores vel ministri diaboli ad inobedientiam vel superbiam callida susurratione succendunt: adjutores Christi blanda adhortatione et sancto ac salubri consilio ad humilitatem vel mansuetudinem revocare contendunt. Illi enim qui in clero vel in monasterio positi et se et alios ad superbiam erigunt, velut pharetrae sagittis diaboli plenae simplicium corda percutere, et charitatem in eis, humilitatem vel mansuetudinem conantur exstinguere. 6. Qui vero Christi. Sed quia Deo propitio in medio palearum invenitur et triticum, animae sanctae, quae velut armaria Christi spiritualibus antidotis plena esse probantur, quidquid illi vulneraverint, coelestibus medicamentis appositis curare non desinunt, dicentes cuicumque superbo, Noli superbire, frater; quia scriptum est, Superbis Deus resistit (Jacobi IV, 6): noli irasci; quia scriptum est, Ira in sinu insipientis requiescit (Eccle. VII, 10); et iterum, Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacobi. I, 20). Si forte inobedientem viderint, blande et humiliter dicunt, Noli esse inobediens, frater; quia scriptum est, Obedientia super sacrificium (I Reg. XV, 22); et Apostolus clamat, Obedite praepositis vestris et subjacete eis; quia ipsi vigilant pro animabus vestris, tanquam rationem reddituri (Hebr. XIII, 17). Istae animae Deo plenae si tepidum et negligentem viderint, de spirituali armario, id est, de corde bono, prolatis medicamentis ad compunctionem conantur accendere: si detrahentem ac murmurantem viderint, dicunt ei illud beati Apostoli, Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore (I Cor. X, 10): neque detraxeritis, quia scriptum est, Qui detrahit fratri, detrahit legi (Jacobi IV, 11): et alibi, Qui detrahit fratri suo, eradicabitur. Et per hanc sanctam admonitionem a maliloquio deterrentes, ad laudandum Deum eos incipiunt provocare. Si verbosum vel contentiosum agnoverint, medicamentum taciturnitatis apponunt, dicentes illi, quod in Veteri Testamento est scriptum, Audi, Israel, et tace; et illud quod de Domino Salvatore prophetatum est. Sicut agnus coram tondente se obmutescet; et sicut mutus non aperiens os suum (Isai. LIII, 7); et illud, Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XII, 36). Talibus enim et his similibus medicamentis, quidquid vasa diaboli studuerint vulnerare, vasa Christi contendunt et conantur ad sanitatem reducere. Sive ergo clericus, sive monachus, sive sanctimonialis, consideret conscientiam suam; et si bene loquendo adjutorem Christi et defensorem justitiae se esse cognoscit, gaudeat et Deo gratias agat, et ipso auxiliante perseveret usque in finem; quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Qui vero per superbiam, per inobedientiam vel invidiam adjutorem vel vicarium esse se sentit diaboli, doleat de praeterito, caveat de futuro; et per humilitatem construat, quod per superbiae tyrannidem destruxerat; quod iracundia succenderat, mitiget mansuetudo; quod malitia vel inobedientia exasperaverat, charitatis dulcedo componat: et dum adhuc anima illa tenebrosa, quae diabolo servire consueverat, in iste mortali corpore retinetur, remedium sibi in die necessitatis acquirat: ut de sinistra translatus in dexteram cum ovibus Christi audire mereatur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab 39.1895| origine mundi (Matth. XXV, 34). Et licet haec ita sint, fratres dilectissimi, hoc tamen oportet ut nec boni de sanctis meritis extollantur, nec illi qui mali fuerint, nimia desperatione frangantur; sed illi humiliter perseverent in bonis, et isti cito corrigantur a malis: ut cum dies judicii venerit, et bonos coronare possit vita integra, et malos valeat excusare correcta, praestante Domino, etc.
- SERMO LXXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris, etc..
- 1.
Lectio sacra frequenter usurpanda. Deus invitus vindicat. Modo cum Evangelium legeretur, fratres charissimi, audivimus dicentem Dominum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ut ergo istam vocem desiderabilem audire, et ab auditu malo possitis evadere; totis viribus, Deo auxiliante, attendite et hanc lectionem divinam in domibus vestris vel in ecclesia libenter et obedienter, frequenter legere, et audire facite. Sicut enim vox illa desiderabilis est, per quam dicitur misericordibus, Venite, benedicti, percipite regnum; ita e contrario sceleratis et immisericordibus metuenda est et valde terribilis, quam audituri sunt, quibus dicendum est, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Avertat a nobis hoc Deus, fratres charissimi, et ab auditu malo nos liberare dignetur; ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, In memoria aeterna erit justus, ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7): hoc enim erit auditum malum, quod audituri sunt impii, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Irrevocabilis enim sententia erit, quae a piissimo Deo ideo multo ante praedicitur, ut a nobis totis viribus caveatur. Si enim nos Deus noster vellet punire, non nos ante tot saecula commoneret. Invitus quodam modo vindicat, qui quomodo evadere possimus, multo ante demonstrat. Non enim te vult percutere qui tibi clamat, Observa.
- 2.
Coelum nobis praedestinatum, non gehenna. Considerate tamen quid dicturus est ad dexteram positis: Venite, inquit, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Advertite, fratres charissimi, quia regnum coelorum nobis praedestinatum est? gehenna autem, non nobis, sed diabolo praeparata est. Denique sic audituri sunt ad sinistram positi, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est: non dixit, Vobis; sed, diabolo et angelis ejus.
- 3.
Eleemosynae faciendae necessitas. Rogo tamen vos, fratres, fideliter et diligenter attendite et illam sententiam quam audituri sunt impii, et illam quam audituri sunt sancti. Venite, inquit, benedicti, percipite regnum. Quare? Quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, et reliqua. Peccatoribus autem, Esurivi enim, inquit, et non dedistis mihi manducare. Ergo nec illi qui ad dexteram erunt, ideo accepturi sunt, quia nunquam peccaverunt; sed quia peccata sua mundare eleemosynis studuerunt: et illi qui ad sinistram erunt, non ideo mittentur in ignem aeternum, quia peccatores fuerunt; sed quia peccata sua eleemosynis redimere noluerunt. Ac sic et illos largitas sola glorificabit, et istos sola sterilitas condemnabit: quia sicut impossibile est ut ullus homo esse possit sine peccato; sic per Dei misericordiam possibile est ut bonis operibus, et praecipue eleemosynis se unusquisque redimat a peccato: ut non in eo 39.1896| illud impleatur quod scriptum est, Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13); sed magis ad eum sententia illa pertineat, Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur (Matth. V, 7); et illud, Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9).
- 4.
Sterilitas sola damnationis rea. Ad judicium qui non veniant. Et hoc considerate, fratres, pro qua re mittentur in ignem aeternum. Non enim illis dicendum est, Quia homicidium fecistis, quia adulterium commisistis, quia alienam substantiam rapuistis: sed hoc solum audituri sunt, Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Rogo vos, fratres charissimi, nolite haec transitorie cogitare, [nec credatis quod hoc de Judaeis tantum aut Paganis vel haereticis fuerit dictum: sed definitissime credite, quia hoc Christiani et Catholici, qui in malo opere perseverare voluerint, audituri sunt. Ad judicium enim non veniunt nec Pagani, nec haeretici, nec Judaei: quia de ipsis scriptum est, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Et ideo inter illos qui ad sinistram mittendi sunt, non solum laici erunt; sed et multi episcopi, quod pejus est; clerici mali, vel monachi cupidi vel superbi, simul et sanctimoniales et viduae iracundae, superbae, vel cupidae: et si eis fructuosa poenitentia non subvenerit, audituri sunt illam metuendam et irrevocabilem vocem, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. ] Sententia ista, si eam fideliter et cum ingenti tremore voluerimus audire, ab omni opere malo nos poterit revocare. 5. Raptorum qualia tormenta: qualia male agentium. Diligenter ergo attendite quid Veritas dixerit, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si in ignem mittitur, qui esurienti non dedit panem suum; putas ubi mittendus est, qui tulit alienum? Si in ignem mittitur, qui nudum non vestivit; ubi mittendus est, qui vestitum exspoliavit? Si cum diabolo damnatur, qui hospitibus non praebuit domum suam; putas ubi mittendus est, qui tulit alienam? Si periturus est qui in carcere non visitavit; quid de illo fiet, qui forte injuste in carcerem misit? Rogo vos, fratres, hic attendite: quam spem habere possunt qui mala faciunt; quando illi perituri sunt qui bona non faciunt? Denique et alio loco Dominus terribiliter nos admonet, dicens: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. VII, 19). Non dixit, Quae facit fructum malum; sed, quae non facit fructum bonum. Hinc ergo possumus evidenter agnoscere quas poenas arbor spinosa in die judicii patietur; quando illa quae fructum non dederit, excidetur et in ignem mittetur. 6. Fides sine operibus Christiano nil prodest. Nemo se decipiat, fratres charissimi, nemo se falsa spe circumveniat; christiani nominis non facit sola dignitas christianum. Nihil prodest quod aliquis christianus vocatur ex nomine, si hoc non ostendit in opere. Scriptum est enim, Fides sine operibus mortua est. Qui enim credit, et opera bona non exercet, clamat illi Scriptura divina, Tu, inquit, credis quia Deus unus est; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 17, 19). Ac sic qui credunt, et opera bona non faciunt, fidem daemonum videntur habere. Qui vero non credunt, pejores daemonibus comprobantur. Et illud diligenter considerandum est quod Dominus dicit, Qui audit verba mea et facit ea, ipse est qui diligit me: et iterum, Si quis diligit me, mandata mea custodit (Joan. XIV, 21, 23). Et sine dubio qui non custodit, non diligit. Sed et illud valde timendum est, quod iterum Dominus dicit: Quid prodest quod dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Matth VII, 21, et Luc. VI, 46)? Scire debemus, fratres charissimi, 39.1897| quia nihil prodest verbis proferre fidem, et factis deserere veritatem. Sicut enim nobis non placet, si servi nostri verbis se profiteantur nostra esse mancipia, et tamen non velint implere opera sua: ita nec Deo placet, si se quisque christianum verbis tantummodo esse pronuntiat; et opera quae fieri jussit Christus, implere dissimulet. Denique beatus Apostolus, cum de reddenda ratione in die judicii loqueretur, ita pronuntiavit, dicens: Oportet nos, inquit, omnes stare ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10); et Dominus in Evangelio, Tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Non dixit, Secundum fidem suam; sed, Unicuique secundum opera sua: quia, sicut jam supra dixi, Jacobus apostolus clamat, Fides sine operibus mortua est. Nos ergo, fratres charissimi, si poenam evadere et ad aeternam beatitudinem volumus pervenire; non solum credamus in Deum, sed etiam toto corde diligamus, et quantum possumus, ipso adjuvante, bona opera facere studeamus: ut cum, ipso auxiliante, fecerimus quae praecepit, ipso remunerante mereamur recipere quae promittit, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto, unus Deus in Trinitate, vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXXVIII. Rursum in Matthaei cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris mei, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas.
- 1.
Lectionis istius vis. Audivimus cum Evangelium legeretur, terribilem vocem, metuendam pariter et desiderandam Domini nostri sententiam. Terribilis est propter illud quod dicit, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; desiderabilis propter illud quod ait, Venite, benedicti, percipite regnum. Quis enim audita hac voce non contremiscat simul et gaudeat? Gaudeat quidem, quia Christus Christianis servis suis dignatus est promittere regnum; contremiscat, quia peccatoribus ignem minatur aeternum. Rogo vos, fratres, ut lectionem istam attento corde et sensu semper vigilantissimo audiatis: et quia nec laboriosa est ad parandum, semper illam memoriter teneatis, et virtutem illius assidue cogitetis. Qui enim lectionem istam diligenter attendit, etiamsi reliquas Scripturas legere non potuerit, ad omne opus bonum faciendum et ad omne malum fugiendum ista illi lectio sola sufficere potest.
- 2.
Salutis vel damnationis quae ratio. Attendite ergo, fratres, et videte quid sit quod Christus illis qui ad dexteram futuri sunt, se dicturum esse promittit: Venite, inquit, benedicti, percipite regnum: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, et caetera quae sequuntur. Illis vero qui ad sinistram erunt, quid dicturus est? Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere, et reliqua. Attendite ergo, fratres, et videte quia non dixit, Discedite a me, maledicti; quia furtum fecistis, quia falsum testimonium dixistis, quia homicidium aut adulterium commisistis, quod gravius esse non dubitatur: 39.1898| non hoc dixit; sed ait, Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere: et non dixit, Quia res alienas tulistis, quod magis iniquum est; sed ait, De substantia vestra pauperibus non dedistis: non, Quia mala opera fecistis; sed, Quia bona facere noluistis. Ac sic et illos qui ad dexteram futuri sunt, sola misericordia liberabit; et illos qui in sinistra sunt, sola avaritia condemnabit. Quod autem dictum est illis qui a dextris sunt, Venite, benedicti, percipite regnum; non ideo hoc audituri sunt, quia non peccaverunt: sicut illis ad sinistram non est dicturus, Discedite a me, maledicti, quia peccastis; sed quia peccata vestra eleemosynis redimere noluistis. Sine peccato nullus hominum esse potest: sed tamen peccata sua redimere eleemosynis omnis homo, auxiliante Domino, potest.
- 3.
Quantum plectendi sint male agentes. In ista enim sententia Domini qua dixit, quod ille qui esurientem non paverit et nudum non vestierit, mittetur in ignem aeternum, possumus evidenter cognoscere quali tormento vel quali poena damnandi sunt illi qui male faciunt; quando illi in ignem mittuntur, qui bona non faciunt. Si enim cum diabolo condemnatur qui pauperibus non dedit panem suum; ubi damnandus est ille qui tulit alienum? Si in ignem mittitur qui nudum non vestivit; putas ubi mittendus est ille qui vestitum exspoliavit? Si in infernum damnatur qui peregrinum non excepit in domum suam; putas ubi damnandus est ille qui tulit domum alienam?
- 4.
Ad opera bona exhortatio. Haec ergo, fratres dilectissimi, fideliter cogitantes, quantum possumus, bona opera facere studeamus, et secundum vires nostras de pauperticula nostra peregrinis et pauperibus erogemus: ut et peccata quae fecimus redimamus, et de ipsis bonis operibus aeterna nobis praemia praeparemus. Audiamus Dominum dicentem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequuntur (Matth. V, 7). Audistis enim veram Domini nostri sententiam, per quam nobis regnum coelorum promittitur si eleemosynas facimus, si esurientes pascimus, sitientes potamus, nudos secundum vires nostras vestimus, peregrinos excipimus; haec omnia si fideliter agimus, securi ante tribunal aeterni Judicis veniemus: et tunc in memoria aeterna justi erimus, et ab audito malo non timebimus (Psal. CXI, 7). Quid est auditum malum, nisi illud (quod a nobis Dominus dignetur avertere!) quod ad sinistram positi audituri sunt impii, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum? 5. Eleemosynae commendatio. Tenete ergo vos, fratres, ad eleemosynam aut misericordiam; quia eleemosyna a morte liberat, et operarium suum non permittit ire in tenebras. Unusquisque enim pro viribus suis, quantum praevalet, porrigat pauperi manum suam. Qui habet aurum, det aurum; qui habet argentum, argentum tribuat: qui vero non habet pecuniam, cum bono animo porrigat peregrino buccellam; et si non habet integram, ex eo quod habet frangat et tribuat. Talem enim Dominus per prophetam dignatus est pauperibus consolationem vel securitatem impendere, ut non diceret, Da esurienti totum panem tuum; sed, Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7): et si non habes integrum, vel particulam aliquam partiaris. 6. Hilari animo tribuendum. Lucratur qui tribuit. Et ut scias quidquid bono animo obtuleris, quam sit acceptabile Deo, audi Dominum in Evangelio de vidua illa quae duos nummos obtulit, dicentem, Vidua haec magis omnibus misit: quia reliqui qui divites erant, ex eo quod illis abundabat dederunt aliquid; illa vero totum quod habuit obtulit (Luc. XXI, 3 et 4): et ideo meruit ut illam Dominus ore proprio collaudaret. Faciat ergo, unusquisque quod praevalet, et excepto victu rationabili et vestitu simplici, quidquid illi superfuerit, laetus et hilaris pauperibus tribuat. Quare laetus et hilaris? Quia dat parum, et accipit multum; porrigit nummum, et comparat regnum; tribuit parvam pecuniam, et accipit vitam aeternam: dat temporalia, 39.1899| ut mereatur aeterna; porrigit caduca, et recipit sine fine mansura. Ecce pro qua re hilari et bono animo dare debemus. Si tibi homo fidelis diceret, Da mihi unum aureum nummum, et reddo tibi solidos uareos centum: numquid non cum gaudio dares unum, ut acciperes centum? Quanto magis, qia dicit tibi Deus coeli et terrae, Qui pauperi tribuit, Deo fenerat (Prov. XIX, 17); et, Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis; et in Psalmo, Jucundus homo qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5); debes commodare Deo in terra quod multipliciter accipias in vitam aeternam? Ut cum in conspectu Angelorum ante tribunal aeterni Judicis venire merueris, secura et libera conscientia dicere possis, Da, Domine, quia dedi; miserere, quia misericordiam feci: ego implevi quod jussisti, tu redde quod promisisti. Iterum atque iterum admoneo, fratres, ut semper istam evangelicam lectionem memoriter teneatis, et totis viribus cum Dei adjutorio laboretis: ut aeternum ignem possitis evadere, et ad coelorum regna feliciter pervenire; ipso praestante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXXIX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXVI, 31-35, 69-75, Omnes vos scandalum patiemini, etc., de lapsu Petri.
- 1.
Homo sine Dei gratia. Cur Deus Petrum subdeseruit. In lectione evangelica quae nobis hesterno die recitata est, fratres charissimi, audivimus Dominum dixisse discipulis suis: Omnes vos scandalum patiemini in hac nocte propter me. Cui beatus Petrus: Etiamsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Sed Dominus inspector cordis respondit, et dixit: Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ille autem dixit: Etiamsi me mori oportuerit pro te, non te negabo. Videte, fratres charissimi, verus et coelestis medicus venam cordis inspexerat, et qua hora tentationis pondus vel infidelitatis frigus venturum esset, praedixerat. Medicus praedicabat, et aegrotus negabat: sed ubi ad horam ventum est, falsum fuit quod promiserat homo, et verum apparuit quod praedixerat Deus. Quid enim homo sine Dei gratia possit, timor beati Petri apostoli evidenter ostendit. Per solum enim liberum arbitrium, non addito etiam Dei adjutorio, promiserat se pro Domino moriturum. Sed quid est homo sine gratia Dei, nisi quod fuit Petrus cum negaret Christum; et nisi quod ait propheta, Omnis caro fenum (Isai. XL, 6)? Et ideo beatum Petrum paululum Dominus subdeseruit, ut in illo totum humanum genus posset agnoscere, nihil se sine Dei gratia praevalere, et ut Ecclesiae rectori futuro ignoscendi peccantibus quaedam regula poneretur.
- 2.
Petrus natura austerior. Credendae enim erant Petro apostolo claves Ecclesiae: imo creditae sunt ei claves regni coelorum. Credenda quoque ei erat populorum innumera multitudo, quae esset pro suae naturae vitiis, passionibus, culpis involuta atque peccatis. Denique sic ad eum Salvator dicit: Tibi, inquit, dedi claves regni coelorum. Deinde sequitur, dicens: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI, 19): videlicet ut in clavibus fidelis janitor, in sententiis esset clementissimus dispensator. Erat enim revera hic Petrus paulo durior et severus, sicut ejus austeritatem truncata ob Christi injuriam servi principis sacerdotum declarat auricula. Hic igitur tam durus tamque severus, si donum non peccandi a Domino fuisset indeptus, quae venia commissis populis donaretur? Sed idcirco divinae providentiae secretum ita temperavit atque permisit, ut primus ipse laberetur ac rueret in peccatum, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret. 39.1900| Quantum igitur divini muneris erga salutem hominum, quantum curae quantumque sollicitudinis impendatur, advertite. Totius corporis morbum in ipso capite curat Ecclesiae, et in ipso vertice componit membrorum omnium sanitatem, in ipsa confessionis Christi crepidine, in ipso immobilis fidei fundamento, in Petro scilicet illo qui dixerat, Etiamsi me oporteat mori tecum, non te negabo.
- 3.
Petri lapsus et poenitentia. Hic est Petrus, qui divina revelatione prior omnium veritatem meruit confiteri, dicens: Tues Christus Filius Dei (Matth. XVI, 16). Hic tantus et talis venit ad illam noctem, in qua Dominus tradebatur, et cum se calefacere vellet ad prunas, accessit ad eum puella, et dicit ei: Et tu hesterno die cum homine hoc eras. At ille mox respondit: Nescio hominem istum. Quid agis, o Petre, futurae rector Ecclesiae? quid loqueris? Intuere quid sis interrogatus, vel quid interroganti responderis. Vox tua repente mutata est: hoc est omne illud quod cito, sed non cauto sermone promiseras? Hoc est totum quod etiam omnibus negantibus te usque ad mortem perseverare juraveras? Nondum fidem tuam aliquis tentavit atque discussit, nondum te ob Christi negationem adversarius traxit ad publicum, nondum es apud reges et praesides propter nomen ejus exhibitus: non tibi flagella, nondum sunt admota tormenta. Quis porro est qui te interrogat, quod tam cito negasti? Non est servus, non liber, non pharisaeus, non scriba, non sacerdos, non miles, non centurio, non spiculator; nullus postremo eorum qui auctoritate sua posset formidinem incutere confitenti: mulier te simplici voce interrogat, et fortasse nec proditura confessum; nec vero tantum mulier, sed puella; et non solum puella, sed ostiaria, vile procul dubio abjectumque mancipium. O res stupenda! Puella accedens fidem Petri discussit, et mirum si soliditatem Petri non turbo, non imber, sed roris levissima gutta transfixit. Petrus labia puellae non sustulit; sed ubi locuta est, ille turbatur. Processit sermo puellae et immobilis columna concussa est. Verumtamen instabat illa interrogans, et dicebat: Et tu hesterno die cum homine hoc eras? Petrus autem eo magis oppressus formidine, hominem se scire negavit. Quem respiciens Christus, suorum fecit recordari sermonum. At ille intelligens factum, conversus ad poenitentiam amarissime flevit. Agnovit enim sibi ut homini peccati irrepsisse perniciem, quod totum hactenus, ut memini, divinitus procuratum est.
- 4.
Petri lapsus nostri causa permissus. Videte ergo, fratres charissimi, quemadmodum exiguae culpae permittitur subjacere tantus apostolus: ut emendatus elationis vitio atque correctus, integro vestiatur moderationis et clementiae indumento. Jam enim eruditus es et edoctus in Petro, quemadmodum eum Dominus tui causa patitur circumscribi delicto, quemadmodum illum fidei pietatisque signiferum, et generis humani columnam permiserit metu dominante quassari; ut populorum doctoribus et magistris esset exemplum, a Deo sibi non peccandi gratiam minime condonatam, sicut dicit apostolus Paulus, Considerans te, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Cum forte quis fuerit in Ecclesia delicto praeventus, non statim abjiciat, condemnet; sed compatiatur ac lugeat, consoletur et revocet, commodet jacenti affectum, porrigat manum, erigat lapsum, spem ei divinae clementiae repromittens, sub qua etiam servire exemplo tantorum comprobat magistrorum. Haec autem nos, ut supra memoravimus, non justos culpando, sed peccatores ad spem erigendo protulimus; et primo quidem virtutes ejus extulimus, ut et justis formam cautelae, et peccatoribus salutis monstraremus exemplum.
- SERMO LXXX. In Matthaei cap. XXVII, 3-10: de Juda proditore, et de agro in peregrinorum sepulturam comparato ex pretio venditionis Christi.
39.1901|
- 1.
Judas severissimus sui judex. Retinet Sanctitas vestra, fratres, nos vobis hoc jam proxima Dominica praedicasse, quod Judas Iscarioth propria sententia condemnatus, ad Pharisaeos Dominici sanguinis mercedem reportarit, et actus poenitentia refuderit venditionis pretium; sed conscientiae suae non resolverit scelus. Denique post redditum pretium, laqueo se suspendit; ut qui se multaverat pecunia, multaret et vita. Intelligens enim quantum admiserit scelus, non suffecit ei sacrilegii carere mercede, nisi careret et salute. Dignum enim se morte judicat, quod Christum vitam omnium tradidisset. Severissimus igitur Judas sui judex, vel in ulciscendo confitetur, quem negaverat in tradendo. Restituit ergo pecuniam Pharisaeis; sed nec Pharisaei eam libenter accipiunt: dicunt enim illicitum sibi esse in suis eam habere thesauris. Vide igitur quanta vis dominicae sit pecuniae, quam inde Judas rejicit, hinc Pharisaei in loculos non recludunt. Justi enim sanguinis pretium pertimescit iniquitas possidere.
- 2.
Providentia Dei in usu pretii Christi. Ager figuli, mundus. Consilium tamen ineunt Pharisaei, ut ex ea ager figuli comparetur, in quo peregrinorum corpora collocentur. Quod quidem providentia Dei factum puto; ut pretium Salvatoris non peccatoribus sumptum praebeat, sed peregrinis requiem subministret; non sacrilegis sit ad luxum, sed defunctis sit ad sepulcrum: ut jam exinde Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et mortuos pretiosa possessione suscipiat. Pretio ergo Dominici sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in Scripturis, quod totius generis humani salus redempta sit sanguine Salvatoris, sicut ait apostolus Petrus: Hoc scientes, quia non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Jesu Christi (I Petr. I, 18, 19). Igitur si pretium vitae nostrae sanguis est Domini, vide ergo quia illa non tam redempta sit agri terrena fragilitas, quam totius mundi incolumitas sempiterna. Ait namque evangelista, Non enim venit Christus ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Vide, inquam, ne pecunia illa non tam comparata sit agri parva portio, quam totius mundi copiosa possessio; sicut ait David propheta, Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Ager ergo iste mundus hic totus est, in quo nos dispersi et disseminati Domino fructum boni operis germinamus.
- 3.
Figulus, mundi Dominus. Sed fortasse perquiras a me, si ager mundus est, quisnam sit figulus, qui mundi possit habere dominatum? Nisi fallor, ipse est figulus, qui vascula corporis nostri fecit ex limo, de quo dicit Scriptura, Et fecit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7); ipse est figulus, qui carnium nostrarum coenosum lutum vapore sui spiritus animavit, et materiam fluidam atque terrenam igneo calore decoxit: 39.1902| ipse, inquam, est figulus, qui nos per manus suas formavit ad vitam, per Christum suum reformavit ad gloriam, sicut ait Apostolus, Ad eamdem imaginem reformamur de gloria ad gloriam (II Cor. III, 18): scilicet, ut qui a priore factura propriis vitiis corruimus, in secunda nativitate figuli hujus misericordia reparemur; hoc est, qui per Adae transgressionem in mortem cecidimus, per Salvatoris gratiam denuo resurgamus. Ipse plane est figulus, de quo dicit Apostolus, Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me finxisti sic? et iterum, Numquid non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 20, 21)? Ex eodem enim luto corporis nostri Deus, tamen pro meritis singulorum, alios custodit ad regnum, alios reservat ad poenam.
- 4.
Peregrini, devoti christiani. Iis Christus est sepultura. Istius itaque figuli ager Christi sanguine emptus est peregrinis: peregrinis, inquam, qui erant sine domo, sine patria, et toto orbe exsules jactabantur, requies Christi sanguine providetur; ut quibus non est in mundo possessio, his in Christo sit sepultura. Istos autem peregrinos quos esse dicimus, nisi devotissimos christianos, qui renuntiantes saeculo et nihil possidentes in mundo, in Christi sanguine requiescunt? Christianus enim qui mundum non possidet, hic totum possidet Salvatorem. Ideo autem peregrinis Christi sepultura promittitur; ut qui se a carnalibus vitiis tanquam peregrinum et alienum custodierit, hic Christi requiem mereatur. Sepultura enim Christi quid est aliud, nisi requies christiani? Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus, et tanquam hospites in hac luce versamur, sicut ait Apostolus dicens, Etenim dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Peregrini, inquam, sumus, et nobis Salvatoris sanguinis pretio empta est sepultura. Consepulti enim sumus, sicut ait Apostolus, cum illo per Baptismum in mortem (Rom. VI, 4). Baptismum igitur Christi nobis est sepultura, in quo peccatis morimur, criminibus sepelimur, et veteris hominis conscientia resoluta in alteram nativitatem rediviva infantia reparamur. Baptismum, inquam, Salvatoris nobis est sepultura: quia ibi perdimus quod ante viximus, et ibi denuo accipimus ut vivamus. Magna igitur sepulturae hujus est gratia, in qua nobis et utilis mors infertur, et utilior vita donatur. Magna, inquam, hujus gratia sepulturae, quae et purificat peccatorem, et vivificat morientem; adjuvante ipso, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO LXXXI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 1-9, Cum turba multa esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, etc. . 1. Christi divinitas et humanitas in multis elucet. Eutychetis error refellitur. Altitudinem divinitatis suae et misericordiam humanitatis multis et variis modis in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus ostendit, quemadmodum solet in mysteriis et sacramentis; ut et petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Omnia enim quae in hoc mundo sub fragilitate nostra exhibuit miracula, nobis proficiunt. Non utique sine causa faciebat ea Dominus, vel quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur 39.1903| hominibus. Hoc enim etiam quod hodie de sancto Evangelio lectum est, quaerit intellectorem: et cum fuerit intellectum, spirituale facit gaudium. Et in hac lectione simul consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro disjuncta operatio divinitatis et humanitatis, atque omnimodis detestandus error Eutychetis, qui unam tantum in Christo dogmatizare praesumit operationem. In alterutra enim parte vel qui solum hominem fuisse dixerit, gloriam negabit Conditoris; vel qui solum Deum, negabit misericordiam Redemptoris. Nempe quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia, vel longioris viae deficiat labore, noverimus affectum esse atque compassionem humanae fragilitatis: quod autem de septem panibus et paucis piscibus satiavit quatuor millia hominum, credimus divinae opus esse virtutis.
- 2.
Turbae, Gentes. Cibus quo carebant, Lex Moysi. Attendat ergo Sanctitas vestra, quia hoc nobis propositum est, quod cum vestra charitate tractemus, quid sibi velit hujus rei tantum mysterium, quod eo modo se Deum discipulis demonstrasse sancta testatur Scriptura, quomodo Evangelium narrat. Ait enim Evangelista in hodierna lectione: Cum multa turba esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis: Misereor turbae huic. Sed requiramus quod ait superius, In illis diebus cum turba multa esset. Superius enim accesserunt Judaei ad Salvatorem, accusantes discipulos ejus, eo quod non lotis manibus manducarent. Quos Dominus redarguit, quia quae de corde mala procedunt, ea potius hominem coinquinarent. Et relictis illis, venit in finibus Gentium, ubi mulier Chananaea, quae est mater gentilium, pro filia sua, id est, Ecclesia, Dominum deprecatur: quae tamdiu postulavit, donec acciperet quod petebat. Post haec iterum curavit mutum et surdum (Marc. VII). Ergo in his diebus cum multitudo populi concurrisset, nec haberent quod manducarent: turbas enim hic omnes gentis significare creaturas intelligimus, pro quibus ipse Dominus misericordia commovetur, quod non haberent quod manducareut: hic spiritualiter debemus intelligere; quod ideo non habebant quod manducarent: quia Gentes Legem non habebant, id est, quinque libros Moysi, non Prophetas, non praedicationem sancti Joannis; quia Gentes non per Legem, sed per fidem venerunt ad Redemptorem. Ideo triduo perseverant, hoc est, in nativitate, in passione, in resurrectione Domini; sive in Patre, et in Filio, et in Spiritu sancto. Perseverare enim, permanere est in confessione, sicut ipse Dominus ait: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Dicit ergo Dominus, Non habent quod manducent: quia Legem non habent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via; ut qui per fidem Christi crediderunt, per fidem Christi salvarentur. Quidam autem ex his de longe venerunt. Longe enim erant Gentes a Deo, errando per idola. Et modo omnis qui peccat, longe est a Deo.
- 3.
Increduli Apostoli, donec revelentur mysteria.--Dicunt discipuli ejus: Unde istos quis poterit saturare panibus in solitudine? Adhuc Apostolos tenebat incredulitas, donec mysteria revelarentur: nec recordabantur quod fecerat de quinque panibus et duobus piscibus. Et interrogavit eos Jesus quot panes haberent. Qui dixerunt, Septem. Et praecepit turbae, ut discumberent super terram. Et accipiens panes gratias egit, et dedit discipulis suis ut apponerent. Et pisces similiter benedixit, et posuit ante illos. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia, extra mulieres et infantes. Et virtutes quidem Domini manifestissime credimus esse factas in praesenti: sed quid lateat in mysterio, ipsius gratia donante requiramus.
- 4.
Duplicis panum multiplicationis collatio. Prima gudaeos, altera Gentes exhibet. In superiori enim lectione de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit: hic septem panibus saturavit 39.1904| quatuor millia hominum. Ibi discipuli suggerunt Domino, dicentes, Locus desertus est, et hora praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas (Marc. VI, 31-44): hic penitus tacent discipuli; sed ipse Dominus pro eis sollicitus est. Videamus quare tacent. Quia necdum missi fuerant praedicare Gentibus, sed potius ad oves perditas domus Israel. Prior ergo illa parabola pertinet ad Judaeos; ista vero ad Gentes. Ibi quinque panes fuerant, hoc est, quinque libri Moysi: hic vero septem panes, qui sunt septiformis Spiritus dona, sicut ait sanctus Isaias propheta, Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2 et 3). Ibi duodecim cophini pleni Spiritu sancto: hic septem ecclesiae, sive septem candelabra aurea. Ibi duo pisces, qui sunt duo Testamenta, sive unus liber omnium Prophetarum, vel sancti Joannis praedicatio: hic indefinitus numerus ponitur, quae sunt dona gratiarum, sicut ait Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii prophetia, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: omnia vero haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 8-11). Ibi super fenum recumbunt; et hic super terram. Utrimque una conversatio, una gratia, una virtus, una deitas. Ibi super fenum discumbunt, hoc est, mortificata opera carnis; quia, Omnis caro fenum, ait propheta (Isai. XL, 6): hic super terram discumbunt, id est, opera terrena conculcant. Ibi quinque millia refecti, qui numerus pertinet ad Judaeos; nam post ascensionem Domini, loquente sancto Petro, quinque millia sunt baptizati (Act. IV, 4): hic autem quatuor millia, hoc est de tota terra omnes Gentes a quatuor cardinibus coeli, de septiformi sancti Spiritus gratia esse repletas in vitam aeternam.
- 5.
Adhortatio. Et ideo, dilectissimi, nos qui non per Legem, sed per fidem credimus in Domino nostro Jesu Christo; qui non ex operibus, sed ipsa gratia sumus redempti; qui non ex quinque panibus, id est, ex quinque libris Moysi, sed ex septiformi gratia Spiritus sancti sumus repleti, sicut beatus Isaias prophetaverat, dicens, Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit illum spiritus timoris Domini: in hac ergo septiformi Spiritus sancti gratia maneamus, in qua vocati sumus, repleti dono Spiritus sancti, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in unit a te ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXXXII. De verbis Evangelii Lucae, cap. III, 12-14, Venerunt autem et Publicani ad Joannem, etc..
- NUM. 1. Conditio nulla excusat peccatorem. Stipendia. Militia christiani prima. Nonnulli fratres, qui aut militiae cingulo detinentur, aut in actu sunt publico constituti, cum peccant graviter, hac solent a peccatis suis prima se voce excusare, quod militant; et ne bene aliquando faciant, occupatos se malis actibus conqueruntur: perinde quasi militia hominum, non voluntas in culpa sit; ita quod ipsi gerunt, officiis suis adscribunt. Non enim militare, delictum est; sed propter praedam militare, peccatum est. Nec rempublicam gerere, criminosum est; sed ideo agere rempublicam, ut rem familiarem potius augeas, videtur esse damnabile. Propterea enim providentia quadam militantibus sunt stipendia constituta; ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Illud autem quale est quod cum ob errorem aliquem a senioribus arguuntur, et imputatur alicui de illis cur ebrius fuerit, 39.1905| cur res alienas pervaserit, caedem cur turbulentus admiserit; statim respondeat, Quid habebam facere, homo saecularis et miles? Numquid monachum sum professus, aut clericum? Quasi omnis qui clericus non est aut monachus, possit ei licere quod non licet. Cunctis igitur officiis, sacris in Litteris, praescribitur norma vivendi, omnis ad bene vivendum provocatur sexus, aetas et dignitas. Igitur nemo se excuset publicis actibus, nemo de occupatione militiae conqueratur. Apud omnem christianum prima honestatis debet esse militia.
- 2.
Vectigalia justa. Praedones publici. Nam ut id quod dicimus, auctoritate evangelica comprobemus, videamus lectionem, quae paulo ante decursa est: ait enim Evangelium, Venerunt autem et Publicani ad Joannem, ut baptizarentur ab eo; et dixerunt ad eum: Magister, quid faciemus? At ille dixit: Nihil amplius exigatis, quam quod constitutum est vobis. Honesta plane Publicanorum interrogatio, ac sancti Prophetae justa responsio. Illi enim sollicite interrogant, ne aut ignorantes plus exigendo peccatum incidant, aut cessantes publicam decipiant functionem: hic autem moderate praecipit, ut et iniquitas locum non habeat, et constitutum habeat vectigal effectum. Non enim dixit, Nihil exigatis; sed, nihil amplius exigatis. Unde intelligimus quod apud Deum non tam exactio, quam exactio iniqua damnetur: dicit enim ipse Dominus, Reddite quae Dei sunt, Deo; et quae Caesaris, Caesari (Matth. XXII, 21). Igitur quod Caesar praecipit, ferendum est; quod Imperator indicit, tolerandum est: sed fit intolerabile, dum illud praeda exactionis accumulat. Hoc autem quale est, quod iidem ipsi qui hujus modi necessitates procurant, peccatis suis peccata congeminant: hoc est, quod fraudes suas ac rapinas commodum vocant, cum ipsa praeda inferatur incommodum? Illud autem addunt sceleribus suis, ut quos indefensos viderint, ipsos potius persequantur; et putant se necessitates decepisse publicas, nisi domos deceperint orphanorum: ita quorum pater ante biduum forsitan fuerit amicus, collega, vel frater, interveniente morte, ejusdem liberi habeantur tanquam ignoti, viles et miseri. Vidua autem si qua fuerit, aut sic injuriis exagitatur ut nubat; aut si voluerit in castitatis permanere proposito, dando munera in facultate vix permanet. Cum his ergo fraudibus repleverint sacculos suos, videas illos laetos et accuratos ad ecclesiam properare, et Deo gratias agere, quasi ab ipso illis haec pecunia conferatur; illud quoque peccantes, quod rapinarum suarum Deum volunt esse participem.
- 3.
Militantium nomen ad plures extenditur. Dicit enim sanctum Evangelium, Interrogaverunt illum et milites, Quid faciemus et nos? Ait illis Joannes: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis; sed contenti estote stipendiis vestris. Hic jam cognoscere se debet omnis homo qui militat. Non enim tantum de his militantibus Scriptura loquitur, qui armata militia detinentur; sed quisque militiae suae cingulo utitur, dignitatis suae miles adscribitur: atque ideo haec sententia potest dici, verbi gratia, militibus, protectoribus, cunctisque rectoribus. Quicumque stipendia sibi publice decreta consequitur, si amplius quaerit, tanquam calumniator et concussor, Joannis sententia condemnatur. Usque adeo autem hoc inolevit malum, ut jam quasi ex consuetudine vendantur leges, corrumpantur jura, sententia ipsa venalis sit, et nulla jam causa possit esse sine causa.
- 4.
Clerici, milites. Cingulus eorum. Stipendium. Clericus non clericus. Haec autem divina sententia quae ad milites loquitur, potest etiam ad clericos retorqueri: quia etiamsi non militare videamur saeculo; tamen Deo et Domino militamus, sicut ait Apostolus, Nemo militans Deo, obligat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4): videmur, inquam, non militare remissis ac fluentibus tunicis: sed habemus militiae nostrae cingulum, quo castimoniae interiora constringimus; de quo cingulo dominus ait ad Apostolos suos, Sint lumbi 39.1906| vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Milites igitur Christi sumus, et stipendium ab ipso donativumque percepimus, sicut dicit beatus Apostolus, Qui dedit nobis pignus Spiritus: hoc est qui Spiritus sancti nos remuneratione ditavit. Si quis ergo Christianorum hoc donativo contentus forte non fuerit, et quaerit amplius, incipit hoc ipso carere quod meruit. Quod specialiter contingit haereticis Arianis: dum enim nescio quid amplius quaerunt, invenientes erroris spiritum, gratiam sancti Spiritus perdiderunt. Nam et catholicus clericus hac sententia retinetur. Si enim non contentus stipendiis fuerit, quae de altario, Domino jubente, consequitur; sed exercet mercimonia, intercessiones vendit, viduarum munera libenter amplectitur: hic negotiator magis potest videri, quam clericus. Nec dicere possumus, Nemo nos invasores arguit, violentiae nullus accusat: quasi non interdum majorem praedam a viduis blandimenta eliciant, quam tormenta. Nec interest apud Deum utrum vi an circumventione quis res alienas occupet, dummodo quoquo pacto teneat alienum.
- SERMO LXXXIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Venit mulier quae erat in civitate peccatrix.
- 1.
Poenitentia omnibus agenda est. A quibus praecipue jejunandum. Jam dies jejunii, fratres charissimi, dies obsecrationis, et, ut manifestius dicam, poenitentiae nobis tempus advenit. Omnes debemus agere poenitentiam; quia omnes erravimus. Nam si Scripturae testimonio nec unius diei infans mundus est (Job XIV, 5, sec. LXX); quis se immunem audebit profiteri, poenitentiae remedia refutare, quae etiam sanctis intelligit profuisse? Dies jejunii, dies reconciliationis sunt. Nam per escam in Adae peccatum incidimus; et per jejunium Deo reconciliati sumus in Christo, sicut Apostolus ait: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Exigit a nobis Deus jejunium; ut gulae laqueus, quo Adam strangulatus fuerat, dissolvatur: et non solum nos a cibis vult abstinere, verum et a vitiis et malitiis. Denique per prophetam clamat Dominus dicens, Desinite a malis vestris, discite bonum facere (Isai. I, 16 et 17). Quid enim prodest abstinere a carnibus, et carnalia opera non deponere, dicente Domino Jesu, Non coinquinat hominem quod intrat in ore, sed quod exit de ore (Matth. XV, 11)? Hinc enim Deus jejunia Judaeorum reprobavit; quia ab escis, non a peccatis abstinendum esse dixerunt. Unde et increpat eos dicens, In diebus enim jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes debitores vestros repetitis (Isai. LVIII, 3). Absit hoc a populo Christiano, qui jejunii tempore nihil aliud novit, nisi misericordiam, qua ipse servatus est. Et ideo quia jejunii tempus instat, accedamus ad mensam Domini, et reficiamur convivio Christi; ut quemadmodum Elias, in virtute illius escae longa possimus jejunia tolerare.
- 2.
Mulier peccatrix, Ecclesia. Audistis in Evangelio quod recumbente Domino in domo Pharisaei, Venit mulier quae erat in civitate peccatrix, deferens secum alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes ejus lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et unguento ungebat. Non mediocre sit hoc mysterium. Cernimus quod in domo Pharisaei, hoc 39.1907| est, in Synagoga Dominus recumbebat; non requiescebat. Quemadmodum autem in Synagoga requiescere poterat, in qua humilem et quietum, super quem requiesceret, invenire non poterat? Ecce mulier peccatrix. Quae est ista mulier, nisi Ecclesia ex Gentibus, quae peccatrix erat, quamdiu non advenerat remissio peccatorum? At ubi venit Dominus, accessit ad Baptismum; et facta est sine macula, sine ruga. Agnum etenim immaculatum sequendo deposuit omnes maculas peccatorum. Accessit peccatrix secus pedes Christi. Peccator ad pedes accedit; justus ad caput: peccator lacrymis lavat pedes Domini; justus autem omne corpus ejus pretioso perfundit unguento. Sed ignarus mysterii Pharisaeus dicebat intra se, Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum. Male iste incredulus aestimabat Dominum a se debere peccatores expellere: qui enim venerat non vocare justos, sed peccatores, quomodo poterat peccatorum consortia declinare? Non coinquinatur a peccatoribus, qui tactu corporis sui peccatores emundat. Fons aeternus non potest sordidari, sed inundatione sua abluit universos.
- 3.
Os, manus, scapulae, et pedes Christi. Ideo conversus ad mulierem dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Propter quod tibi dico, remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ingressus Dominus domum Pharisaei, aquam pedibus suis non quaesivit; quia eos peccatorum lacrymis reservabat: osculum Pharisaei non desideravit; quia dignius peccatorum osculum judicabat: imo caput suum et unguento noluit perungi, ne impinguaretur oleo peccatoris. Omnes enim in Christo unum corpus sumus, sed diversa membra, alia infirmiora, alia fortiora (Rom. XII, 4 et 5). Os ejus erat beatus apostolus Paulus, qui dicebat, An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Manus ejus sunt Apostoli venerabiles, per quas multas sanitates et innumera operatus est mirabilia. Scapulae ejus sunt martyres sancti, in quibus est a diversis persecutoribus flagellatus; denique per prophetam ait, Posui scapulas meas in flagella (Isai. L, 6, juxta LXX). Si enim superiora ejus membra sunt sancti, pedes Domini quos alios nisi peccatores possumus aestimare, quos Ecclesia sancta suis lacrymis delinit, et pretioso misericordiae fovet unguento? Noli hos spernere peccatores, quia pedes Christi sunt; sed require eos diligentius, require in carcere, require in custodiis, require pauperem et egenum; et cum inveneris, misericordiae his oleum praebe, mitte in pedes Christi unguentum: ut et de te dicatur, Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum: cui enim minus dimittitur, minus diligit. Et ideo, fratres, plus diligamus; quia plus dimissum est nobis, et plura praestemus, a Domino misericordiam consecuturi: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXXXIV. De verbis Evangelii Lucae, cap. XI, 1-4, Domine, doce nos orare, etc., cum expositione Orationis dominicae .
- 1.
Deus Christi specialis Pater, noster in communi. Coelum, ubi abest culpa. Apostoli sancti dicebant ad Dominum Jesum, Domine, doce nos orare, sicut Joannes docuit discipulos suos. Tunc ait Dominus orationem, Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne patiaris nos 39.1908| induci in tentationem, quam ferre non possumus: sed libera nos a malo. Vides quam brevis oratio, et omnium plena virtutum? Primus sermo, quantae gratiae? O homo, faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos in terram dirigebas; et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt: ex malo servo, factus es bonus filius: ideo praesume non de operatione tua, sed de Christi gratia; Gratia enim salvati estis (Ephes. II, 8), Apostolus ait. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis, non est superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, ad Patrem qui per Filium te redemit, et dic, Pater noster. Bona praesumptio, sed moderata. Patrem dicis, quia filius; sed noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater: quia illum solum genuit, nos creavit. Dic ergo et tu per gratiam, Pater noster, ut filius esse merearis; Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse commenda. Pater noster, qui es in coelis. Quid est, in coelis? Audi Scripturam dicentem, Excelsus super omnes coelos Dominus (Psal. CXII, 4). Et ubique habes quod super coelos coelorum Dominus sit: quasi non in coelis et Angeli, quasi non in coelis et Dominationes; sed in coelis illis, de quibus dictum est, Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Coelum est ibi, ubi culpa cessavit. Coelum est ibi, ubi flagitia non sunt. Coelum est ibi, ubi nullum mortis est vulnus.
- 2.
Regnum Dei gratia.--Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen sanctum tuum in nobis. Quid est, sanctificetur? Quasi optemus, ut sanctificetur ille qui ait, Estote sancti, quia et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2): quasi aliquid ei ex nostra precatione sanctificationis accedat? Non: sed sanctificetur in nobis, ut ad nos possit ejus sanctificatio pervenire. Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen sanctum tuum in nobis. Adveniat regnum tuum. Quasi non sempiternum sit Dei regnum. Ipse Dominus dicit, Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 37); et tu dicis, Pater, veniat regnum tuum: quasi non venerit? Sed tunc venit regnum Dei, quando estis gratiam ejus consecuti: ipse enim ait, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sanguine Christi pacificata sunt omnia, vel in coelo, vel in terra (Coloss. I, 20); sanctificatum est coelum, dejectus est diabolus. Ibi versatur, ubi et homo quem ille decepit. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra: hoc est, sit pax in terra, quemadmodum in coelo.
- 3.
Consecratio corporis Christi. Graecis communio rara. Quotidiana suadetur.--Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Memini sermonis mei, cum de Sacramentis tractarem: dixi vobis, quod ante verba Christi, quod offertur, panis dicatur; ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur. Quare ergo in Oratione dominica, quae postea sequitur, ait, Panem nostrum? Panem quidem dixit, sed ἐπιούσιον dixit, hoc est, supersubstantialem. Non iste panis qui vadit in corpus, sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Ideo ergo graece ἐπιούσιον dicitur: latinus autem hunc panem quotidianum dixit: quia Graeci dicunt advenientem diem. Ergo quod latinus dixit et graecus, utrumque utile videtur: graecus utrumque uno sermone significavit; latinus quotidianum dixit. Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consueverunt? Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit: sic 39.1909| vive, ut quotidie merearis accipere. Qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere. Quomodo sanctus Job quotidie pro filiis offerebat sacrificium, ne forte aliquid vel in corde vel in sermone peccassent. Ergo tu audis, quod quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini significetur, et remissio peccatorum, et panem istum vitae nostrae quotidianum non assumis? Qui vulnus habet, medicinam requirit. Vulnus est, quia sub peccato sumus: medicina est coeleste et venerabile Sacramentum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidie si accipis, quotidie tibi hodie est. Tibi hodie est Christus, tibi quotidie resurgit. Quomodo? Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Hodie est, quando Christus resurgit. Heri et hodie ipse est (Hebr. XIII, 8), Paulus apostolus ait. Sed et alibi dicit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Nox hesterna praecessit, dies hodiernus appropinquavit.
- 4.
Aliis dimittendum, ut nobis dimittat Deus. Qui se Deo commitit in tentationibus, diabolum non timet. Sequitur, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitum quid est, nisi peccatum? Ergo si non accepisses alieni fenoris pecuniam, non egeres: et ideo peccatum tibi imputatur. Habuisti pecuniam, cum qua dives nascereris. Dives eras, ad imaginem Dei et similitudinem factus; perdidisti quod habebas, hoc est, humilitatem: dum arrogantiam desideras vindicare, perdidisti pecuniam. Sicut Adam nudus es factus, accepisti a diabolo debitum, quod non erat necessarium: et ideo qui eras liber in Christo, debitor factus es diabolo. Cautionem tuam tenebat inimicus: sed eam Dominus crucifixit, et suo cruore delevit; abstulit debitum tuum, reddidit libertatem. Bene ergo ait, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vide quid dicas. Quomodo ego dimitto, sic et tu dimitte mihi. Si dimiseris, bene convenit, ut dimittatur tibi: si non dimittis, quomodo eum convenis? Et ne patiaris nos induci in tentationem quam ferre non possumus: sed libera nos a malo. Vide quid dicat, quam ferre non possumus. Non dicit, Non inducas nos in tentationem; sed quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre possit humana conditio, et unusquisque ut a malo, hoc est, ab inimico, et a peccato liberetur. Potens est autem Dominus qui abstulit peccatum vestrum, et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum diaboli adversantis insidias; ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit, diabolum non timet: si enim Deus pro nobis, quis contra nos (Id. VIII, 31)? Ipsi ergo laus et gloria a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO LXXXV. De verbis Evangelii Lucae, cap. XI, Quis vestrum habebit amicum, etc. deque Joannis cap. XVI, Usque modo nihil petistis, etc..
- 1.
Orandi Dei incitamenta. Pius et dives Deus. Facilis accessus. Angeli prompti ad nuntiandum Domino quis januam pulsaverit. Oratio sit instans et perseverans. Suavis Dominus et mitis, fratres charissimi, habet januam pietatis, nec repellit inde pulsantes, sed culpat potius negligentes. Neque enim aliquid petitur quod non habeat, ut cum non dederit, erubescat. Dives est et pius, affluens et benignus; dat et non improperat: imo tunc thesauri domus ejus tristitiam patiuntur, quando desunt delectabilia fastidia petitionum. 39.1910| Ipse Dominus dicit, Usque modo nihil petistis; Petite, et accipietis, pulsate, et aperietur vobis. Ego sum ostium et janua. Quare trepidat pulsando manus vestra, et dormitat in mendicitate conscientia vestra? Ego sum janua vitae, non horresco sordidum pulsatorem, non pauperem repudio petitorem: tantum nemo suam negligat paupertatem. Pulsate, et aperietur. Stant Angeli ad januam; ut introducant, non ut repellant; ut suggerant, non ut terreant. Nulla est pompa in janua mea. Ego sum janua, qui sustinui crucis ignominiam. Quare timeant petentes egentiam, cum nulli aliquando denegavit misericordiam? Quis speravit in Domino, et confusus est? Si pulsant qui desiderant castitatem, dat eis continuo gratiam et sanctitatem, et dicit eis, Nolite ambulare polluti, nolite incedere maculosi. Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit. XIX, 2). Si accedat pupillus parva manu pulsare januam paternam, nuntiant eum Angeli Domino: Pupillus pulsat, defensionis pietatem exspectat, responde illi, Domine: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. X, 14, secundum Hebraeos). Respondet illi qui dives est, misericordia plenus, qui miseris pater est: Ego sum judex viduarum, et pater orphanorum. Nemo laedat quos ego suscipio, nemo exspoliet quos ego defendo. Et qui accesserint ad ipsam januam, quamvis dividant vocem disparis precis, tamen ab unius divitis patrisfamilias domo omnes accipiunt pietatem. Hoc amat janua Salvatoris, ut pulsatoribus semper abundet opportunis, importunis. Propterea ipse Dominus videns januam suam a petitorum voce, a pulsantium clamore silere, invitat omnes ad orationem, omnibus paratus tribuere pietatem. Petite; et si non acceperitis, adhuc petite, et perseverate pulsare. Nolite deficere; quia non necat Deus fame animam justi. Qui tamen voluerit esse dulciter humilis et benignus, securus tanquam in tutissimo portu consistit.
- 2.
Trinitatis mysterium. Opponit ergo parabolam cujusdam hominis, cujus hospes improvisus advenit, et hospes hospitem excepit: passus est verecundiam, abiit continuo ad domum divitis magnam; non sine sacramento tres petit panes; quia unus hospes erat gratia pietatis, sed substantia Trinitatis. Nonne unus hospes erat in tribus, qui venit ad patrem Abraham? Hospes et amicus, pransor et mansor; et omnia illi in trinitate sunt exhibita humanitatis obsequia, quia Trinitatis gloria refulget. Trimum attulit vitulum pater, tres mensuras similaginis conspersit futura mater, paritura filium pro quo pater mactaret agnum, et ipsa corpus Christi in trinitate jam fecerat sacramentum. Ita et iste amicus, veniente hospite; pergit ad domum divitis, et trium panum allegat necessitatem: pulsat, et nullus respondet de janitoribus, quia omnes tenuerat somnus; non Angeli, non Archangeli, non Prophetae, non ministri. Et ille pulsat, quamvis nemo respondeat.
- 3.
Pulsandum quandoque ad importunitatem, ut aperiat Paterfamilias. Quandoque Paterfamilias ad importunitatem pulsantis respondit illi de interioribus sacris, de throno quietis: Quid pulsas sine tempore, qui piger fuisti cum tempore? Dies fuit, et in lumine non ambulasti; nox supervenit, et pulsare coepisti. Excusat tempus quod improbus quaerit affectus: jam pueri quiescunt, et non est dignum ut propter te injuriam patiantur: antequam venires, diutius vigilaverunt: modo pro tempore quieverunt, non est qui possit tibi dare responsum. Et ille: Domine, a te peto, ad te pulso, imo te pulso: tu es janua, tu surge, da mihi misericordiam, qui non es dedignatus de luto limi formare viscera mea. Ministerio non indiges, quia omnia potes. Sed si pueri tui dormiunt, tu non dormis, qui custodis Israel. Gratis peto, sub gratia mendico, non sub Lege praesumo. Sed si Lex et Prophetae usque ad Joannem; sed tua gratia non habet finem. Quo devenerunt pueri tui, Prophetae tui, et ego novi: sed tu, Domine, qui es initium et finis, primus et novissimus (Apoc. XXII, 13), noli ad me taediare novissima 39.1911| hora noctis petentem, qui nocte media captivam duxisti captivitatem. Quid faciet Paterfamilias tanti perseveratoris voce constrictus? Non excitat prophetam, non immittit angelum, non archangelum: ipse surget, et dabit illi quantum desiderat. Bene pertinax ille petitor et nocturnus mendicator ad hospitem proprium repedavit, dives factus refecit; nec hospes ab hospite irrefectus discessit.
- 4.
Hospes in nocte, gratia in ignorantia. Hospes de coelo, bona cogitatio. Christus. Quis est iste hospes, rogo vos, fratres, qui in nocte venit, et imparatum hospitem invenit: imo ideo nocte venit hospes in perpetua et deficiente paupertate? In nocte venit hospes, gratia in summa ignorantia, in magna egentia: immittit tristitiam, quando dicit nocturnus petitor, In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5): et iterum, Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20), quoniam proximus est. Ideo hospes supervenit improvisus subito, cum quispiam taedio afficitur pressurarum. Supervenit illi orandi desiderium, flendi arripiens votum. Illa hora hospes venit gratia: ut compungat conscientiam, ne in sua moriatur egentia: sed eat et petat ad divitem, non suis meritis, sed meritis hospitis venientis, et accipiat tres panes: ut in Patre et Filio et sancto Spiritu possit et ipse pascere caeteros indigentes. Quidquid boni cogitaverit homo subito corde percussus, sciat quia hospes ille venit de coelo. Et bene venit, qui nocte venit: in tribulatione subvenit, non ingerens taedium, sed affectum. Et quia Dominus Christus ad discipulos suos clausis ostiis in tribulatione venit, non speratus, sed optatus, salutavit in pace, et hospes hospites suos refecit in pace (Joan. XX, 19): nonne est iste hospes qui dicit, Ecce sto et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo et coenabo cum illo, ego et Pater meus (Apoc. III, 20)? Quam bona domus, ubi Pater et Filius ingreditur hospes amicus, qui et Spiritus sanctus! Ipse ibi exhibet in domo pauperis, in hospitio puritatis diversa pulmentaria; propter coenam Dominicam. Quae sunt ista pulmentaria? Gaudium, longanimitas, continentia, fides, castitas. Tantummodo non pigeat hospitem suscipere Dominum: ipse secum portat dulcedines deliciarum, ut pascat ibi laetantes exercitus Angelorum. Cum illo hospite pax est et jucunditas: qui venit ad hospitem suum, non torquere, sed pascere; non exspoliare, sed vestire; non percutere, sed sanare. Ipsum hospitem semper apertis cordis nostris januis suscipiamus, et nunquam nobis dominetur tyrannus inimicus, et in omnibus, Christo donante, ejus mandata servemus.
- SERMO LXXXVI. De verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 16-21, Hominis cujusdam divitis uberes attulit possessio fructus, etc. .
- 1.
Avari caecitas.--Hominis cujusdam divitis uberes attulit possessio fructus, et cogitavit apud se, dicens: Quid faciam, quoniam non habeo quo colligam fructus meos? Et dixit: Hoc faciam; destruam apothecas meas et horrea, et majora aedificabo: ut illuc congregem fructus meos; et dicam animae meae, Habes multa bona reposita, gaude et jucundare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte exposcitur a te anima tua: ea quae congregasti, cujus erunt? O caecitas avari, fratres dilectissimi! Una nox ei superabat, et de multorum annorum vita satagebat. Gaudebat, quia multum sibi nascendum videbat; et non noverat quia nihil secum tollebat, sed hic omnia dimittebat. Nox ei vitam fugabat; et de crastino cogitabat. Quod in aliis exspectabat, 39.1912| in se non sperabat. Utique viderat et ille morientes, viderat possidentes; viderat neminem secum tollere terram. Quanti sunt et modo qui sic dicunt: Tantum habeo, tantum facio, tantum valeo! Quibus respondendum est, Stulte, hac nocte anima tua aufertur a te: quae congregasti, cujus erunt? Laetatur dives stultus, nocte moriturus. Quantumcumque cupiditas radices suas ubique distendat, quantumcumque rapiat, necesse est in una hora totum dimittat.
- 2.
Avarus filios non amat. Filiorum cura Deo committenda. Sed dicturus es: Habeo filios quibus laborem, habeo quibus prospiciam, habeo quibus curam maximam geram. Quam curam geris filiorum, ut eos obruas lacrymis miserorum? Non est hoc filios amare, sed potius jugulare. Nescis quia arbor in fruge dignoscitur? Nescis quia quod in radice celatur, in ramis declaratur; et quod latet in foliis, enitescit in pomo? Nolo te talem patrem sentiant liberi tui: nolo sic provideas, ut magis invideas. O quanti pauperes nascuntur, et postmodum divites efficiuntur! quanti quibus magna haereditas dimittitur, et postmodum ad penuriam rediguntur! Si ergo Dei est pauperem facere, Dei est ditare; cur providus filiorum existis? Cur rapis, quae post te si forte maneant nescis; et tibi perpetuam poenam nutris, et filiis tuis dolorem dimittis? Dicit enim sapientissimus ille Salomon, Qui congregat aliena, relinquit filiis dolorem (Eccli. XIV, 15). Et rursum dicitur in Psalmis, Verumtamen in imagine Dei perambulat homo, vane conturbatur. Thesaurizat, et nescit cui congregat ea (Psal. XXXVIII, 7). Quid thesaurizas, avare, quod nescis? Quid auri argentique pondere delectaris, et condis? Quid imaginem regis sculptam servas in solidis; et imaginem Conditoris in hominibus detestaris.
- 3.
Decimae eleemosynae largiendae. Excusatio ab eleemosyna propter filios.--Redde, dictum est, Caesari, quae sunt Caesaris; et Deo, quae sunt Dei (Matth. XXII, 21). Majores nostri ideo copiis omnibus abundabant, quia Deo decimas dabant, et Caesari censum reddebant. Modo autem quia discessit devotio Dei, accessit indictio fisci. Noluimus partiri cum Domino decimas; modo autem totum tollitur. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus: hoc magis datur, quod pauperibus non erogatur. Noli, inquit Salomon, parcere thesauris tuis (Eccli. XXIX, 13). Tribuendae sunt eleemosynae pro modo et quantitate, sicut scriptum est, Prout habueris, fili, fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex ipso exiguo communica esurienti (Tob. IV, 8 et 9). Absconde eleemosynam in corde pauperis: et haec pro te exorabit ad Dominum (Eccli. XXIX, 15). Sed dixisti, Habeo quibus dimittam. Pone quia habebunt filii tui quod dimittis; tu nihil habebis, quia nihil ante te misisti: de filiis curam gessisti; tibi autem prodesse noluisti. Ecce post te peregrini transeunt et isti; sine causa cucurristi, cum Apostolus dicat, Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7); quia Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Audis, Sursum corda; et curas dicere, Habemus ad Dominum. Si aliquid illuc misisti, habes quod ibi quaeras: si nihil misisti sursum, non habes quod ibi quaeras. In terra ubi posuisti, ibi quaere: quia scriptum est, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21).
- 4.
Fenus licitum. Debitores non nimium urgendi. Et Deus tibi audi quid dicat. Quid? Vis fenerare, minus dare et plus accipere? Ecce mihi da, dicit Dominus: ego accipio minus, et dabo plus. Quando quaeris unde crescat pecunia, hominem quaeris, qui quando accipit, gaudet; quando reddit, plangit: ut accipiat, precatur; ne reddat, calumniatur. Da quidem homini, et noli avertere faciem tuam ab eo qui mutuo 39.1913| petit; sed accipe quantum dedisti: nam et beneficium perdidisti, et si hoc ipsum quod daturus es, exigatur. Forte ad manum non habet unde reddat: pertulisti petentem, exspecta non habentem. Noli clamare et dicere, Numquid fenus quaero? Tantum peto, quantum dedi; hoc recipiam. Non es mentitus, verum dicis, non es fenerator; et vis cui dedisti, quaerat feneratorem, ut tibi reddat. Sed si propterea fenus non exigis, ne te feneratorem judicet Deus, premis, suffocas, exigis: si tantum exigis, quantum dedisti; suffocando tamen et in angustiis retinendo, beneficium non praestitisti, sed majores angustias intulisti. Sed forte dicis, Habet unde reddere possit: habet possessionem; vendat: habet domum; vendat: habet familiam; vendat. Frater tuus quando a te petiit, ideo te petiit ne venderet; propterea non faciat, quia subvenisti, ne fieret. Hoc vult Deus, hoc jubet Deus. Sed si avarus es, modo audi quid ipse Dominus in Evangelio dicat, Stulte, hac nocte expostulatur anima tua a te: ea quae praeparasti, cujus erunt? Sic est omnis qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
- SERMO LXXXVII. De verbis Evangelii Lucae, cap. XIII, 18, 19, Cui simile est regnum Dei, etc..
- 1.
Sinapis granum virtute magnum. Fides christiana specie parva, sed magna virtute. Dicit Dominus in Evangelio: Cui simile est regnum Dei? et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum; et crevit, et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus. Movet fortasse sensus vestros, quare regnum Dei tam praeclarum atque magnificum grano sinapis exiguo comparetur, et spei nostrae in se tam grande solatium, rei vilissimae simile esse dicatur: praesertim cum alibi idem Dominus discipulis suis dicat, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere et jactare in mare; et fiet (Matth. XVII, 19). Igitur si fides tanta est, quae potest ab ipsis sedibus, montium fundamenta transferre, necessario et granum sinapis magnum est, ad cujus similitudinem fidem habere compellimur. Magnum autem dixerimus, non specie, sed virtute; et non fidei, qualitate oleris, comparandum, sed vigore acrimoniae coaequandum. Nam si diligenter intendamus, invenimus recte a Domino hanc similitudinem comparatam. Sicut enim granum sinapis prima fronte speciei suae est parvum, vile, despectum, non saporem praestans, non odorem circumferens, non indicans suavitatem; at ubi teri coeperit, statim odorem suum fundit, acrimoniam exhibet, cibum flammei saporis exhalat, et tanto fervoris calore succenditur, ut mirum sit in tam frivolis tantum ignem fuisse conclusum: cujus etiam seminis cibum homines, hiemis praecipue tempore, magna pro suavitate percipiunt; quatenus repellant frigora, humores egerant, viscerum interna calefaciant; saepe etiam ex hoc capiti adhibent medicinam, ut si quid invalidum, si quid aegrotum fuerit, sinapis igne curetur: ita ergo et fides christiana prima fronte videtur esse parva, vilis et tenuis, non potentiam suam ostendens, non superbiam praeferens, non gratiam subministrans; at ubi diversis tentationibus teri coeperit, statim vigorem suum prodit, acrimoniam indicat, calorem dominicae credulitatis aspirat, et tanto divini ignis ardore jactatur, ut et ipsa ferveat, et participantem sibi ardere compellat. Sicut in sancto Evangelio duo ex discipulis dixerunt, dum cum ipsis post passionem suam 39.1914| Dominus loqueretur, Nonne cor nostrum erat ardens in nobis in via, dum aperiret nobis Dominus Jesus Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ergo granum sinapis membrorum viscera calefacit; fidei autem vigor cordium peccata comburit. Et illud quidem asperum algorem frigoris removet; haec autem delictorum diabolicum frigus expellit. Sinapis, inquam, granum iniquos humores decoquit corporum; fides autem libidinum fluenta consumit. Et per illud medicina capiti procuratur; per fidem autem spirituale caput nostrum, quod est Christus Dominus, saepius refovetur. Sed et fidei juxta comparationem sinapis sancto odore perfruimur, sicut ait Apostolus beatus, Quoniam Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15).
- 2.
Laurentius, granum sinapis. Igitur sanctum martyrem Laurentium grano sinapis possumus comparare, qui diversis attritus passionibus, per totum orbem gratia meruit sui fragrare martyrii. Qui enim antea constitutus in corpore, erat humilis, ignotus et vilis; posteaquam vexatus, laceratus, exustus est, universis per totum mundum ecclesiis odorem suae nobilitatis infudit. Recte igitur huic comparatio copulatur: siquidem granum sinapis cum teritur, accenditur; Laurentius cum patitur, inflammatur: illud fervorem attritione sua movet; hic ignem plurima vexatione suspirat. Sinapis, inquam, in vasculo calido decoquitur; Laurentius in craticula flammarum igne torretur. Ardebat itaque extrinsecus beatus Laurentius martyr tyranni saevientis incendiis; sed major illum intrinsecus Christi amoris flamma torrebat. Et quamvis rex improbus ligna subjiceret, incendia majora supponeret; tamen sanctus Laurentius has flammas fidei calore non sentit: et dum Christi praecepta cogitat, frigidum est illi omne quod patitur. Nec enim potest in visceribus ignium tormenta sentire, qui sensibus paradisi refrigeria possidebat. Jaceat licet ante pedes tyranni exusta caro, corpus exanime; nihil tamen detrimenti patitur in terris, cujus animus demoratur in coelis. Extenditur ergo super flammarum ignotos globos, et saepius versatur in latera; sed quanto plus poenarum patitur, tanto amplius Christum Dominum pertimescit. Novo admirationis genere alius illum torquet, et alii saevientis tormenta proficiunt. Devotiorem Laurentium Salvatori supplicia atrociora fecerunt.
- SERMO LXXXVIII. Rursum de verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 18, 19, Cui simile est regnum, etc..
- 1.
Fides christiana, regnum Dei. Vigoris illius symbolum, sinapi.--Cui simile est regnum coelorum? et cui simile aestimabo illud, ait Dominus: Simile est grano sinapis, et caetera. Multa perstrinximus, quibus probaremus regnum Dei grano sinapis non immerito comparari, et distantiam in sola esse aestimatione verborum, non in collatione virtutum: siquidem christiana fides, quae regnum Dei est, eumdem vigorem obtinet, quem sinapis natura depromit. Nam sicut cum sinapis succum sumimus, vultu contristamur, fronte contrahimur, ad lacrymas permovemur, et ipsam salubritatem corporis nostri cum quodam fletu austeritatis accipimus; illinc enim amaritudo nos exasperat, acrimonia penetrat, hinc calor ignei saporis accendit; et toto perturbati corpore tunc magis 39.1915| sani efficimur, cum amplius deploramus: ita et cum fidei christianae mandata percipimus, contristamur animo, affligimur corpore, ad lacrymas permovemur, et ipsam salutem nostram cum quodam fletu ac moerore consequimur. Inde enim jejunia nos exasperant, illinc peccatorum conscientia macerat; hinc patrimonii jactura perturbat: et toto contristati habitu magis salutem consequimur, si amplius defleamus, secundum quod ait Dominus, Vos plorabitis et flebitis; saeculum autem gaudebit (Joan. XVI, 20). Sicut autem cum sinapi caput forte curandum est, jubemur abrasos capillos demere, impedimenta cutis universa deponere, ut nudo corpori perfectius medicina perveniat: ita et cum anima per fidem curanda est, praecipimur a nobis substantiam auferre saeculi, impedimenta auri argentique deponere, ut et nudae et soli animae congruentius spiritualis medicina conveniat. Quisquis enim rebus mundi et divitiis saeculi obvolutus est, huic fidei medicina non proderit. Ergo quod succus sinapis in corpore, hoc fides christiana operatur in anima.
- 2.
Christus humilis, granum sinapis. Gloriosus fit arbor: rami illius, sancti. Sed quoniam in eadem dominica sententia scriptum est, Quod acceptum homo misit in hortum suum; et crevit, et facta est arbor, et volucres requieverunt in ramis ejus; diligentius requiramus quis iste sit, cui haec cuncta conveniant. Diximus superius sanctis martyribus, qui diversis attriti sunt passionibus, naturam sinapis posse congruere. Sed quoniam dicit Scriptura, Et crevit, et facta est arbor, et volucres requieverunt in ramis ejus: arbitror hoc ipsi Christo Domino rectius comparari, qui nascendo in homine humiliatus ut granum est; ascendendo ad coelum exaltatus ut arbor est. Granum plane Christus est, dum patitur; arbor est, cum resurgit. Granum, inquam, est, cum famem esuriens sustinet; arbor est, cum quinque millia virorum quinque panibus saturat: ibi sterilitatem humana conditione patitur, hic satietatem propria divinitate largitur. Granum autem dixerim Dominum, cum caeditur, contemnitur, increpatur: arborem autem, cum caecos illuminat, mortuos resuscitat, peccata condonat. Ramos autem hujus arboris si requiras, invenies quia ramus est Petrus, ramus est Paulus, ramus est beatus Laurentius, cujus hodie natalitia celebramus; rami sunt omnes Apostoli vel martyres; ad quos si quis se fortiter tenere voluerit, fluctibus saeculi minime submergetur: quin potius sub umbra illorum latitans, gehennae non patietur ardorem, securus et de diabolicae tempestatis procella, et de judicii exurentis incendio; ipso adjuvante qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, etc.
- SERMO LXXXIX. De verbis Evangelii Lucae, cap. XVII, 21, Regnum Dei intra vos est: et de verbis Apostoli ad Rom., cap. XIV, 17, Regnum Dei non est esca, etc.
- 1.
Exordium. Audivimus cum Evangelium legeretur, dicente Domino, Regnum Dei intra vos est. Et quia sciebat quod non omnes poterant intelligere quod dicebat; cum dixisset, Regnum Dei intra vos est, quasi ab aliquo interrogaretur, subdidit dicens, Regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium. Rogo ergo vos, fratres charissimi, consideremus conscientias nostras; videamus, si regnum intra arcellas animae nostrae repositum habemus. Si est ibi justitia, si pax, si gaudium, securi sumus; quia regnum Dei intra nos esse cognoscimus. Sed quae est ista justitia, quae pax, quod gaudium, diligenter attendite.
- 2.
Justitia perfecta. Justitia ergo vera et perfecta, ipsa est quae non facit aliis quod sibi non vult. Sed dicit aliquis: Quis potest omnibus hominibus bene 39.1916| facere? Potest tamen omnibus hominibus bene velle: quod cum feceris, dicit tibi evangelista, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Potest dicere aliquis, Facultatem non habeo: numquid potest dicere, Bonam voluntatem habere non possum? Ipsa est ergo vera justitia, quae omnibus hominibus quod sibi vult optat; hoc quod sibi vult, illis evenire desiderat. Ipsa est vera justitia, quae pro amore Dei, non solum amicos, sed etiam ipsos diligit inimicos. Sed istam veram justitiam, fratres, tunc aliis bene impendimus, si et nos habere desideramus. Nam quomodo quisquam aliis largitur, quod in se ipso habere non cognoscitur? Sed forte aliquis interrogat, quomodo in nobis justitiam servare debemus.
- 3.
Justitia a jure dicendo inter duas partes adversas. Jus animae, et jus carnis. Justus in alios esse nequit, qui non est in se. Attendite, fratres, justitia videtur mihi quod inde nomen accepit, quia intra duas partes adversas et contrarias sibi juste judicare consuevit. Eia, fratres, agnoscamus et in nobis duo quaedam esse contraria. Nam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Habemus ergo et interiorem hominem, et exteriorem: habemus carnem et animam; hoc est, habemus dominam et ancillam. Si ergo vis ut tibi credam, quod possis juste causam alterius judicare, in te ipso volo primum agnoscere. Esto justus judex in te ipso: tribue animae quod dignum est; reserva carni quod opus est: tribue dominae quod illi sufficiat in aeternum; et hoc tantum reserva ancillae, unde vivere possit in mundo. Nam si domina humiliatur, et ancilla erigitur; si dominae aut parum aut nihil reponitur in coelo, et totum ancillae reservatur in mundo; ecce jam in nobismetipsis justi non esse cognoscimur. Et quomodo causa alterius directo ordine a nobis auditur, quando in nobis et in nostra causa nihil justitiae reservatur? Hoc solum scio, fratres, quod nunquam alterius causam juste judicare poterit, qui inter animam et carnem suam justitiam tenere noluerit. In anima enim et in mente ad imaginem Dei facti sumus; secundum carnem vero de limo terrae formati sumus. Qui ergo plus amat carnem quam animam suam, imaginem Dei vult deponere deorsum, et terram erigere sursum: et qui in se ipso tam injustus est; si causam alterius audierit, sine dubio justitiam non tenebit. Et ideo qui justitiam tenere desiderat, a se ipso incipiat; et in se prius justitiam teneat, et inter carnem et animam suam justus judex esse consuescat. Carni victum et vestitum simplicem et mediocrem reservet in mundo; et quod est melius, animam per eleemosynas ponat in coelo. Nam si aliter fecerit, et se non emendaverit, si in hoc perseverare voluerit, quomodo judicat in hoc saeculo, sic judicandus est in futuro. Et hoc quidem de vera justitia breviter dictum sit.
- 4.
Pax vera. Multis displicet Deus. Pax perfecta est, si cum Deo. Pax enim quae sit vera, debetis agnoscere. Non est enim illa vera pax, quam sibi invicem videntur praestare raptores et ebriosi, maledici et superbi. Ista non est dicenda pax, quae de radice charitatis non consurgit. Qui ergo pacem veram desiderat, primum cum Deo pacem habere contendat. Sed dicit aliquis: Quis est qui pacem cum Deo habere non velit? Ille utique qui sic non vivit, quomodo Deus praecepit esse vivendum. Quis est hic qui pacem cum Deo non habeat? Cui displicet Deus. Sed dicit aliquis: Et quis ita insanus est, ut illi displiceat Deus? Si te ipsum discutio, forte te ipsum invenio, cui displicet Deus. Dic mihi, rogo te, nunquam murmurasti contra abundantiam pluviarum? nunquam ariditatem questus es siccitatum? nunquam murmurasti 39.1917| contra felicitatem malorum hominum? nunquam iratus es contra violentiam ventorum? et ut quod est amplius dicam, nunquam blasphemasti, quando vinearum fructus amplius non collegisti? et si in omnibus istis te contra Deum agnoscis et intelligis non murmurasse, scito te pacem veram cum Deo habere in omnibus quae tibi acciderint: clama quod ille beatissimus Job cum conscientia secura clamabat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Nam si quando bene tibi est, laudas Dominum, et quando tibi male est, murmuras contra Dominum; non habes pacem cum Deo, nec potes dicere cum Psalmista, Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII, 2). Quis est qui benedicit Dominum in omni tempore? Quem non felicitas corrumpit, nec adversitas terret. Prima ergo et vera pax est, ut cum Deo pacifici simus. Cum hoc factum fuerit, etiam in nobis ipsis pacem habere poterimus. Nam qui cum Deo pacem habere noluerit, in se ipso pacem habere non poterit. Sit ergo pacifica cum Deo anima nostra, ut animae nostrae sit subdita caro nostra; nam si te non regit superior, cruciat te et affligit inferior. Inclinet sub jugo Dei cervicem suam anima tua; ut et sub jugo animae tuae collum suum subjiciat caro tua. Tunc erit pax vera atque perfecta, quando non solum cum aliis, sed etiam nobiscum pacifici sumus. Sed quia adhuc in praelio sumus, et contra diabolum pugnamus, ne de victoria desperemus, si cum Deo pacifici sumus. Et si Deo conjuncti sumus, quomodo potest fieri, ut diabolum timeamus? Talem imperatorem tecum habes; et diabolum times? Sub tali rege militas; et de victoria dubitas? Adversatur quidem quotidie diabolus; sed praesto est Christus. Ille vult premere, iste levare; ille vult occidere, iste vivificare: sed securi estote, fratres; plus valet ad erigendum Christus, quam ad deprimendum diabolus. Si ergo, sicut supra diximus, justitiam et pacem toto corde servemus, tunc etiam verum gaudium habere poterimus. 5. Gaudium verum, regnum coelorum: et hoc Christus. Justitiae atque pacis fructus est. Quod est verum gaudium, fratres, nisi regnum coelorum? Quod regnum coelorum, nisi Christus Dominus noster? Nam quod verum gaudium Christus sit, in Evangelio legimus. Sic enim angeli ad pastores dixerunt: Ecce evangelizamus vobis gaudium magnum. Attendite, fratres, et videte quia verum gaudium non est, nisi Christus Dominus noster. Sic enim Angeli suo testimonio firmaverunt. Cum enim dixissent, Evangelizamus vobis gaudium magnum quod erit omni populo; statim subjecerunt, Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc. II, 10, 11). Scio, fratres, quod verum gaudium omnes homines habere volunt: sed ipse se circumvenit, qui non vult agrum colere, et vult de fructu gaudere; ipse se decipit, qui non vult arborem plantare, et vult poma colligere. Verum gaudium non possidetur, nisi pax et justitia teneatur. Prima est enim et quasi radix justitia; secunda, pax; tertia, gaudium: de justitia nascitur pax, de pace gaudium generatur. Justitia et pax quasi bona opera esse videntur; gaudium vero fructus esse bonorum operum intelligitur. Nunc ergo faciendo justitiam et pacem tenendo, quasi in bono opere parvo tempore laboramus: sed postea de fructu bonorum operum sine fine gaudebimus. Audi Apostolum de Christo dicentem, Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Gaudium vero quod ipse sit Christus, jam antea diximus: et Dominus Jesus Christus in Evangelio, cum suis discipulis loqueretur, ita eos exhortatus est, dicens: Iterum, inquit, videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Quid est, Gaudium vestrum 39.1918| nemo tollet a vobis; nisi, me ipsum Dominum nemo tollet a vobis? Attendite conscientias vestras, fratres charissimi: si est in vobis justitia, id est, si omnibus hominibus hoc vultis et desideratis et optatis, quod vobis ipsis; si est in vobis pax quae non solum ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos; scitote quia regnum coelorum, hoc est, Christus Dominus, manet in vobis. Qui vero ad conscientiam suam recurrens, non ibi invenerit justitiam, sed avaritiam; non pacem, sed discordiam: non gaudium de spe vitae aeternae, sed carnalem laetitiam de amore luxuriae: agnoscat et intelligat, quia non in illo regnat rex Legis Christus, sed crudelis tyrannus. Modo, fratres, dum adhuc vivimus in hoc corpore, possumus nos cum Dei adjutorio emendare atque corrigere. Si vero nos multis criminibus involutos ultimus dies invenerit, corrigendi tempus non erit. Erit enim tunc sicut omnibus sanctis aeternum gaudium, ita peccatoribus sine fine supplicium; sed illis hoc erit, qui se per poenitentiam emendare noluerunt. Tunc dicturus est Christus ad sinistram positis, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum: ad dexteram vero positis, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34). Ad quam beatitudinem nos Dominus sub sua protectione perducat; cui est honor et gloria et imperium cum Patre et sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XC. De verbis Evangelii Joannis, cap. II, 1-10, Die tertia nuptiae fiebant, etc..
1. Quid significent nuptiae istae: quid sex hydriae: quid ternae metretae. Illud, fratres charissimi, quod die tertia nuptias factas, et aquam in vinum conversam fuisse, modo cum Evangelium legeretur, audistis, videamus. Quae sunt illae nuptiae? Hic acquisitio et reparatio nostra votis et festis nuptialibus demonstratur; sicut alio loco, cum choro et symphonia reditus filii junioris excipitur. Sex autem hydriae sunt sex mundi hujus aetates, per quas justi figuram et typum Domini praetulerunt, capiunt vero metretas binas vel ternas: quia fidem intra se continent Trinitatis. Sed videamus quid dicit sermo divinus; ipsa sacra Evangelii retractemus oracula.
- 2.
Mysterium reparationis humanae. Christus Ecclesiae arrhas dedit et dotem. In Cana Galilaeae aquas in vinum convertit, et latentem sub homine divinorum operum virtutem detexit. Die, inquit tertia nuptiae fiebant. Quae sunt istae nuptiae, nisi gaudia salutis humanae? Quare die tertia? Sive quia nobis mysterium Trinitatis ostendit, sive quia die tertia resurrexit. Itaque tanquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras, Ecclesiae ex Gentibus congregandae, suscepta incarnatione, jungendus. Cui quidem Ecclesiae, quae utique sumus nos, et arrhas et dotem dedit. Arrhas dedit, quando nobis est ex Lege promissus; dotem dedit, quando pro nobis est immolatus: et alio modo potest accipi, ut arrhas, praesentem gratiam; dotem intelligamus vitam aeternam. Videamus quid agat in Cana Galilaeae: hic jam prodeant nobis Domini stupenda miracula.
- 3.
Regenerationis symbolum. Statuuntur hydriae capientes metretas binas vel ternas; metretas a metro, id est, mensura: implentur hydriae; mutantur subito 39.1919| aquae; homines postmodum mutati: et dum in melius reformantur, velut Baptismatis vim loquuntur, quodam modo in illis similitudo regenerationis exprimitur: et dum aliud ex alio efficiuntur, dum in speciem gratiorem inferior creatura transfertur; mysterium secundae nativitatis aperitur. Nihil in ipsis aquis de sua quantitate minuitur; et dum in se maneant, a se omnino nobili commutatione degenerant. Pereunt substantiae suae, et acquiruntur alienae: fortior tenui materiae apponitur sapor, et occulta fluentis levibus virtus infunditur, et aquarum natura inebriatur; sic novo more Creatoris sui potentiam confitentur. Quis potest ista convertere, nisi qui potuit et creare?
- 4.
Vinum, Scripturae sacrae. Aquae vinum, gratia succedens Legi.--Deficiente ergo vino, dixit ad Jesum mater ejus: Vinum non habent. Jam primo loco requiramus, quid sit vinum, quod defecisse dicitur, et quod sit aliud vinum, quod mirabiliter praeparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat, dicens: Omnis homo primum bonum vinum ponit; et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu vero servasti bonum vinum usque nunc. Vinum multis locis accipimus divina praecepta, et Scripturas sanctas, meracissimum vigorem coelestis sapientiae continentes, quibus ad timorem Dei incalescant sensus, et inebrientur affectus; secundum illud quod de Sapientia scriptum est, Paravit mensam suam, miscuit vinum suum in cratera (Prov. IX, 2). Scripturarum divinarum virtus, si quando alicujus interiora impleverit, dicere poterit cum propheta, Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5): et, Poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Operante ergo Christo in Cana Galilaeae, vinum defecit, et vinum fit; id est, umbra removetur, et veritas praesentatur: recedit Lex, gratia succedit; carnalia spiritualibus commutantur; in novum Testamentum observatio vetusta transfunditur, sicut beatus Apostolus dicit, Vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia (II Cor. V, 17). Quomodo autem hydriae illae impletae aqua, nihil minuuntur ab eo quod erant; et tamen incipiunt esse quod non erant: ita Lex non perit per adventum Christi absoluta, sed proficit. Vino ergo deficiente, vinum aliud ministratur. Bonum quidem est vetus Testamentum; sed sine spirituali intellectu vanescit in littera: novum vero odorem vitae reddit in gratia. 5. Miraculum maximum, conversio peccatoris. Cum haec ita sint, architriclinum ipsum praepositum in domo sponsi videamus, quem sentire possumus. Et quem alium nisi beatum Paulum intelligere debemus, qui post Legis litteram, acceptum Novi Testamenti mysterium suavissimum vel odore vel gustu, spiritualium sensuum fragrantia repletus et inebriatus exclamat et laudat, Tu servasti bonum vinum usque adhuc. Videamus tamen quemadmodum vinum ipsum laudat: Nec oculus, inquit, vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ecce vera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operatur, quando de pessimis bonos facit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi amicos Dei. Quae potest majora exercere miracula, quam quando hominem vermem et putredinem dignatur in statum angelicum promovere, de terrenis in coelestibus collocare, et in gratiam suae adoptionis assumere? 6. Munera Deo grata. Quid ergo retribuemus Domino, pro omnibus quae retribuit nobis? aut quando reddere poterimus quod nec cogitare sufficimus? Nec tamen desperandum est, quod nihil repensare possumus; quia tanta est pietas Domini nostri, ut apud eum voluntas perfecta faciendi reputetur pro opere facti. Omnia enim implevit, qui quod potuit fecit. Quid ergo retribuemus Domino, nisi ut humiliter corpore humiliato, et corde contrito dicamus, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13)? Ille enim holocaustomata diligit, qui et cor contritum et humiliatum non despicit. Non a nobis requirit quod 39.1920| nos implere non posse cognoscit. Et ideo qui eleemosynas largiores erogare non possunt, vel parum aliquid secundum vires suas cum bona voluntate dispensent. Qui virginitatis gloriam non praevalent obtinere, cum propriis uxoribus castitatem studeant, Deo auxiliante, servare; justitiam diligant, charitatem teneant, patientiam colant, ebrietatem velut inferni foveam fugiant, omnes homines perfecto animo diligant: pro bonis orent, ut a sancto opere non recedant; pro malis supplicent, ut cito se ad meliora convertant. Haec enim et his similia, fratres charissimi, nec nimium dura, nec importabilia esse probantur: ubi sola bona voluntas fuerit, impossibile nihil erit. Non enim nos Deus ad comparandam vitam aeternam, aut in Orientem, aut in Occidentem per itinera laboriosa transmittit; ad nos ipsos nos dirigit, quod in nobis per suam gratiam contulit, hoc requirit: sic enim in Evangelio ipse dixit, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21.) Et ideo sit in nobis vera charitas, et bona voluntas; ut illud Evangelium in nobis impleatur, Pax hominibus bonae voluntatis (Id. II, 14.) Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XCI. Rursum in Joannis cap. II, 1-10, de sex hydriis aquae mutatae in vinum in nuptiis Cana Galilaeae.
- 1.
Hydriae sex, sex mundi aetates. Sex hominum aetates. Hydriae istae mysteriis Christi plenae. Sicut jam aliquando charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, sex illae hydriae, quas modo Evangelica lectio memoravit, et quarum aqua in vinum mutata est, sex aetates mundi istius figurabant. Et ut soletis audire, una aetas impleta est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; etiam sicut evangelista commemorat; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quinta, a transmigratione Babyloniae usque ad Joannem Baptistam; a Joanne Baptista et ab adventu Domini Salvatoris sexta aetas agitur (Matth. I.) Quae res etiam in humanae vitae cursu evidenter agnoscitur. Primus enim gradus est, quasi prima aetas, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, juventus; quinta, senectus; sexta est illa permatura, quae etiam decrepita dicitur. Non ergo tibi mirum videatur, quando audis mundum istum sex aetatibus consummari; cum hoc videas etiam hominum aetatibus adimpleri. In istis sex aetatibus mundi, quasi in sex hydriis prophetia non defuit. Plenae ergo erant istae hydriae mysteriis Veteris Testamenti: sed quando in illis Christus non intelligebatur, non ex ipsis vinum, sed aqua bibebatur.
- 2.
Christus in Adam. Prima ergo hydria impleta est temporibus Adam, quando Dominus emisit soporem in eo, et tulit unam de costis ejus, et fabricatus est eam in mulierem (Gen. II, 21, 22). Quid enim aliud tunc significavit, nisi passionem Domini Salvatoris? Dormit Adam, et de latere ejus tollitur costa, fabricatur Eva: inclinato capite dormivit in cruce Christus, et de latere ejus formatur Ecclesia. Cum enim percussus est in latere, exivit sanguis et aqua (Joan. XIX, 30, 34); sanguis redemptionis, et aqua Baptismatis. Quasi revera, fratres, non potuit Deus inde facere Evam, unde fecerat et Adam. Sed jam tunc in illo vetere Adam, de cujus costa fabricata est Eva, novus Adam significabatur, de cujus latere formanda erat Ecclesia. Sed
- 3.
In Noe. Secunda hydria impleta est in Noe, cujus temporibus ita per mysterium arcae vel diluvii genus humanum salvatur (Gen. VI, et seq.), quomodo per 39.1921| crucis vel Baptismi sacramentum in adventu Domini Salvatoris de aeterna morte totus mundus eripitur.
- 4.
In Abraham. Tertia hydria impleta est in Abraham, cui Dominus jussit ut ad similitudinem Domini Salvatoris filium suum offerret in holocaustum (Gen. XXII, 1-19). Nam quomodo beatus Isaac ad locum holocausti lignum ipse portavit; ita et verus Isaac ad locum passionis ipse sibi crucis patibulum bajulavit (Joan. XIX, 17).
- 5.
David in multis Christum figuravit. Quarta hydria impleta est in David, qui et in humilitate, et in mansuetudine, et in multis tribulationibus Christum Dominum figuravit. Inter reliqua quae per eum Dominus loqui dignatus est, etiam hoc clamavit: Surge, Domine, judicare terram. Cui dicitur, Surge, nisi ei qui obdormivit? Surge, inquit, Domine, judicare terram. Dormisti judicatus a terra; surge, ut judices terram: ut in te impleatur, quod Scriptura praedixit, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus (Psal. LXXXI, 8). 6. Prophetia de Christo in Daniele. Quinta hydria impleta est temporibus Danielis, qui se dixit vidisse praecisum lapidem de monte sine manibus, et crevisse ipsum lapidem, et implesse universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Videte, fratres, quia mons ille, unde lapis praecisus est, implevit omnem terram. Mons ille significat regnum Judaeorum; de quo monte praecisus est lapis, id est, natus est Christus: quod autem ait, Sine manibus, hoc intelligitur, quia sine opere nuptiali; in manibus enim opera intelliguntur. Mons ergo ille, hoc est, regnum Judaeorum, non implevit terram; quia antequam veniret Christus, notus erat tantum in Judaea Deus. Postquam vero Christus venit, ita gratia sua universum implevit mundum, ut in omnem terram exiret sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 7. De vocatione Gentium in Joanne. Lapides, Gentes. Lex Christum non intelligentibus, aqua; secus, vinum. Sexta hydria impleta est per beatum Joannem Baptistam. Ipse enim cum vidisset ad baptismum suum venire Judaeos, dixit ad eos: Progenies viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite fructus dignos poenitentiae. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9). Quos enim intelligi voluit lapides, ex quibus suscitari possent filii Abrahae; quos utique, nisi omnes Gentes? Et quare omnes Gentes lapides erant? Quomodo lapides non erant, qui lapides colebant? Sed dicit aliquis, Etsi aliqui lapides colebant, numquid ideo lapides sunt? Audi Scripturam dicentem: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Istae ergo sex aetates mundi, velut sex hydriae, impletae sunt a ministris, id est, a Patriarchis et Prophetis. Veniens ergo Christus, non illam aquam jactavit, et aliam misit; sed illam ipse in vinum convertit. Quare hoc? Quia non venerat Legem solvere, sed adimplere. Non repulit Vetus Testamentum, et sic condidit Novum: sed illud quod in littera Legis aquam sapiebat, dum spiritualiter intelligi fecit, aquam in vinum convertit. 8. Discipuli post Christi mortem infideles. Denique in tantum ante adventum Christi Vetus Testamentum aqua erat, ita ut qui eum legebant, et Christum non intelligebant, ab ipso Domino Christo stulti appellarentur. Nam post passionem Domini nostri iter agentibus duobus discipulis, et ad castellum nomine Emmaus ire volentibus, junxit se illis Dominus et Salvator, et dixit ad eos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? At illi inter reliqua dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone. O beati discipuli! ita in vobis infirmata est fides, ut prophetam dicatis Dominum Prophetarum? Numquid taliter audistis beatum Petrum apostolum confiteri? Non recolitis quid Domino interroganti responderit Petrus? Tu, inquit, es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Ille Filium Dei vivi confessus est; et vos creditis fuisse prophetam? 39.1922| Licet et hoc nomen conveniat Domino Salvatori, secundum quod Moyses ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus vester, tanquam me ipsum audietis. Erit autem omnis anima quae non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 18, 19); tamen quando hoc discipuli illi dicebant, verum Deum esse Christum omnimodis non credebant. Denique videte quid dixerunt: Nos, inquit, sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. O discipuli, sperabatis; jam desperastis? Latro dicit in cruce, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum: et vos dicitis; Nos autem sperabamus. Ecce vos non credebatis vel resurrecturum; et latro credidit etiam regnaturum. Cum ergo in discipulis ita refrigerasset fides, ut talia loquerentur, respondit Dominus: O stulti et tardi corde ad credendum (Luc. XXIV, 13-25). Quare stulti erant? Quia adhuc aquam bibebant: adhuc Christus aquam spiritualiter in vinum converti non fecerat. 9. Metretae binae vel ternae, Trinitatis mysterium et praecepta charitatis.--Capientes singulae metretas binas vel ternas. Non enim dixit, Aliae capiebant binas, aliae ternas; sed de omnibus dixit, quia capiebant singulae metretas binas vel ternas. Et quia secundum litteram hoc intelligi non potest, videamus quid spiritualiter in illis sentire possimus. Jam enim supra diximus, quod aqua illa quae erat in hydriis, prophetia vel Vetus Testamentum possit intelligi: quare ergo metretas binas vel ternas? Sine dubio propter mysterium Trinitatis. Quare etiam vel binas? Propter duo praecepta dilectionis. In Lege enim et Prophetis non solum mysterium Trinitatis agnoscitur, sed etiam duo praecepta charitatis assidue praedicantur. Videamus tamen si et in Evangelio possimus invenire metretas binas vel ternas. Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan. X, 30); ecce habes binas. Da vel ternas. Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); ecce habes ternas. 10. Qualiter fervor animi fovendus. Unde, fratres dilectissimi, quia hoc quod fecit in Apostolis Christus, etiam in nobis implere dignatus est; ut qui per infidelitatem tepidi eramus et frigidi, per fidem ferventes esse mereamur in opere Dei, cum ipsius adjutorio, quantum possumus, laboremus, ut usque in finem bonorum operum perseverantiam tenere mereamur; et ita in lectionibus sanctarum Scripturarum nos exercere jugiter studeamus, ut cum Propheta dicere possimus, Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5); et iterum, Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Sicut enim per amorem Dei aqua nostra in vinum conversa est; ita e contrario timere debemus, ne amando mundum, et ejus concupiscentias diligendo, vinum nostrum convertatur in aquam. Et ideo quantum possumus, bonis operibus insistentes, Dei misericordiam deprecemur; ut in nobis opera vel beneficia sua ipse pro sua pietate custodiat: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XCII. Item in Joannis cap. II, 1-10, de nuptiis in Cana Galilaeae.
1. Cur Christus ad nuptias venit. Cur ait, Nondum venit hora mea. Domini et Salvatoris nostri virtus, fratres charissimi, praesente lectione evidenter ostenditur, cum mirabilia ejus non obscuritate verborum, sed eloquii puritate narrantur. Denique Evangelista ita mysterii interna custodit, ut rem gestam fido sermone designet: sic enim ait, Vocatus est Dominus Jesus ad nuptias, et mater sua. Nec dedignatus est conversationem hominum, qui usum carnis exceperat; nec saecularia instituta contempsit, qui ad haec 39.1923| venerat corrigenda. Interfuit nuptiis, ut concordiae jura firmaret: interfuit nuptiis, et comessationes non renuit nuptiarum; ut psalmos et tympana ad Dei Patris gloriam praedicandam concitaret, ut Pater honoraretur in Filio, et a Patre Filius nosceretur. Erat, inquit, mater ejus ibi. Quam libenter Maria ad has nuptias venit, in quibus Dei mirabilia comprobat. Vinum divina suggestione suggeritur defecisse. Numquid latere Deum poterat, quid in ea domo, in qua erat, gereretur? Sed non ignorans rerum Deus respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Hac responsione interim debemus advertere, quod de nuptiali vino pars aliqua adhuc forte resederat: ideo nondum erat Domini plena hora virtutum; ne miscere magis elementa, quam mutare videretur. Sed ait, Nondum venit hora mea; ut ita sint Dei mirabilia manifesta, ut nec argumento valeat inimicus, nec perfidia Judaeus insimulet.
- 2.
Nihil animus fallitur, qui Deum fideliter confitetur. Et dicit Maria ministris: Quaecumque dixerit vobis, facite. Quam bene mater Domini credulitatem suadet ministris, ut non desint vina prandentibus: Quaecumque dixerit, facite. Intelligimus jam esse mysterium, cum Dei mandata se nosse, sollicite mater hortatur. Ait Dominus Jesus ad ministros: Implete hydrias aqua. Et cum implevissent, ait: Haurite nunc, et ferte architriclino. Quod cum princeps architriclinus accepisset, statim intellexit vina illata posterius esse sublimia. Et cum nesciret quod Dominus fecisset, sponso ait: Quid tam sero meliora profers vina, cum haec prima esse debuerant? Vidimus ergo convenire mysterium, et quod Salvator dicit, Nondum venit hora mea: et cum accusat princeps achitriclinus tarditatem sponsi, videamus attentius ordinis hujus, quae Evangelista designat, aperta mysteria. Videamus quae sint nuptiae, qui ministri, qui princeps architriclinus, qui sponsus, quomodo ad nuptias Deus, quomodo Maria; unde ex aqua vinum, quare postea melius, quare Deus in hora differre voluerit. Equidem nulla sunt apud credentium mentes occulta mysteria. Nihil animus fallitur, qui Deum fideliter confitetur. Nam qui scit Salvatoris adventum vitae nostrae esse remedium, facile virtutis ejus misericordiam pura veritate cognoscit.
- 3.
Ecclesia Christum ad nuptias vocat. Ab eo optat vinum. Quid Christum detinebat. Vocatur Salvator ad nuptias; hoc est, Ecclesiae voto Spiritus sanctus invocatur. Venit cum discipulis suis, id est in hoc loco, turba sanctorum. Quid dici apertius potest? Mirabilia Dei Maria mater exspectabat, hoc est, virtutem Christi exspectat Ecclesia: appropinquare compellit; ait enim Maria, Ecce vina deficiunt: id est, quare populus jam non invenit remedium? Maria Deum probare festinat; vinum Ecclesia optat excipere; ut fiat ex nuptiali prandio spirituale convivium. Dicit enim, Quid mihi et tibi est, mulier? Numquid mulierem dicit Mariam, quae virgo post partum inventa est? Sed Ecclesiam, quae non solum mulier, sed etiam meretrix nuncupatur, quae errantem populum et per aevum et lubricam aetatem lascivum, tanquam prostitutam suscepit sponsam, et quasi docta mater adornat. Nondum, inquit, venit hora mea: hoc est, passionis tempus superest. Nondum venit hora mea; nondum populus credidit, nondum Judaeus insequitur: adhuc habet diabolus unde laetetur, adhuc triumphi mei palma non proditur, adhuc locum crucis persecuturus ignorat, ac necdum Judas mentitur. Nondum venit hora mea: sunt prius quae purgentur in saeculo; et sic vita proficit in populo.
- 4.
Ecclesia docet parere doctori. Vinum optimum nonnisi exhausto deteriori. Vinum optimum, sanguis Christi. Dicit Maria ministris, Facite quaecumque jusserit; hoc est, obtemperate doctori, ministris mandat 39.1924| Ecclesia. Qui sunt ministri, nisi officia Levitarum, quae Dei mysteriis sunt deputata? Implentur hydriae aqua; hoc est, vacuatae nuptiali vino, id est, potu sordido, fontis puritate supplentur, et benedictione Domini in saporem vini vertuntur; ut ex aqua spiritus potum qui jam prandentibus defecerat, reputaret. Aquam in vinum convertit; humanae fragilitati virtus augetur. Princeps architriclinus vinum melius probat: hoc est, dominici vigoris saporem humana corda senserunt. Nam qui primum vinum melius judicavit, primus et credidit. Quod vinum est, quod optimum judicatur, quod architriclinus princeps queritur sero prolatum, nisi sanguis Dominicae passionis? Hoc est enim quod Deus in hora suspendit, hoc est quod ministri suscipiunt, hoc est quod servat sponsus, hoc est quod princeps architriclinus, qui fidei primus est, veneratur. Advertamus ergo attento corde nos sanctas Scripturas audire debere; ut coelestem doctrinam fida credulitate possimus agnoscere, et ab omni mundi hujus impedimento liberari; ipso adjuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XCIII. De verbis Evangelii Joannis, cap. IV, 5-13, Venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, etc., et de non differendo Baptismo.
1. Christus legitimus haeres Jacob est factus. In lectione Evangelii infirmitatem humani generis suscepisse Dominum Jesum Christum, plenissime nobis sanctus Evangelista monstravit. Siquidem cum dixisset, venisse Dominum in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo; in quo praedio erat fons Jacob; addidit, Jesus, inquit, fatigatus ex itinere sedebat sic supra puteum. Venit Dominus noster Jesus Christus ad praedium quod sanctus Jacob Joseph filio suo dereliquerat: quod praedium non tam Joseph, quam Christo, arbitror derelictum, cujus figuram sanctus Joseph patriarcha portabat, quem vere sol adorat et luna, et omnes stellae benedicunt. Ad hoc praedium ideo venit Dominus, ut Samaritani, qui haereditatem sibi patriarchae Israel vindicare cupiebant, agnoscerent possessorem suum, et converterentur ad Christum, qui legitimus patriarchae haeres est factus.
- 2.
Fatigatur Christus ob infirmitatem nostram. Requiescit in fidelibus.--Jesus, inquit, fatigatus ex itinere sedebat sic supra puteum. Videte diversitatem mysterii. Inter Apostolos exsultabat in spiritu in monte positus; non solum confortabat eos, verum etiam gloriam his propriam demonstrabat: in Samaria constitutus, fatigatus ex itinere sedebat supra puteum. Numquid Dei virtus poterat fatigari? Non utique: sed fatigabatur, quod fidelem populum invenire non poterat. Tunc ergo fatigatur Christus, quando nullam virtutem in suo populo recognoscit. Hodieque fatigat eum inobedientia nostra, fatigat eum infirmitas nostra. Infirmi enim sumus, quando non ea quae fortia sunt atque perpetua, sed temporalia et caduca sectamur. Bene ait, Sedebat supra puteum, non requiescebat; quoniam in Samaritanis non poterat requiescere. Et hora, inquit, erat quasi sexta. Sexta die Deus de limo terrae hominem figuravit; sexta hora venit Samariam visitare: ut qui in eum Samaritani crederent, ipse in his inciperet requiescere; ut verum illud quietis sabbatum celebraret. Sedebat ergo Dominus supra puteum.
- 3.
Christus fons cur supra puteum sedit.--Et venit Samaritana mulier haurire aquam. Magnum mysterium. Venit mulier ad puteum; et fontem quem non speravit, invenit. Dicit ad eam Dominus: Da mihi bibere. Bonus Dominus ultro se offert non quaerenti, ut compleatur illud propheticum, Palam apparui 39.1925| non quaerentibus me, inventus sum ab his qui non interrogaverunt nomen meum (Isai. LXV, 1, sec. LXX). Petit bibere daturus: sedit supra puteum; ut non in altitudine quaeramus aquam, sed de eo fonte qui supra omnes aquas est, salutaria nobis pocula hauriamus. Quis est fons, nisi Dominus noster Jesus Christus, cui dicitur, Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10)? Bonus fons qui nos de hujus vitae refrigeravit incendio, et inundatione sua ariditatem nostri pectoris superavit.
- 4.
Baptismum qui differunt, donum Dei nesciunt. Adventus Christi gratia. Unde et mulieri dicitur, Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Non omnes sciunt donum Dei; quia non omnes desiderant aquam vivam. Si enim desiderarent, nunquam circa se Baptismi sacramenta differrent. Igitur de se pronuntiant, et vitae suae testimonium perdunt, qui ideo volunt tardius baptizari, ut flagitia et scelera multa committant. Noli differre, o homo, remedia salutis tuae: quoniam nescis quando a te anima tua repetatur. Denique Samaritana ignara mysterii, dicebat: Domine, neque hauritorium habes, et puteus est altus. Ante adventum Domini et puteus altus erat, et sine hauritorio aquam sibi unusquisque haurire non poterat. Venit Dominus fons vivus, ut Pharisaeorum corda dilueret, sitim exstingueret, pectora satiaret, non quaerens hauritorium, sed ultro se infundens mentibus singulorum. Et addidit: Omnis qui biberit ex hac aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Unum Baptismum docet, qui post ingressum aeterni fontis et coelestis poculi sacramentum, unumquemque nostrum sitire non patitur. Et ideo nos quibus tanta beneficia nullis praecedentibus meritis praestitit divina misericordia, quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ut tantae pietatis gratia non nobis judicium pariat, sed profectum. Quod ipse praestare dignetur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XCIV. De verbis Evangelii Joannis, cap. V, 20-30, Sicut Pater suscitat mortuos, etc.; necnon cap. VI, 37-40, Omne quod dat mihi Pater, etc..
- 1.
Judicium aliud discretionis, aliud damnationis. Audistis, fratres charissimi, in lectione evangelica Dominum dicentem, Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio. Et majora his demonstrabit ei opera: id est, non solum infirmos curare, sed et mortuos resuscitare. Quod dicit, Neque Pater judicat quemquam, vel secundum divinitatem; quia nemo potest eum intueri nec audire: ut illud, Deum nemo vidit unquam. Sed judicium omne dedit Filio: id est, ut ille qui fuit judicatus secundum carnem, ab illo omnes judicentur. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit; sed transit a morte in vitam. Quod dicit, In judicium non venit, qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, discretionem factam esse inter justos et peccatores a Domino cernitur: ac si dicat, in numero peccatorum, qui ista fecerit, non veniet; sed transit de morte ad vitam: hoc est, de superbia ad humilitatem, de odio ad charitatem, de temporalibus ad aeterna migrabit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Mortui, id est peccatores intelliguntur, qui audierunt Christum, et non crediderunt. Et quod 39.1926| subditur, Vivent qui audierint: ideo recapitulatur, eo quod paulo superius de resurrectione peccatorum dixerat; hic autem de resurrectione mortuorum loquitur. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Sic dedit ergo Pater Filio vitam gignendo, sicut ipse habet. Quod dicit, Dedit ei judicium facere, pro parte carnis quam assumpsit, dedisse Patrem Filio judicium dici cognoscimus; et futurum judicium hic significat: in quo judicio astabit Dominus Jesus Christus, et reddet unicuique secundum opera ejus; quia judicium hoc loco damnationem et poenam peccatorum intelligimus. Nam ubi dicit Psalmista, Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII, 1); judicium discretionis cognoscimus. Nolite mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Non possum ergo ego a memetipso facere quidquam: sicut audio, judico, et judicium meum justum est; quia non quaero gloriam meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Hoc loco apertissime resurrectionem futuram pronuntiat. Et quod dixit, Non possum ego a memetipso facere quidquam: ac si diceret, Ideo a me ipso quidquam facere non possum, quia a memetipso non veni, sed a Patre. Quod dicit, Sicut audio, judico, etc., auditio ista in aeternitate facta esse significatur.
- 2.
Humilis Christo datus, nec potest perire. Resurrectio duplex.--Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Magnum penetrale et dulce secretum, sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum. Nonne illud secretum est, quo intrabit ille cui dicturus est Dominus, Serve bone, merito intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21)? Ego et eum qui venit ad me, inquit, non ejiciam foras. Et qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit: quia non faciet voluntatem suam, sed Dei; et ideo non ejicietur foras. Haec est autem voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Ipse illi datus est qui servat humilitatem, et hunc accipit: qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Haec non est voluntas in conspectu Patris mei, ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus possunt perire, de pusillis nihil periet: quia nisi fueritis de pusillis istis, non intrabitis in regnum coelorum (Id. XVIII, 3). Omne quod dat mihi Pater, non perdam ex eo: sed resuscitabo illud in novissimo die. Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem definiat. Qui venit ad me, modo resurget humilis factus in membris meis: sed resuscitabo eum in novissimo die; id est, secundum carnem. Haec est enim voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me: modo autem, Qui videt Filium et credit in eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem; hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: ut omnis qui videt, et credit in ipsum, habeat vitam aeternam; credendo et transeundo in vitam tanquam prima illa resurrectionem. Et quia non est sola, et resuscitabo eum, inquit, in novissimo die.
- SERMO XCV. De verbis Evangelii Joannis, cap. XI, 1-44, Lazarus amicus noster dormit: sed vado, ut a somno suscitem eum, etc..
39.1927|
- 1.
Divinitas Christi demonstratur in suscitatione Lazari. Apostoli non suscitarunt mortuos virtute sua. Multis quidem signis ac virtutibus Dominus ac Salvator noster Christus Jesus divinitatis suae potentiam declaravit, sed maxime in Lazari morte, ut in praesenti lectione audivit Dilectio vestra; ostendens se esse de quo scriptum erat, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob (Psal. XLV, 8). Quas tamen virtutes Dominus ac Salvator noster duplici genere operatus est; et corporaliter et spiritualiter, id est, visibiliter et invisibiliter, ut per visibile opus invisibilem virtutem ostenderet. Superius caecum a nativitate lumine oculorum illuminavit visibili opere (Joan. IX, 1-7), ut invisibili illa virtute caecitatem Judaeorum cognitionis suae lumine illustraret: in praesenti vero lectione Lazaro mortuo vitam donavit, ut incredula corda Judaeorum de morte peccati suscitaret in vitam. Denique multi Judaeorum propter Lazarum Christo Domino crediderunt. Cognoverunt enim in resurrectione Lazari manifestam Filii Dei potentiam: quia morti potestate propria imperare non est conditionis humanae, sed divinae naturae. Legimus quidem et Apostolos mortuos suscitasse (Act. IX, 40; XX, 9, 12), sed illi ut suscitarent, Dominum oraverunt; suscitaverunt autem non sua virtute, nec sua potestate, sed invocato nomine Christi, qui morti ac vitae dominatur: Filius autem Dei Lazarum virtute propria suscitavit. Denique ut ait Dominus, Lazare, exi foras; statim ille egressus de monumento est: neque mors tenere poterat, quem Vita vocabat. In naribus humor sepulturae erat: Lazarus vivus astabat. Non exspectavit mors iteratam vocem Salvatoris audire; quia virtutem vitae ferre non poterat: sed ad unam vocem Domini mors et corpus Lazari de monumento, et animam dimisit de inferno; et totus Lazarus de monumento vivus processit, qui totus ibi non fuerat. Tardius quis de somno suscitatur, quam Lazarus de morte. Humor corporis adhuc erat in naribus Judaeorum; et Lazarus vivus astabat. Sed jam caput lectionis ipsius videamus.
- 2.
Cur Christus de Lazari morte gaudet et flet. Lacrymarum Christi virtus. Ait ergo Dominus ad discipulos suos, ut audivit in praesenti lectione Dilectio vestra: Amicus, inquit, noster Lazarus dormit; sed vado, ut a somno suscitem eum. Bene dixit Dominus, Amicus noster Lazarus dormit; quia vere de morte velut de somno erat surrecturus. Sed discipuli ignorantes cur hoc Dominus dixisset, aiunt ad illum: Domine, si dormit, sanus erit. Tunc respondens, ait illis manifeste: Lazarus mortuus est; sed gaudeo propter vos, ut credatis, quia non ibi eram. Sed si gaudere se dicit hic Dominus propter discipulos de Lazari morte, quid est quod postea flesse refertur in Lazari morte? Sed advertamus rationem gaudii, et lacrymarum. Gaudebat Dominus propter discipulos; flebat propter Judaeos. Propter discipulos gaudebat; quia per resurrectionem Lazari confirmari habebat fides ipsorum in Christo: propter Judaeorum flebat incredulitatem; quia nec resurgente Lazaro, Christo Domino fuerant credituri. Aut forte idcirco flevit Dominus, ut lacrymis suis mundi peccata deleret. Si Petrus potuit lacrymarum suarum fusione propria peccata abstergere, cur non credimus lacrymis Domini mundi peccata deleta fuisse? Denique post lacrymas Domini multi ex populo Judaeorum crediderunt. Vicit ex parte incredulitatem 39.1928| Judaeorum dominicae pietatis affectus, et discordes mentes eorum mollivit prima fusio lacrymarum. Et idcirco forte utrumque de Domino in praesenti lectione refertur, quod et gavisus sit, et flevit: quia qui seminat in lacrymis, ut scriptum est, in gaudio metet (Psal. CXXV, 5). Lacrymae ergo Domini gaudia mundi sunt: quia idcirco ille lacrymas fudit, ut nos gaudia mereremur. Sed redeamus ad ordinem.
- 3.
Christus absens simul et praesens Lazari morti. Ait ergo ad discipulos suos: Amicus, inquit, noster Lazarus mortuus est: sed gaudeo propter vos, ut sciatis, quia non eram ibi. Advertamus et hic mysterium, quomodo non se illic Dominus fuisse dicit. Cum enim dicit manifeste, Lazarus mortuus est; praesentem se illic fuisse, evidenter ostendit. Neque enim hoc dicere Dominus potuisset, nullo sibi nuntiante, nisi praesens fuisset. Quomodo enim in loco, ubi Lazarus mortuus est, praesens non erat Dominus, qui omnia loca totius mundi divina potestate circumvenit? Sed hic quoque Dominus ac Salvator noster sacramentum in se carnis ac divinitatis ostendit. Non erat ibi secundum carnem: hic erat secundum divinitatem; quia Deus ubique est.
- 4.
Cur Deus interrogat de rebus quas non ignorat. Ob culpae confessionem salvatur Adam, ob negationem Cain damnatur. Cum ergo venisset Dominus ad Mariam et Martham sororem Lazari, videns turbam Judaeorum, ait: Ubi posuistis eum? Numquid nesciebat Dominus ubi positus esset Lazarus, qui absens mortuum Lazarum pronuntiaverat, et qui divinitatis suae majestate ubique erat? Sed hoc Dominus ex veteri consuetudine fecit. Nam et Adam similiter ait: Ubi es, Adam (Gen. III, 9)? Non quia nesciret ubi esset Adam: sed idcirco interrogavit, ut peccatum suum Adam ore proprio confiteretur, ut posset peccati veniam promereri. Interrogat et Cain, Ubi est frater tuus Abel? Et ille dixit, Nescio (Id. IV, 9). Non quia nesciret ubi esset Abel, idcirco interrogavit Cain: sed ut cum ille negaret, parricidium ejus argueret quod in fratrem commiserat. Denique Adam, quia interroganti Domino confessus est peccatum quod commisit, veniae redditus est: Cain, quia negavit parricidium quod commisit, aeterna poena damnatus est. Sic cum hic dicit Dominus, Ubi posuistis eum? non idcirco interrogat, quia nesciret ubi positus esset Lazarus: sed ut turba Judaeorum ad monumentum Lazari sequerentur: ut videntes divinam Christi potentiam in Lazari resurrectione, ipsi adversus se testes existerent, si tantae virtuti non crederent. Dixerat enim illis superius Dominus: Si mihi non creditis, vel operibus credite, et cognoscite quia Pater in me est, et ego in illo (Joan. X, 38).
- 5.
Quod humanae virtutis est, hominibus dimittit Deus. Deinde cum venisset ad monumentum, ait ad circumstantes Judaeos, Tollite hinc lapidem. Quid dicimus? Numquid lapidem Dominus a monumento praecepto removere non poterat, qui inferni claustra propria virtute removit? Sed quod ab hominibus fieri poterat, homines facere praecepit: quod autem divinae virtutis erat, sua potentia demonstravit. Lapidem enim a monumento revocare humanae virtutis est; animam vero ab inferno revocare, solius divinae potentiae est. Verum facile, si voluisset, sola jussione verbi removere a monumento lapidem potuisset, qui verbo mundum creavit.
- 6.
Virtus vocis Christi. Miraculum alterum, Lazarus ligatis pedibus ambulans. Cum ergo removissent lapidem a monumento, ait magna voce: Lazare, veni foras! ostendens se esse de quo scriptum erat, Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia (Psal. XXVIII, 4); et iterum, Ecce dabit virtuti suae vocem virtutis (Psal. LXVII, 34). Virtutis plane et magnificentiae vox ista est, quae statim Lazarum de morte ad vitam revocavit, et ante anima corpori reddita est, quam sonum vocis miserat. Licet alibi esset corpus, alibi anima; tamen vox ista Domini statim et animam corpori reddidit, et corpus animae repraesentavit. Deterita enim mors est, audita voce tantae virtutis. Nec 39.1929| mirum sane, si ad unam vocem Domini resurgere Lazarus potuit; quando omnes qui in monumentis sunt, ad unam vocem solam resurrecturos in Evangelio ipse declaravit dicendo, Venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et resurgent (Joan. V, 25). Unde sine dubio tunc mors audita voce Domini omnes mortuos a se potuisset dimittere, nisi proprie vocatum Lazarum cognovisset. Ut ait ergo Dominus, Lazare, exi foras; statim ille exivit ligatis manibus et pedibus, et facies ejus sudario erat cooperta. Quid et hic dicemus? Numquid Dominus in Lazaro sepulturae vincula rumpere non poterat, qui mortis vincula disruperat? Sed hic Dominus ac Salvator noster duplicem virtutem in Lazaro suae operationis ostendit; at vel sic incredulitati Judaeorum fidem credulitatis infunderet. Non enim minoris admirationis est, Lazarum ligatum pedibus ambulare potuisse, quam a mortuis resurrexisse.
- SERMO XCVI. Rursus in Evangelii Joannis cap. XI, 1-44, de suscitatione Lazari.
- 1.
Licet omnes virtutes quas in terris Dei Filius majestatem suam proditurus implevit, mirari tantum homines valeant, ut verbis definire non possint: excedit tamen omne miraculum, quod Christus circa Lazarum fecit, cui non aegro reddidit sanitatem, nec debilitatis languore viribus medelam protinus verbo restituit, non denique reliquias animae adhuc possidenti vitam rursus reddidit; sed jam sepulto, jam monumentis recondito, jam legitimis temporum spatiis adscripto inferis inquilino, ab ipsa sede pallente, destructa lege tartarea, mancipium mortis redire jussit ad superos; et post concilia stridentium umbrarum, post profundas noctis aeternae caligines, vitam ducere, in convivio discumbere, frui discumbentium colloquio, prandere et gaudere fecit: atque ut miraculum divinae virtutis accresceret, dum convivis interrogantibus tristia loca poenarum, sedesque alta nocte semper obscuras, Lazarus indicat diligenti narratione per ordinem; diu quaesiti longisque temporibus ignorati invenerunt tandem inferi proditorem.
- 2.
Nec leves jam praecesserant in multis curationibus diversae virtutes. Neque enim levia sunt vel ludicra praeter Lazarum quae Christus implevit: quod claudi redintegratis gressibus cucurrerunt, et accepto beneficio sanitatis Domino gratias retulerunt; quod manci utrasque manus ad coelum cum laudibus levaverunt; quod resoluta sunt mutis claustra linguarum, et post horrificum vocis inarticulatae mugitum, vinculo nodatae linguae disrupto, ex ore dividuo sensibilia verba processerunt; quod caecus recepit lumen, quod violentus dolor nube crassi humoris obscurans ab orbium sede rapuerat; et noctem funeratae frontis excutiens, dum totum recipit visum, resurrectionem caecus meruit oculorum. Recepit hic quidem oculos, alter accepit; et quod natura non dederat, manus Christi formavit. Imposuit enim fronti pulverem sputo conspersum, et ad tactum sacrae manus operis disciplina festinans luciferas gemmas orbibus praeparatis infixit; et quod natura non dederat, Christus artifex integravit. Haec omnia cunctis fuere miraculo, dum fiebant. Quis enim protinus saxeus mirari non cogatur, cum omnia damna membrorum non medicinae pigmentis, nec arte aliqua, nec remediis, sed solo tantummodo videret sermonis imperio restituta? Parva haec tamen ad Christi potentiam videbantur, nisi amicus Christi Lazarus moreretur. Quem ideo Christus vitae naturae restituit, ut mutaret naturam, et vitae ordinem verteret, ut unus homo semel nasci, et bis 39.1930| mori disceret, ut conditionem mortis nova resurrectionis lege turbaret.
- 3.
Invadit igitur Lazarum pernicies inimica languoris, et fornace febrium anhelum corpus exurens, miserandi hominis robur quotidie edax incendium absumebat. Jacebat visceribus anhelis exaestuans, crebrisque singultibus corpus excussum, migraturam de domo corporis animam promittebat. Non amici, non consilia, non fomenta, non artis magisterio remedia provisa succurrunt: omnia enim quae pro salute data fuerant, in contrarium vertebantur. Languor enim iste non aliquo remedio, sed sola morte fuerat finiendus: et mors ipsa per resurrectionem Christi vincenda. Aderant autem duae sorores languenti, et casum dolentes juvenis, aegrotantis lectulo jugiter inhaerebant. Fovebant vero jacentem talibus frequenter alloquiis: Patienter, inquiunt, sustine, fortiter dura, noli desperatione corruere. Dum enim languorem istum fortitudine toleras, cum sustines, cum foveris, venit inter haec Christus, ut credimus; forsitan et sanaberis. Sed quid vos, o Maria et Martha, pro germano tantus dolor exurit? quid jugibus suspiriis optatis mori cum fratre? In contrarium potius vota pectoris immutate, precamini crementa languoris, augmenta febrium quaerite, et ut in extrema vitae limina tempestas morbi saevientis citius impingat, optate. Frater enim vester Lazarus, cujus ingemiscitis tanto affectu languorem, nisi mortuus fuerit, non recipiet sanitatem.
- 4.
Urebat igitur aegrotum febris assidua, edax flamma penetrabili vapore siccabat. Incumbit quaestionarius corpori dolor, totus homo saevientium morborum oneribus premitur; ut corporis vinculis anima resolvatur. Vicit tandem succum corporis aegritudo, et caminus febrium extremo divortio de sede corporis animam compulit emigrare. Scindebant Maria et Martha germanae vestes, laniabant iratis unguibus genas, spargebant evulsos crines, ululatibus astra pulsabant: et tamen incumbentes funeri, amplexaeque corpus exanime, inania figentes oscula, saepius hoc dicebant: Poteras, miser, nec aegrotare, nec mori, si nulla ratio fecisset Christum absentem. Inter omnes enim quibus sermone medico desiderata concessit, si te quoque languentem contingeret aut videret: non te frigidi corporis sopore oppressum, non spoliatum lumine videremus: imo illo praesente non tibi febris accederet, non invaderet dolor, non aegritudo vastaret. Tanta est enim illius omnipotentia; ut etiam jam mortuus resurgeres, si veniret. Procedit interea funus, longoque ordine tristibus obsequiis decoratum infertur sepulcris: absconditur cavato saxo, luctuosisque vocibus conclamatur.
- 5.
Venit igitur ad Bethaniam Christus, claustra mortis divina potentia destructurus. Occurrunt lacrymosae sorores, funus hominis contestantes, Dei auxilium requirebant (erat enim ei insitus amor Lazari, erat sororum ejus quaedam dilectio apud Dominum), de servitiis amoris sui pignus intrinsecus deponentes, in visceribus habere Dominum videbantur. Sed interrogat de lacrymis Deus; et licet sciret quid contigerit, tamen ex illarum voce optat audire. Lazarus, inquiunt, quem diligebas, mortuus est. O invidia! o infidelis conventio! Te adhuc posito in saeculo, Lazarus amicus tuus moritur. Si amicus moritur, inimicus quid patiatur? Parum est si tibi non soli superi serviunt: ecce tuum dilectum inferi rapuerunt. Lazarus, inquiunt, quem diligebas, moritur. Exclusit humanitatis consuetudinem, et vox illa mortalitatis dicit: amicus Dei plus debuit vivere; sed moritur.
- 6.
Dominus noster Jesus Christus intendens in lacrymas mulierum, quae jugibus suspiriis optabant mori cum fratre, ad mausoleum Lazari una cum discipulis suis vel prolixis turbis accelerat. Jam enim intra cavatum saxum quatuor dies habuit ut jacebat, 39.1931| jam fluescentium membrorum teterrimus foetor prohibebat accessum, jam in concavis orbibus tabido situ marcescentes resederant oculi, jam deficiebat narium mollitudo, jam rictus oris dentibus nudatis horrebat, jam nudata cute, laxa temporibus cerebri sedes tegmine attenuato pallescens, capillis subinde rarescentibus apparebat; jam Maria et Martha sorores Lazari, quae Christum frequenter resuscitasse mortuos viderant, fratrem suum posse resuscitari penitus non credebant. Ibi vere Christus probatus est Deus, ubi tantum fecit, quantum ausa non est etiam ipsa fides optare. Et commotus spiritu dixit: Ubi posuistis eum? Non tamen locum sepulti ignorare credi debuerat; sed fidem populi approbare volebat. Venit igitur Christus ad monumentum in quo Lazarus dormiebat, et non tanquam mortuum, sed tanquam sanum, tanquam vivum, tanquam audire paratum, de sepulcro protinus evocavit. Lazare, inquit, prodi foras. Ideo dicit nomen, ne omnes mortui cogerentur exire. Clamat tamen ad monumentum; turbant se inferi, exspectant audientiam omnes mortui, quaerunt sua nomina vocitari: Ne, inquiunt, et nos Dominus suscitabit? Ubicumque Christus steterat, patebant inferi. Subito una vox intercepit caeteros, Lazare, veni foras. Non dilatio ulla retinet resurgentem, non tardant reditus animae, non impediunt vincula sepulturae. Involutus linteis, nodisque lineis irretitus, voce Christi citius egreditur, surgit, ambulat, currit. Et ne quid quisquam deesse diceret resurgenti, praesentibus cunctis agit gratias Redemptori.
- SERMO XCVII. De verbis Evangelii Joannis, cap. XIV, 27, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis.
- Pax quid sit. Quid faciat. Qualis sit. Jactura illius quanta. Contumaciae crimen. Discordia. Domini vox est, fratres charissimi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. De pace dicturi, prius quae pacis sint commoda, videamus. Est pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis est placita. Non quaerit alienum, nihil deputat suum; docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli, nescit inflari. Hanc ergo qui accepit, teneat; qui perdidit, repetat; qui amisit, exquirat: quoniam qui in eadem non fuerit inventus, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio, nihilominus a sancto Spiritu alienus efficitur. Respuit enim munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamentum noluerit observare. Non potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Contumaciae ergo crimen est, quod jubetur contemnere, quod praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Quid tibi commune cum discordia, christiane? Quid simultates amas, quod auctori pacis placere non potuit? Quid exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille, qui eas primus invenit? Initio manque inimicitias in protoplastum dum serpens exerit, interficitur; dum homini invidet, ipse prosternitur; dum Adam cupit decipere, ipse primitus jugulatur. Quare aut Christi charitatem amplectere, christiane, aut discordiae auctori de similitudine operum parem te esse cognosce.
Sermo idem fusior, sicuti habetur in Regio Ms. necnon in Colbertino, in quo praefigitur titulus iste: « Sermo sancti Augustini in Coena Domini, de pace discipulis commendata. »
Domini est ista vox, Pacem meam do vobis, pacem 39.1932| dimitto vobis. De pace dicturi, prius quae sint pacis commoda audiamus. Est enim pax serenitas mentis tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est enim quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iram: superbos calcat, humiles amat, discordias sedat, inimicos concordat, placita cunctis. Non quaerit alienum, nihil deputat suum. Docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli, nescit inflari: humilis omnibus, mitis est omnibus. In ipsa requies, in ipsa tranquillitas. Pax quae exercetur in christiano, consummatur in Christo. Hanc qui amaverit, Dei haeres est; qui contempserit, Christo rebellis est. Dominus enim Christus ad Patrem remeans, haereditarium bonum, id est, pacem suam, suis cultoribus dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis. Hanc pacem qui acceperit, teneat; qui perdiderit, repetat; qui amiserit, exquirat: quoniam qui in eadem pace inventus non fuerit, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio; et exutus et nudus, invenietur ab eodem Domino alienus. Respuet munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamento noluerit inservire. Pacem quam Christus dimisit, christiane, amplectere: haereditati Dei ut cultor adhaere, voluntatem Domini in te transfusam ostende. Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Scriptum est discordibus, scriptum est inimicis, Filius esse nisi pacificus non potest; inimicos abdicavit, qui pacificos filios fecit. Aut enim datam pacem, christiane, conserva, aut gloriam tibi salutis ablatam, si non amaveris pacem, cognosce. Non potest promissa Christi percipere, qui cum fratre noluerit concordari: non potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Si de nobis a Christo vicaria passio peteretur, et Filii Dei sanguis, qui pro nobis effusus est, ad pensandum nostro sanguine quaereretur; quanta instantia vel officio fuerat festinandum, ut et jussa tantae majestatis expleres, et vicaria passione dependere gauderes, et pro morte vitam acquirere, et passione reciproca compensare? At nunc quomodo poteris pro Christo animam ponere, qui pacem ab eodem delegatam nolueris conservare? Contumaciae crimen est, quod jubetur contemnere, quod praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Pax enim Christi est bonum; discordia diaboli malum: auctori respondet, qui de utroque alterutrum eligit. Quid tibi cum discordia, christiane, quae principem suum diabolum interemit? Quid amas simultatem, quae placere auctori non potuit? Quid exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille, qui eas primus invenit? Inimicitias in protoplasto dum serpens exercet, interficitur; dum homini invidet, ipse prosternitur, dum Adam decipit, jugulatur. At contra Christus tantum homini charitate adhaesit, tantum eum unica benignitate amavit, ut eum commendaret Patri, sociaret sibi, dum carnem propter ipsum descendens induit. Scriptum est, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur, autem illum, qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24, 25). Non cadat in christianum, quae cadit in diabolum: quia christianum condecet conservare, quod eum constat a Domino didicisse. Qua de re autem Christi charitatem amplecti debemus, ut cum illo in aeterna beatitudine vivere possimus. Amen.
- SERMO XCVIII. De iisdem verbis Evangelii Joannis, cap. XIV, 27.
1. Pax, haereditas Christi. Pacificus, filius Dei. Legimus in Evangelio, fratres charissimi, quod Salvator 39.1933| et Dominus noster, cum appropinquaret passioni, et transitum suum de hoc mundo ad Patrem discipulis insinuaret, inter alia verba quae ob sui commemorationem dilectis comitibus suis impenderat, maxime pacis bonum et unitatis quasi speciale munus illis commendavit, dicens, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: ac si diceret, In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare, quae desiderabat rediens in omnibus invenire: hanc suis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conversatione promisit. Atque ideo, fratres, si haeredes Christi esse volumus, in ejus pace esse et manere debemus. Pacem nobis, sicut audistis, Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata mandavit. Cujus pacis ornamenta mirabiliter alio ostendit loco, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Et si filius Dei incipit vocari, qui pacificus esse jam coepit; non vult filius Dei dici, qui pacem noluerit amplecti: negat Deum sibi patrem, qui pacificus esse contemnit. Pacificos ergo esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes.
- 2.
Pax cum quibus servanda. Pacis effectus. Sed haec pax cum bonis et Dei praecepta servantibus custodienda est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se habent in peccatis suis. Pax Christi ad salutem sempiternam proficit: pax quae in diabolo est, ad perpetuam venit perditionem. Pax cum bonis, et bellum cum vitiis semper habendum est: mala siquidem impiorum hominum odio habenda sunt. Nam homines ipsi, quamvis mali sint, amandi sunt, quia creatura Dei sunt. Pax vero quae in bonis est, concordiam fratrum et charitatem copulat proximorum. Pax spiritum Dei specialiter promeretur, pax dilectionis mater est, pax indicium est sanctitatis, de qua Dominus per prophetam ait: Pacem et veritatem diligite (Zach. VIII, 19). Pax plebis sanitas, gloria sacerdotis, et patriae laetitia, et terror hostium sive visibilium sive invisibilium. Omnibus viribus pax est custodienda, fratres; quia semper in Deo manet, qui in pace sancta manet, et cum sanctis Dei societatem habet.
- 3.
Sacerdotis munus. Sine pace accepta non est oratio vel oblatio. Sacerdotis est, in pace populum admonere quod debeat agere; populi est, in humilitate audire quae monet sacerdos. Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat; plebis, audire ne faciat: atque unitatis vinculum omnes debent praelati simul et subditi in fide et dilectione per omnia servare: quia sine pace non suscipitur sacerdotis oratio, nec plebis oblatio. Si ergo volumus velociter a Deo exaudiri, et gratanter munera nostra ab eo accipi, debemus utique in pace conversari. De qua nos ipsa Veritas instruere dignata est: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23 et 24).
- 4.
Pax et unitas saepe in Scripturis commendatae. Quia ergo unitatem nostram et concordiam Deus desiderat, ostendit ipse Salvator in Evangelio ad Patrem ita loquens: Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII, 11). Unde et Apostolus fideles adhortatur dicens, Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis, et unum dicatis omnes (I Cor. I, 10): et item, Non sit, inquit, inter vos zelus et contentio (Rom. XIII, 13). Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV, 30): item alibi ait, Sustinentes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ibid. 2-4). Haec itaque unanimitas sub Apostolis 39.1934| olim fuit. Sic novus credentium populus, Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura quae dicit, Turba autem eorum qui crediderunt, una anima et mente agebant (Act. IV, 32): et iterum, Et erant perseverantes omnes unamines in oratione, cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus (Id. I, 14). Et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Dei misericordia postulabant.
- 5.
Charitatis diminutio, fidei defectus. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta sit. Domus tunc venumdabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia Apostolis offerebant (Id. II, 45): at nunc de patrimonio nec decimas damus; et cum vendere jubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit. Et idcirco Dominus tempora nostra respiciens in Evangelio suo dicens ait: Filius hominis cum venerit, putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Videmus fieri quod ille praedixit. In Dei timore, in lege justitiae, in dilectione, in opere fides est. Nemo futurorum metum cogitat. Diem et iram Domini, et incredulis ventura supplicia, et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat: quae metueret conscientia nostra, si crederet; quia non credit, omnino non metuit: si autem crederet, et caveret; si caveret, et evaderet.
- 6.
Vigilantia. Excitemus nos, quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus. Simus tales, quales nos esse ipse praecepit, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes: et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis: ut cum venerit et pulsaverit, aperiant ei: et, Beati servi illi, quos adveniens dominus invenerit vigilantes (Id. XII, 35 37). Accinctos nos esse oportet: ne cum expeditionis dies venerit, impeditos et implicatos apprehendat Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat; ut ipsum lumen nos ad lucem charitatis aeternae de hac saeculi nocte perducat, quo cum Christo, qui est verae pacis auctor, et cum sanctis angelis ejus aeterna pace et perpetua felicitate fruamur: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO XCIX. De verbis Actuum, cap. III, 1-8, Petrus et Joannes ascendebant in templum, etc..
1. Paupertatis evangelicae commendatio. Post resurrectionem Christi, quorum operum patrocinio praedicatio Apostolorum muniatur, lectio quam audistis exposuit. Ascendentes, inquit, Petrus et Joannes in templum, materiam sermoni, id est, praedicationi ingressum, per signa praepararunt. Praecedere quippe stupor debuit, ut mirandae rei expositio sequeretur. Fulgor ergo signorum populorum corda percussit. Nam erat quidam a nativitate sua claudus, qui portabatur manibus, et mendicabat, inquit, ad Speciosam portam templi: qui cum ingredientes vidisset Apostolos, eleemosynam ex more poscebat. Sed cum in eum convertissent intuitum, nihil claudus ultra notum solamen opperiens, credidit affluituram vilem de Apostolorum 39.1935| manibus largitatem. Sed Petrus apostolus ait ad eum, Intende in nos. Quos cum respexisset, Argentum, inquit, et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Verborum ipsorum ordinem debemus diligenter exponere. Neque enim pertinebat ad rem, cum virtutum divitiae sequerentur, ut census pauperies narraretur, nisi ipsam virtutem voluisset Apostolus cum sui attestatione proferre. Ne enim mirareris possessorem virtutum, ante professus est abrenuntiationem divitiarum. Juste namque sequebatur, ut largiretur signa, qui opes contempserat. Quid hac paupertate ditius? quid hac virtute pauperius? Testimonium ergo virtutis secutura est professio paupertatis. Unde et Apostolus loquebatur, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Quid igitur hac paupertate ditius? Argentum et aurum non habeo. Sed quid habet, qui argentum non habet? Eloquium vehemens, eloquium igne purgatum: qui aurum non habet, fidem habet.
- 2.
Auri vilitas. Cur ita abstrusum. Videamus quid amplius coruscet aurum, quod ita est in abscondito; ut illud videatur providens hominibus natura damnasse, nec exposuisse rem succensuram oculos cupidorum: atque ut adjuvaretur paupertas difficultate parandarum divitiarum, cum labore fecit quaeri, quod noluerat inveniri. Ergo videamus: qui aurum non habet, quid habet? Fidem habet, virtutem habet. Expendamus quod diximus, quid amplius coruscet aurum, quod aerumna perquirit, quod avaritia cupit, quod sollicitudo custodit; aurum materia laborum, periculosa res possidentium; aurum enervatio virtutum, aurum malus dominus, proditor servus. Ergo qui aurum non habet, quid habet? Fidem habet. Videamus, ut diximus, quid amplius coruscet aurum, quod nemo tutum habet, nisi qui semper abscondit; aurum, quod in perniciem domini fulget; aurum, quod per tenebras quaeritur, per tenebras custoditur; aurum, cujus inquisitio damnatos habet, cujus amor Judam fecit, et ne alicui sit nomen ignotum, de apostolo proditorem; aurum, quod apud avarum animum praefertur et Christo: in cujus appetitu congrua Magister Gentium auctoritate detonuit dicens, Avaritia quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5). Quid ergo amplius refulget aurum, quod sordidus dominus habet; aurum, quod amplius cruciat apud quem largius fuerit; aurum, quod amanti se nihil de sua possessione permittit, refundens ei reatum suum, cui usum suum negat gravis acquisitio, aerumnosa possessio?
- 3.
Auri damnatur usus, non natura. Periculose possidetur; fructuose abdicatur. Nec tamen cum haec dicimus, Dei creatura damnatur: sed quoniam obcaecata prudentia hominum id in magnum pretium receptum est, jam in infamiam rei redundat, quidquid de mala cupiditate suscipitur. Ideo ergo res illa vituperatur, ut avaritia condemnetur. Caeterum Dominus ait per prophetam, Aurum et argentum meum est (Aggaei II, 9). At si per se mala res esset, Dei esse non posset. Verum praebet materiam misericordiae apud bonos animos; et novo genere tunc magis prodest, quando contemnitur; ut ipsa sui conditione testetur quoniam mala est rei ejus possessio, cujus abdicatio fructuosa est. Praebet ergo materiam subveniendi: Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Vis ergo nosse quam justi judicis res sint aurum et argentum? Avarus inde torquetur; inde misericors adjuvatur. Exerceatur ergo rei contemptus per contemptum utilis. Ad possessionem ejus non omnes idonei; ad contemptum ejus omnes idonei. Nemo ergo non potest inter eos reputari, qui disperserunt tribueruntque pauperibus, justitia eorum manet in aeternum: nemo non inter eos reputari potest, qui bene voluerit per fugacium rerum despectum placere Deo.
- 4.
Paupertatis pretium. Magnae felicitatis est conditio Christianorum, quibus claritudo regni in paupertate 39.1936| posita est. Possidere quod cum labore requiritur, paucorum est: contemnere quod cum fructu contemnas, omnium est. Felicitas ergo magna Christianorum, quibus datum est ut paupertate faciant pretium regni coelorum. Non tibi displiceat paupertas tua: nihil ea potest ditius inveniri. Vis nosse quam locuples sit? Coelum emit. Quibus thesauris conferri possit, quod videmus paupertati indultum? Ut ad regnum coelorum veniret dives, possessione sua obtinere non posset: nunc obtinet ut contemptu perveniat. Multo ergo plus fulget fides quam aurum. Aurum latebris tenebrescit amicum; fides ingenito splendore conspicuat: aurum tuto prodi non potest; fides bono publico semper fulget, dignitatem fidei fiducia ipsa testatur: aurum nec inter convenientes tutum est; fides etiam inter pugnantes secura est.
- 5.
Pauperis divitiae. Quid ergo donavit Apostolus pauper censu, dives fide, lectionis ordo proloquitur. Aurum et argentum non est mihi. Sed pro his quid habet? Quod autem habeo hoc tibi do: in nomine Jesu Christi surge et ambula. De effectibus pretia rerum aestimentur. Qui aurum donabant, implebant pauperis ventrem, majus onus pedibus debilibus futurum, solabantur infirmitatem, sanitatem reddere non valebant. Ille autem qui aurum non possedit, sanitatem dedit. Deo dives est, inops auri. Aurum et argentum non habeo: ideo igitur tantas virtutum opes praetulit. Quod habeo hoc tibi do; in nomine Jesu Christi surge et ambula. Hoc plane non in marsupio, sed in animo tenebatur. Quid ei dedit? In nomine Jesu Christi surge et ambula. Pauperem hominem expavit infirmitas aequa lege et aequa potentia reges captivosque constringens: non potuit sustinere jussionem pauperis regibus dominans. Parum est quod infirmitatem nominamus; pauperis imperium etiam natura non pertulit. Ille enim claudus erat ex utero matris suae. Debilitas itaque quam ei in vexerat nativitas, vi pauperis jubentis exclusa est: quod profecto non fieret, nisi pauper Apostolus plenus esset illo Deo, qui est auctor naturae. Nihil ergo hac ditius paupertate. Quid donat, qui aes non habet? Virtutem largitur, gratis confert. Quid enim non potest? In nomine Jesu Christi surge et ambula. Obedientiae subditur, quod ex necessitate veniebat. Dicitur homini, Surge, quod semper optabat: sed quoniam naturalibus vinculis impeditus erat, non poterat quod volebat. Nunc autem tanta facilitate insensibilia serviunt, ut ad nutum jubentis illa pedum infirmitas avolaret. Surge et ambula. Et surrexit, inquit, continuo et stetit. Animo imperatur, et pedes serviunt: Exsilient, inquit propheta, tanquam vituli de vinculis laxati (Malach. IV, 2).
- 6.
Resurrectionis velocitas.--Et consolidatae sunt bases pedum ejus. Quanta velocitate res agatur, attendite. Vix aures debilis sermo intraverat jubentis, et continuo vis sanitatis irrupit, et exclusa infirmitate usui membra redduntur. Testimonium velocis resurrectionis est velocitas ex debilitate surgentis. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Futura metire de factis. In quanto momento mortui excitentur, debilibus a natura crede vestigiis. Surrexit: consolidatae sunt, inquit, bases pedum ejus. Parum erat quod dicebatur in usum claudus redisse: virtus ei cum sanitate restituitur. Non enim dixit, Restitutae sunt; sed, Consolidatae sunt bases: tam abundantem recipiunt sanitatem, ut ferant laborem. Exsiliens, inquit, ambulabat. Saltus frequenter etiam sanis gravis est. Non senserunt illi pedes pigra remedia, nec velut unguenti modo lita vestigia revocantur: ad momentum vis medicinae irrumpentis ostenditur, signaturque fuga infirmitatis exclusae. Sic exsilit qui sanatur a paupere.
- 7.
Caro bonae naturae est, et a Deo. Vitium omne in voluntate. Sanatur ergo ab Apostolis caro: hoc ipso indicans, quid a Deo suo conditore mereatur. Convincantur 39.1937| itaque signis omnibus Manichaei: cuncta salutis genera, quae carni deferuntur, testimonium bonae naturae sunt. Digna enim divino opere comprobantur, quae non creduntur indigna beneficiis. Nomen auctoris sui membra cognoscunt, cum eis dicitur, In nomine Jesu Christi surge et ambula. Si esset caro a diabolo, nomen Christi formidare potuisset. Obsequium sanatorum, testimonium Conditoris est. In nomine Jesu Christi surge et ambula. Intulerat natura debilitatem: ad ipsam quodam modo invocati nominis auctoritas destinatur. Cognoscit qui jusserit, obsequiturque suo Domino, refragaturque contrario. Si caro a diabolo est, expugnanda est a Christi discipulis, non curanda. Si rationem interroges, obligandum est quidquid inimicum est. Nolo hoc solum cogitationi credas: divina ad hunc sensum succurrat auctoritas. Dominus ait in Evangelio: Nemo ingreditur in domum fortis, ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). In suis ergo erat operibus diabolus alligandus: nunc autem non colligatur diabolus, sed honoratur, si res ejus per signa curatur. Magni beneficii debitor Christus carni est, si quod possit, in ejus salute monstravit. Non esset materia loquendi, nisi testimonium misericordiae caro curata fecisset. Suffragatur praedicationi Christi caro, in ipsa est administratio signorum. Claudus surgit, ut Apostoli loquantur. Diximus, quoniam si hujus Dei opus caro non esset; ille claudus non erat in pedibus sanandus, sed in brachiis colligandus. Nunc autem surgit claudus, ut Apostoli loquantur, praeitorque fit praedicationis: ut Christi Evangelium sonet, claudus exsilit. Impudenter Apostoli fecerunt, si Dei eorum opus caro non est: nunc autem quoniam id dicere sacrilegium est, non faciunt Apostoli impudenter. Caro igitur opus Dei est: cum formatur, opus Dei est: cum conditur, opus Dei est: cum producitur, Dei opus est: cum regeneratur, opus Dei est: cum signatur, opus Dei est: cum curatur, opus Dei est. Quid debet diabolo toties res Dei? Irrideantur ergo Manichaei, et propter honorem Dei carnis natura laudetur; atque omne vitium in voluntate ponatur, spes emendationis hominibus suggeratur, ut se intelligant non carnis necessitate, sed tantum voluntatis pravitate delinquere. Nos autem carnem divino adscribimus operi, quam videmus in Christi resurrectione divini consortii gloriam consecutam, quam a Christo conditore suo suscepit, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO C. De verbis Actuum, cap. IV, 32-35, Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat .
- 1.
Charitas fervens priorum fidelium. Fraternitas charitatis major quam sanguinis. Legimus in libro qui Apostolorum Actibus adscribitur, tantam sub memoratis viris devotionem plebis fuisse, ita populi Christiani floruisse primitias, ut post acceptam fidem nemo domum propriam sibi defenderet, et nemo suum aliquid vindicaret; sed jure fraternitatis essent illis cuncta communia: scilicet ut qui eodem consortio religionis tenebantur, eodem consortio fruerentur et vitae; hoc est, ut quibus erat una fides, esset una substantia, et quibus erat communis Christus, communis esset et sumptus. Nefas enim putabant religiosi viri, eum sibi participem non adsciscere in substantia, qui particeps esset in gratia; atque ideo fraternitate charitatis omnibus communiter utebantur: nisi quod major est fraternitas Christi quam sanguinis. Sanguinis enim fraternitas similitudinem tantummodo corporis refert; Christi autem fraternitas unanimitatem cordis animaeque demonstrat, sicut scriptum est, Erat autem credentium cor atque anima una. Vere ergo frater ille est, 39.1938| qui tam corpore quam unanimitate germanus est: verus, inquam, frater est, cujus idem spiritus et voluntas in fratre est. Melior ergo est, sicut dixi, fraternitate sanguinis Christi fraternitas: quoniam interdum illa sibi inimica est; Christi autem fraternitas sine intermissione pacifica est: illa inter se communia cum aemulatione dividit; haec etiam cum gratulatione communicat: illa in consortio saepe despicit germanum; haec assumit frequenter alienum. Tanta ergo, sicut dixi, illo in tempore christianae plebis devotio fuit, ut nemo domum suam diceret, nemo proprium aliquid vindicaret, sicut ait sanctus Lucas, dicens: Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat. Non enim, inquam, erat quisquam egens inter ipsos. Beata igitur plebs, quae dum plures in Christo habet divites, nullum in saeculo habet indigentem: et quae dum aeternas cogitat divitias, a fratribus temporalem repulit paupertatem. Vendebant enim, sicut ait Scriptura, praedia et domos suas; et pretia venditorum ante pedes Apostolorum ponebant, ut erogaretur, prout cuique opus erat. Videte sanctorum virorum fidem, quemadmodum propter Christum toto se exspoliabant patrimonio, et nihil sibi reliqui faciebant: non enim verebantur ne esurirent ipsi, dum timebant ne alius esuriret.
- 2.
Charitas jam refrigescens. Vere dives vix jam invenitur. Haec igitur sub Apostolis fuit in plebe devotio. Modo quid simile reperimus? Et certe idem Christus in nobis; sed non idem animus in nobis: eadem in plebe fides; sed non in plebe est ipsa largitio. Ita alter de alterius inopia non cogitat; ut illud sit quod dicit Apostolus: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est (I Cor. XI, 21). Nam plerique Christiani non solum propria non distribuunt; sed etiam diripiunt aliena: non solum, inquam, colligentes pecunias suas ad pedes Apostolorum non deferunt; sed etiam confugientes fratres suos retrahunt a pedibus sacerdotum. Nunc est illud tempus, quod describit beatus apostolus dicens: In novissimis diebus abundabit iniquitas multorum, et refrigescet charitas (Matth. XXIV, 12). Modo enim abundant avaritia et iniquitas, quae ante largitatis bonitate cessabant: et refrigescit charitas fraternitatis, quae prius Christi amore fervebat. Tanta enim sub Apostolis fraternitatis dilectio fuit, ut tunc in conventu suo non inveniretur indigentia: tanta autem modo Christianitatis dissimulatio est, ut in coetu nostro vix invenias locupletem; locupletem autem non tam facultatibus dico vix inveniri, sed operibus. Ait enim Apostolus, Divites sint in bonis operibus (I Tim. VI, 18). Locupletem enim in Ecclesia intelligi voluit, qui dives in Christo est. Nam et ibi quod ait, sub Apostolis neminem indigentem fuisse, ostendit utique tota eos gratia fuisse fide praeditos, ut omnes coelestium divitiarum abundaverint largitate. Raro igitur hoc tempore invenimus in christiano populo locupletem; et si plerique in domibus auro sint divites, tamen in Ecclesia justitia sunt mendici.
- 3.
Illiberalis eleemosyna. Ananias fraudis et sacrilegii reus. Dum enim circa pauperes non pro eo quod praevalent operantur, nec hoc est gratum quod offerunt, nec illud est satiabile quod reservant. Dicit Dominus ad Cain, cum offerret munera: Si autem recte offeras, recte autem non dividas, peccasti, quiesce (Gen. IV, 7, sec. LXX). Sic et tu, christiane, non recte dividis, qui de tanto auro tuo majorem partem mammonae servas, quam Domino largiris. Sic namque Ananias in Actibus Apostolorum, dum putat se recte offerre, et non recte dividit, pecuniam quam obtulit, perdidit; et quam domi reservavit, amisit: pecuniam, inquam, pariter perdidit et salutem. Dum enim ex eo quod promiserat partem subtraxit, sacrilegii simul condemnatur et fraudis: sacrilegii, quod Deum in pollicitatione fefellerit; fraudis, quod integris muneribus portionem quamdam putaverit subtrahendam. Ait enim apostolus Petrus, Non es mentitus hominibus, 39.1939| sed Deo (Act. V, 4). Si ergo, fratres, Ananias condemnatur, quod non totum dederit quod de suo ipse promiserat; quid censemus de eo qui non vult reddere quod aliis repromisit? Videte ergo et vos, fratres, quid promiseritis Deo, cum primum fidei gratiam percepistis. Ecce abundant in civitate nostra hospites: facite quod polliciti estis; ne dicatur et vobis quod Ananiae dictum est, Non mentiti estis hominibus, sed Deo.
- SERMO CI. De verbis Actuum, cap. X, 1-28, Ascendit Petrus in coenaculum circa horam sextam, et cum esuriret, voluit gustare, etc..
- 1.
Animalia munda vel immunda quos significent. Ad Ecclesiam qui pertineant. Praecepta Judaica cur legat Ecclesia. Cibus christianus. Vas ostensum Petro, Ecclesia. Modo cum lectio Actuum Apostolorum legeretur, audivimus quod beatus Petrus circa horam sextam ascenderit in coenaculum: et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem discipulis, ille factus est in excessu mentis: et vidit vas grande velut linteum magnum, quatuor lineis appensum de coelo submitti, ubi erant omnia quadrupedia et serpentia terrae. Et vox de coelo sonuit: Petre, macta et manduca. At ille dixit: Domine, tu scis quia commune et immundum nunquam manducavi. Et vox iterum: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Hoc factum est per ter, et receptum est vas in coelo. Quid ergo significent ista, breviter, si jubetis, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Omnia animalia quae prohibita sunt Judaeis manducare, signa sunt rerum, et, sicut dictum est, umbrae futurorum: veluti quod scriptum est eis, ut quae sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quorum autem unum vel utrumque defuerit, non manducent (Deut. XIV, 6 et 7). In his autem animalibus homines quidam significantur non pertinentes ad societatem sanctorum: fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur; lapsus enim, peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiam doctrinae quomodo pertinet? Quia dicit Scriptura, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum (Prov. XXI, 20). Qui ergo audit, et negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit, ut jam in ore non sapiat, auditionem ipsam sepeliens oblivione. Qui autem in Lege Domini meditatur die ac nocte, tanquam ruminat, et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod praeceptum est Judaeis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam, societatemque sanctorum non pertineant illi qui aut negligentes auditores sunt, aut mores malos habent, aut in utroque vitio reprehenduntur. Sic caetera quae in hunc modum praecepta data sunt Judaeis, umbraticae sunt significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi Dominus noster Jesus Christus, tantummodo ut intelligantur, non etiam ut observentur, leguntur. Data est ergo licentia Christianis, ut non secundum vanam hanc consuetudinem faciant, sed manducent quod velint cum moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione. Fortassis ergo et Petro ita dictum est, Occide et manduca; ut jam non teneret observationem Judaeorum: non tamen ei quasi gurges ventris et foeda voracitas imperata est. Sed tamen ut intelligatis, hoc in figura esse monstratum ei, erant in illo vase serpentia. Numquid poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi vult ista significatio? 39.1940|
- 2.
Animalia, Gentes. Petrus figuram gestat Ecclesiae. Vas illud Ecclesiam significat; quatuor lineae quibus dependebat, quatuor partes orbis terrarum, per quas extenditur Ecclesia catholica, quae ubique diffusa est. Quicumque ergo voluerit in partem ire, et per aliquam haeresim ab universo conscindi, non pertinet ad quatuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem Petri non pertinet, nec ad claves quae datae sunt Petro, pertinebit. Ideo enim quatuor lineis submissum est vas illud, quia a quatuor ventis dicit Deus congregandos sanctos suos in finem (Marc. XIII, 27): quia nunc super omnes istos quatuor cardines fides evangelica dilatatur. Animalia ergo illa Gentes sunt: omnes enim Gentes quae immundae erant erroribus et superstitionibus, et concupiscentiis suis, antequam veniret Christus; illo adveniente, donatis sibi peccatis, mundae factae sunt. Unde jam post remissionem peccatorum quare non recipiantur in corpus Christi, quod est Ecclesia Dei, cujus personam Petrus gestabat? Petrus in multis locis apparet, quod personam gestet Ecclesiae. Si Petrus figuram gestabat Ecclesiae, et Ecclesia corpus Christi est; recipiat in se quasi in escam suam jam mundatas Gentes, quibus peccata dimissa sunt.
- 3.
Gentium occisio et manducatio. Unde misit ad illum Cornelius gentilis homo, et qui cum illo erant, cujus eleemosynae acceptae mundaverunt eum ad quemdam modum: restabat ut tanquam cibus mundus incorporaretur Ecclesiae, hoc est, corpori Domini. Petrus autem trepidabat tradere Gentibus Evangelium: quia illi qui crediderant ex circumcisione, prohibebant Apostolos tradere incircumcisis christianam fidem; et dicebant non eos debere ad participationem Evangelii accedere, nisi suscepissent circumcisionem, quae tradita erat patribus eorum. Vas ergo illud dubitationem sustulit Petro; et ideo post illam visionem admonitus est a Spiritu sancto, ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio, et perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant, tanquam ex illis animalibus habebantur, quae in vase erant demonstrata: quos tamen jam mundaverat Deus, qui eleemosynas eorum acceptaverat. Occidendi ergo erant et manducandi: id est, ut interficeret in eis vitam praeteritam, qua non noverant Christum; et transirent in corpus ejus, tanquam in novam vitam societatis Ecclesiae. Nam et Petrus ipse cum ad eos venisset, commemoravit breviter quid sibi in illa visione monstratum sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit viro Judaeo conjungi et accedere ad alienigenas: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum hominem dicere. Quod utique tunc ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quod Deus mundavit, tu ne immundum dixeris.
- 4.
Linteum, incorruptionis symbolum. Ter de coelo submissum in mysterium Trinitatis. Quatuor lineae, quatuor partes orbis. Fortasse quaeratur etiam illud, quare linteum erat, in quo erant illa animalia. Non utique sine causa. Novimus enim quod linteum tinea non consumit, quae vestes alias corrumpit. Et ideo qui vult ad mysterium Ecclesiae catholicae pertinere, excludat de corde suo corruptionem malarum concupiscentiarum; et ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus tanquam tineis non penetretur, si vult ad sacramentum illius lintei pertinere, quo figuratur Ecclesia. Quare autem ter de coelo submissum est, nisi quia omnes Gentes in nomine Trinitatis baptizantur, quae pertinent ad quatuor partes orbis terrae, qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quatuor lineae, quibus vas illud connectebatur, et in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credentes innovantur, ut pertineant ad societatem communionemque sanctorum? Quatuor ergo lineae, quatuor partes orbis, et trina submissio mysterium Trinitatis ostendit. Quae res etiam duodenarium numerum Apostolorum ostendit, tanquam ternis per quatuor deputatis: quater enim tria, duodecim fiunt. Et quia per quatuor partes orbis terrae mysterium Trinitatis praedicaturi 39.1941| erant duodecim Apostoli, ideo quatuor lineae tertia vice de coelo demissae sunt. 5. Recapitulatio. Sicut ergo supra dictum est, beatus Petrus typum Ecclesiae habuit catholicae. Quod autem ascendit in solarium, hoc significat, quod Ecclesia a terrenis cupiditatibus spiritualiter ascensura erat in altum, et cor sursum habitura, secundum illud quod Apostolus dixit, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Quod autem Petrus esurivit; hoc significavit, quod Ecclesia salutem Gentium esuriret. Linteum illud quod de coelo demissum est, Ecclesiam significavit. Animalia quae in linteo erant, omnium Gentium praeferebant imaginem. Quatuor lineae quibus vas illud dependebat, quatuor partes mundi, in quibus Christi Evangelium praedicatur, significasse videntur. Quod tertia vice submissum est vas illud, significavit mysterium Trinitatis et sacramentum Baptismatis. Quod autem dictum est Petro, Macta et manduca; hoc significatum est, quod Ecclesia catholica omnes qui in Christum credunt prius occisura, et postmodum manducatura esset; hoc est, occisura esset infidelitatem, ut insereret fidem. Nemo enim potest in Christum credere, nisi prius moriatur quod fuit; secundum illud quod Apostolus ait, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Quomodo enim qui ab haereticis circumveniuntur, vivi devorantur a morte: sic illi qui ad Christum veniunt moriuntur praeteritis, ut vivant futuris; pereunt diabolo, et Christo acquiruntur; moriuntur morti, et feliciter vitae inseruntur. Quam rem ut etiam in nobis pietas divina implere et confirmare dignetur, assiduis orationibus supplicemus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 15, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago.
1. Cavendum ne locus Apostoli male intelligatur. Lectio divina, quae de apostoli Pauli Epistola recitatur, quotiescumque legitur, timendum est, ne male intellecta det hominibus occasionem quaerentibus occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se continent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; agunt malum, et quasi displicentes sibi quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes, qui dixit, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Nonnunquam enim legitur, et nunc nobis ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in venenum. Sic ergo intendat Charitas vestra, donec quod Dominus donaverit, dicam vobis; ut ubi me forte laborare videritis in difficultate alicujus obscuritatis, adjuvetis me affectu pietatis. Oportet igitur ut virtutum sensus ex intimo dicentis metiamur affectu, et quod beatus Apostolus dixerit bonum, quidve comparatione ejus pronuntiaverit malum, non nuda significatione verborum, sed eodem quo ille, discutiamus intuitu, intellectu quoque ejus secundum dignitatem pronuntiantes, ac meritum perscrutemur. Tunc enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum propositum ac voluntatem ejus comprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt, statum ac meritum perpendentes, non verbo, sed experimentis parem induerimus affectum, pro cujus qualitate sine dubio vel concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur.
- 2.
Quodnam illud bonum quod Apostolus non potuit perficere. Contemplationis meritum. Bona in se majori 39.1942| bono comparata cessant videri bona. Quamobrem quid sit principaliter bonum quod Apostolus non potuerit perficere cum vellet, diligentius indagemus. Multa enim novimus bona quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam negare non possumus. Est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta justitia; quae omnia in Apostolo Paulo ejusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse non dubium est, ut virtutum potius quam verborum magisterio ab eis religio doceretur. Quid quod jugi Ecclesiarum omnium cura, ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit bonis, quid illud est boni, cujus perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est, profecerimus affectum. Omnes itaque quas diximus eum habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint; tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, universis quae possidet venditis, comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis, unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem. Quid ergo est unum, quod illis tantis tamque innumeris bonis tam incomparabiliter praeponatur, ut spretis abjectisque omnibus solum debeat possideri? Nimirum illa pars optima, cujus magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio Maria praelegisset; ita praedicatur a Domino: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima; paucis vero opus est, aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 41, 42). Una ergo et sola est contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur. Et illa quidem omnia quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, verum etiam magna atque praeclara. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum, quod alicujus utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione vilissimum; et rursum auri comparatione meritum evanescit argenti; aurum quoque ipsum gemmarum collatione contemnitur; et ipsarum nihilominus quamvis insignium multitudo gemmarum, unius margaritae candore superatur: ita illa omnia merita facultatis, quamvis non solum in praesenti bona et utilia sint, verum etiam donum aeternitatis acquirant; tamen si divinae contemplationis meritis conferantur, vilia atque, ut ita dixerim, vendibilia censebuntur.
- 3.
Res creatae unde valde bonae. Quare tamen vanitas. Et ut hanc eamdem comparationem etiam Scripturarum confirmet auctoritas, nonne de universis quae a Deo creata sunt generaliter Scriptura dicit, Et ecce omnia quae fecit Deus bona valde (Gen. I, 31); et iterum, Universa quae fecit Deus, bona in tempore suo (Eccli. III, 11)? Haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, verum etiam cum additamento valde bona pronuntiantur (sunt enim revera in hoc mundo commorantibus nobis, aut ad usum vitae, aut ad corporis medicinam, aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis accommoda; vel certe in eo etiam valde bona, quod faciunt nos invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspicere [Rom. I, 20], sempiternam quoque virtutem ejus ac divinitatem ex tanta, tamque ordinata molitione fabricae mundialis, et omnium quae in ea sunt subsistentia contemplari): haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo comparentur, ubi nulla bonorum immutatio, nulla est verae beatitudinis formidanda corruptio. Cujus mundi ita beatitudo describitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum (Isai. XXX, 26). Magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica, si futuris 39.1943| ex fide repromissionibus conferantur, continuo vanitas apparebunt, dicente David: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI 27 et 28). Ergo quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi Deitas sola; omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per Creatoris sui participationem et gratiam consequentur; tenere meritum bonitatis Creatori suo collata non possunt.
- 4.
Bonitas humana divinae intuitu mala. Quod si etiam manifestioribus adhuc testimoniis hujus sententiae rationem voluerimus astruere, nonne multa pronuntiari bona in Evangelio legimus, et arborem bonam et thesaurum bonum? Nam et bonum hominem, et bonum servum: quia, non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere (Matth. VII, 18); et, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Id. XII, 35); et, Euge, serve bone et fidelis (Id. XXV, 21): et utique omnes secundum se bonos esse cum non dubium sit; si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus eorum pronuntiatur bonus, dicente Domino: Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Cujus intuitu etiam ipsi Apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali dicuntur esse a Domino ad eos ita loquente: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Id. XI, 13)? Denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam vertitur; ita etiam justitia nostra divinae collata justitiae, panno menstruatae universa justitia nostra similis deputatur, dicente Isaia propheta: Sicut pannus menstruatae universae justitiae nostrae (Isai. LXIV, 6). 5. Lex in se bona, Evangelii intuitu non bona. Minus peccantes, impiorum collatione Scriptura justificat. Et ut aliquid adhuc evidentius inferamus, Legis quoque ipsius praecepta vitalia, quae dicuntur ordinata per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19), et de qua idem apostolus, Itaque Lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII, 12); si perfectioni evangelicae conferantur, minime bona divino pronuntiantur oraculo: ait enim, Et dedi eis praecepta non bona, et justitias in quibus non vivent in eis (Ezech. XX, 25). Apostolus quoque ita novi lumine Testamenti gloriam Legis affirmat obtundi, ut eam evangelici comparatione fulgoris nec glorificatam esse pronuntiet, dicens: Nam nec gloriosum est id quod glorificatum est propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10). Quam comparationem etiam in parte contraria, id est, in peccatorum meritis compensandis Scriptura conservat; ut eos qui multo minus peccaverint, impiorum collatione justificet, dicens: Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI, 52); et iterum, Quid enim peccavit soror tua Sodoma (Ibid. 48)? et, Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione peccatricis Judae (Jerem. III, 11). Ita igitur et universarum merita virtutum, quae superius comprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoricae claritatis comparatione fuscantur. Multum etenim sanctos quamvis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a contemplatione summi illius boni retrahunt ac retardant.
- SERMO CIII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 24, 25, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. .
- 1.
Sanctis ipsis non deest unde jugiter gemant. Pugnae interioris et exterioris hominis. Cum ergo semetipsos quotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegravatos ab illa mentis sublimitate 39.1944| decidere, et invitos, imo vero etiam nescientes, in legem peccati mortisque traduci; atque ut caetera praetermittam, illis saltem quae superius comprehendi, bonis quidem ac justis, sed tamen terrenis, a conspectu Dei operibus avocari: habent profecto pro quibus ad Deum jugiter ingemiscant, habent pro quibus in veritate humiliati atque compuncti, non verbis tantummodo, sed affectu semetipsos pronuntient peccatores; ut veniam pro omnibus quae quotidie superati fragilitate carnis incurrunt, a gratia Domini jugiter postulantes, veras poenitentiae lacrymas indesinenter effundant: quippe qui videant iisdem ipsis se, pro quibus continuo dolore vexati sunt, etiam usque ad Deum jugiter ingemiscant, aestibus involutos, etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse. Experti igitur se humanis viribus desideratam fidem, obsistente carnis sarcina, non posse contingere, neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis qui desiderium posse conjungi; sed ab ejus intuitu captivos ad mundana traduci: ad gratiam Dei, qui impios justificat, convolantes, cum Apostolo protestantur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Christum Jesum Dominum nostrum. Sentiunt enim se bonum istud quod volunt, non posse perficere; sed illud quod nolunt, quodque oderunt malum, id est, cogitationum motus et curam corporalium rerum, semper incidere. Et condelectantur quidem Legi Dei secundum interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens, conatur Deo soli semper uniri: sed vident aliam legem in membris suis, id est, in natura humanae conditionis insertam, quae repugnat legi mentis eorum, pertrahit sensum violenta lege peccati; compellens scilicet eos, relicto illo principali bono, terrena cogitatione submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis videatur, cum dispensationi religiosae cujuspiam necessitatis impenditur: comparatione tamen illius boni, quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, qui per eam quoquo modo vel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrabuntur.
- 2.
Lex peccati. Universalis est. Vere enim lex peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam, in quem lata est aequissimi judicis illa sententia: Maledicta terra in operibus tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum (Gen. III, 17-19). Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae, eamque a divino arcet intuitu: quae maledicta terra in operibus nostris post agnitionem boni ac mali, cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare: quarum aculeis carnis obtusis semina praefocantur, ne illum panem nostrum, qui de coelo descendit, quique confortat cor hominis, edere absque vultus nostri sudore possimus. Omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subjicitur. Nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem non cum sudore vultus sui, et sollicita cordis intentione percipiat: caeterum communi isto pane multi, ut videmus, divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur. Quam etiam legem beatus Apostolus spiritualem asserit, dicens: Scimus enim quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII, 14). Spiritualis enim est lex, quae jubet nobis ut in sudore vultus nostri comedamus illum panem verum, qui de coelo descendit: sed nos carnales fecit venumdatio illa peccati.
- 3.
Adam vendidit libertatem. Inde posteri nascuntur servi. Quod, rogo, istud, cujusve peccatum est? Sine dubio Adae, cujus praevaricatione, atque, ut ita dicam, negotiatione damnosa, fraudulentoque commercio venditi sumus. Omnem enim prolem suam, serpentis persuasione seductus illiciti cibi perceptione distractam, jugo perpetuae servitutis addixit. Hic namque mos solet inter vendentem ementemque servari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, aliquid 39.1945| pretii pro jactura propriae libertatis et addictione perpetuae servitutis a suo consequatur emptore. Quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime videmus impletum. Ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens, a naturali libertate discessit: illique maluit semetipsum perpetua vendere servitute, a quo vetiti pomi lethale pretium fuerat assecutus: qua deinceps conditione constrictus, non immerito omnem posteritatis suae progeniem, perpetuo eidem, cujus effectus est servus, subdidit famulatu. Quid enim aliud servile conjugium potest procreare, quam servos?
- 4.
Jure tamen suo hinc non cecidit Dominus. Sed hominem invitum liberari, et injustum et malum. Quid ergo? Numquid emptor iste versutus et callidus Domino vero atque legitimo jus dominationis eripuit? Non ita est: neque enim sic ille omne peculium Dei, unius fraudis dolositate pervasit, ut potentiam dominii sui verus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem, quamvis refugum vel rebellem, tamen jugo reprimit servitutis. Sed quia omnibus rationalibus creaturis arbitrii libertatem Creator indulserat, eos qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione vendiderant, invitos ad ingenitam libertatem revocare non debuit. Abhorret siquidem ab illo justitiae et pietatis auctore, quidquid bonitati aequitatique contrarium est. Malum enim fuerat, si concessae libertatis beneficium revocasset: injustum, si liberum hominem potentia sua opprimens atque captivans, libertatis acceptae privilegium exsequi non sivisset; cujus salutem in futura tunc saecula reservavit, ut recto ordine compleretur statuti temporis plenitudo. Oportebat enim ejus sobolem tamdiu sub avita conditione durare, quousque eamdem originalibus vinculis liberatam, in antiquum libertatis statum, prioris Domini gratia pretio sui sanguinis reformaret: quam pietatis instinctu potuit etiam tunc salvare; sed noluit, quia eum decreti sui irrumpere sanctionem aequitas non sinebat. 5. Iniquitas nostrae venditionis causa, et redemptionis obstaculum. Vis nosse causam venditionis tuae? Audi ipsum Redemptorem tuum per Isaiam prophetam apertissime proclamantem: Quis est iste liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Vis etiam evidenter agnoscere cur te jugo servitutis addictum redimere potentiae suae virtute noluerit? Audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis causam voluntariae venditionis exprobrat, adjecerit: Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum (Isai. L, 1, 2)? Sed quid huic potentissimae misericordiae ejus semper obstiterit, idem propheta demonstrat: Ecce, inquit, non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat: sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret (Id. LIX, 1 et 2). 6. Legis peccati vis. Quia ergo carnales nos fecit, et spinis ac tribulis condemnavit illa prima Dei maledictio, nosque ita iniquo pater noster commercio venumdedit, ut bonum quod volumus agere nequeamus, dum divisi a memoria summi Dei, ea quae humanae fragilitatis sunt, cogitare compellimur, dum puritatis amore flagrantes, incentivis naturalibus, quae penitus ignorare velimus, etiam inviti plerumque compungimur; scimus, quia non habitat in carne nostra bonum (Rom. VII, 18), id est, hujus, quam diximus, theoriae atque puritatis perpetua jugisque tranquillitas: sed factum est istud pessimum ac lugubre divortium, ut cum mente Legi Dei servire velimus, nunquam scilicet volentes a charitate divina dimovere conspectum; tamen carnalibus tenebris circumfusi, quadam lege peccati ab eo quod bonum novimus, cogamur avelli: scilicet ad curas cogitationesque terrenas, ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex 39.1946| peccati, id est, illa sententia Dei non immerito condemnavit, quam primus delictor excepit. Et inde est, quod beatus apostolus cum apertissime fateatur inevitabili se, vel omnes sanctos, peccati hujus necessitate constringi, tamen neminem eorum ab hoc esse damnandum audenter enuntiat, dicens: Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 1 et 2); id est, quotidiana gratia Christi, omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis, in quam jugiter vel nolentes coguntur incurrere, cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur, absolvit.
- SERMO CIV. De verbis Apostoli, I Cor. cap. III, 11-15, Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc..
- 1.
Igne minuta tantum peccata purgantur. In lectione apostolica, fratres charissimi, audivimus Apostolum dicentem: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit; quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis comprobabit. Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem. Multi sunt qui lectionem istam male intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt quod si supra fundamentum Christi capitalia crimina aedificent, peccata ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea ad vitam perpetuam pervenire. Intellectus iste, fratres charissimi, corrigendus est; quia ipsi se seducunt, qui taliter sibi blandiuntur. Illo enim transitorio igne, de quo dixit Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, non capitalia, sed minuta peccata purgantur. Et quamvis, quod pejus est, non solum majora, sed etiam minuta, si nimium plura sint, mergunt: de ipsis majoribus sive minoribus peccatis, etsi non omnia, vel aliqua commemoranda sunt, ne aliquis se inaniter excusare conetur, et dicat, nescire se quae sint minuta peccata, vel quae crimina capitalia.
- 2.
Peccata capitalia. Et quamvis Apostolus capitalia plura commemoraverit, nos tamen ne desperationem facere videamur, breviter dicimus quae sint illa: sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, rapina, superbia, invidia, avaritia; et, si longo tempore teneatur, iracundia; et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur. Quicumque enim aliqua de istis peccatis in se dominari cognoverit, nisi digne se emendaverit, et, si habuerit spatium, longo tempore poenitentiam egerit, et largas eleemosynas erogaverit, et a peccatis ipsis abstinuerit; illo transitorio igne de quo ait Apostolus, purgari non poterit, sed aeterna illum flamma sine ullo remedio cruciabit.
- 3.
Peccata minuta. Ab his immunis nemo. Animam non occidunt, sed foedant. Quae autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen quia longum est ut omnia replicentur, opus est ut ex eis vel aliqua nominemus. Quoties aliquis aut in cibo aut in potu plus accipit quam necesse sit, ad minuta peccata noverit pertinere. Quoties plus loquitur quam oportet, aut plus tacet quam expedit. Quoties pauperem importune petentem exasperat. Quoties cum corpore sit sanus, aliis jejunantibus prandere voluerit; aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit. Quoties 39.1947| excepto desiderio filiorum uxorem suam cognoverit. Quoties in carcere clausos, et in vinculis positos tardius requisierit. Quoties infirmos tardius visitaverit. Si discordes ad concordiam revocare neglexerit. Si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut servum exasperaverit quam oportet; si amplius fuerit blanditus quam expedit. Si cuicumque majori personae aut ex voluntate, aut ex necessitate adulari voluerit. Si pauperibus esurientibus cibum non dederit; aut nimium deliciosa, aut sumptuosa sibi convivia praeparaverit. Si se in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis otiosis, de quibus in die judicii ratio reddenda est, occupaverit. Si dum incaute juramus, et cum hoc per aliquam necessitatem implere non poterimus, utique perjuramus. Et cum omni facilitate vel temeritate maledicimus; cum scriptum sit, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Et cum aliquid suspicamur temere, quod tamen plerumque non ita, ut credimus, comprobatur, sine ulla dubitatione delinquimus. Haec enim, et his similia, ad minuta peccata pertinere non dubium est, quae, sicut jam dixi, enumerari vix possunt, et a quibus non solum populus christiabus, sed etiam nullus sanctorum immunis esse potuit aliquando, aut poterit. Quibus peccatis licet occidi animam non credamus; ita tamen eam velut quibusdam pustulis, et quasi horrenda scabie replentia deformem faciunt, ut eam ad amplexus illius sponsi coelestis aut vix, aut cum grandi confusione venire permittant: de quo scriptum est, Aptavit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27).
- 4.
Aut bonis operibus, aut igne, aut hic inflictis a Deo poenis purgantur. Quibus proficiant inflictae a Deo poenae. Et ideo continuis orationibus, et frequentibus jejuniis, et largioribus eleemosynis, et praecipue per indulgentiam eorum qui in nos peccant, assidue redimantur; ne forte simul collecta cumulum faciant, et demergant animam. Quidquid enim de istis peccatis a nobis redemptum non fuerit, illo igne purgandum est, de quo dixit Apostolus, Quia in igne revelabitur: et si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Aut enim, dum in hoc mundo vivimus, ipsi nos per poenitentiam fatigamus: aut certe, volente aut permittente Deo, multis tribulationibus pro istis peccatis affligimur; et si Deo gratias agimus, liberamur. Quod ita fit, si quoties maritus, aut uxor, aut filius moritur; vel si substantia nobis, quam plus quam oportet amamus, aufertur. Licet plus Christum quam ipsam substantiam diligamus, et si necessitas fuerit, malimus ipsam substantiam perdere, quam Christum negare: tamen quia, sicut jam dixi, si plus eam quam oportet diligimus, amittere eam aut dum vivimus, aut dum morimur, sine grandi dolore non possumus: et tamen si Deo, qui illam a nobis auferri velut pius pater permittit, tanquam boni filii gratias agamus, et minus nos pati quam meremur, cum vera humilitate proferamus; ita peccata ipsa in hoc saeculo purgantur, ut in futuro ille ignis purgatorius aut non inveniat, aut certe parum inveniat quod exurat. Si autem nec in tribulatione Deo gratias agimus, nec bonis operibus peccata redimimus, ipsi tamdiu in illo purgatorio igne moras habebimus, quamdiu supra dicta peccata minuta, tanquam ligna, fenum, stipula, consummantur. 5. Ignis purgatorii qualis poena. Sed dicit aliquis: Non pertinet ad me quamdiu moras habeam, si tamen ad vitam aeternam perrexero. Nemo hoc dicat, fratres charissimi, quia ille purgatorius ignis durior erit, quam quidquid potest in hoc saeculo poenarum aut cogitari, aut videri, aut sentiri. Et cum de die judicii scriptum sit quod erit dies unus tanquam mille anni, et mille anni tanquam dies unus (Psal. LXXXIX, 4); 39.1948| unde scit unusquisque utrum diebus an mensibus, an forte etiam et annis per illum ignem sit transiturus? Et qui modo nec unum digitum suum in ignem vult mittere, timeat necesse est vel tunc parvo tempore cum anima et toto corpore cruciari. Et ideo totis viribus unusquisque laboret, ut capitalia crimina possit evadere, et minuta peccata ita operibus bonis redimere, ut de ipsis nihil videatur remanere, quod ille ignis possit absumere. Illi autem qui capitalia crimina committunt, si quamdiu vivunt, ea redimere poenitentiae medicamentis noluerint, ad illum ignem, de quo dicit Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, sicut jam dictum est, venire non poterunt; sed magis illam duram et irrevocabilem sententiam audituri sunt, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Et ideo, qui ab ista perpetua poena, et ab illo purgatorio igne desiderant liberari, crimina capitalia non admittant: aut si jam commiserunt, fructuosam agant poenitentiam, et illa parva vel quotidiana peccata bonis operibus redimere non desistant. 6. Quibus operibus minuta peccata redimantur. Quibus tamen operibus minuta peccata redimantur, plenius vobis insinuare desidero. Quoties infirmos visitamus, in carcere clausos, et positos in vinculis requirimus, discordes ad concordiam revocamus, indicto in Ecclesia jejunio jejunamus, pedes hospitibus abluimus, ad vigilias frequenter convenimus, eleemosynam ante ostium praetereuntibus pauperibus damus, inimicis nostris, quoties petierint, veniam indulgemus: istis operibus, et his similibus, minuta peccata redimuntur quotidie. 7. Quibus capitalia deleantur. Poenitentia publica. Pro capitalibus vero criminibus non hoc solum sufficit; sed addendae sunt lacrymae, rugitus et gemitus, continuata et longo tempore protracta jejunia, largiores eleemosynae erogandae, ultro nos ipsos a communione Ecclesiae removentes, in luctu et in tristitia multo tempore permanentes, et poenitentiam etiam publice agentes: quia justum est ut qui cum multorum destructione se perdiderit, cum multorum aedificatione se redimat. Ad extremum non est impossibile vel grave quod suggero: vel sic lugeamus exstinctam nostram animam, quomodo alienam carnem mortuam plangimus. Si aut uxor, aut filius, aut maritus mortui fuerint, in terram se collidunt homines, capillos trahendo, pectora tundendo, in luctu et poenitentia, vel in lacrymis non parvo tempore perseverant. Rogo vos, fratres, exhibeamus animae nostrae, quod illi exhibent alienae carni. Et hoc videte, fratres, quam malum sit, ut quaeramus quod non possumus, et non quaeramus quod possumus. Carnem quam non possumus suscitare, plangimus; et animam nostram mortuam non plangimus, quam possumus per poenitentiam ad statum pristinum revocare. Sed quod nobis pejus est, corpus mortuum plangimus quod amamus; animam vero mortuam quam non amamus, nec dolemus, nec plangimus. Et ideo mutata vice incipiamus plus Dominum amare quam servum, id est, plus factorem corporis quam corpus; plus dominam quam ancillam, id est, plus animam ad imaginem Dei factam, quam carnem de limo terrae formatam: ut cum die ultimo caro nostra putrescere, et a vermibus devorari coeperit in sepulcro; anima in Abrahae gremio Angelorum manibus elevetur, et in die judicii recepto per resurrectionem corpore audire mereamur: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). 39.1949| 8. Recapitulatio. Sors triplex hominum in judicio. Et ut haec, quae supra diximus, cordibus vestris tenacius valeant inhaerere, et ipsa apostolica lectio plenius possit intelligi, breviter ea Charitati vestrae volo repetere. Omnes sancti qui Deo fideliter serviunt, lectioni et orationi vacare, et in bonis operibus perseverare contendunt, nec capitalia crimina, nec minuta peccata, id est, ligna, fenum et stipulam supra fundamentum Christi, sed bona opera, id est, aurum, argentum, lapides pretiosos superaedificantes, per ignem illum, de quo dicit Apostolus, Quia in igne revelabitur, absque ulla violatione transibunt. Illi vero, qui quamvis capitalia crimina non admittant, et ad perpetranda minuta peccata sunt faciles, et ad redimenda sunt negligentes; ad vitam aeternam, pro eo quod in Christum crediderunt, et capitalia peccata non admiserunt, venturi sunt: sed prius aut in hoc saeculo per Dei justitiam vel misericordiam, sicut jam dictum est, amarissimis tribulationibus sunt excoquendi, aut illi ipsi per multas eleemosynas, et praecipue dum inimicis suis clementer indulgent, per Dei misericordiam liberandi; aut certe illo igne, de quo dicit Apostolus, longo tempore cruciandi, ut ad vitam aeternam sine macula et ruga perveniant. Illi vero qui aut homicidium, aut sacrilegium, aut adulterium, vel reliqua his similia commiserunt, sicut jam dictum est, si eis digna poenitentia non subvenerit, non per purgatorium ignem transire merebuntur ad vitam, sed aeterno incendio praecipitabuntur ad mortem. 9. Majora peccata Deo juvante vitare, minuta vero amore inimicorum et eleemosynarum largitate redimere laborandum. Et ideo quoties in lectione apostolica audieritis, Si quis supra fundamentum Christi superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; de sanctis hoc et perfectis christianis accipite, qui velut aurum purgatum merebuntur ad aeterna praemia pervenire. Illi vero qui superaedificant ligna, fenum et stipulam, de bonis christianis, sed negligentibus minuta peccata purgare, ut saepe dictum est, intelligite: quae peccata si nec divina justitia multis tribulationibus purgaverit, nec unusquisque eleemosynarum largitate redemerit, non sine grandi dolore in illis implebitur illud quod dicit Apostolus, Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Nemo tamen, sicut jam supra dictum est, se ipsum circumveniat, ut hoc etiam pro capitalibus criminibus, si incurata remanserint, posse fieri credat. Et ideo, sicut jam saepe dixi, quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus; ut et majora peccata possimus evadere, et minuta sine quibus esse non possumus, jugiter amore inimicorum, et eleemosynarum largitate redimere: praestante Domino Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CV. De verbis Apostoli, I Cor. XII, 26, Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, etc..
- 1.
Amor mutuus membrorum, amorem docet proximorum. Qualiter nos invicem diligere debeamus, fratres charissimi, etiam de sanitate vel infirmitate membrorum corporalium possumus evidenter agnoscere. Si enim sic nos amare voluerimus, quomodo 39.1950| se invicem amant membra corporis nostri, perfecta in nobis charitas poterit custodiri. Considerate et videte quid fiat in nobis carnaliter quando sanum est caput, quomodo congaudent omnia membra, et placent sibi de singulis caetera membra: e contrario autem quando aliquid mali patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Ecce spinam calcat pes: quid tam longe ab oculis quam pes? Longe est loco, proximus charitatis affectu. Modicum pungit spina, et perparvum locum tenet in pede; vide quomodo illuc convertuntur omnia membra. Primo ipsa spina dorsi incurvat se, et deponunt se illuc omnia membra. Numquid oculi cessant quaerere? Numquid aures cessant audire? Forte alii qui vident ubi sit, dicunt, Ecce ubi est: statim hoc audiunt aures et sequuntur consilium: ibi et oculi quaerunt, et manus operantur, et, ut dixi, totum corpus illuc incurvatur, et nihil vacat in homine ad subveniendum; et solum in pede factum est vulnus, et totum quod est in homine operatur. Numquid omnia puncta sunt? Attendite. Numquid omnia dolent? Sana est manus, sani sunt oculi, sanum est caput, sana alia membra; ipse pes sanus est, ibi tantum dolet, ubi punctus est: non est ergo communis calamitas omnibus; sed per compassionem charitatis omnia veniunt ad subveniendum, et omnia volunt succurrere: ut impleatur quod ait Apostolus, Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
- 2.
Invidus, tabes resecanda. Virtutes alienae per charitatem fiunt propriae. Quid ergo? Nescio quis habet donum Dei in virtutibus; non habes tu; noli invidere, ne praecidaris de corpore. Videte, fratres, qui invidet, sic est quomodo tabes, quomodo vulnus, quomodo apostema. Non vis congaudere glorificato? Videt in te invidiae morbum coelestis ille medicus, et praecidet te de corpore: noli ergo invidere. Sed quid facis? Gaude. Noli dicere in animo tuo, Ego si christianus essem, utique et ad Deum pertinerem, possem facere quod alius facit. Tale est enim ac diceret et auris, Ego si ad corpus pertinerem, possem videre lunam et solem: et non illud habet tamen nec auris nec manus; sed faciunt singula quod possunt, et cum concordia serviunt sibi invicem omnia membra. Sic ergo et tu congaude illi cui Deus aliquam gratiam peculiariter dedit: et potes in illo quod in te non potes. Ille habet forte virginitatem; ama illum, et tua est. Iterum tu habes majorem patientiam; diligat te, et sua est. Ille potest satis vigilare; si non invides, tuum est studium ejus: tu forte potes amplius jejunare; si amat te, suum est jejunium tuum. Hoc ideo, quia in illo tu es: per proprietatem enim non es tu, per charitatem tu es.
- 3.
Exemplum charitatis in Christo. Considerate, fratres, et videte exemplum Domini nostri, qui nos peregrinos fecit, et jussit ut per charitatis viam currendo veniamus ad coelestem civitatem. Numquid aliquis potest dicere quia aegrotavit hic Dominus? Quid est ergo quod ait, Infirmus fui, et non visitastis me? Quid est, nisi quod ipsi confitentur, Quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et ille, quamvis sedeat in coelo, tamen compatiens membris laborantibus, quia caput est membrorum et universi corporis, Quando uni, inquit, ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 43-45). Iterum jam certe erat in coelo, quando Paulum ex persecutore fecit praedicatorem: nam misertus ejus, et incorporans eum universo corpori suo dixit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4.)? Numquid ergo ipsum persequebatur in coelo? Quid est ergo, Quid me persequeris? Persequebatur Saulus Christianos, numquid Christum qui sedebat in coelo? Sed quia ipse 39.1951| erat in Christianis, compatiens membris omnibus. Ut verum esset in ipso, quod ait: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, quid ait? Saule, Saule, quid me persequeris? Certe jam in coelo sum; tamen quando minimos meos persequeris, in ipsis membris meis adhuc ego persecutionem patior.
- 4.
Membra sunt mortua qui de aliorum tribulatione gaudent. Et illud attendite, fratres, quod etiam nos aliquoties facimus, attendite. In populo quando statur, et est aliqua coarctatio; si alter alterum calcet, lingua dicit, Calcas me. Num ipsa calcata est? Quid est ergo quod sonat, Calcas me? Si et ille respondeat, Libera es, o lingua, in ore tuo vocem habes: ego si calcavi, pedem calcavi. Sed charitas dicit, Calcas me; compassio unitatis et vinculum societatis dicit. Sicut ergo dicere coeperam, cognoscant omnes invidi, qui de aliorum, etiamsi inimici eorum sint, tribulationibus gaudent, quia membra sunt putrefacta, abscissa et mortua; et ideo non habent sensum: et cum discedunt ab aliis membris, non sentiunt, quia sine sensu erant. Sensus noster, fratres, una fides est, charitas una sanitas est: teneamus fidem tanquam sensum, teneamus charitatem tanquam sanitatem. Et quamvis diversa membra diversa munera habeant; tamen charitatis unitate tenentur, et omnia merentur ire post caput. Caput enim in coelo est, nos hic laboremus et invicem onera nostra portemus: quo enim ivit caput, caetera membra itura sunt. Certe audistis quod paulo ante dictum est, Dominum clamasse de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? 5. Patienti non compatiens extra Ecclesiam est. Rogo vos, fratres, si Dominus et Salvator noster, qui nullum peccatum habuit, tanto affectu nos peccatores amare dignatur; ut quod nos patimur, se pati testetur: quare nos, qui sine peccato non sumus, et qui peccata nostra per charitatem redimere possumus, non tam perfecto amore diligimus; ut quidquid mali alius pertulerit, charitatis affectu compatiamur, et quidquid boni alius acceperit, quasi nos ipsi accipiamus, ita gaudeamus, et pro illo qui accepit, Deo gratias referamus? Ecce jam, ut dictum est, patitur aliquis aut tribulationem aut damnum: si doles pro illo, in corpore Ecclesiae constitutus es; si non doles, praecisus es. Charitas enim quae colligit et vivificat omnia Ecclesiae membra, si te viderit de alterius ruina gaudere, statim te praecidet a corpore. Et forte jam ideo non doles, quia praecisus es: si enim ibi esses, sine dubio doleres. Considerate, fratres, et diligenter attendite, quia tamdiu dolet membrum, quamdiu in corpore continetur: si autem abscisum fuerit, nec dolere poterit, nec sentire. Cum enim manus aut aliud membrum fuerit abscisum a corpore, si totum corpus postea multis partibus dividatur, manus illa non sentit; quia jam a reliquorum membrorum societate divisa est atque disjuncta: talis est christianus, qui de alterius aut damnis, aut afflictionibus, aut etiam morte non solum non dolet; sed, quod pejus est, forte etiam gaudet. Et quia jam est alienus a corpore, ideo affectum charitatis non tenet in corde. Nos vero, si veram et perfectam charitatem volumus custodire, omnes sicut nosmetipsos studeamus diligere; ut quia caput nostrum Christus est, et membra illius nos esse meruimus; cum Christus apparuerit gloria nostra, et per concordiam charitatis, quasi vera et perfecta membra illius absque ullo dolo malitiae vel invidiae, omnes homines, sicut nosmetipsos, amantes, cum ipso apparere mereamur in gloria.
- SERMO CVI. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 4, 7, 8, Charitas omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
39.1952|
- 1.
Exordium. Desiderium Charitatis vestrae a nobis exigit debitum sermonis officium. Sed tanta sunt quae terreant et revocent animum nostrum; ut si velimus parere desiderio vestro, non sit sine periculo nostro: primum, quod juvenis loqui cogar praesentibus senibus; deinde, temerarium esse arbitror loqui velle imperitiam, inter eos quos roboravit antiqua doctrina. Optabam ergo silentio praeterire, et illum locum tutissimum eligere, audire potius quam aliquid dicere. Sed quid facio? Instat vester amor, revocat noster pudor; cogit sanctorum patrum jussio, a quibus si velim obsecrans veniam petere dicens, Ignoscite, sancti patres, ignoscite; parcite nostrae verecundiae, parcite nostrae aetati, maxime cum recolam vobis fuisse praeceptum, Loquimini, seniores; decet enim vos (Eccli. XXXII, 4): ipsi sancta charitate qua praevalent, respondebunt mihi, Loquere, juvenis; delectat enim nos. Quibus si repetam, Sancti patres, quid loquar? rursum mihi respondebunt, Quod a nobis saepe audisti, memento, fili, quia ab infantia sacras Litteras didicisti (II Tim. III, 15). Sed nec sic vobis excusatus esse potero, quorum corda ista me sua voce pulsabunt: Quid metuis proferre verbum? Si aetas revocat, Paulus Timotheo juveni praecipiebat, dicens: Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12). Praedica verbum (II Tim. IV, 2). Si sermo deest, pete, et accipies: non enim vos estis qui loquimini; sed quod donatur vobis, hoc ministratis nobis. His coarctatus angustiis, quo me conferam, nisi ad sancta vestigia charitatis? eamque deprecor, ut donet mihi aliquid dignum de se dicere, quod et meum suppleat ministerium, et vestrum satiet desiderium.
- 2.
Virtutes charitatis quatuor. Non sunt sine invicem. Nec est aliquis sanctus sine illis. Inter caeteras virtutes ejusdem charitatis quas commemorat apostolus Paulus, quod Charitas non aemulatur, non agit perperam, non irritatur, non inflatur, non cogitat malum, et caetera: in ultimo quatuor ejus virtutes breviter comprehendit, dicens, Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet; charitas nunquam excidit. Ex his igitur quatuor virtutibus sanctae charitatis loqui convenit Sanctitati vestrae, delectatque primitus intueri, quemadmodum velut quatuor cardines orbis continens, totum possederit mundum. Requiramus igitur, si placet, aliquorum exempla sanctorum, eorum scilicet, qui his virtutibus sanctae charitatis possessi sunt: et eis singulis ita singula tribuamus, ut omnes in omnibus esse noscamus: quoniam omnis qui pie tolerat, recte credit; et omnis qui recte credit, aliquid sperat; et qui sperat, sustinet, ne ab spe cadat. Sed jam quinam isti sint videamus, quorum fidem, in quantum desuper adjuvamur, assequi valeamus. Virtus charitatis quae omnia tolerat, eminuit in sancto Noe; quae omnia credit, in sancto Abraham; quae omnia sperat, in patribus nostris, id est, in populo Israel, unde ipse noster exortus est Dominus; quae omnia sustinet, in ipso capite nostro Domino nostro Jesu Christo, qui est vera charitas, quae nunquam cadit. Nec caeteros sanctos ab his virtutibus vestra Charitas deputet alienos: quos pro brevitate temporis, et pro sermone suscepto ita praetermissos esse cognoscite; ut tamen certissime noveritis omnes esse in Christo, et in omnibus Christum. 39.1953|
- 3.
Prima virtus charitatis, omnia tolerare. Sed jam videamus quemadmodum sanctus Noe possederit vel possessus sit virtute charitatis, quae omnia tolerat. Praedixit ei Deus quod iniquitate hominum crescente, diluvio perderet mundum. Statim ille admonitus confugit ad lignum, et post camporum amoenorum faciem, angustiis se reclusit arcae, tolerat coeli fremitum, sonitum aquarum, fragorem nimborum; et post ista omnia, qui solet gaudere consortio hominum, socius quodam modo efficitur serpentium ac ferarum. Nec expavescit vir iste, quod cum eo sint ferae in arca: imo ibi agnoscit ordinem suum feritas, quia se cognovit humanitas; et jubenti homini obediunt, quia hominem superiori Domino obedisse cognoscunt. Ostensum est in Noe quid Adam praeceptum contemnendo perdiderit: et demonstratum est posse homines bestiis etiam dominari, si subdant se obedientia Conditori. Exspectat et tolerat sanctus iste finem diluvii: nec antequam finiatur, causa ferarum arca relinquitur (Gen. VI-VIII). Tolerat bonus mala: et donec in fine etiam corpore separentur, intus manens, corde, non corpore, separatur.
- 4.
Hanc cupienti quid praestandum. Si qua es anima, quae cupis possidere virtutem charitatis quae omnia tolerat, relinque mundum, confuge ad crucis lignum, non metuas procellas et turbines hujus diluvii: non mergeris si ligno portaberis; novit gubernare qui dignatus est creare, tantum adsit virtus charitatis quae omnia tolerat. Nulla res te ab arcae soliditate evellat. Permane bonus, et tolera malos: melius enim est ut intus positus propter bonos toleres malos, quam foras exiens et periens, et bonos relinquas et malos. Si ergo sunt tecum ferae, id est, sunt tecum in Ecclesia prava docentes, falsa sentientes, haeretici vel schismatici, aut etiam ipsi mali catholici, more ferarum animas devorare quaerentium; tolerentur usque ad finem saeculi, tanquam finem diluvii. Rugiant licet, fremant dentibus, atque ipsam arcam confringere conentur, non expavescas: finito diluvio, illas rapiet inanis ac spinosa silva, te fertilis suscipit terra: post finem saeculi, impii rapientur ad tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium; pios suscipit terra viventium (Matth. XXV, 30, 46). Nam et ipse sanctus Noe post finem diluvii obtulit sacrificium Deo; sed de animalibus mundis, non de immundis (Gen. VIII, 20). Simul enim et munda et immunda animalia in arca natare potuerunt, sed mala ad sacrificium Dei non pervenerunt. 5. Secunda charitatis virtus, omnia credere. Eminet in Abraham, cum omnia dimittit. De filio non dubitat. Sed jam hinc aliquando transeamus, ut caetera perscrutari valeamus. Procedat in medio sanctus ille Abraham; et suo nos doceat exemplo possidere virtutem charitatis quae omnia credit, qui non est cunctatus ad unam vocationem relinquere patriam sedem, domum, familiam. Omnia relinquuntur, ut Domino praecipienti pareatur. Exi, inquit ei Deus, de domo tua, et de cognatione tua, et veni in terram quamcumque tibi ostendero (Id. XII, 1): nec apud se iste sanctus cogitavit aut dixit, Quo eam? cui me committam? in quam terram vadam? sed statim ut audit, surgit, currit, festinat, accelerat. Terram promissam non videt; sed credendo eam firmiter retinet. Ambulat recto itinere, nec oberrantibus vestigiis alibi quam debuit, declinavit: quia qui eum ad ignotam terram mittebat, ipse qui mittebat non dimittebat. Nec eum ipse fefellit: redditur merces credenti. Ad terram pervenit, dilatatur, multiplicatur: ex paupere efficitur dives, ex ignobili potens, ditatur omnibus bonis; et in illo impletur quod Dominus in Evangelio suis discipulis promisit, dicens: Si quis dimiserit domum, aut agrum, aut parentes causa nominis mei, et in hac vita centuplum accipiet, et in futuro saeculo vitam consequetur aeternam (Matth. XIX, 29). Cumulatur adhuc hujus fidei merces, et seni promittitur filius. Adest virtus charitatis quae omnia credit. Audit, exsultat, amplius diligit, suscipit filium ex conjuge sterili, 39.1954| quam spe pariendi destitutam sterilitas aetasque jam fecerat, atque in illo benedictionem omnium gentium promissam firmissime tenet (Gen. XVIII, 10). 6. Filium immolat. Amicus fit Dei. Amicos quid faciat. Sed adhuc eum charitas probat, probatumque commendat, et quemadmodum nihil Deo praeferat, posteris monstrat. Vocat eum Dominus de coelo dicens: Abraham! Abraham! Et ille tanquam servus obediens: Ecce sum, ait. Et Dominus: Accipe filium tuum illum quem diligis Isaac, et vade in terram excelsam, et offeres eum holocaustum in unum montium quem tibi dixero. Nec hac quidem jussione turbatur aut frangitur servus fidelis: adest enim ei virtus charitatis quae omnia credit. Surgit, domum pergit, asinam sternit, ligna concidit, gladium et ignem sumit, puerum simul adducit, et pergit ad locum. Tunc intentus factus Isaac, patrem interrogat dicens: Pater. Et ille: Quid est, fili? Et filius: Ecce, ait, ignis et ligna: ubi est ovis quam immolaturus es ad holocaustum? Et pater respondit: Deus providebit sibi ovem ad sacrificium, fili mi. Magnum hic et grande video sacramentum. Aliud Abraham corde gestabat, aliud filio promittebat: sed neque quae promittebat, filium fallebant; neque aliqua infirmitas cor ejus a proposito immutaverat. Quid pluribus? Pergit viam, videt locum de longe, et statuens pueros suos ibi, eis talia verba profert dicens: Sedete hic cum asina; ego autem et puer ibimus usque illuc, et cum adoraverimus, revertemur ad vos. O sancte Abraham, quid est quod dicis, cum aliud tibi de puero agendum sit? Numquid aut te, aut tuos fallis? Non, inquit: sed quae prophetice vel dico vel gero, virtus charitatis in me manens quae omnia credit, et facit et dicit. Audio enim eam sine strepitu vocis intus ad cor loquentem et dicentem mihi, Tu quidem licet resurrecturum credens, pleno et perfecto voto puerum ducas immolandum filius tuus in isto sacrificio non crematur, quia resurrectio Filio Dei servatur. Merito Abrahae hujus viri fidem commemorans Jacobus apostolus ait: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est (Jacobi II, 23). Amicos, ut novimus, conjunctio animorum facit: unde quidam sapiens hujus mundi ait, Idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est (Sallust. Catil. cap. 12). Ergo amicos, ut novimus, conjunctio animorum facit. Quemadmodum iste sanctus animum conjunxerit Deo, ut ejus amicus appellaretur, vultis nosse? Sicut enim Deus Pater unico Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32); ita et iste unico filio non pepercit, sed jubente ut immolaretur, ei qui dederat eum devoto corde obtulit eum. 7. Isaac typus Christi patientis. Sed quae sequuntur videamus. Delectat enim nos, adjuvante Domino Deo nostro, hujus historiae plenam vobis reddere rationem. Postquam relictis pueris, ad locum sacrificii pater cum filio venit, aram construit, ligna componit, manus filio ligat, imponit eum in aram supra ligna, deponit humana paternae pietatis indicia, induit sacerdotis diram constantiam, educit gladium, ut perimat filium. Quid videtis, fratres? Nihil hic sentimus humanum, quia totum cognoscimus divinum. Sed et ille filius, qui paulo ante ovem requirebat, sub ingenti silentio talia fieri in se sentit: et ita patiens invenitur, tanquam jam ille esset, qui sicut ovis ad immolandum ductus est, et tanquam agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). O et tu, sancte Isaac, indica nobis silentii hujus tam grande secretum. Paulo ante nihil in te fieri sentiebas, et a patre arietem requirebas: nunc autem manibus ligaris, in aram imponeris, ligno quodam modo suspenderis; et modo taces. Taceo, inquit. Dic quare: obsecro, noverimus. Vultis nosse, ait, quare modo taceo? Quia figuram illius gesto, qui voluntate ponit animam suam, non necessitate (Joan. X, 17, 18). In hoc tam grandi mystico fidei sacramento, et Abraham sanctus apparuit probatus, et filius in praesenti est liberatus, in quo est Christus praenuntiatus (Gen. XXII). 39.1955| 8. A sectatore charitatis omnia credentis quid expectat Deus. Si qua es anima, quae cupis sequi vestigia fidei patris nostri Abraham, exi de terra tua et de cognatione tua, relinque populum tuum et domum patris tui: id est, fideliter renuntia diabolo, pompis et angelis ejus; et sequere viam rectam, quae te perducat ad terram in qua ditescas et emineas, et efficiaris socius Abrahae. Sed cum ista omnia feceris, si virtus charitatis quae omnia credit est in te, adhuc tentabit te; et probatum coronabit te. Expetit a te sacrificium dilecti tui. Quid a te expetit? Quod Abraham illi dictum est, Da mihi unicum dilectum tuum; tibi dicit Sapientia, Da mihi, fili, cor tuum (Prov. XXIII, 26). Ipse est dilectus unicus. Quid metuis offerre cor tuum? Offer sacrificium, contritionem cordis Domino Deo tuo; et dic ei cum propheta: Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 18 et 19). Nihil metuas tali sacrificio oblato: et Deo acceptum erit, et quod obtuleris, integrum permanebit. 9. Tertia virtus, omnia sperare. Aliam virtutem charitatis quae omnia sperat, placet inspicere? Hanc superius plebi Israel et patribus nostris assignasse cognoscimur. Ejus namque virtutis vox est in versu illo prophetico, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos (Psal. XXI, 5). Et ipsi ex Aegypto fugere jubentur, terra eis lac et mel fluens promittitur (Exod. III, 8). Per mare Rubrum transeunt, ad eremum veniunt: ducebat eos spes charitatis, ut discerent prius Deum amare gratis. Redditur et his merces fidei: non enim potest non reddere, qui se donando dignatur facere debitorem. Post eremum mella de petra suxerunt, panem coeli manducaverunt (Id. XIV-XVI); non sunt privati a desiderio suo, quod speraverunt, terram etiam promissionis acceperunt. 10. Virtutis hujus exercitia. Exsurgat anima quae hujus charitatis virtute comprehensa est, et fugiat ex Aegypto, id est, ex hujus saeculi desiderio, pergat ad mare Rubrum, scilicet Christi Baptismum; ideo rubrum, quia Christi sanguine purpuratum. Persequantur hostes: peccata cum suo auctore diabolo, tanquam Aegyptii cum suo rege Pharaone, saeviant, sequantur fugientes: quid metuis? Usque ad aquam saeviunt. Ingredieris tu, ingredientur et illi post te: sed aqua conversa illis erit in perniciem, tibi proficiet ad salutem; illos obruet, te abluet; illos damnabit, te liberabit. Post haec suscipies mel de petra, quo sitim tuam saties. Petra enim erat Christus (I Cor. X. 4), ex cujus praeceptis tanquam ex fontibus dulcedinis satieris. Gustabis et panem, illum scilicet qui dixit, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51): gustabis, et videbis quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et si in te eminet virtus charitatis quae omnia sperat, per eremum te necesse est transire; id est, utaris hoc mundo tanquam non utens (I Cor. VII, 31); ut in hac via peregrinum te noveris esse, si terram promissionis cupis intrare. Haec terra est de qua propheta cantat et dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). 11. Quarta, omnia sustinere. Quanta Christus sustinuit. Ultima virtus charitatis restat, quae omnia sustinet, et, nunquam cadit. Hanc ipsi capiti nostro Domino Jesu Christo convenire novimus. Ideo in ultimo, quoniam finis Legis Christus (Rom. X, 4). Quanta autem pro nobis ipse sustinuerit, puto Charitatem vestram ignorare non posse. Tamen exinde aliquid dicam, si tamen de tanto aliquid digne dicam. Prius illud, quod Deus homo, quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14); quod multa bona fecit, et mala perpessus est; quod mortuos suscitavit, et mortuus est; quod singularis 39.1956| illa patientia pertulit diabolum tentatorem, discipulum traditorem; quod ipsum Judam priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem, et ante experimentum vinculorum, crucis ac mortis, labiis ejus dolosis non negavit osculum pacis. In ipsa autem morte quanta sustinuit? Pertulit odiorum flammas, ministras pessimi cordis linguas. Clamaverunt Judaei, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21): ut rei remanerent Judaei, innocens ab eis crucifixus est Filius Dei. Ad crucem ducitur, expalmatur, qui est vera palma victoriae. Spinis coronatur, qui spinas peccatorum venit confringere. Ligatur, qui solvit compeditos. Ligno suspenditur, qui erigit elisos (Psal. CXLV, 7, 8). Aceto potatur fons vitae, disciplina caeditur, salus vulneratur, vita moritur: occidit ad tempus vitam mors, ut in perpetuum a vita occideretur mors.
- 12.
Judaei in Christi morte victi. Christo quomodo serviant. Quid hic Judaei in hac morte Christi exsultaverunt quasi victores, et dum terrenum et caducum regnum timuerunt perdere, Regem coeli et terrae non dubitaverunt occidere? Sed nec sicut putaverunt, victores exstiterunt. Si enim vicerunt, regnum quomodo perdiderunt? quomodo nunc usque servi remanserunt? Ista namque causa est, quia ab eis Christus occisus est. Dixerunt apud se principes Judaeorum, ut evangelista narrat: Videtis, inquiunt, quia totus mundus post eum abiit? si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis locum et regnum (Joan. XI, 47, 48). Et Christum occiderunt; et locum et regnum perdiderunt. Quid vobis profuit, o insani Judaei, quod tantum scelus admisistis? Numquid quia Christo Domino, ut decuit, servire noluistis, ideo ejus dominio caruistis? Dum illi serviunt reges, quibus vos servitis, facti estis mali servi bonorum servorum Christi. Per ipsos conterit contumaciam vestram, per ipsos dissipat consilia vestra, per ipsos retribuit scelera vestra in capita vestra. Ipse autem Dominus quem vos interemistis, non vos servos, sed liberos esse cupiebat, quando dicebat: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. VIII, 36). Vos autem Dominum Deum regem, et ipsam veram libertatem non solum repudiastis, verum etiam necare cupientes clamastis, Non habemus regem, nisi solum Caesarem (Id. XIX, 15). Sed ne in hoc quidem gloriemini quod Christum occidistis, actum est potius de vobis, et nescistis. Audite ipsum Dominum dicentem per prophetam, Ego dormivi, et somnum cepi (Psal. III, 6): somnum appellans mortem a vobis illatam. Caeterum qualis mors potuit esse triduana, maxime illius, qui per eumdem prophetam alio loco dicit, Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Ego, inquit, dormivi: ego, qui potestatem habeo ponendi animam meam. Ego dormivi; non quia saevistis, non quia insanistis: ego implevi quod volui: vos in scelere remansistis.
- 13.
Vires charitatis. Quis exegit tanta ista de Deo nostro, fratres, pro nostra redemptione ac salute, nisi charitas quae nunquam cadit? O charitas, quam magnas vires habes, quae de coelo Deum deposuisti! O chara sanctitas, o sancta ac vera charitas, quae tanta es in terris, quanta eris in coelis? Quae tantum potes in hac pugna mortalitatis adhuc sollicita, quantum poteris in illa pace perfecta secura?
- 14.
Patientiae Christi imitatio. Evigila itaque, omnis anima christiana, et si in te eminet virtus charitatis quae omnia sustinet, Domini tui imitare vestigia. Christus enim, ait apostolus Petrus, pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Et si ille propter te de coelesti sede ad terrena descendit: tu propter te fuge terrena, appete coelestia. Si dulcis est mundus, dulcior est Christus: si amarus est mundus, omnia pro te sustinuit Christus. Via tibi factus est ipse Salvator: surge, ambula; habes quo, noli pigrescere. Sed forte quaeris, Quo? Vides enim viam, et quaeris quo ducat haec ipsa via? Ad veritatem et ad vitam ducit. Si amas veritatem, si amas vitam, et cupis ad veritatem et ad vitam venire, a via noli errare. Video, inquis, viam, et cupio 39.1957| ambulare: sed amara est, aspera est; arcta enim et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Christus transivit, et adhuc aspera est? Caput transiit, et membra dubitant? Sed Christus, inquis, Deus et homo; ego autem homo. Tot millia martyrum transierunt; et adhuc tibi aspera est? Transierunt senes, transierunt juvenes, transierunt pueri, puellae transierunt, viam quam timebas tritam tibi fecerunt. Ambula ergo viam, securus ambula. Quid enim metuis in hac via? Mortem? Et mortem times, qui ad vitam curris? Si bonus es, bene in hac via curris: mors tibi janua erit, quae te repraesentet, non quae auferat vitae. Ambula ergo viam: imo ipse qui propter te factus est via, ipse te ducat per se ipsum ad se ipsum. Ipse enim est via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Dic ergo Deo tuo, o anima fidelis et pia; dic, dic, secura dic, et cum propheta veraciter exclama, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Tunc ad te securus perveniam, si in finem usque tua gratia non deserar. Haec, fratres dilectissimi, quae dono ipsius charitatis dicta sunt Sanctitati vestrae, ita haereant cordibus et sensibus vestris; ut eadem ipsa charitas fructum in vobis inveniat operis, non folia laudis.
- SERMO CVII. Rursum de verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 1, Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, etc. De dilectione Dei et proximi, amicorum et inimicorum.
- 1.
Charitas facit ut sint simul separati corpore. Quantum nos, fratres dilectissimi, Charitas vestra desideret, ex meis animis recognosco. Et licet vos humilitatem meam assidue videre velitis, tamen ego, si posset fieri, frequentius de conspectu vestro, et vestra et mea vellem desideria satiari. Sed patienter tolerare debemus, quod implere pro temporum necessitate non possumus. Sed licet corporaliter nos propter multas necessitates videre non valeamus, charitate tamen et sancto amore semper pariter sumus. Pro qua re nihil nocet corporis separatio, ubi est animorum vera et sincera conjunctio. Charitas enim ipsa vera est, quae corporaliter separatos consuevit spiritualiter copulare atque conjungere. Duo enim qui se sancto amore diligunt, etiamsi unus sit in Oriente, alius in Occidente, ita charitate conglutinante junguntur, ut nunquam ab invicem separentur. Audi Apostolum dicentem laudem verae et integrae charitatis. Sic enim ait: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, etc. Et post pauca addidit, dicens: Charitas patiens est, benigna est, et reliqua. Et licet sufficienter praeconia ejus plenus Spiritu sancto Paulus apostolus praedicaverit; tamen quia sancta charitas dulce est ac salubre vinculum mentium, etiam nos parvuli secundum modulum nostrum, de illa, quantum possumus, conquiramus.
- 2.
Divitiarum bonus usus a charitate discendus. Charitas oleum. Charitas bona ordinatrix. Magnae sunt divitiae charitatis, charissimi, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Nam dives, si charitatem 39.1958| non habeat, quid habet? Quamlibet grandis substantia sine charitate, inanis et vacua est. Charitas etiamsi de terrenis facultatibus nihil habeat, plena est. Unde quamlibet aliquis copiosas divitias habeat, si charitas in illo non fuerit, nihil boni ex illis facere poterit, quia sine vera et coelestium virtutum matre et magistra quid facere debeat, et quando vel quantum dare debeat, omnino non novit. Et ideo, quantum potest, unusquisque elaboret, ut habeat charitatem, ut habeat lucem, ut habeat oleum. Charitas oleo comparatur. Nam quomodo oleum omnibus humoribus superius esse cognoscitur; ita charitas omnibus virtutibus sublimior comprobatur. Nam si aliquis infinitas divitias possideat, et non habeat charitatem, sic est, quomodo si habeat plures lucernas et multas lampades, pinguedinem non habentes. Lucerna vel lampas sine oleo accensa fumare potest, fetere potest, lucem habere non potest: sic et qui habet divitias sine charitate, ardere potest de iracundia, fumare de superbia, fetere de avaritia: sine charitate penitus non potest lucem habere. Charitas si in te fuerit, quamlibet tibi sit grandis substantia, novit quid de illa agere debeat. Ipsa scit optime, cui vel quantum porrigat, quid tribuat, quid reservet. Ipsa intelligit quantum animae reponat in coelo, et quantum corpori reservet in mundo. Satis bona ordinatrix est, fratres, bene novit congregare in aestate, quod possit in hieme habere; hoc est, scit providere per eleemosynam in hoc saeculo, quod inveniat in futuro. Habete charitatem, fratres; quia sine illa quidquid aliud boni in homine fuerit, nihil esse poterit.
- 3.
Charitas vera, quae inimicos complectitur. Charitas radix bonorum operum. Sed et veram charitatem habete, fratres. Quae est vera charitas? Quae omnem hominem diligit, sicut se ipsum. Est vera charitas quae non solum usque ad amicos, sed usque ad ipsos pervenit inimicos. Nemo se circumveniat, fratres. Qui istam charitatem non habuerit, Deum videre non poterit, nec audire merebitur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Certe videtis quod in lectione evangelica nihil aliud Dominus nominaverit de universis virtutibus, nisi solam eleemosynam quae cum charitate operatur. De ramis tacuit, radicem tantummodo nominavit, ita dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 34, 35). Et iterum ipse Dominus: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Omnis homo qui charitatem vult habere in futuro saeculo, faciat illam sibi patronam in hoc mundo, ut illam propitiam inveniat in aeternum. Nam quomodo arbor, quamlibet pulchra sit et fructifera, non potest vivere sine radice: sic quaelibet opera bona perseverare non poterunt sine charitate. Ipsa est enim de qua Apostolus dicit: In charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17).
- 4.
Charitas semper dulcis. Talem ergo habeamus charitatem, fratres, ut omnes homines toto corde amare possimus. Si totum genus humanum sic diligis quomodo te, non remansit janua unde peccatum intret in te. Omnes aditus, unde diabolus ad animam ingreditur, claudis, si totus homines, sicut te ipsum, dilexeris. Et revera, fratres, quomodo potest fieri ut aliquis alteri homini malum faciat, si illum sicut se ipsum dilexerit. Dilige ergo, et quidquid volueris, fac. Ama ex toto corde tuo, et quod volueris exerce in proximo tuo. Si irasceris, dulce est; quia de charitate procedit: si corripis, suave est; si castigas etiam et flagellas, acceptabile est. Quare hoc, fratres? Quia verus amor est, quando corripis et castigas. Quando etiam de Ecclesia foras projicis, amaritudo videtur saevire in ore, sed dulcedo servatur 39.1959| in corde: nec fratrem quasi inimicum odio habes, sed peccatum velut morbum persequeris. E contrario sunt, qui sub falsa adulatione dulcedinem solent in ore proferre, et dolum vel amaritudinem in corde servare. Vos autem, fratres, dilectissimi, veram charitatem tenentes, quae falsa est, fugite. Audite Apostolum dicentem, Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Ego, fratres, quando de charitate loquor, tacere non possum. Quare hoc? Quia satis dulcis est charitas. Qui illam habet, quod dico intelligit: qui vero non habet, forsitan me irridet et despicit. Quare irridet? Quia quam dulcis sit charitas, non gustavit. Gustet ergo et videat quam suavis est Dominus. Deus charitas est. Quid dulcius Deo, fratres? Qui nescit, audiat prophetam dicentem, quod paulo ante suggessi, Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). O quam felix et beata est anima, quae charitatem meretur habere! Charitas, fratres, sitienti potus est, esurienti cibus, in amaritudine positis dulcedo, in tristitia constitutis vera et integra consolatio, fluctuantibus portus, errantibus via, peregrinantibus patria. Hanc ergo, fratres, tenete, hanc tota aviditate diligite. Si amatores estis, amate charitatem; si fortes, vincite cupiditatem; si peregrini, desiderate patriam. Ipsa vos ergo charitas, si illam tenere volueritis, et gubernat in hoc saeculo, et perducit ad regnum; praestante Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula. Amen.
- SERMO CVIII. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 13, Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum est charitas.
- 1.
Christiano necessaria fides. Illius effectus. Qualis esse debeat. Quicumque christianum nomen tenet, et quicumque sacramentis divinis est imbutus, fratres charissimi, necesse est ut religionis christianae rationem sciat, et fidei veritatem agnoscat; ejus quoque fidei, quae, ut Apostolus ait, per dilectionem operatur (Galat. V, 6), quae in praesenti confortat ac roborat credentes, et in futuro perducit ad Dei contemplationem. Nam tria quaedam proposuit animae nostrae necessaria beatus et egregius Gentium Doctor, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum est charitas. Primum ergo fides catholica christiano necessaria est: quia in ipsa distinguuntur filii Dei a filiis diaboli, filii lucis a filiis tenebrarum; per ipsam renascimur in Baptismate, et salutem aeternam impetramus, sicut scriptum est, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Haec porta est vitae, haec janua regni. Per ipsam discitur veritatis scientia, et percipitur cognitio divinitatis; per ipsam gratiam Dei invenimus. Aliter autem Deo placere non possumus: quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Vere enim beatus est qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Igitur sicut otiosa est fides sine operibus bonis, ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta. Unde beatus Jacobus apostolus dixit: Quid proderit, fratres mei, si fidem se quis dicat habere, opera autem non habeat? numquid poterit salvare eum? Fides sine operibus otiosa est. Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 14, 17, 26). Fidem ante omnia, fratres mei, rectam et immaculatam habere contendite, et secundum apostolicae institutionis normam, Symbolum a sanctis patribus constitutum memoriter tenete, et religiose viventes observare studete; haereticorum 39.1960| dogmata pestifera fugite, maleficorum et incantatorum venena mortifera horrescite, divinorum et sortilegorum nefandas traditiones, quae cum daemonibus societatem habent, penitus respuite: ut nihil aliud quam quod catholica fides laudat, amat, praedicat, in mente sive in professione seu moribus teneatis.
- 2.
Spes firma. De peccatorum quorumlibet venia, si tamen a peccando cessetur; deque Dei solatio in pressuris. Post hanc ergo fidem, spem firmam habere discite, quae animum nostrum ad invisibilia trahit, et intentionem nostram in coelestia et aeterna inserit, et quodam modo nexibus insolubilibus ligat: quae non decipit, sed fideliter obsequentes ad aeternam beatitudinem perducit. Nemo igitur, quamvis ingenti peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis desperare debet; sed spe certae misericordiae illius indulgentiam sibi quotidianis deprecari lacrymis, quam recte sperare possunt, si ab actione pravi operis cessabunt. Ideo non propter spem veniae perseveranter peccare debemus; neque quia Deus juste peccata punit, veniam desperare debemus: ut neque cum fiducia peccemus, neque rursus peccata desperemus; sed utroque periculo evitato, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus. Similiter et in omnium tribulationum angustia, spe in solatium supernae pietatis currendum est: quia in illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit, dicente propheta: In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est (Psal. LXI, 8).
- 3.
Charitas spe et fide major. Praemium est sanctorum. Cum enim fidem rectam et spem firmam vobis, fratres, persuademus, hoc maxime hortamur, ut charitatem in vobis habere et opere ostendere per omnia satagatis. Per ipsam enim et cum ipsa beatitudinem veram habituros vos esse sciatis: quia sine hac nemo videbit Deum. Haec autem ideo major fide et spe ab Apostolo esse narratur, quia caeteris recedentibus, ipsa sola permanebit. Fidei enim succedit spes, et spei beatitudo; charitati autem non transmutatio, sed sola restat perfectio. Haec omnium arx est virtutum, haec promissio regni, haec praemium summum est sanctorum in coelo: quia in perenni gaudio nihil gratius, nihil dulcius habent sancti perfecto amore Dei. Quem quia praesentem vident, suavius diligunt, et dulcius fruuntur ipso bono.
- 4.
In praeceptis Dei principatum tenet. Oportet vos scire, fratres, quia in omnibus praeceptis Dei charitas obtinet principatum, sine cujus perfectione Deo nihil placere posse Paulus apostolus testatur (I Cor. XIII, 1-3): quia nec martyrium, nec saeculi contemptum, nec eleemosynarum largitionem sine charitatis officio quidquam proficere posse ostendit. Unde et ipse Dominus a quodam scriba interrogatus quod esset mandatum maximum, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Addidit quoque: Secundum simile est huic, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40). Quod vero ait, Ex toto corde, et tota anima, et tota mente; id est, toto intellectu, tota voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum. Dei vero dilectio in observatione mandatorum ejus tota consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me, sermones meos servat (Joan. XIV, 23). Unde et ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Id. XIII, 35). Item Apostolus: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII, 10). Item Joannes evangelista: Hoc, inquit, mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum (I Joan. IV, 21). 5. Proximus, omnis christianus. Si forte quislibet quaerat, quis sit proximus: sciat omnem christianum recte proximum dici; quia omnes in Baptismo filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritualiter in charitate perfecta. Nobilior est generatio spiritualis quam carnalis, de qua in Evangelio ipsa veritas ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non 39.1961| potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Qui autem taliter intelligens proximum diligit, sine dubio charitatem veram in semetipso tenebit. Haec igitur, fratres, diligenter considerate, ut cum fide et dilectione vestram operemini semper salutem, habentes spem firmam, quia quidquid boni in praesenti agitis, in futuro ab illo inaestimabiliter remunerabimini, qui auctor et protector est nostrae salutis, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat.
- SERMO CIX. De verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum. De resurrectionis futurae certitudine .
- 1.
Christianorum gaudium in spe. Christianorum a Paganis praecipuum discrimen. Quales resurgemus. Omnium Christianorum spes, fratres charissimi, in futurum tempus extenditur; ut quod hic servimus Deo, alibi nos servisse laetemur. Hic enim nobis posita sunt certamina; sed in futuro saeculo certaminum praemia reservata: juste siquidem et provide divina sapientia separavit tempus laboris et praemii. Hic ergo laboramus, hic servimus Deo, et mandata ejus servamus; ut in futuro saeculo, id est, in coelorum regno, aeterna praemia capiamus. Scire enim debemus, fratres dilectissimi, quid nobis Scriptura divina commendat, id est, futurum esse judicium Dei, quod post resurrectionem complebitur mortuorum. Hoc est quod praecipue Christianos a gentili errore secernit: quia illi hanc tantummodo vitam esse credunt; et ideo sine Deo esse, et diversis peccatis atque criminibus non metuunt inquinari: nos vero ita in hac vita conversamur, ut nos ad aliam praeparemus, in qua et bonis bona, et malis mala retribuentur, sicut dixit Apostolus, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum. Sicut hic modo astamus in ecclesia, et nos invicem praesentes aspicimus; ita etiam post resurrectionem mortuorum astaturi sumus ante tribunal Christi. Hanc enim ipsam animam tunc habebimus, quam modo habemus: et in hoc ipso, quo nunc induimur, sumus corpore suscitandi. Non enim sicut muta animalia facti sumus, non sicut equi et boves, ut aeterna morte pereamus: qui postquam hic vixerimus, alibi judicabimur; ut aut pro peccatis poenas, aut pro bonis operibus praemia consequamur aeterna.
- 2.
Resurrectio ex omnipotentia et veritate Dei demonstratur. Nemo ergo, fratres charissimi, de resurrectione desperet, in qua Christianorum spes tota consistit. Credite, fratres, Apostolo praedicanti: et nihil de resurrectione dubitantes, ad diem judicii vos praeparate. An forte sicut impii et increduli non putatis fieri posse ut a mortuis resurgamus? Plane dicat hoc, qui omnipotentem non credit esse Deum, qui hoc promittit futurum. Nos autem qui scimus Dei omnipotentis esse virtutem, quia promisisse eum legimus, quod resurrectionem mortuorum faciat, non possumus de resurrectione dubitare, quam se facturum esse promisit, qui et omnipotens est, et mentiri nescit.
- 3.
Item ex creatione. Et ex seminum vivificatione. Sed te appello, quicumque infideli animo de resurrectione dubitas, et putas non posse mortuos suscitari. Quid est amplius, ex nihilo facere homines qui vivant; an eos qui facti sunt atque vixerunt, reparare post mortem? Utique plus est facere quod nunquam fuit, quam reparare quod fuerit. Quomodo ergo impossibile esse dicis ut Deus, qui hominem formavit ex nihilo, 39.1962| reformet? Quomodo nos suscitare non potest conversos in pulverem, qui si etiam in nihilum rediremus, facere poterat ut essemus; sicut et fecit nos esse, cum antea nunquam fuissemus? Ita enim beatus apostolus Paulus dixit: Sed dicunt aliqui, Quomodo resurgunt mortui? quali autem corpore veniunt? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicujus caeterorum: Deus autem dat illi corpus, sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV, 35, 38). Noli ergo, incredule homo, de resurrectione dubitare. Qui grana seminum mortua, et putrefacta vivificat, per quae in hoc saeculo vivas; multo magis te ipsum resuscitabit, ut vivas in aeternum. Qui illa reparat, quae tibi sunt necessaria; quomodo te ipsum non reparat, propter quem et alia reparare dignatus est?
- 4.
Resurrectionem futuram res creatae testantur. Itaque si velimus considerare quae in isto saeculo videmus, divinae administrationis opera signa sunt futurorum. Tota ergo hujus mundi administratio testimonium est resurrectionis futurae. Videmus certe hiemis adventu arbores spoliari pomis, nudari foliis; sed eas rursus verno tempore speciem resurrectionis exprimere: quae primo quidem incipiunt turgere in gemmis, tum ornari in floribus, vestiri in foliis, et postmodum pomis gravari. Interrogo te, infidelis homo, qui de resurrectione dubitas: Ubi sunt ista, quae tempore quo Deus disposuit producuntur? Dic mihi, ubi latitant antequam producantur, quae nusquam quidem videntur; sed tamen Deus, qui omnipotens est, et ea ex nihilo condidit, secreta sua virtute producit? Hinc jam ad campos et prata respicite, quae aestate transacta herbis suis spoliantur ac floribus, et nuda remanent ipsa spatia terrarum; sed iterum veris tempore revestiuntur, et novo ubique germine incipiente laetatur agricola. Certe herba quae ante vixit et moritur, rursus reviviscit ex semine: sic etiam et nostrum corpus reviviscit ex pulvere. 5. Resurrectio Christi, pignus nostrae. Sed dicis, o homo incredule, Ideo credimus futurum ut arbores, et herbae et omnia reviviscant, quia illa jam facta cognoscimus; unde autem cognoscere possumus quia mortui resurgunt, cum adhuc a mortuis nemo surrexerit? Quisquis hoc dicis vel cogitas, audi patienter, et intellige sapienter. Ideo enim Dominus noster Jesus Christus mori voluit et resurgere, ne tu de resurrectione dubitares. Tamen quomodo potes dubitare, quia nos sumus resurrecturi a mortuis; cum hoc promittat Deus, qui nescit aliquando mentiri, qui et potest facere quidquid vult, quia omnipotens est; et implet omnia quae promittit, quia verax est, et mendacium in eo non est? Et dedit nobis pius et misericors Dominus virtutis suae pignus, et grandi testimonio nobis spem resurrectionis ostendit; quia unigenitum Filium suum pro nobis hominem factum et mortuum a mortuis suscitavit. Ideo enim Dominus noster Jesus Christus nasci ex homine, id est, ex Maria virgine, est dignatus, et a Judaeis crucifigi, et die tertia resurgere; ut nos tali exemplo animati, resurrectionem ex mortuis certissime crederemus: quam qui non credit futuram, nec hoc quidem credit, quod Christus resurrexerit à mortuis. Qui autem Dominum Jesum resurrexisse a mortuis confitetur, nec de sua poterit dubitare. Abstinete ergo vos ab omni opere malo, ab inimicitiis, ab ebrietate, a fornicatione, a furto, a perjurio, a falso testimonio, detractione: quia haec omnia odit Deus, et eos qui ista faciunt, puniet in futuro. Estote autem benigni, misericordes, invicem honorem habentes, et ea semper operantes, quae in sanctis suis diligit Deus, ut possitis cum sanctis ejus ad aeternam et immortalem gloriam pervenire, et vivere in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CX. De eisdem verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10.
39.1963|
- 1.
Deus hic misericors, in futuro justus. Mortis diem recordari. Modo, fratres charissimi, cum divina lectio legeretur, audivimus beatum Apostolum terribiliter nos et salubriter admonentem. Sic enim ait: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum. Quam rem etiam Dominus in Evangelio denuntiat, dicens: Filius hominis venturus est in gloria sua cum Angelis suis; et tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Diligenter, quaeso, attendite, fratres charissimi, et mecum pariter expavescite; quia non dixit quod reddet unicuique secundum misericordiam suam, sed secundum opera sua. Hic enim est misericors; ibi justus. Nam quod non statim in peccatores vindicat, patientia est, non negligentia: non ille potentiam perdidit; sed nos ad poenitentiam reservavit. Unde valde timendum est, ne quanto diutius exspectat ut corrigamur, tanto gravius vindicet, si emendari noluerimus. Cum haec ita sint, scire et intelligere debemus, fratres charissimi, nihil nobis esse salubrius, quam ut damnatis omnium praesentium rerum voluptatibus, id potius cogitemus, quando erimus de hoc saeculo transituri vel quando tabernaculum nostri corporis ultimo die superveniente deposituri, et iterum illud resurrectionis tempore recepturi, ut cum eodem recipiamus prout gessimus, sive bonum, sive malum.
- 2.
Judicium extremum sibi exhibere. Et ideo rogo vos, fratres, ut quotidie cogitemus, quales erimus in die judicii purissimis Angelorum conspectibus offerendi, et aeterno Judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis omnibus probationibus, certum est, in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sui vitam in cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non aliunde deforis, sed intus de ipsa anima proferendos. Adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est, opera sua. Ordinabuntur ante infelicem animam peccata vel crimina sua, ut eam et convincat probatio, et confundat agnitio; secundum illud quod scriptum est: Arguam te, et constituam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quicumque se modo, dum licet, emendare neglexerit, ante illum coelestem populum primum excepturus est de confusione supplicium: et anima quae modo per poenitentiam compendiosam transactas peccatorum suorum putredines curare dissimulat, ante illud tribunal metuendum sine ullo remedio, in perpetuo tartaro manebit.
- 3.
Poenitentiam infructuosam fructuosa praevenire. Quae cum ita sint, bene nobiscum ageretur, si jam nunc sic poeniteremus super malis nostris, quomodo tunc sine ullo remedio poenitebimus: si foeditates et confusiones nostras, quemadmodum tunc visuri sumus, sic jam eas nunc videre et horrere possemus. O 39.1964| si jam nunc faciem peccatricis animae liceret oculis corporis intueri, et conscientiae nostrae vultum in oculorum praesentiam permitteremur adducere! Quod si liceret, nec dici potest quanto studio quantoque metu urgeremur foedata componere, maculata tergere, vulnerata curare. Ideoque quia non possumus oculis corporis, inspiciamus nos, in quantum possumus, oculis cordis: et unusquisque conscientiam suam ante conspectum interioris hominis constituat. Ipsi nosmetipsos castigemus: ipsi nobiscum rationem de quotidiana conversatione faciamus. Alloquatur se in secretis unaquaeque anima, et dicat: Videamus si hanc diem sine peccato, sine invidia, sine obtrectatione, sine murmuratione transegi; videamus si hodie, quod ad profectum animae pertinet, operatus sum. Puto quod hodie mentitus sum, per iram vel concupiscentiam victus sum; nec alicui bene feci, nec per timorem aeternae mortis ingemui. Quis mihi reddat hanc diem, quam inanibus rebus perdidi, quam cogitationibus noxiis pessimisque consumpsi? Ac sic, fratres, de omnibus negligentiis nostris compungamur, in cubilibus, id est, in cordibus nostris ipsi nos condemnemus, ipsi nos accusemus quotidie Judici nostro; et dum in hac carne sumus, contra ipsam carnem, auxiliante Domino, quotidie dimicemus, vincamus voluptates et delectationes nostras: ut nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum aeternae vitae felici mutatione succedat, quando implebitur illud quod Dominus dixit, Et erunt similes Angelis (Matth. XXII, 30); et iterum, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Id. XIII, 43).
- 4.
Status beatorum. Putas qualis tunc erit splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum? Tunc enim cum ad istam beatitudinem venerimus, nulla erit tristitia, nullus timor, nulla infirmitas, nulla mors. Nullus nobis obstabit ad serviendum Deo nostro, nulla jam nobis obstabit infirmitas, nulla contradicet miserae carnis adversitas, nulla vel ulterius remanebit pugnandi necessitas. Veniet, inquam, tempus, quando nullus desideretur cibus, omnisque refectio; nulla sentiatur jejunii lassitudo, nulla timeatur vel de carne inquietudo, vel de hoste tentatio: sed adversario in inferni profunda detruso, perfruemur hac primum felicitate, ut incipiamus nec velle ultra peccare, nec posse. Cessante omni iniquitate, omni miseria, omni moerore, totum innocentia, totum felicitas possidebit: nullam inferior miseriam, nullam felicior timebit invidiam; quia exinanita et penitus exstincta transivit. In pectoribus hominum charitas Angelorum, quibus admixti homines jam coelesti recepta carne, sine carnis infirmitate fulgebunt: et ideo nullum ulterius patientur de sempiterna Domini sui virtute fastidium, nullum sub perenni laudum suarum exsultatione defectum. Habebimus plenam beatitudinem, fratres, inter illa immensa beneficia Domini nostri, ut nunquam cessemus in referenda ei gratiarum actione de beatitudine, qua sumus fruituri, cohaeredes effecti ejus qui dicet: Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Id. XXV, 34), donante ipso cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXI. De verbis Apostoli, Ephes. cap. V, 15, 16, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Addunt insuper manuscripti: « Et in illud, Das nummos ut emas tibi panem; dimitte aliquid malo homini, ut emas tibi requiem » .
1. Dies malos faciunt malitia et miseria. Apostolum cum legeretur, audistis, imo omnes audivimus dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam 39.1965| dies mali sunt. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum dicuntur dies mali. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt, ducunt vices suas, agunt tempora. Oritur sol, et occidit: sol iterum oritur, et occidit: veniunt tempora, transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi molesti non sunt? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria hominum communis est: non debet malitia esse communis.
- 2.
Regeneratio liberat a miseria et qua. Christiani servitii merces non in hac vita. Christiani animus circa temporalia et aeterna bona. [Ex quo enim de peccato Adam omnes miseri nati sumus, communis est miseria. Sed contra generationem quae nos miseros fecit, providit Deus regenerationem, unde nos a miseria liberaret. Generatio mittit in miseriam: regeneratio designat ad beatitudinem. Non enim quia dixi, regeneratio liberat a miseria; jam nos continuo ut regenerati sumus, beati sumus. Si mox regenerati, jam beati essemus, et dies bonos ageremus; non nobis diceret Apostolus, qui jam regeneratis et fidelibus loquitur, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Et regenerati dies malos ducimus, quousque finiatur poena mortalitatis, et succedat gratia summae felicitatis. Si nihil nobis ad futurum saeculum prodest quod colimus Deum; utquid colimus eum? Ut hic habeamus felicitatem? Quanti illam habent qui non colunt Deum? Ut hic senescamus et decrepiti efficiamur? Quanti senescunt blasphematores Dei? Ideo colendus est Deus, ut cultores illius habeant filios et non sint steriles? Filios Deus et leonibus, et onagris, et serpentibus dat. Non ergo pro magno et vero bono petendum est, quod et Judaeis, et Paganis, et haereticis, etiam et ipsis bestiis datur. Aurum enim et argentum, honores, filios, et patrimonia multa habent etiam et mali. Qui enim vere christianus est, non ista omnia transitoria debet petere: sed totum pondus intentionis vel orationis suae ad expetendam aeternam beatitudinem debet impendere. Ista enim temporalia bona, et quando dat Deus, gratiae agantur: et quando tollit, similiter gratiae agantur. Ista quando voluerit tribuat, quando voluerit tollat: tantum est, ut se ipsum nobis non auferat.
- 3.
Tempora praesentia non sunt infeliciora prioribus. Nemo ergo dicat in corde suo, fratres, quando auditis lectionem istam beati Apostoli, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt: nemo dicat in corde suo, Parentes nostri dies bonos habuerunt, nos malos dies habemus. Quare parentes nostri? numquid non christiani fuerunt? Ista lectio nonne recitata est ipsis temporibus Apostolorum? Ante tot annos, quando recitabatur, non ad eam gemebatur, et quod dicebat agnoscebatur?] Ex quo lapsus est Adam, et de paradiso projectus, nunquam fuerunt dies nisi mali. Istos pueros qui nascuntur interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt. Nascitur, et statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suae calamitatis erat: lacrymae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur, et jam prophetat in labore se futurum et in timore: et si bene vixerit, et justus fuerit, certe in mediis tentationibus positus semper timebit. [Quid enim quia justus est? Ecce justus est.] Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione hic vivere justi non possunt.
- 4.
Piorum persecutio pacis tempore. Periculum in falsis fratribus. [Sed dicitis mihi: Quid? quando pax est, quando provinciarum judices honorant Ecclesiam, quando inimicos reges Ecclesia non patitur, 39.1966| quando omnes leges pro ipsa sunt; quomodo qui pie vivunt, persecutionem patiuntur? Qui inter malos vivunt, persecutionem patiuntur. Quare?] Quia omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Loth persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter impios vivebat, inter impuros, immundos, superbos, blasphemos; persecutionem patiebatur, non vapulando, sed inter malos vivendo. [Omnis enim qui justus et pius est, quando videt aliquos male vivere, luxuriae servire, justitiam non tenere, superbiam sectari, charitatem contemnere; quando istos tales vident illi qui boni sunt, dolent, affliguntur et contristantur. Lugent enim cum Apostolo eos qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII, 21) .] Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere. Et pro quo dico? [Numquid apostolus Paulus, qui eo tempore fuit quando adhuc in mundo fides nova emanabat, et necesse erat ut multos adversarios pateretur, quia hoc dictum est de Christo, In signum cui contradicetur (Luc. II, 34): numquid eas tantum persecutiones commemorat, quas patiebatur vel a Judaeis vel a Gentibus? Non ipsas tantum: nam illas sic commemorat. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi: lapidatus sum (II Cor. XI, 24, 25), et caetera quae novimus, quando legimus. Sed illi erant etiam persecutiones, sine quibus in hoc saeculo nullus justus vivere potest. Foris pugnae, intus timores (Id. VII, 5).] Denique cum commemoraret pericula sua, Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus (Id. XI, 26). Caetera pericula possunt quiescere: pericula a falsis fratribus quiescere usque ad finem saeculi non noverunt.
- 5.
Redimere tempus. Redimamus ergo tempus, quoniam dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire quid est tempus redimere, quomodo habemus redimere tempus. Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt: tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt; quoniam dies mali sunt. Redimentes tempus; hoc est, quando aliquis tibi ingerit litem, perde aliquid ut Deo vaces, non litibus perde; ex eo quod perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum, aut oleum, aut lignum, aut vestem, aut aliquam supellectilem, aut quodcumque tibi opus est; das et accipis, aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est emere. Nam si nihil amittas, et habeas quod non habebas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut haereditate acquisisti: quando autem aliquid amittis, ut aliquid habeas, tunc emis: quod habes, emptum est; quod amittis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi panem; sic perde nummos, ut emas tibi quietem. Ecce hoc est tempus redimere.
- 6.
Proverbium Punicum. Lites vitare. Proverbium notum est punicum, quod quidem latine vobis dicam; quia punice non omnes nostis. Punicum est proverbium antiquum, Ut enim habeas quietem, perde aliquid. Audi proverbium antiquum, utile et necessarium. Pestilentia ante ostium venit et nummum quaerit: duos illi da, et ducat se. [Pestilentia est homo malus, qui te vult per calumniam exspoliare: pestilentia est homo malus, calumniator, proditor. Iste talis sic est, quomodo pustula mala in corpore. Sicut enim quando pustulam incurrit homo, desiderat ut cito spondylum faciat, et optat ut sine aliqua mora, ipsa mala pustula aliquam particulam 39.1967| tollat de corpore, et cum ipsa discedat; ne venenum ipsius totum corpus occupet, et animam petat: ita et quando iniquus et malus homo, qui non vult nisi litibus vacare, aliquam tibi calumniam facit; puta illum esse pustulam malam, et acquiesce ut qualemcumque particulam de substantia tua perdas; ne dum te nimium litigando occupas, quietum cor habere, et Deo vacare non possis.] Numquid non supra dictum proverbium de Evangelio videtur natum? Numquid aliud dixit Dominus, quam, Redime tempus, quando ait, Si quis vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium (Matth. V, 40)? Judicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere? Avocare te habet litibus a Deo tuo; non habebis quietum cor, non habebis tranquillum animum. Everteris cogitationibus tuis, irritaris adversus ipsum adversarium tuum? Ecce tempus perdidisti. Quanto melius nummum amitteres, et tempus redimeres? Certe omnibus placuit quod dictum est; [venio ad negotia vestra, et ibi vos invenio.] 7. Sequitur de litibus. Et tamen, fratres mei, in causis vestris, in negotiis vestris, quando ad nos dijudicandi veniunt, si homini christiano dico, ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto majore cura et fiducia debeo illi dicere, ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Ille calumniosus qui vult facere alteri causam, et tollere ab illo, velut pro compositione gaudet ad ista verba, Apostolus dixit, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt: faciam calumniam christiano; ille velit nolit, dat mihi aliquid, ut tempus redimat; quia Apostolum audivit. [Vide ne forte, cum te putas astutum, invenias litigiosum, et malit erogare, ut vincat te, quam perdere, ut careat te.] Tamen si illi dicturus sum, Perde aliquid otiosus, redime tempus, Apostolum audis, quoniam dies mali sunt; si illi qui bonus et justus est dico, Perde aliquid, ut sis quietus: tibi non sum dicturus, calumniose, perdite, fili diaboli, Nullam causam habes, et res alienas auferre moliris; causam non habes, et calumnia plenus es? Christianus es tu; numquid volo illum acquirere, et te perdere? Si illi dixero, Da illi aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis pecuniam de calumnia? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redemit, hic tolerat dies malos: tu qui calumniis pasceris, et hic habes dies malos, et post dies ipsos habiturus es in die judicii pejores. Sed forte rides, quia nummum attendis. Ride, ride, et contemne: ego erogem, veniet qui exigat. [Sed credimus de Dei misericordia, quod sic omnibus non solum sanctis et Deum timentibus christianis, sed etiam illis qui multis litibus et se et alios inquietant, ipse pius Dominus inspirare dignabitur, ut omni contentione et aemulatione semota, ita paci et charitati studeant: ut non propter discordiam, Dei iracundiam incurrere; sed magis propter dilectionem et pacem ad aeterna mereantur praemia pervenire: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.]
- SERMO CXII. De verbis Apostoli, I Tim. cap. I, 5, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
- 1.
Charitas aliquid breve et magnum. Charitas dulcis. Si charitati vestrae nos possimus frequentius praesentari, fratres charissimi, Christo adjuvante, de sanctarum Scripturarum copiosis fontibus, etsi non abundantes rivulos, certe vel qualescumque 39.1968| guttulas poterimus sanctis animabus vestris infundere: ut uberrima atque fructifera cordis vestri terra, accepta verbi Dei pluvia, copiosam messem bonorum operum germinet; ut veniens Dominus, in agro cordis vestri non solum tricesimum, sed sexagesimum et centesimum fructum se invenire congaudeat, quibus fructibus horreum praeparet in coelo, non incendium in inferno. Sed quia multis occupationibus impedimur, humilitatem nostram vobis secundum desiderium vestrum si praesentare possumus, aliquid breve in sermone, sed satis magnum in animarum salute, Deo donante, insinuare vobis volumus: in qua brevitate si diligenter attenditis, quid animae vestrae convenit potestis invenire. Quid ergo est istud breve et ita magnum, ut possit generi humano sufficere? Apostolus dicit, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Attendite, fratres, quid in verbis brevius, et quid in rebus magnificentius poterit inveniri, quam charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Ista brevitas et ut teneatur memoriter est suavis; et ut custodiatur fideliter, dulcis. Quid dulcius charitate, fratres charissimi? Qui nescit, gustet et videat. Quid ergo gustare debet, qui vult ut illi dulcedo sapiat charitatis? Audite, fratres, Apostolum dicentem, Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Quid dulcius, fratres? Qui nescit, audiat Psalmistam dicentem, Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Deus ergo charitas est. Qui habet charitatem, Deus in illo manet, et ipse in Deo.
- 2.
Divitem facit. Si charitatem habes, Deum habes; et si Deum habes, quid non habes? Dives, si charitatem non habet, quid habet? Pauper, si charitatem habet, quid non habet? Tu forte putas quod ille sit dives, cujus arca plena est auro; et ille non sit dives, cujus conscientia plena est Deo? Non ita est, fratres: ille vero dives esse videtur, in quo Deus habitare dignatur. Quid enim de Scripturis poteris ignorare, si te charitas, hoc est, Deus coeperit possidere? Quid enim de bonis operibus non poteris implere, si fontem bonorum operum merueris in corde portare? Quem adversarium timebis, si regem Deum in te habere merueris?. Tenete ergo et custodite, fratres dilectissimi, dulce ac salubre vinculum charitatis. Sed ante omnia veram charitatem tenete, non illam quae tantum promittitur ore, et non servatur in corde; sed illam quae sic ex ore profertur, ut tamen in corde jugiter teneatur: ut impleatur in vobis illud quod Apostolus dicit, In charitate radicati atque fundati (Ephes. III, 27). Radix enim omnium bonorum est charitas; sicut et radix omnium malorum est cupiditas: sicut in charitate nihil unquam mali, ita in cupiditate nihil unquam boni poterit inveniri.
- 3.
Radices duae in cordibus hominum plantatae. Ex una nihil mali, ex alia nihil prodit boni. Istae duae radices, fratres dilectissimi, in duobus agris a duobus plantantur agricolis: unam in cordibus bonorum plantat Christus, aliam in cordibus malorum plantat diabolus. Nec de charitatis radice nascitur aliquid mali, nec de radice cupiditatis aliquid boni. Non enim mentitur veritas, quae in Evangelio, cum de istis duabus radicibus loqueretur, ita definivit dicens, Arbor bona fructus bonos facit; et iterum, Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Haec sententia non est mea, fratres, sed Domini. Tanta ergo sit in nobis abundantia charitatis, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos. Et ideo quia audistis et laudem charitatis, et vituperationem cupiditatis, attendat unusquisque et consideret agrum cordis sui: et qui in se charitatem viderit, gaudeat, et tota cordis vigilantia germina in se sancta custodiat. Qui vero in agro cordis sui qualemcumque stirpem cupiditatis inspexerit, Christo adjuvante, exstirpet 39.1969| cupiditatem, et plantet charitatem. Nam quamdiu hoc facere noluerit, fructus bonos afferre non poterit. Et cum bonos fructus non attulerit, dicit de ipso Christus Dominus coeli et terrae, Arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Matth. VII, 17-19). Si te non delectat dulces fructus charitatis afferre, vel spinis peccatorum tuorum ignem non debes metuere? Omnis, inquit, arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Quamdiu radicem non mutaveris, fructus legitimos afferre non poteris: et sine causa quod bonum est promittis in ore; quia hoc implere non potes, quamdiu radix bonitatis non tenetur in corde. Istas ergo duas radices, sicut supra dixi, duo agricolae plantare consueverunt. Unam plantat Christus in cordibus fidelium, alteram plantat diabolus in cordibus superborum: ac sic una plantatur in coelo, altera in inferno.
- 4.
Fidelium corda, coelum. Corda cupidorum, terra. Sed dicit aliquis: Si in cordibus fidelium plantatur, utique fideles adhuc in mundo esse videntur; quomodo ergo radix illa in coelo plantatur? Vis scire quomodo? Quia corda fidelium coelum sunt, quia in coelos quotidie eriguntur. Nam dicente sacerdote, Sursum corda; securi respondent, Habemus ad Dominum: quia, ut Apostolus dicit, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Si ergo fidelium conversatio in coelis est, quia vera charitas in illis est, radix charitatis in coelo plantata est. E contrario radix cupiditatis, quae in cordibus superborum est, quia semper terram cupiunt, terram sapiunt, terram diligunt, et omnem spem suam in terra constituunt, in inferno plantata est.
- 5.
Malis cavenda desperatio, justis praesumptio. Poenitentia non differenda. Et licet haec ita sint, attamen nec peccatores superbi debent desperare, nec humiles justi in aliquo quasi de suis meritis superbire: quia et justi si de se praesumpserint, cito perdunt radicem charitatis, et peccatores si ad poenitentiam convertuntur, evulsa cupiditate, cito plantam recipiunt charitatis. Et ideo qui boni sunt, custodiant quod Dei munere perceperunt; et qui mali sunt, studeant reparare quod infeliciter perdiderunt. Nemo se ad illud tempus reservet tunc poenitentiam vel charitatis dulcedinem retinere, quando coeperit de hac luce migrare. Non se ad hoc reservet, ut in senectute ad poenitentiae medicamenta confugiat: quia nescit quid superventura pariat dies. Qua fronte salutem suam in tempore senectutis dissimulat, cum unius diei spatio certus esse non possit? Et ideo si mortem timere nolumus, semper parati esse debemus, ut cum nos Dominus de hoc saeculo jusserit vocari, cum secura conscientia, et non cum desperatione, sed cum gaudio ante conspectum aeterni Judicis veniamus, ut ibi feliciter audire possimus, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Ad quod gaudium nos Dominus pro sua pietate perducat, qui vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXIII. De verbis Apostoli, ad Hebr. cap. I, 3. Splendor est enim lucis aeternae, et imago invisibilis Dei.
- 1.
De Deo qualis aut quantus sit, non dijudicandum. Quid sit Deus. Apostoli lectionem mecum pariter audistis, dilectissimi. Ait enim de Domino Jesu Christo, Splendor est enim lucis aeternae, et imago invisibilis Dei, eo quod et imago solis lux sua sit, quae de eodem sole procedit. Quippe cum constet, 39.1970| lumen istud divinitatis aestimari, comprehendi et definiri non posse, ideo praemoneo ut tantum de unitate substantiae spiritualiter credatis, et Filium verum de vero Patre cognoscatis. De qualitate autem rei requirere non debetis: quia Deus credi se voluit, non dijudicari, nec examinari; quia qualis aut quantus sit, sciri non potest. Hoc enim Prophetae hoc Apostoli praedicaverunt. Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra intueamur, Deus quid sit: et videamus an ei possit aliquid comparari. Certe hoc est Deus, quod et cum dicitur non potest dici, cum aestimatur non potest aestimari, cum comparatur non potest comparari, cum definitur ipsa definitione crescit: qui coelum manu sua cooperit, pugno omnem mundi ambitum claudit; quem totum omnia nesciunt, et metuendo sciunt; cujus nomini et virtuti famulatur hic orbis, et ipsa sibi elementorum succedentium momentanea vicissitudo serviendum testatur.
- 2.
Filii diversa nomina. Singulorum rationes. Videte ergo, si potest aliquid esse, cui possit Pater et Filius comparari, quia talis est Filius qualis et Pater. Non enim ipse cum Patre unum se diceret, nisi talem se de Patre, qualis est Pater, sciret. Ratio quaedam, quae apud Graecos λόγος nuncupatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit, quia et ipse Filius ratio dicitur: quae tamen ratio multis nominibus appellatur, modo verbum, modo virtus, modo sapientia, modo dextera, modo brachium, modo margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo homo, modo agnus, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via, veritas et vita, cum sit Deus omnia in omnibus: ut per haec vocabula divinarum dispositionum mysteria cognoscantur, non ut ipsa majestas Filii Dei proprie definita monstretur. Hoc enim Filius Dei, quod Pater est, non aliud, id est, per quem omnia facta sunt. Nam et hoc Verbum nuncupatur; quia semper in Patre, et de Patre, et nihil Pater sine eo jussit aut fecit. Virtus dicitur, quia proprie de Deo est, et omnis potestas in ipso consistit. Sapientia appellatur, quia non aliunde quam de Patre veniens, credentibus arcana coelestia reseravit. Dextera nuncupatur, quia per eum omnia divina opera perfecta sunt. Brachium dicitur, quia ab ipso omnia continentur. Margarita appellatur, ut nihil eo pretiosius habeatur. Thesaurus dicitur, quia in ipso omnes opes, divitiae coelestium regnorum reconditae cognoscuntur. Retia dicitur, quia per ipsum et in ipso de mari saeculi diversarum gentium multitudo, more piscium, per Baptismum in Ecclesia congregatur, ubi bonorum malorumque discrimen agnoscitur. Aratrum nuncupatur, quia signo crucis ejus dura pectora subjugantur, ut necessario semini praeparentur. Fons aquae vivae appellatur, quia ex eo sitientia corda coelestis aquae gratia irrigantur. Petra dicitur, quia credentibus fortitudinem, incredulis duritiam praestat. Lapis angularis dicitur, quia utrosque parietes Novi et Veteris Testamenti ipse unus et mediator in semetipso continens, copulavit. Agnus appellatur, ut innocentia et passio Christi demonstretur. Homo dicitur, quia secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est. Vitulus dicitur, quia propter nostram salutem immolari sustinuit. Aquila dicitur, quia post venerabilem resurrectionem ad Patris sui revolavit sedem. Leo est dictus, quia ipse est rex regum, quia mortem ac diabolum virtutis suae potestate comminuit. Via est, quia per ipsum ad Patrem accessus est. Veritas est, quia mendacium nescit. Vita est, quia dat vitam. Ipse universa significat. 39.1971|
- 3.
Filii cum Patre aequalitas. Est ergo Pater Deus, immensus, aeternus, incomprehensibilis, inaestimabilis. Est et Filius Deus et Dominus noster tantus quantus est Pater; sed non aliunde quam de Patre: quia Ego, inquit, de Deo Patre exivi (Joan. XVI, 27, 28), hoc est, lumen de lumine. Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus capiat, cum duo nomina vel duas personas, id est, Patris et Filii statuo, quasi duos deos ex diversitate confingam: nos vero Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et in omnibus assignemus. Porro Pater ac Filius etsi duae personae creduntur, ratione tamen et substantia unum sunt: quia inaequalium societas melioris offensa est, et injuria est ejus qui verus est Deus, si non verus alius comparetur. Deum enim qui injuste comparat, violat. Cum autem ego Patrem et Filium statuo, unitatem generis assigno: et si illam in personis divido, discretio tamen personarum rursum eadem nomina in unitatem sui, naturalis foederis lege, consignat.
- SERMO CXIV. De verbis Apostoli, ad Hebr. cap. XII, 1, Tantam habentes et nos nubem testium, etc..
- 1.
In agone grande certamen. Apostolica lectio, fratres mei, nuper auribus nostris insonuit; et quantum optatum est cordibus nostris inseri? Hortabatur quippe nos cum patientia ad promissum nobis praemium agonis: in qua parte, fateor, pusillanimitatis meae animum valde permovit. Quis enim potest cum patientia currere? Solet in agone grande esse certamen; studet unusquisque ab alio non vinci. Quomodo ergo patiens erit, qui superare contendit? Si lentus est, vincitur; si currit, impietas certat, sudat, dimicat: quam patientiam servat? Nisi quia forte, fratres, certamen hoc nostrum non est corporis, sed animi; currere nostrum non est loci, sed mentis.
- 2.
Sancti, nubes. Sanctis jam requies est et patientia. Superius ostendit beatus Apostolus, ad quale nos certamen provocaverit. Enumerat enim omnium sanctorum certamina nominatim, et cum turbam sanctorum enumerasset, ait: Tantam habentes et nos nubem testium. Si testes sunt, obscuri non sunt. Quomodo ergo nubes sunt? Non obscuritate, sed celsitudine. De his enim loquebatur, qui jam cum Deo requiescebant, et desuper nos in terra abscondebant; et tamen ait, Postquam certaverunt, exspectant, ne sine nobis perfecti perficiantur (Hebr. XI, 39 et 40). Cucurrerunt, pervenerunt; et tamen nondum acceperunt, quia nos exspectant. Et ibi ergo patientia, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Laus erit tunc. Quid nunc? Requies et patientia. Tantam ergo habentes nubem testium, Abraham, Isaac, et Jacob, Joseph, Eliam, Elisaeum, Paulum, Jacobum. Et quis numeret tantam nubem testium?
- 3.
Stephani patientia. De isto numero sanctorum virorum Stephanus beatissimus erat, qui primus in hujus cucurrit cum patientia stadio saeculi, qui dum ab incredulis saxeo caederetur crebrius imbre, patientiam sacro non amisit ex corde. Tunc adversus 39.1972| eum excitatur infelix Judaeorum innumera multitudo, et fremens in delicatos duros mittit lapides artus. Cur, insana Judaea, fremis? Cur in Martyrem duros oculos figis? Quem putas tuis lapidibus mori, jam secreta coepit conspicere coeli; nec tuas jam formidat lapidiferas saevire suo in corpore manus, quia coelum jam ei aperuit Christus.
- 4.
Currendum, et ideo peccati onus deponendum. Peccatum agile. Et nos, fratres, cum patientia curramus ad propositum nobis fidei agonem. Quomodo currimus, qui onerati sumus? Gravant nos pondera. Nam nemo currit onustus, dum vix cum sudore perveniat levis. Vocamur, veniamus: et ne non perveniamus, curramus. Quod consilium oneratis? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Volumus, o Domine, volumus; et non possumus: aut forte nec volumus, praeveniente sarcina gravamur, et nolumus. Adjuva nos et miserere nostri. Tu dixisti, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Propter hoc onus, imploremus Dei auxilium, et audiamus Pauli consilium. Videte enim quod secutus adjunxit. Dum nobis ostenderet tantam nubem testium, quasi cogitantibus et dicentibus, Quis illuc surgit? quis ad illos attingit? vidit onus et pressuram nostram; praestitit consilium debilibus et infirmis et gravatis, et ait, Exponentes onus omne. Et ut ostenderet quid sit onus, secutus adjunxit, Et agile peccatum. Onus tardum, forte peccatum possit quisque vitare. Quid est vitare agile peccatum? Surgit subito in cogitatione, facit delectationem: mox trahit mentem. O agilitas certa! Curre contra istum, non te vincat, praeveni, exspecta, expone peccatum, projice foras iniquitatem, suggestionem, delectationem. Sed ut hoc possis, implora eum sine quo nihil facere potes. Irrita peccatum, offer medicamentum.
- 5.
Patientia, Dei res est. Cum patientia curramus, non stemus, sed nec perturbemur: sed cum patientia. Quid ergo? tua est patientia? Absit. Audi beatum martyrem Cyprianum: in quodam capitulo suo sic ait, « Patientia, Dei res est » ( Serm. de Bono patientiae ). Unde hoc et ipse de Spiritu sancto per David, Tu es patientia mea. Et ut ostenderet qua curreret, et quo pervenit: Domine, inquit, spes mea a juventute mea (Psal. LXX, 5). Dicens autem multiplicem nubem testium Paulus, obtulit solem, per quem lumen videre debeamus. Ait enim tanquam in tenebris constitutis: Respicientibus ad principem fidei, et perfectorem Jesum. Si ipse princeps, ipse perfectio; verum est, quia sine ipso nihil possumus facere. Quid autem fecit quod nos imitari debeamus? Numquid quod Deus est? numquid quod Patri aequalis est? numquid quod creator coeli et terrae est? Quis hoc imitetur? O homo, quando creatura aequabitur Creatori? Noli superbe sapere, audi quid debeas imitari. Proposito sibi gaudio, sustinuit crucem: ad exemplum passionis sarmentis obtulit vitem. Quod in sarmentis superfluum est, abscindendum est, ut fructum afferat multum. 6. Laus Stephani protomartyris. Charissimi, quomodo sustinuit passionem nisi per patientiam? De tali palmite fuit beatissimus et primus martyr Stephanus, qui primus secutus est cohaerens viti. Securus cum videret sanguinem vitis, fudit sanguinem suum; et lapidatus pro Christo Domino, saeculorum rege, primus meruit martyrii sui immarcessibilem coronam accipere. Quotation analysis