Sermones inediti (Leo)

This is the stable version, checked on 23 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones inediti (Leo)
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 56


LeoI.SerIne2 56 Leo I440-461 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO.

Ex his sermonibus qui omnes in codicibus nomen sancti Leonis papae praeseferunt, alii sunt qui recte illi tribui posse videntur, alii qui ab ejus dicendi ratione evidenter recedunt. Ne autem, ut in nostra sancti Augustini editione factum est, nobis exprobretur audacia quaedam, qua nos omnibus sententiam nostram imponere voluisse nonnulli suspicati sunt, orationes istas, prout jacent in manuscriptis, lectorum oculis subjicimus, eorum sagacitati hoc operis relinquentes, ut quae vera sunt, ab iis quae spuria, proprio secernat judicio.

SERMO PRIMUS.

In tempore jejunii

I. Dilectissimi nobis, fides vestra nos admonet religionis promere documenta. Hortamur namque ad jejunium, quod est recte viventibus devotionis augmentum, murus fidei, expugnatio pravitatis. Suademus etiam non solum a cibis esse, sed ab omnibus vitiis semper abstinendum. Nolite esse in comessationibus prodigi vel in ebrietatibus arrogantes; quoniam scriptum est in Salomone: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Nec non et Apostolus ait: Carnis curam ne feceritis in desideriis vestris (Rom. XIII, 14). Abstinete vos ergo his diebus a saecularibus curis desideriisque carnalibus. Castigetur corpus, ut anima satietur. Roboratur enim spiritus, attenuata parcimoniis carne. Nam deliciarum in victu vita praesens alitur, non futura, quoniam abundantiam rerum luxuria comitatur. Auferte a vobis invidias, simultates, maliloquia, contentiones, et universa semina peccatorum dissolvite. Violentarum laqueos actionum, et nodosa calumniarum argumenta cassate ( sic ). Praebete egentibus ac domesticis fidei mansionem. Chirographa iniqua dirumpite, ut non solum corpore, sed etiam spiritu, placita Deo jejunia celebretis. II. Oportet quoque eleemosynarum semine, fructus nos proprii sperare jejunii. Scriptum est enim: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Agendum est etiam, ut non avaritiae studio, sed misericordiae cura videamur ab opulentis apparatis abstinere. Demus temporalia pauperibus, ut perpetua nobis orationibus eorum munera praebeantur. Nam exigui panis aerisque commercio peccatorum nobis confertur impunitas. Sciendum est etiam quia sicut debiles multos, ita pauperes Dominus fecit, quatenus sit Dominum rogandi necessitas, ut qui nihil horum passus es, timeas ne forte patiaris. Pasce igitur qui sanus es, debilem, tanquam vicariae calamitatis exemplum. Pasce igitur pauperem dives, cujus forsitan portionem a Domino Deo nostro ut eum pasceres accepisti. Pasce jejunum, ne pars ejus tibi sublata detur alio largienti. Pasce fame morientem; quisquis enim servare pascendo hominem poteras, si non paveris, occidisti. III. Anticipentur etiam tacentum desideria mendicorum, quoniam legimus: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2). Demus itaque alimoniam egentibus, antequam petant, ne prae nimia necessitate clamando, cunctantes nos exigere videantur. Praebeamus eis collatorum nobis coelestium munerum vel aliquam portionem, ne poenales ob segnitiem feneratori nostro reddamus usuras. Cogitemus illum divitem, qui propter micas panis, guttam aquae petiit, nec accepit. Recolamus viduam illam quae in gazophylacio duo aera mittendo, totum quem habuit Deo obtulit victum. Et nos fratribus, vel quod nobis superat, demus. Nec sane tristes et hypocritae divina debemus exercere mandata, sed agamus gratias Deo, nostrae largitatis auctori, ut orantes assidue praebeamus egentibus substantiam vitae temporalis, ut vitam consequamur aeternam, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. SERMO II. De passione Domini . I. Post illam humanae praevaricationis primam et universalem ruinam ex quo per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12), nemo jam diaboli dominationem, nemo vincula dirae captivitatis evaderet nec cuiquam aut reconciliatio ad veniam, aut reditus pateret ad vitam, nisi coaeternus, et coaequalis per omnia Deo Patri Filius Deus, etiam hominis esse filius dignaretur, et pro omnium hominum redemptione et salute carnaliter in cruce suspenderetur. Totius enim humani generis haec fuit causa redemptionis et salutis, quod ipse Deus in homine vere passus, vereque mortuus est, vereque surrexit a mortuis, et vere hominibus credentibus sibi, et in voluntate ejus morientibus regni coelestis januas aperiret, atque nos ab aeterna morte et punitione redimeret. Multas enim atque diversas pro nobis sustulit injurias, non suis exigentibus culpis, qui nullum unquam peccatum fecit, sed nostra tantum necessitate; quia tam duris fuimus vinculis catenati, et in tam profundum mortis barathrum devoluti, ut nisi per ejus clementiam immensam, per ejusque humanam passionem et mortem, non possemus absolvi. Nisi ipse pretioso sanguine redimeret, nisi ipse morte sua aeterna a nobis auferret supplicia, nisi ipse diaboli vires frangeret, atque ad coelestia secum regna perduceret, et nobis omnibus iter suave ac leve volentibus in sua voluntate permanere ad coelestia regna donaret. II. Quapropter, fratres charissimi, quid nobis pro tantis beneficiis Dei agendum est, nisi ut moriamur mundo, et concupiscentiis ejus, mortificantes in nobis carnalia desideria in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in tolerantia adversitatis, in perseverantia totius bonitatis, in orationibus nosmetipsos Deo jugiter commendemus. Poenitendo, deflendo, atque confitendo peccata nostra eleemosynisque nos ab aeternis suppliciis redimentes, ut ita divina ope suffulti, illic ubi nos sua morte reduxit misericors Dominus Deus noster, in aeterna mereamur beatitudine permanere, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. SERMO III. De Pascha . I. Scripturam quidem Hebraici exitus, et verba mysterii, dilectissimi fratres, audistis; quomodo Agnus immolatus est, quomodo plebs salvata est; et quomodo Pharao per mysterium verberatus est. Intelligite, dilectissimi, quemadmodum sit novum ac vetus, temporale et aeternum, corruptibile et incorruptum, mortale et immortale Paschae mysterium. Vetus quidem secundum legem, novum autem secundum Verbum; temporale per exemplar, aeternum per gloriam; corruptibile propter victimam pecudis, incorruptibile propter Domini vitam; mortale propter sepulturam, immortale propter resurrectionem; vetus quidem lex, novum autem est verbum. Temporale exemplar, sed sempiterna est gratia; corruptibiles oves, incorruptibilis Dominus. Nam comminutus ut agnus, sed resuscitatus ut Deus. Etenim ut ovis ad victimam ductus est, sed non erat ovis; Et sicut agnus sine voce (Isai. LIII, 7), sed non erat agnus. Illa enim in figura fiebant, haec verius reperiuntur. Pro agno enim Dominus factus est, et pro pecude homo, homo autem Christus, in quo capiunt omnia. Esaias autem ait: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem autem ejus quis enarrabit (Ibid. 7, 8)? Multa quidem et alia plurima a prophetis praedicta sunt, in Pascha, mysterium Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. II. Ipse enim adductus ut agnus, et occisus ut ovis, veluti ab Aegypto, nos a mundi cultu redemit, et salvavit nos de manu diaboli, quasi de manu Pharaonis; et consignavit animas nostras proprio spiritu, et membra corporis nostri suo sanguine pretioso. Hic est qui confusione mortem induit, et diabolum in planctum constituit. Hic est qui iniquitatem percussit et injustitiam, sicut Moyses Aegyptum sterilitate damnavit. Hic est qui nos eripuit de servitute ad libertatem, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, a tyrannide ad regnum perpetuum. Hic est qui in multis multa sustinuit; hic est qui in Abel occisus est, et in Isaac pedibus colligatus est, et in Jacob peregrinatus est, et in Joseph venundatus est, et in Moyse obvolutus est, et in amne a matre expositus, et in agno jugulatus, et in David persecutus, et in prophetis exhonoratus. Hic est qui in terra sepultus est, et resurgens a mortuis ad coelorum excelsa conscendit. Hic est agnus sine voce; hic est qui de grege assumptus est ad victimam, qui vespere immolatus est, qui nocte sepultus est. Hic est Jesus Christus Dominus noster qui resurrexit a mortuis, et de inferiore sepulcro hominem resuscitavit ad vitam. Hic itaque in medio Jerusalem interemptus est. A quibus? Ab Israel. Quam ob causam? Quia claudos eorum curavit, et leprosos mundavit, et caecos illuminavit, et mortuos suscitavit. III. Quid fecisti, Israel, tam novam injustitiam? Ignobilitasti eum qui te nobilem fecerat; ignominiasti eum qui te glorificaverat; reticuisti eum qui te praedicaverat; occidisti eum qui te vivificaverat. Nonne scriptum est: Non effundas sanguinem innocentem, ne pessime moriaris (Jer. XXII, 3)? Ergo, inquit, Israel, hoc fecisti, quia pati eum oportuit (Act. XVII, 3). Erras, o Israel, cum taliter sapis. Pati eum oportuit, sed non per te; oportuerat eum contumeliis affici, sed non per te; oportuerat eum in cruce suspendi patibulo, sed minime per tuam dexteram fieri debuit. Hac, o Israel, voce ad Dominum clamare debueras: O Domine, si voluntas tua ita decrevit ut tuus Filius patiatur, sed minime per me patiatur. Plane ab alienigenis dijudicetur; ab incircumcisis, a quolibet tyranno clavis configatur. Absit ut per me hoc piaculum perpetretur. Hac, o Israel, voce, proclamare minime voluisti, nec inferre in Dominum tuum manus proprias pepercisti. Non es veritus opera ejus; nullam tibi incussit verecundiam cum manus arida proprio corpori restituta esset incolumis. Neque cum obturati oculi patefacti fuissent, nec cum dissoluta membra per ejus consolidata sunt vocem. Sed neque recens illud erubuisti miraculum, quod jam quatriduanus mortuus ad vocis ejus imperium de sepulcro surrexit. IV. O Israel, tanta mirabilia Christi vidisti, et semper in infidelitate permansisti. Te quidem, universa haec praetervolans, ad necem Domini praeparasti. Parasti ei acutissimos clavos, testes mendaces, fel quoque et gladium, ut homicidae latroni. Intulisti etiam verbera ejus corpusculo, et in capite ejus coronam spineam posuisti, et manus ejus illas bonas, quae te de humo plasmaverant, vinculis colligasti; et bonum illud os ejus, per quod tu cibatus es vita, e contrario felle cibasti. In magna diei festivitate tuum Dominum peremisti. Et tu quidem epulis fruebaris, ille autem famis patiebatur esuriem; tu bibebas vinum et panes edebas, ille autem fel et acetum; tu eras splendidus corpore, et ille confectus moeroribus; tu exsultabas, et ille tribulabatur; tu psallebas, et ille dijudicabatur; tu choros ducebas, et ille in tumulo condebatur; tu quidem in mollitie strati jacebas, ille autem in sepulcro et loculo. O Israel impiissime, quid hanc novam injustitiam perpetrasti? Novis tuum Dominum subjiciens passionibus peremisti, dominatorem tuum, factorem tuum qui te honoravit, qui tibi Israel nomen imposuit. Tu autem Israel nequaquam inventus es, neque vidistit Dominum, nec Deum intelligere voluisti. V. Nesciebas, o Israel, quoniam hic est primogenitus Dei, qui ante luciferum genitus est? Hic est, qui te in Aegyptum perduxit, atque ibi te conservans alimentum exhibuit. Hic est, qui ad te transmissus est, qui patientes tuos curavit, qui mortuos suscitavit. Hic est, in quem inique gessisti, quem trucidasti. Hic est, quem vendidisti. Idcirco, o Israel, quia super Dominum non contremuisti, impugnatus ab hostibus contremuisti. Super Dominum non formidasti, super Dominum non ejulasti, super mortuos filios ejulasti. Quia dereliquisti Dominum, nec invenieris ab eo; allisisti Dominum, et tu quoque ad terram allideris. Et tu quidem jaces in terra, ille autem surgens a mortuis transvectus est ad altitudinem coeli. VI. Nunc ergo venite, universae familiae hominum, qui estis commixtae delictis, et remissionem accipite peccatorum. Dicit enim vobis Dominus: Ego enim sum vestra remissio, ego pascha salutis, ego agnus, qui pro vobis sum jugulatus; ego vestra redemptio, ego vita, ego vestra sum salus, ego vestra resurrectio. Ego vester sum rex, ego vos resuscitabo per dexteram meam. Hic est Dominus noster, qui fecit coelum et terram; qui in ligno suspensus est, qui in terra sepultus, qui resurrexit a mortuis, ascendit ad celsa coelorum, et vivit et regnat cum Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO IV. De Pascha II . I.

Licet omnes solemnitates, dilectissimi, quae in Ecclesiis pro Dei honore celebrantur, sanctae sint atque venerabiles, tamen hodierna Dominicae resurrectionis dies peculiarem festivitatem habet. Ideo utique, quia omnes alii dies viventium in se tantum continet gaudium, haec etiam laetitiam defunctorum. Communis ergo est infernis simul ac supernis ista festivitas, quia resurgens Dominus a mortuis, et illic festivitatem dedit, ubi mortem vicit, et istic, ubi victor a morte remeavit. Et ideo bene Psalmista loquitur de hac peculiariter die dicens: Haec dies quam fecit Dominus; exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24). Annuntians enim Dominicam resurrectionem non supernis tantum, sed infernis, diem salutiferae exsultationis indixit; quia descendente in tenebrosam inferorum caliginem Domino etiam illic tunc absque dubio dies splendidissimus fuit, ubi salvator illuxit. Unde pulchre evangelista q. lect. Et illud, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5); quia licet, et in tenebris Dominus ascenderit, tenebrarum tamen obscura non sensit. Tenuit in illo noctis horrore inviolabilem majestatis suae splendorem lux sempiternae naturae, ac sic non lux a nocte, sed nox a luce superata est.

II. Laetemur ergo, dilectissimi, et exsultemus in Domino. Hodie enim nobis data est a Domino lux salutis, secundum illum quod idem Psalmista in consequentibus ait: Deus Dominus, et illuxit nobis (Psal. CXVII, 22). Et quid adhuc addidit: Constituite, inquit, diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris (Ibid.). Completum etiam hoc hodie in Ecclesia Dei video, nam cum usque ad cornu altaris omnia religiosis conventibus plena sint, ista Scripturam sacrae Ecclesiae plenitudo complevit. Dies ergo hic, dilectissimi, dies est resurrectionis et vitae. Facit eum per Quadragesimam gratiorem delectabilior gratulatio, quia ad tristitiam rerum juncti sunt dies remissionum, ut patientiam utique statim remuneratio consequatur, secundum illud: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Quicunque ergo seminastis in lacrymis, capite praemia exsultationis. Sciat se unusquisque quo majora seminavit semina fletuum, majores fructus capere gaudiorum. Species ergo futurarum beatitudinum jam in praesentibus continetur. Sicut enim nunc est relaxatio post strictionem, sic et in futuro erit requies post laborem. III. Unde obsecro, dilectissimi, cum universa Ecclesia, praecipue vos qui in novam salutem regenerati candida indumenta sumpsistis, ut munus quod accepistis, purum immaculatumque teneatis, ut nitorem vestri habitus etiam in conversatione servetis, et tam candida sint corda vestra quam vestimenta vestra. Audistis evangelistam dicentem hodie quod quicunque in Deum credunt, ii filii Dei sunt. Dedit enim eis, inquit, potestatem filios Dei fieri, his qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12). Ergo, et vos non estis nunc ex carnis conceptu editi, sed ex Deo Patre generati. Superest ut conservetis per sanctae vitae conversationem sanctae originis dignitatem, et vere juxta id quod Apostolus ait: Sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. II, 2). Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra, et corpora vestra (Philip. IV, 7) per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. SERMO V. In natali sancti Pauli . ( Dictus apud ejus Ecclesiam. ) I. Gemina hodiernae festivitatis nobis, fratres charissimi, renovantur gaudia, dum annua Doctoris mundi percolimus natalitia. Unde exsultantes in Deo et immensas ejus ineffabili majestati referentes laudes, ingenti laetitia gratulemur, et nimirum affluentissima jucunditate laetari oportet, quia quoties sanctorum memoria celebratur, nimio fidelium mentes gaudio replentur, et spiritualibus admodum profectibus illustrantur, in id quod eorum praesentia adesse non ambigitur. Convenientibus ergo nobis, charissimi, huic sacratissimae aulae eumdem in medio nostrum egregium praedicatorem assistere et spirituali atque invisibili quodammodo pariter nobiscum in hac ejus celeberrima solemnitate credimus gratulari. Et ideo nulla debet, dilectissimi, quemquam Christianorum ad occurrendum huic venerandae ecclesiae, ubi sanctum ejus quiescit corpus, desidia irretire torporis, praecipue autem cuncti Romanae urbi et finitimis commorantes regionibus; quam totam accelerare prae omnibus congruit, nam si universi de extremis mundi partibus, neque austeritatem acerrimi itineris, neque prolixitatis terrae spatia metuentes, eo quo valent tempore, apostolorum devote se praesentari inhiant liminibus, quid Romani cives excusationis proferre in eo quod praesentialiter assistentes dissimulant saltem in eorum occurrere festivitate, dum eorumdem apostolorum precibus defensionis tueri noscuntur ope. II. Hesterno quippe die, quo ipsi apostolorum principes martyrio sunt coronati, devotissimo affectu in ecclesia beati Petri apostoli properantes ejus celebravimus solemnitatem; etenim oportebat ut ejus qui principatum promeruit adipisci apostolatus, prius celebraretur festivitas. Hodie vero doctoris gentium et totius mundi illuminatoris natalitia colimus. Nam licet pariter ambo martyrii bravium sumpserint, propter confluentis tamen populi frequentiam in illum diem beati apostoli Pauli festum inerat ratio transferendi; ut sicut in beati Petri aulam universa convenit multitudo, ita in ejus coapostoli Ecclesiam eadem pariter annexa conflueret populi congregatio, aequaliterque omnibus inesset laetandi devotio. Et ecce plures aut desidiae, aut saecularibus dediti curis, ad hanc distulerunt praestantissimi beati Pauli advenire aulam. Quapropter, fratres charissimi, abjicienda est omnis mundana cogitatio et temporalis lucri desideria respuenda, eoque omnes quo valemus annisu ad celebrandam sanctorum memoriam, maxime beatorum Petri et Pauli apostolorum principum natalitio occurrentes. In amborum ecclesias devote pariter aggregati conveniamus, ut sicut pares eos honorum infula divina illustravit dignatio, illos sic habeat in solemnitatibus devotio. III. Hic enim beatissimus prius quidem Saulus et postmodum Paulus, prius inquam persecutor, postmodum praedicator, Judaicae crudelitatis infectus saevitia, nimia ferocitatis adversus Christianos exardescebat insania. Nam sicut in Actibus apostolorum continetur, accepta a principibus sacerdotum potestate ut si quos cultores Christianae religionis invenire potuisset, vinctos in Jerusalem deduceret, ibat fremens, magna irreptus saevitia, et subito coelestis radii splendore illustratus ac perterritus audivit vocem de coelo dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare (Act. IX, 4); et protinus cadens in terram oculorum lumen amisit. O magnae pietatis omnipotentis Dei nostri benignitas! O inaestimabilis longanimitatis misericordia! Modicum eum perterruit, ut multipliciter consolaretur. SERMO VI. De Annuntiatione beatae Mariae virginis . Virginalis hodie solemnitas linguam nostram, fratres, ad praeconium vocat, et in praesenti vita, his qui convenerunt, provisor utilitatis efficitur; et valde competenter. Castitatis enim mater est et feminei gloria sexus. Propterea quae in tempore mater est, semper virgo permanet. O quam concupiscibilis congregatio! Ecce enim et terra et mare munera Virgini offerunt. Illud quidem nubibus dorsum tranquille substernens, imbrem effundit; haec gradientium sine impedimento dirigens vestigia, coelitus munera confert. Gaudent enim naturae et mulieres honorantur, atque corruscat humanitas. Ubi enim abundavit peccatum superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Convocavit nos beata Maria, immaculatum virginitatis ros, rationalis secundi Adam paradisum, officina unitionis naturarum, solemnitas salutaris commutationis, thalamus in quo Verbum desponsatum est carne animatum, naturae rubus, quem divini partus ignis combussit. Vere levis nubes, quae eum quem cherubim et seraphim contremiscunt, cum corpore portavit. O coelestis imber! O purissimum vellus, ex quo Pastor ovium indutus est! Maria mater et ancilla, virgo et coelum, sola Deum et hominem ferens. Fons terribilis, dispensationis tela, in qua ineffabiliter incarnationis nexta est tunica, cui operi quidem superspector Spiritus sanctus est, textrix autem altissimi obumbrans virtus; vestit autem antiquum Adam indumento florido. Haec sancta et immaculata caro est. Sed et radius hujus telae admirabilis gratia exstitit; artifex vero quod per obedientiam insiluit, verbum Dei. Nam quis vidit vel quis audierit quomodo in sacra sanctae Virginis vulva incircumscriptus Deus habitavit, et quem coelum non capit, venter beatae Virginis cepit. Natus est ex muliere Deus, sed non nudus, et homo non purus. Et quia natus est, veteris hominis peccatum auferens, portam salutis ostendit. Ubi enim serpens per inobedientiam venenum effudit, ibi Verbum per obedientiam ingrediens templum vivificum plasmavit. Unde primus peccati discipulus Cain emersit, inde generis nostri liberator Christus sine semine pullulavit. Non erubuit amator omnium mulieris dolores; unde emerat negotiatio quae agebatur. Non coinquinatus est, habitans, quam ipse sine contumelia condiderat. Si non virgo mansit mater, purus homo est qui natus est, et non mirabilis partus; si autem et post partum virgo permansit, ille ineffabiliter natus est, qui sine prohibitione januis clausis ingressus est, cujus conjunctionem naturarum Thomas exclamavit dicens: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28). Non erubescas, o homo; ipse nobis factus est occasio salutis. Si non ex muliere nasceretur, nequaquam moreretur; si non moreretur carne, nequaquam per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum (Hebr. II, 14). Non est injuria architecto manere in his quae ipse aedificavit. Nam sicut non coinquinat figulum lutum renovantem id quod plasmaverat, sic non coinquinat incontaminabilem sacro ex Virginis ventre procedere. Quam enim dum plasmaret non coinquinatus est, per ipsam transiens non pollutus est. O uterus in quo communis libertatis cautio composita est! O venter in quo contra mortem fabricata sunt arma! O area, in qua naturae agricola Christus, sicut spica, sine semine pullulavit! O templum in quo Deus factus est sacerdos, non naturam commutans; sed eum qui secundum ordinem est Melchisedech miseratus, indutus est: Verbum enim Dei caro factum est (Joan., I, 14); etsi Judaei non credunt partum, Deus hominis formam indutus est; etsi pagani detrahunt miraculo incarnationis judicium manifestum est; propter hoc enim et Judaeis scandalum, et gentibus stultitia est (I Cor. I, 23). Mysterium resonat, quia ultra rationem est miraculum. Si non Verbum habitasset in utero, nequaquam caro sederet super thronum. Si ideo injuria fuisset in vulvam ingredi, et angelis injuria esset hominibus ministrare. Qui enim est secundum naturam, utpote Deus, impassibilis, propter misericordiam factus est multarum passionum. Nonne ergo ex proventu factus est Deus Christus? Absit. Propter miserationem, quemadmodum credimus, factus est homo; hominem enim Dei factum praedicamus, sed Deum incarnatum confitemur. Propriam ancillam conscripsit matrem, qui secundum essentiam sine matre est, et secundum dispensationem sine patre; si purus homo est, non est sine patre, habet enim patrem. Nunc autem idem ipse sine matre ut plasmator, sine patre autem ut plasmatus. Erubesce vel appellatione archangeli, o homo, qui Mariae evangelizavit. Gabriel dicitur: quid autem interpretatur Gabriel? beatissimae virginis (filius) Deus et homo. Ergo quia is qui ab ipso evangelizabatur, Deus erat et homo, praecessit appellatio, ut crederetur dispensatio. Disce causativum praesentiae, et glorifica virtutem incarnati, multum in hac re debebat genus humanum, et deficiebat debitum. Per Adam omnes peccatum conscripsimus, per quem et servos nos retinebat diabolus instrumenta nostra proferens tantum scientia corporis (sic), stabat malus omnium falsarius, concutiens contra nos debitum, et postulans ex judicio. Erat igitur necessarium unum e duobus, aut omnibus importari ex judicio mortem, quia omnes peccaverunt, aut talem dari in compensationem qui totius redemptionis justificatio existeret. Et homo quidem salvari non poterat, subjacebat enim debito. Angelus redimere non valebat, deficiebat enim in tali liberatione. Tantum eum, qui sine peccato erat, pro peccatoribus mori oportebat; ipse enim solus relictus est ad mali solutionem. Quid ergo? ipse qui universam naturam mutat, te duxerat ut Deus, et qui in nullo bonitatis deficiebat, adinvenit adjudicatis vitam decorissimam et mortis solutionem certissimam, quia homo sicut et nos. Sermo enim interpretari miraculum non potest. Moritur itaque qui homo factus est, et hoc liberat quod exciderat secundum Paulum dicentem: In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus et remissionem peccatorum (Coloss. I, 14). O stupenda res! talis negotiatus est inmortalitatem, et ipse enim erat immortalis. Talis enim alter secundum dispensationem nec erat, nec factus est, nec est, nec erit. Solus iste ex Virgine natus est Deus et homo, non solum quae contra poni et appretiationem afferre possit, habens dignitatem ad multitudinem eorum, sed etiam omnibus sententiis supereminentem; in hoc quidem quod filius erat, id quod incommutabile est ad patrem conservans, in hoc autem quod conditor, id quod virtutis est, indeficienter habens; in amore autem miserandi, et quae compassionis sunt, sine ulla publicans dilatione. In hoc vero quod sacerdos, id quod ad reparationem erat, digna fide afferens, quorum nihil simile inveniet quis in aliquo aut vicinum aliquando. Attende enim ejus in hominibus amorem; voluntarie adjudicatus est, et se crucifigente eam quae erat mortem dissolvit, et convertit perimentium se iniquitatem in iniquorum salutem. Hominis igitur pueri salvare posse non erat, etenim ipse indigebat salvari, secundum Paulum dicentem: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei (Rom, III, 23). A diabolo peccatum ducebat, quia diabolus ei mortem exportabat in magno periculo, eamque circa nos callide subintroducebat, et jam inpossibilis erat solutio mortis. Denique qui missi fuerant a coelesti medico eam accusabant, unde videntes quidem ipsi prophetae ultra humanam artem rem esse, ad coelestem medicum exclamabant. Et hic quidem dicebat: Domine, inclina coelos tuos et descende (Psal. CXLIII, 5). Alius: Sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14). Alter clamabat: Excita potentiam tuam et veni, ut liberes nos (Psal. LXXIX, 3). Alius dicebat: Heu! me, anima, quia periit misericors a terra (Mich. VII, 1, 2). Alter: Si vere Deus habitavit cum hominibus (III Reg. VIII, 27). Alius: Cito apprehendit nos misericordia tua, Domine (Psal. LXXVIII, 8). Item alter: Deus, in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. LXIX, 2). Alius: Qui venturus est, veniet et non tardabit (Habac. II, 3). Alter: Erravi sicut ovis quae perierat, require servum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 176). Non despexit igitur diu naturae oppressionem, qui naturaliter exstat rex et Deus. Sed venit qui semper aderat et exsolvit redemptionem proprio sanguine, ac dedit pro genere humano in compensationem mortis, quod ex Virgine indutus fuerat, corpus, et redemit mundum ex maledicto legis, de quo clamabat et Paulus: Christus nos redemit de maledicto legis (Gal. III, 13). Hominum enim natura peccato decepta serviebat. Qui enim redemit nos non purus homo est, o Judaee, sed nec Deus nudus, corpus enim habuit. Omnia haec si non indutus esset, me non salvasset. Sed qui in utero Virginis sententiam tulerit, indutus est reum. Ibi terribilis illa facta est commutatio; dans enim se Christus accepit carnem, et idem ipse cum virgine ex virgine; et hic idem obumbravit eam, hic autem incarnatus est ex ea: si alter Christus, et alter Deus Verbum, non jam Trinitas, sed quaternitas. Non disrumpas dispensationis tunicam, quae desuper contexta est. Non sis doctor Arii; impius ille sententiam dividit, tu unitatem non patiaris conscindi. Quis enim apparuit in tenebris et umbra mortis sedentibus (Isa. IX, 2) homo, et quomodo? quia in tenebris degebant secundum Paulum dicentem: Qui eripuit nos de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13)? Et iterum: Eratis enim aliquando tenebrae (Ephes. V, 8). Quis ergo illuxit? David te doceat dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. CXVII, 26). Quis est iste? dic aperte, o David: Deus Dominus et illuxit nobis (Psal. CXVII, 27). Convenerunt naturae et inconfusa permansit unitas. Venit salvare, sed oportebat et pati. Nam quomodo ergo poterat utraque homo purus salvare qui non praevalebat; nam et Deus nudus pati non poterat. Ipse existens Deus natura factus est homo, et quod emerat salvavit, quod autem factus est pertulit. Propterea cum synagoga eum spinis coronasset, sancta Ecclesia plorans dicebat: Filiae Jerusalem, exite, et videte coronam qua coronavit eum mater sua (Cant. III, 11). Ipse enim ex spinis coronam portavit, ut spinarum sententiam dissolveret; ipse in sinu Patris et in ventre Virginis, in ulnis matris et super pennas ventorum; sursum ab angelis adorabatur, et deorsum cum telonibus recumbebat. Seraphim non proficiebant, et Pilatus interrogabat. Servus percutiebat, et creatura terrebatur. In cruce confitebatur, et in throno erat. In sepulcro jacebat et coelum tendebat sicut pellem (Psal. CIII, 2). In mortuis reputabatur, et infernus spoliabatur. Deorsum quasi seductorem calumniabant, et sursum a sanctis glorificabatur. O stupendum mysterium! video miracula, et praedico deitatem; aspicio passionem et non abnego humanitatem. Sed Emmanuel natura quidem apparuit ut homo, virginale autem claustrum non dirupit ut Deus, sed sic ex vulva egressus est, quomodo per auditum ingressus est. Sic natus est, quomodo conceptus est. Impassibiliter introiit, incorruptibiliter egressus est, secundum prophetam Ezechielem dicentem: Convertit me, inquit, Deus ad viam portae sanctuarii exteriorem, quae attendit ad Orientem; et haec clausa erat; et dixit Dominus ad me: Fili hominis, porta ista clausa erit et non aperietur (Ezech. XLIV, 1, 2). Nullus enim transivit per eam, sed solus Dominus Deus ingredietur et egredietur; et erit porta clausa. Ecce approbatio manifesta sanctae Dei Genitricis et perpetuae virginis Mariae. Dissolvatur deinceps omnis contradictio, et sanctarum Scripturarum illuminetur doctrina, ut coelorum regnum obtineamus in Christo Jesu Domino nostro, cui est honor et gloria una cum Deo Patre et Spiritu sancto, per nunquam finienda saecula saeculorum. Amen.

SERMO VII.

De sancto Dionysio martyre . I. Sanctam atque gloriosam et omni veneratione colendam beatissimi Patris nostri atque pastoris sanctissimi Dionysii, nobis dilectissimi fratres, hodie festivitatem divina pietas renovare dignata est. Quam non minus credimus in coelestibus praedicari, dum a nobis etiam peccatoribus devote veneratur in terris; nam licet omnium sanctarum solemnitatum Christianorum sit animus particeps, nobis tamen proprie ac peculiarius in ducis et Patris nostri festivitate laetandum est, ut ubi praecipuus martyris et pontificis glorificatus est exitus, ibi in die ejus martyrii sit laetitiae principatus. Quidquid tamen a nobis ejus impenditur servituti, ad laudem sui nostrique referatur auctoris. Sicut enim ipsa vestra, fratres, pia testatur praesentia, intelligitis diei hujus recursum ad communem pertinere laetitiam, dum honorem celebraturi concurritis ad annua festa pastoris; abundantiori namque devotione vos credimus praesentis patroni precibus divinae clementiae appropiare, dum solerti studio ad ejus sanctas vigilias convenitis; namque devotionem vestram ille non deserit, cujus vos reverentia congregavit. Vestris nempe, fratres, ut pius pater, sanctis congaudet obsequiis, et in suorum exsultat numero filiorum. II. O veneranda nobis sancti Patris nostri festivitas! O vere beata et magnis laudibus praeferenda solemnitas, de qua Dominum angeli collaudant in astris! Sacerdotum coetus magno resultant honore, et martyrum praedicat chorus victoriae palmam, in qua diu clausa ora reserantur in terris, caecorum redeunt caecata lumina, dum dirae abluuntur maculae peccatorum, et vota cunctorum assumuntur gesta piorum. Quamvis etenim, fratres charissimi, anni revoluto circuitu, ejus nobis sacrae videantur renovari vigiliae, et Christianis populis per spatia temporum novae sint ac stupendae, sed ad Christi gloriam nobiscum virtutibus quotidianae permanent et laudandae. Quis enim huc aeger adveniens, non sanus abscedet? quis delictorum sarcina praegravatus cum gemitu dixerit esse se reum, et non indulgentiam promeretur? hujus certe, ut credo, diei festivitatem multo ante propheta conspexerat, Domino cum diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8). Et beatissimi Patris nostri condigne sacrum transitum praedicans, et Dominum collaudans aiebat: Beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine, inhabitabit in atriis tuis (Psal. LXIV, 5). III. Magnum enim et admirabile, dilectissimi, huic viro donum post apostolos tribuit divina dignatio, cui cum potentiae suae tribuit potestatem, qualis cum eo esset gloria declaravit. Iste omnino, fratres mei, iste est beatus ille et vere praedicandus Christi sacerdos et martyr Dionysius Areopagita, quem apostolorum Acta commemorant, civis Atheniensium nobili progenie ortus, dialecticis et rhetoricis studiis ab infantia rudimentis instructus, in Diona insula Atticae provinciae genitus. Qui ideo Areopagita dictus est, eo quod in eodem loco qui areopagus dicitur liberalibus fuerat litteris eruditus, et eamdem sectam ejusdem gentis non solum didicerat, sed aliorum eruditissimus doctor inerat. Sed adjuvante nos ipsius misericordia qui per prophetam polliceri dignatus est, dicens: Aperi os tuum et eqo adimplebo illud (Psal. LXXX, 11), et bruti voluit animalis ora laxari, pauca vobis de hujus sancti signis intimandum credidi, quae vestris sine dubio devotis credimus animis placitura. Quaedam etenim in quibusdam Graecis codicibus legendo agnovimus, et quaedam relatione nobis virorum sunt nota fidelium. IV. In Dei nomine Eugippius aristarcus Onesiphoro primicerio salutem. Apices vestrae caritatis, Anatolio deferente, suscepimus, in quibus insertum est ut nostrae memoriae nota, vel priscorum vetusta traditione recordata de variis dogmatibus vel sectarum varietate Atheniensium, seu de ritu vel compositione urbis Athenarum vobis rescribere studio litterario curaremus. Et inter caetera in scriptis vestris reperimus, qualiter vobis brevi stylo perstringerem quae in ipsa civitate Atheniensium temporibus apostolorum gesta sunt; vel quomodo Paulo apostolo ibidem supervenienti per inanes philosophias et fallaces rerum imaginationes quidam restiterunt. Imo etiam expetistis a nobis ut de Simacho et Apollinare Chronopagita nec non et de Dionysio Areopagita qui auditores Pauli apostoli temporibus apud Athenas claruerunt, ut quod de illis scirem vel quali prosapia Atheniensium, quaque de stirpe orti sint, vobis luculentius exprimerem. Quod ita secundum imbecillitatem ingenii nostri per transacta retro tempora, traditione vetustatis sicut audire potuimus, vobis per Anatolium, nostrum filium et gerulum vestrarum litterarum, direximus. V. Athenarum civitas in confinio Thraciae et Lacedaemoniorum posita, situ terrarum montuosa, Ionici maris faucibus interclusa, Aegaeo pelago sinistra parte contracta, urbs inclyta et antiqua, terrarum fertilitate opulenta fuit, et eloquentiae nutrix philosophorum et sapientium genitrix, artiumque variarum et divitiarum opulentia prae caeteris urbibus pollebat. Haec posita est in Attica provincia, ubi Cecrops et Minander reges gentium claruerunt; ubi Apollo, et Hippocras, et Aristoteles nati sunt, qui toto orbe in ipsis temporibus sapientiae floribus fulserunt. In hoc tempore Cecrops et Minander reges, simulacrorum cultores exstiterunt, idolorum quippe superstitiosa religio primitus apud eos reperta emicuit. Quinque etenim regionibus dispertita describitur. Prima regio est quae Aegaeum mare respicit, mons supereminens urbi, ubi Saturni et Priapi aurea simulacra variis celantur illusionibus, quam regionem Chronopagium Graeci nuncupant; Chronon etenim Graeci Saturnum vocant. Secunda regio Athenarum est quae respicit contra Chium, ubi terebintus mirae magnitudinis inerat, et ubi fauni agrestes homines a pastoribus, diebus constitutis, colebantur. Tertia regio urbis est Athenarum, quae respicit portum Neptuni, ubi simulacrum Dianae et Neptuni Aegaei colebant. Quem locum Popedon pagani appellant; Graeci enim Neptunum Popedon dicunt. Quarta regio Atheniensis urbis est, ubi idolum Martis et Herculis simulacrum ponebantur, quae est in colle Tritoniae: mons in medio urbis positus, ubi concursus totius populi, luna renascente, veniebat ad colendum scilicet Martem et Herculem, quos deos fortissimos adorabant; quem locum Graeci Ariopagium vocant: Aris enim Graece, Mars Latine dicitur. Quinta regio urbis Atheniensis est quae respicit ad portam Sichaeam, ubi idolum et simulacrum Mercurii positum est, qui locus Ermipagos nominatur; Ermis enim Graece Mercurius dicitur. Haec urbs maris terraeque, silvarum et montium, fluminum et virctorum opulentia prae caeteris urbibus Graecis nobilissima floruit; et quae tunc caput urbibus caeteris praeferebatur modo gentium impetu oppressa et intercepta deprimitur. VI. Apollo dictus est ab Apollinis cujusdam nobilissimi Atheniensium principis prosapia derivatus, cujus pater Nicolaus, vir magni ingenii, litterarum studio pollens civis et inclytus Argolicae artis magister. Cujus filius Apollo dum inter philosophorum scholas clarus haberetur, et authenticas bibliothecas revolveret, dumque deditus esset philosophiae et vanis superstitionibus, audivit Paulum apostolum nova et inaudita antea dogmata praedicantem. Qui dum ei resistere non valeret, invenit veram esse doctrinam, quam Paulus apud Athenas edocuit. Relinquens ergo vanas superstitiones gentium, provolutus pedibus Apostoli, deprecatus est ut ei veram doctrinam et viam salutis ostenderet, seque jam Christi non Saturni dicebat esse discipulum. VII. His ita gestis, cum quadam die Paulus Ariopagum vidisset, beatum Dionysium interrogare coepit quid coleret aut quibus numinibus in tam spatioso et venerabili loco inserviret. Cui ait Dionysius: Deos, quos coluerunt patres nostri, quorum virtute et solertia mater terra continetur, hos colimus, et adoramus aras, quae Martis et Herculis, Mercurii et Priapi nomine et honore sacratae sunt. Dum vero Paulus singula altaria et simulacra falsorum deorum perlustraret, inter alias aras reperit altare unum, in quo erat desuper scriptum: Deo ignoto (Act. XVII, 23). Et conversus ad eum Paulus, et ad reliquos qui eum comitabantur, interrogavit illos quis esset deus ille ignotus? Cui respondit inter caeteros Dionysius dicens: Adhuc non est ipse deus demonstratus inter deos: sed est incognitus nobis, et venturo saeculo futurus; et ipse est Deus qui regnaturus est in coelo et in terra, et regnum ipsius non accipiet finem. Interrogans iterum Paulus: Quid vobis videtur? homo erit aut spiritus deorum? Respondentes dixerunt: Quia et verus Deus et verus homo, et ipse renovaturus est mundum; sed adhuc ignotus est hominibus, quia apud deos in coelo conversatio est ejus. Paulus dixit: Illum Deum praedico vobis quem ignotum usque nunc habuistis. Natus enim de virgine sedet ad dexteram Patris verus Deus et verus homo, per quem omnia facta sunt. Notus est in Judaea Deus, et in Israel sanctum nomen ejus (Psal. LXXV, 2). Quem incognitum usque nunc habuistis modo cognoscite, quia ipse est solus Deus, et praeter illum non est alius Deus, qui vos de morte reduxit ad vitam, qui coelum et terram, homines et angelos in unitate regni sui conjunxit, Qui vivificat et mortificat (II Reg. II, 6); qui claudit, et nemo aperit; qui aperit et nemo claudit (Apoc. III, 7). VIII. Haec et alia plurima Paulo praedicante, cum per singula templa praedicaret Christum Dei filium esse, Dionysius veram doctrinam et dogma salutis accipiens, et nihil esse idola quibus serviebat ac daemonia magis quam deos esse recognoscens, Spiritum quoque sanctum et verba vitae in Pauli doctrina evidenter sentiens, divina gratia instigatus, ad Paulum conversus, expetivit ab eo, ut pro illo divinam misericordiam deprecaretur, ut ejus discipulus esse mereretur. Cumque die altero iter ageret Paulus, caecus quidam oculorum luce privatus, Pauli se postulat virtute sanari. Mox ergo sanctus apostolus, Domini et magistri sui Jesu Christi imitator effectus, crucem ejus diu clausis oculis imposuit dicens: Christus videlicet Dominus et magister noster, qui oculis lutum imposuit caeci nati, et lumen illico accipere meruit, ipse tuis oculis potentia sua lumen restituat. Tum mirum in modum lumen accipere meruit oculis caecus natus, quem his verbis statim adorsus est dicens Paulus: Vade ad Dionysium, et dic ei, quia Paulus servus Christi Jesu ad te me misit, ut memor sponsionis tuae ad eum venire non pigriteris, quatenus baptismum salutis accipiens, ab omnibus absolvi possis nexibus delictorum. Mox is qui lumen receperat obedientiae pede verba jubentis implevit, et ad Dionysium properans, Pauli ei verba per ordinem nuntiavit. Sed electus jam Domini Dionysius ut caecum respexit firmis luminibus incedentem, his eum verbis allocutus est dicens: Tune es ille quem caecum natum cuncti cognoverunt affines? Cui ille respondit: Ego nempe sum, qui caecus natus sum, cuique usque nunc lux mihi vitae est negata praesentis. Sed ipse Paulus qui tibi ad se venire mandavit, invocata Jesu Christi magistri sui virtute, sanitatis mihi lumen indulsit. Tunc protinus surgens ad beati properat mandati monita Pauli. Quid diutius moror? Confestim credidit, et sacri baptismatis unda respersus, abnegatis erroribus paganorum, ejus se tradidit magisteriis imbuendum; ac deinde ipso Paulo jubente Christi Evangelium praedicavit. Qui de Thessalonica convertens plures ad viam salutis, maximam partem illius provinciae convertit ad fidem. IX. Hunc etiam beatissimum virum sancti Spiritus ardore succensum, cum in cruce mundi Dominus Judaeorum manibus penderet affixus, et sol sui Domini mortem expavescens, lucis suae radios in tetrae noctis mutaret horrorem, et mundi climata tenebrarum nocte texisset, dixisse ferunt: Haec nox, quam nostris oculis novam descendisse miramur, totius mundi salutem advenisse monstravit. O vere sanctum vatem! o vere divina perfusum luce, qui sic erat beata jam sorte praeelectus, ut qui necdum sacro erat fonte renatus, paganus adhuc membris, tanti valeret mysterii esse relator. Nam cum tot donorum gratia praepolleret, in doctrinae eloquentia, et scripturarum floribus per omnia fulsit. Graeci nempe eum tres libros mirificos scripsisse referunt. Unum qui dicitur Antihaereseos, hoc est, contra omnes haereses volumen; unum de Contemptu mundi et novem Ordinibus angelorum; unum qui, ut audivimus, Constantinopolitanis scriniis retinetur. Hunc etiam sanctum virum beatus Gregorius in homiliis suis verum et antiquum Patrem omni cum veneratione collaudat. X. Qualiter autem sub Domitiano Christianorum persecutore per martyrii gloriam transivit ad superos, passionis ejus vobis lumen innotuit. Nos autem ex ingenii imbecillitate et segni scientia, non tam temere quam felici praesumptione, ob amorem et reverentiam sanctissimi Domini et patroni nostri vestrae charitati ob aedificationis gratiam breviter hoc innotuimus, scientes hoc quia si quid vobis servitutis impendimus, vestris nos sine dubio apud sanctum martyrem precibus adjuvetis. Operae pretium et hoc reor, ut inter tanti patroni sacerdotis et martyris solemnitatem beatorum etiam Rustici et Eleutherii memoria recitetur, ut ubi uno die pro Christo subierunt martyrium, ibi in die eorum martyrii sit veneratione digna festivitas. Namque cum in omnium martyrum sanctorum commemoratione laetandum sit, in horum tamen excellentia martyrum merito exsultantius gloriandum est, quos gratia Dei in tantum apicem inter omnia Ecclesiae membra provexit, ut eos Christi gratia et electio pares, et labor similes et finis fecisset aequales. XI. Isti sunt enim viri sancti, patres tui, per quos tibi, Gallia, evangelium Christi et gratia salutis resplenduit, et quae eras mater erroris, facta es filia veritatis. Isti sunt sancti tui patres verique pastores, qui te regno coelesti tradiderunt aptandam, Quamvis enim multis aucta victoriis jus regni tui terrae marique distenderis, minus tamen est quod tibi bellicus labor contulit quam quod christiana pax per horum pretiosorum martyrum ora subegit. Namque ignorans tuae dignitatis auctorem, cum caeteris dominari gentibus videreris, magnis nempe subacta serviebas erroribus. Nam quanto tenacius eras per diabolum vincta, tantum es per eorum passiones mirabilius absoluta. Felix es, Gallia, quae tantos ac tales meruisti suscipere sacerdotes. Felix es, Parisius, cujus glebae meruerunt tantorum martyrum cruore rigari. Ecce trium martyrum gloria polles; ecce rutilantibus agminibus eorum te beata praemia ambierunt, et quasi ex multarum honore gemmarum conserto diademate coronarunt. De quorum praesidio, dilectissimi fratres, nostris ad exemplum patientiae et confirmationis fidei praeparatis animis, eorum, in quantum possumus, imitemur exempla, ut illuc perveniant merita gregis quo praecepit fortitudo pastorum. Nam illud nobis, fratres charissimi, magnopere providendum est ut cum praesentibus martyrum festivitatibus honoramur, futuris valeamus sanctis eorum consortiis copulari. Ecce, fratres mei, ut aspicitis beatorum martyrum auri gemmarumque copia corpora teguntur, et qui hic pro Christo impiis submiserunt colla felicia, terrarum eos principes pronis adorant cervicibus. Quanta eos illic ergo putatis inter angelorum et archangelorum choros gloria sublimari, quando hic eorum beata cadavera tantis honoribus extolluntur. XII. Haec nos fratres et domini, ut superius diximus, pro tanti diei hujus solemnitate vestris auribus non tam temere quam felici devotione intimare curavimus, scientes quod habet quamvis ignara, pura tamen devotio et fidelis dilectio, justae retributionis mercedem, sicut ante et nos experti sumus, et nostri probaverunt majores. Credimus autem atque confidimus inter omnes labores istius vitae ad obtinendam misericordiam Dei semper nos horum specialium patronorum orationibus adjuvandos, ut quantum propriis peccatis deprimimur, tantum eorum sacris meritis erigamur. Et qui in nostris iniquitatibus maceramur, beatorum Patrum nostrorum martyrum precibus foveamur, ista ipso concedente aeterni Filio Patris, qui cum ipso et Spiritu sancto vivit, dominatur et regnat, nunc et per immortalia saecula saeculorum. Amen. SERMO VIII. De Absalom: quomodo patrem suum persequebatur . I. Perdidit Absalom sceleratissimus mentem, perdidit sensum, amisit consilium; insectatur patrem, fugat innocentem; insequitur genitorem, usurpat imperium, potestatem corripit, regnum invadit, non ut cum patre societatem regni iniret, sed ut totum regnum patris sanguine possideret. Perdidit, inquam, Absalom consilium, dum parricidio mercari cupit imperium; amisit sensum, dum per exitium patris consequi desiderat regnum. Festinat, properat, quaerit innocentem opprimere, reus patre superstite moriturus. At contra David humilis ac mitis cedit homini, persequentem fugit, declinat hostem, relinquit affectus ne aut parricidae interitus ei luctum afferret, aut peremptio ejus reum filium exhiberet. Vult furorem filii fugiendo compescere, desiderat declinando parricidae saevitiam temperare. Sed crudelitas mente concepta tam sedari non potuit, quam immanis saevitia ad perficiendum facinus provocavit. O innocentia, quantum apud reos periculi suscipis, quantum molestiae per flagitiosos incurris! David sanctissimus tot dementes exercitus quia non reliquit offendit; tot populorum rabiem, quia non laesit, incurrit. Absalom unus est reus et infelix, et universus contra patrem spirat exercitus. Armantur in caedem patris funestae multorum manus; provocatur in innocentem ulcisci facinus alienum; unius parricidae furor, tot millia insanire compellit; unius dementia dementes efficit multos. II. Offendit enim David filium, quia fratris in eum noluit ulcisci parricidium. Semper enim scelera, dum non resecantur, increscunt, et in augmenta facinorum prosilitur, quoties sedatur impunitate peccatum. Dum enim in Absalom fratris occisi facinus non vindicatur, in parricidium patris recidivum facinus iteratur. Vos, vos, inquam, exercitus infelices, admoneo, vos affectu pietatis exhortor, cur in alienum facinus irruitis? Cur furentis insaniam adjuvatis? Cur parricidae similes ac dementes existitis? Deserite, quaeso, deserite reum, deserite novo supplicio moriturum. Forsitan enim si deseritis, cessabit, quem, ut auderet, vester numerus provocavit. Certe solus pereat qui naturae vim debellat, solus concidat qui pietatem patris impugnat. Aut enim cessabit, dum poenitet, aut perseverabit et periet. Ego enim doleo reum, doleo impium, doleo novo supplicio moriturum. Quis te in hoc facinus prosilire, parricida teterrime, docuit? Quis te furor audere tam immane facinus provocavit? Si offendit, pater est, si laesit, genitor, quin imo nec offendit, nec laesit; vincat furorem pietas, affectus insaniam superet, crudelitatem natura debellet; aut nunquid te pater, quia non laesit, offendit, aut idcirco te offendit, quia non laesit, qui forsitan non offenderet si laesisset. Redde affectus, exhibe pietatem; tibi parcis, dum a patre manus avertis, quem defendere deberes, si quod audes, alterum audentem cognovisses. Ubi jam solatium patres, ubi praesidium genitores invenient, si filios senserint parricidas, aut quando externa tuta sunt, si domestica nobis obsistunt. Bestiae et mutae pecudes pietatis jura conservant, et quibus natura denegat rationem, non tamen denegat pietatem. Innocentem perimere nefas est, patrem occidere scelus, prophetam jugulare facinus inauditum, et ante hoc tempus mortalibus cunctis ignotum. Sed cessa jam ab isto scelere, cessa; ne semper te boni omnes exhorreant, ne audaces ex te, quod non noverint, discant; cessa, inquam, ne qui post te tantum facinus perpetrarit, te utatur auctore. Cur mundo novum facinus tradis? Cur doces quod pietatis natura non novit? Cur cupis quod pietas ipsa horrescit? Cur audes perficere quod novo supplicio cogatur Dominus vindicare? III. Interea parricidae furor non minuitur, non refrenatur; ardescit, in pejus immanis accenditur. Cupit facinus conceptum implere, desiderat scelus dispositum instantissime perpetrare. Perpetranti nefas tarda sunt cuncta, festinanti ad facinus videntur remorari disposita. Cupit parricidium ante complere quam agat; festinat patrem ante intercipere quam occidere; sui sanguinem patris, cruorem appetit genitoris; timet differre vel modicum, ne aut ira remorata deficiat, aut furia dilata languescat, disponitur prope bellum, acies dirigitur, pugna paratur, cognatae classes in semet ardescunt. Inde parricida exercitum contra patrem inflammat; hinc David ut parcatur filio abeuntes duces exorat: Parcite, inquit, filio meo Absalom; inde dementia contra genitorem insurgit, hinc clementia, ut parricidae parcatur, exposcit; inde furor, hinc pietas operatur; inde insania, hinc misericordia interponitur; inde crudelitas, hinc bonitas ostenditur. Parricida non laesus insanit, David laeditur et mitescit; debellatur ab impietate pietas; nec movetur pietas patris, nec gladio vincitur, nec terrore mutatur; parricida nec ratione frangitur, nec imminente interitu deterretur. Obduratur in poenam, in supplicium cogitur, nec salutem jam in aliquo meretur, qui patrem salute spoliare conatur. IV. Respice jam scelestissime hostis; nefande, jam respice, parricida. Respice, inquam, usquequaque quasi in te cuncta converti. Respice contra te ab ipsa rerum natura pugnari, et quamvis contra te dimicet coelum, moveatur terra, exercitus pugnet, tamen aliud ignotum te et inopinatum sustinet bellum; aliud tibi jam paratum est praelium, quod fugientem excipiat, perpetrantem interimat, festinantem occidat. Non enim isti exercitus carnis quos conspicis, quos aut tuus furor contra patrem armavit, aut patris contra te necessitas provocavit, qui quamvis digne contra te exerant gladios, vibrent enses, lanceas torqueant, ut dolor laesi patris tuo interitu diluatur, tamen te fugientem arbor excipiet, rami interiment, ligna suspendent. Adest, inquam, arbor quae nec patrem, ut tibi parcatur audivit, et jussa Dei implere contendit, nec poteris hoc bellum impunitus evadere, qui genitori necem conatus es irrogare. Igitur commisso bello prosternuntur hostes, adversi cadunt, inimici vincuntur, nudatur hostis, deseritur parricida, jam suam in suis concipit poenam, jam supplicium debitum sibi suorum interitu recognoscit, jam timet, jam formidat, jam proprium meditatur interitum. Denique animal petit, mulam conscendit, dat se in fugam praecipitem, paratam prope festinat ad arborem, cui traditur, et ictu violento immissus a sali (sic) subducto, et subter in campis elapso inseritur ramis, obligatur lignis, transfixo gutture colligatus ac pendens. Jam mortuus ab omnibus invenitur, quem jam nec coelum potuit vivum conspicere, nec terra ulterius sustinere. V. O nefandum meritum parricidae, injuriam patris non pugnantis gladius, non hostilis manus, non jaculantis ictus defendit, sed vindicant ligna, ulciscitur arbor, rami defendunt, nec est ulla creatura, quae mota non fuerit, cum ipsum Dominum senserit moveri auctorem. Ideo redeunt cuncti de bello, parricida auctore belli prostrato, cujus sanguine scelus diluitur, cujus supplicio immanis crudelitas sepelitur, Gaudent omnes, cuncti laetantur, solus David plangit filium, parricidae lamentatur interitum. Quid plangis, gloriose pater? Quid lamentatione quasi Absalom quod ausus est comprobaris? Quid fles scelestum, quasi eum perpetrare volueris parricidium. Frangitur gloria victoris exercitus, etiam fletur hostis interitus, nec laetitia esse poterit in victoria, dum parricidae plangitur poena. Ille tuus non fuit filius, qui sic violavit paternos affectus. Ille tuus dici non meruit, qui jus patris altissimi violavit. Te non contempserunt exercitus, non duces quibus pro tam scelesto mandasti, sed illa arbor, illa te ulta est, illa defendit, illa laesi patris injuriam, quae te non audierat, vindicavit. Defensio tua securitatem patribus attulit, et parricidarum audaciam removit, per te injuria naturae defensa est, et paterna pietas revocata. Novo enim supplicio debuit interire, qui saeculo novum scelus patris exitium voluit intulisse.