(PL 183 1194D) SERMO LXXXVI. De cautela et verecundia sponsae quaerentis Verbum; et de commendatione verecundiae.

(1195A) 1. Non est quod a me iam quaeratur, cur quaerat anima Verbum: satis superque id intimatum supra. Age, prosequamur reliqua praesentis capituli, duntaxat quae ad mores spectant. Ubi primam nunc adverte sponsae verecundiam, qua nescio an quidquam gratius adverti in moribus hominum queat. Hanc primo omnium libet quodam modo in manibus sumere, et quasi speciosum quemdam florem decerpere loco, nostrisque apponere adolescentibus. (1195B) Non quia non sit et in provectiori aetate omni studio retinenda, quae est certe omnium ornatus aetatum; sed quod tenerae gratia verecundiae in teneriori aetate amplius, pulchriusque eniteat. Quid amabilius verecundo adolescente? Quam pulchra haec, et quam splendida gemma morum in vita et vultu adolescentis! quam vera et minime dubia bonae nuntia spei, bonae indolis index! Virga disciplinae est illi, quae pudendis affectibus imminens, lubricae aetatis motus, actusque leves coerceat, comprimat insolentes. Quid ita turpiloquii, et omnis deinceps turpitudinis fugitans? Soror continentiae est. Nullum aeque manifestum indicium columbinae simplicitatis: et ideo etiam testis innocentiae. Lampas est pudicae mentis iugiter lucens, ut nil in ea turpe vel indecorum residere attentet, quod non illa illico prodat. (1195C) Ita expunctrix malorum, et propugnatrix puritatis innatae, specialis gloria conscientiae est, famae custos, vitae decus, virtutis sedes, virtutum primitiae, naturae laus, et insigne totius honesti. Rubor ipse genarum, quem forte invexerit pudor, quantum gratiae et decoris suffuso afferre vultui solet?

2. Usque adeo genuinum animi bonum verecundia est, ut et qui male agere non verentur, videri tamen verecundentur, dicente Domino: Omnis qui male agit, odit lucem (Ioan. III, 20) . Sed et qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V, 7): opera nimirum tenebrarum, et digna latebris, tenebris occultantes. Interest tamen, quod occulta dedecoris, quae verecundia horum non habere, sed prodere erubescit, sponsae verecundia omnino non operit, sed exspuit, sed propellit. (1195D) Idcirco ait Sapiens: Est pudor adducens peccatum, et est pudor adducens gloriam (Eccli. IV, 25) . Quaerit sponsa Verbum verecunde quidem, quia in lectulo, quia per noctes; sed haec verecundia habet gloriam, non peccatum. Quaerit hoc ad purificationem conscientiae, quaerit ad testimonium, ut possit dicere: Gloria mea haec est, testimonium conscientiae meae (II Cor. I, 12) . In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1.) Verecundia tibi, si advertis, et loco signatur, et tempore. Quid tam amicum verecundo animo quam secretum? Porro secretum et nox, et lectulus habet. Denique orare volentes iubemur intrare cubiculum (Matth. VI, 6) , utique secreti gratia. (1196A) Id quidem ad cuatelam, ne coram orantibus laus humana orationis furetur fructum, frustretur effectum. Sed doceris nihilominus verecundiam sententia hac. Quid tam proprium verecundiae, quam proprias vitare laudes, vitare iactantiam? Patet quod signanter et ad verecundiam orantibus petere secretum indixerit pudoris filius et magister [alias, minister]. Quid tam indecorum, maxime adolescenti, quam ostentatio sanctitatis? (1196B) Cum tamen ab hac potissimum aetate aptum profecto capiatur temporaneumque religionis exordium, Ieremia dicente: Bonum est homini, si portaverit iugum ab adolescentia sua (Thren. III, 27) . Bona commendatio secuturae orationis, si praemittas verecundiam, dicens: Adolescentulus sum ego et contemptus, iustificationes tuas non sum oblitus (Psal. CXVIII, 141).

3. Nec modo locum, sed et tempus observare oportet eum, qui sibi orare voluerit. Tempus feriatum commodius aptiusque; maxime autem cum profundum nocturnus sopor indicit silentium, tunc plane liberior exit puriorque oratio. Consurge in nocte, inquit, in principio vigiliarum tuarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui (Thren. II, 19) . Quam secura ascendit de nocte oratio, solo arbitro Deo, sanctoque angelo, qui illam superno altari suscipit praesentandam! Quam grata et lucida, verecundo colorata rubore! Quam serena et placida, nullo interturbata clamore vel strepitu! Quam denique munda atque sincera, nullo respersa pulvere terrenae sollicitudinis, nulla aspicientis laude seu adulatione tentata! (1196C) Propter hoc ergo sponsa non minus verecunde, quam caute, et lectuli secretum petebat et noctis, orare, hoc est Verbum quaerere volens. Unum est enim. Alioquin non recte oras, si orando praeter Verbum aliquid quaeras, aut quod propter Verbum non quaeras, quoniam in ipso sunt omnia. Ibi remedia vulnerum, ibi subsidia necessitatum, ibi resarcitus defectuum, ibi profectuum copiae, ibi denique quidquid accipere, vel habere hominibus expedit, quidquid decet, quidquid oportet. Sine causa ergo aliud a Verbo petitur, cum ipsum sit omnia. Nam et si ista temporalia, cum necesse est, postulare videmur, si Verbum in causa est, ut quidem dignum est, non utique illa, sed hoc potius quaerimus, propter quod alia postulamus. (1196D) Norunt hoc, qui omnem usum harum rerum ad promerendum Verbum dirigere consueverunt.

4. Non pigeat tamen scrutari adhuc secreta lectuli huius et temporis, si forte in his aliquid lateat spirituale, quod venire ad medium prosit. Et si placet sentire lectuli quidem nomine humanam figurari infirmitatem, nocturnis autem tenebris ignorantiam aeque humanam; consequens est et congruum satis, ut Dei virtus et Dei sapientia Verbum contra utrumque originale malum instantius requiratur. Nempe quid convenientius, quam ut infirmitati virtus, ignorantiae sapientia opponatur? (1197A) Et ne quid simpliciorum cordibus de hac interpretatione resideat dubium, audiant quid super hos sanctus Propheta dicat: Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius, universum stratum eius versasti in infirmitate eius (Psal. XL, 4) . Atque id quidem de lectulo. (1198A) Iam de ignorantiae nocte quid manifestius, quam quod in alio identidem loquitur psalmo: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant? (Psal. LXXXI, 5) pro certo exprimens ipsam, in qua nati sunt, totius humani generis ignorantiam. Ipsa est, ut opinor, cui se beatus Apostolus et fatetur natum, et gloriatur ereptum, dicens: Qui eruit nos de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13) . Unde et dicebat: Non sumus filii noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 5) ; item ad omnes electos: Ut filii, inquit, lucis ambulate (Ephes. V, 8).