(PL 183 1187C) SERMO LXXXV. De septem necessitatibus, propter quas anima quaerit Verbum: quae tandem reformata accedit ad eius dulcedinem contemplandam atque perfruendam.
(1187D) 1. In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1) . Ad quid? Dictum est, et iterare superfluum: propter quosdam tamen, qui non interfuerunt cum tractaretur, dico aliquid breviter, et quod fortasse ne hos quidem qui interfuerunt, audire pigebit. Nec enim totum dici tunc potuit. Quaerit anima Verbum, cui consentiat ad correptionem, quo illuminetur ad cognitionem, cui innitatur ad virtutem, quo reformetur ad sapientiam, cui conformetur ad decorem, cui maritetur ad fecunditatem, quo fruatur ad iucunditatem. Proper has omnes causas quaerit anima Verbum. (1188A) Non ambigo esse quamplures et alias: sed hae interim occurrunt. Poterit autem, si cui cordi fuerit, facile alias atque alias advertere in semetipso. Siquidem multae sunt aversiones nostrae, multae et infinitae animae necessitates, et anxietatum non est numerus. At Verbum ditius pleniusque superabundat in bonis, utpote Sapientia vincens malitiam, vincens in bonis mala. Et nunc harum, quas posui, accipite rationem. Et primo, quod primum est, videte quemadmodum consentiat ad correptionem. (1188B) Legimus Verbum in Evangeliis loquens: Esto consentiens, inquit, adversario tuo, dum es cum illo in via, ne forte tradat te iudici, et iudex tortori (Matth. V, 25) . Quid consultius? Verbi consilium est, ni fallor, se adversarium protestantis, quod adversetur carnalibus desideriis nostris dum dicit: Semper hi errant corde (Psal. XCIV, 10) . Tu ergo qui haec audis, si pavens coeperis velle fugere a ventura ira, credo sollicitus eris, quomodo huic consentias adversario, qui tibi illam tam terribiliter intentare videtur. At istud impossibile, nisi dissentias tecum, nisi tibimet adverseris, nisi gravi et vigili lucta tu ipse contra te ipsum infatigabiliter praelieris; postremo, nisi valefacias inveteratae consuetudini, innataeque affectioni. Id quidem durum. Si tuis attentaveris viribus, tale erit, ac si in uno digitorum tuorum torrentis impetum sistere, ant ipsum denuo coneris Iordanem convertere retrorsum. Quid facies? Quaere verbum cui consentias, ipso faciente ut consentias. (1188C) Fuge ad illum qui adversatur, per quem talis fias cui iam non adversatur, ut blandiatur qui minabatur, et sit ad immutandum efficacior infusa gratia, quam intensa ira.
2. Haec prima, ut opinor, necessitas, ob quam anima incipit quaerere verbum. Sed si ignoras quid ille velit cui iam voluntate consentis, nonne et de te dicetur quia zelum Dei habes, sed non secundum scientiam? (Rom. X, 2) . Et ne hoc leve existimes, memineris scriptum, quia ignorans ignorabitur (I Cor. XIV, 38) . Scire vis quid consulam et in hac necessitate? Quod in prima. Meo consilio nunc quoque ibis ad Verbum, et docebit te vias suas, ne volendo quidem, sed ignorando bonum, dum curris, contingat excurrere, et errare in invio, et non in via. Lux est enim verbum. (1188D) Declaratio denique sermonum illuminat, et intellectum dat parvulis. Beatus es, si dicas et tu: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 130, 105) . Nec parum profecit anima tua, cuius immutata voluntas, cuius illuminata ratio est, ut bonum et velit, et noverit. In altero vitam, in altero visum recepit. Nam et malum volendo mortua erat, et bonum ignorando caeca.
3. Iam vivit, iam videt, iam stat in bono, sed ope et opere Verbi. Stat manu Verbi levata veluti super pedes duos, devotionem et agnitionem. Stat, inquam, sed sibi putet dictum: Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X 12) . Putasne stare per se possit, quae surgere per se non potuit? Non opinor. (1189A) Quid enim? Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) , et terra stabit sine Verbo? Cur ergo si stare per se poterat, orabat homo de terra: Confirma me, inquiens, in verbis tuis? (Psal. CXVIII, 28) . Denique et probarat. Eius ipsius illa vox fuit: Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 13) . Quaeris quis ille impulsor? Non est unus. Impulsor diabolus est, impulsor mundus, impulsor homo. Quis iste homo sit quaeris? Quisque sui. Noli mirari. Usque adeo homo impulsor sibi est, et suimet praecipitator, ut non sit quod ab altero impulsore formides, si ipse a te proprias contineas manus. Quis enim, inquit, vobis nocere poterit, si boni aemulatores fueritis? (I Petr. III, 13) . Manus tua, consensus tuus. (1189B) Si diabolo suggerente, vel saeculo suadente quod non oportet, assensum tuum tenueris, et non dederis membra tua arma iniquitati, nec permiseris regnare peccatum in tuo mortali corpore; bonum te aemulatorem probasti, cui malitia omnino nil nocuit: vide ne magis profuerit. (1189C) Scriptum est enim: Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3) . Confusi sunt qui quaerebant animam tuam, tu vero cantabis: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero (Psal. XVIII, 14) . Boni plane aemulatoris insigne dedisti, si consilio Sapientis misereris animae tuae (Eccli. XXX, 24) , si omni custodia servas cor tuum (Prov. IV, 23) , si iuxta Apostolum te ipsum castum custodis (I Tim. V, 22) . Alioquin, etsi universum mundum lucreris, animae autem tuae detrimentum patiaris, non plane bonum te censemus aemulatorem, quoniam quidem nec Salvator (Matth. XVI, 26) .
4. Cum igitur tres sint stanti imminentes; horum diabolus livore malitiae, mundus vento vanitatis, homo semetipsum pondere suae corruptionis impellit. Impellit diabolus, sed non evertit, si quidem tuum auxilium, tuum illi negaveris vel assensum. Denique habes: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Iac. IV, 7) . Iste est qui stantes in paradiso impulit invidus et evertit, sed consentientes, non resistentes. Iste est qui se ipsum de coelo superbus nullo impellente praecipitavit: ut scias multo magis hominem suo ipsius casui imminere, quem propriae substantiae pondus gravat. Est et mundus impulsor, quia in maligno positus est. (1189D) Impellit omnes, sed solos evertit amicos suos, id est consentaneos sibi. Nolo esse amicus mundi, ne eadam. Nam qui vult esse huius mundi amicus, inimicus Dei constituitur (Iac. IV, 7) , quo utique nullus gravior casus. Ex quibus satis claret, quam sit homo praecipuus impulsor sui, qui suo sine alieno impulsu cadere potest, alieno absque suo cadere non potest. Cuinam horum praecipue resistendum? Nempe huic, qui eo molestior, quo interior, solus deiicere sufficit, cum sine ipso alii possint facere nihil. (1190A) Non sine causa Sapiens expugnatori praetulit urbium, virum qui animo dominatur (Prov. XVI, 32) . Multum hoc ad te: Opus virtute habes, et non quacunque, sed qua induaris ex alto. Ipsa enim, si perfecta sit, facile facit animum victorem sui, et sic invictum reddit ad omnia. Est quippe vigor animi cedere nescius pro tuenda ratione. Aut, si magis probas, vigor animi immobiliter stantis cum ratione vel pro ratione. Vel sic: Vigor animi, quod in se est, omnia ad rationem cogens vel dirigens.
5. Quis ascendet in montem Domini? Huius ad verticem montis, id est ad virtutis perfectionem, quisque contendere [alias, conscendere] adorietur, sciet profecto quam sit ascensus arduus, et cassus conatus absque Verbi adiutorio. (1190B) Felix anima, quae angelis spectantibus praebuit gaudium pariter et miraculum sui, ut audiret de se loquentes: Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? (Cant. VIII, 5) . Alioquin frustra nititur, si non innititur. Sane etiam contra se innitens invalescet, et facta se ipsa validior coget pro ratione universa: iram, metum, cupiditatem, et gaudium, veluti quemdam animi currum, bonus auriga reget; et in captivitatem rediget omnem carnalem affectum, et carnis sensum ad nutum rationis in obsequium virtutis. Quidni omnia possibilia sint innitenti super eum, qui omnia potest? Quantae fiduciae vox: Omnia possum in eo qui me confortat! (Philipp. IX, 13.) Nil omnipotentiam Verbi clariorem reddit, quam quod omnipotentes facit omnes qui in se sperant. (1190C) Denique omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22) . Annon Omnipotens, cui omnia possibilia sunt? Ita animus, si non praesumat de se, sed si confortetur a Verbo, poterit utique dominari sui, ut non dominetur ei omnis iniustitia. Ita, inquam, Verbo innixum, et indutum virtute ex alto, nulla vis, nulla fraus, nulla iam illecebra poterit vel stantem deiicere, vel subiicere dominantem.
6. Vis non timere impulsorem? Non veniat tibi pes superbiae, et manus impellentis non movebit te. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 13) . Ibi diabolus et angeli eius corruerunt, qui licet non impulsi extrinsecus, expulsi sunt tamen, nec potuerunt stare. (1190D) Denique in veritate non stetit, qui non innixus est Verbo, qui in sua virtute confisus est. Et ideo fortassis sedere voluit, quia stare non valuit. Dicebat enim: Sedebo in monte testamenti (Isa. XIV, 13) . Caeterum, Deo aliter iudicante, nec stetit, nec sedit, sed cecidit, dicente Domino: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18) . Ergo qui stat, si non vult cadere, non fidat sibi, sed nitatur Verbo. Verbum loquitur: Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5) . Ita est: Nec surgere ad bonum, nec stare in bono possumus sine Verbo. (1191A) Tu ergo qui stas, da gloriam Verbo, [alias, Deo], et dic: Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX, 3) . Cuius manu erigeris, ipsius necesse est virtute tenearis. Haec pro eo quod dixi, opus nos habere Verbo, cui innitamur ad virtutem.
7. Nunc iam videndum est de eo quod item memoravi, per Verbum scilicet nihilominus nos reformari ad sapientiam. Verbum virtus, Verbum sapientia est. Sumat ergo anima de virtute virtutem, ac de sapientia sapientiam, et uni Verbo munus utrumque ascribat. Alioquin si aliunde aut utramque, aut alterutram arroget sibi; neget etiam simul vel de fonte rivum, vel de vite vinum, vel lumen oriri de lumine. (1191B) Fidelis sermo: Si quis, inquit, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Iac. I, 5) . Haec ille. Ego vero haud secus de virtute senserim. Cognata virtus sapientiae est. Domum Dei virtus est, deputanda in donis [alias, datis] optimis, descendens et ipsa desursum a Patre Verbi. Et si quis existimet id per omnia eam quod sapientiam esse, non inficior, sed in Verbo, non in anima. Quae enim in Verbo pro eius singulari divinae naturae simplicitate unum sunt, unum tamen effectum in anima non habent, sed ad illius varias et diversas necessitates, veluti diversa, sese participanda accommodant. Iuxta quam rationem profecto aliud est animo virtute agi, et aliud sapientia regi; aliud dominari in virtute, aliud in suavitate deliciari. (1191C) Licet namque et sapientia potens, et virtus suavis existat; ut tamen proprias quibusque reddamus vocabulis significantias, vigor virtutem, sapientiam placiditas animi cum spirituali quadam suavitate demonstrat. Hanc puto ab Apostolo designatam, ubi post multa hortamenta pertinentia ad virtutem, adiecit quod sapientiae est: In suavitate, in Spiritu sancto (II Cor. VI, 6) . Igitur stare, resistere, vim vi repellere, quae utique in partibus virtutis deputantur, honor quidem, sed labor est. Non est enim id ipsum honorem tuum laboriose defendere, et quiete possidere. Non est idem virtute agi, et virtute frui. Quidquid virtus elaborat, sapientia fruitur; et quod sapientia ordinat, deliberat, moderatur; virtus exsequitur. (1191D)
8. Sapientiam scribe in otio, ait Sapiens (Eccli. XXXVIII, 25) . Ergo sapientiae otia negotia sunt, et quo otiosior sapientia, eo exercitatior in genere suo. E regione virtus exercitata clarior est, eoque probatior, quo officiosior. Et si quis sapientiam virtutis amorem definierit, non mihi a vero deviare videtur. Ubi autem amor est, labor non est, sed sapor. Et forte sapientia a sapore denominatur, quod virtuti accedens, quoddam veluti condimentum, sapidam reddat, quae per se insulsa quodam modo et aspera sentiebatur. Nec duxerim reprehendendum, si quis sapientiam saporem boni definiat. Hunc saporem perdidimus ab ipso pene exortu generis nostri. Ex quo cordis palatum sensu carnis praevalente infecit virus serpentis antiqui, coepit animae non sapere bonum, ac sapor noxius subintrare. (1192A) Denique proni sunt sensus hominis et cogitationes in malum ab adolescentia (Gen. VIII, 21) , hoc est, ab insipientia primae mulieris. Ita insipientia mulieris saporem boni exclusit, quia serpentis malitia mulieris insipientiam circumvenit. Sed unde malitia visa est vicisse ad tempus, inde se victam dolet in aeternum. Nam ecce denuo sapientia mulieris cor et corpus implevit, ut qui per feminam deformati in insipientiam sumus, per feminam reformemur ad sapientiam. Et nunc assidue sapientia vincit malitiam in mentibus ad quas intraverit, saporem mali, quem illa invexit, sapore exterminans meliori. Intrans sapientia, dum sensum carnis infatuat, purificat intellectum, cordis palatum sanat et reparat. Sano palato sapit iam bonum, sapit ipsa sapientia, qua in bonis nullum melius. (1192B)
9. Quam multa fiunt bona, et non sapiunt facientibus! siquidem non sapore boni ad illa, sed aut ratione, aut qualicunque occasione, seu necessitate impelluntur: et econtrario multis, quae faciunt, non sapiunt mala, sed ad haec inducuntur, aut metu, aut cupiditate rei cuiuspiam potius, quam sapore mali. Qui autem transierunt in affectum cordis, aut sapientes sunt, et ipso delectantur sapore boni; aut maligni sunt, et in ipsa complacent sibi malitia, etiam nulla spe alterius commodi blandiente. Malitia vero quid, nisi sapor est mali? Beata mens, quam sibi totam vindicavit sapor boni, et odium mali. Hoc reformari ad sapientiam est, hoc sapientiae victoriam feliciter experiri. (1192C) Nam in quo evidentius sapientia vincere malitiam comprobatur, quam cum excluso sapore mali, qui non aliud quam ipsa malitia est, boni quidam intimus sapor mentis intima occupare tota suavitate sentitur? Itaque ad virtutem spectat tribulationes fortiter sustinere: ad sapientiam, gaudere in tribulationibus. Confortare cor tuum, et sustinere Dominum, virtutis est; gustare et videre quoniam suavis est Dominus, sapientiae est. Et ut magis ex propriae bono naturae bonum utrumque clarescat; modestia animi probat sapientem, constantia virum virtutis ostendit. Et bene post virtutem sapientia; quod virtus sit quoddam quasi stabile fundamentum, super quod sapientia aedificet sibi domum. (1192D) Oportuit autem praecedere notitiam boni; quia non est societas luci sapientiae, et tenebris ignorantiae. Oportuit et bonam voluntatem; quia in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4).
10. Iam, si in voluntatis mutatione reddita innotuit animae vita, in eruditione sanitas, in virtute stabilitas, in sapientia postremo maturitas; superest ut decorem illi inveniamus, sine quo specioso forma prae filiis hominum placere non potest. Denique audit quia concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV, 3, 12) . Quanta enumeravimus animae bona, dona Verbi, voluntatem bonam, scientiam, virtutem, sapientiam, et nihil horum Verbum rex concupiscere legitur, sed tantum: Concupiscet, inquit, rex decorem tuum. (1193A) Ait Propheta: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1) . Quidni imagini suae pariter et sponsae simile cupiat indumentum? Tanto profecto sibi charior illa, quanto similior erit sibi. In quo ergo animae decor? An forte in eo quod honestum dicitur? Hoc interim sentiamus, si melius non occurrit. De honesto autem exterior interrogetur conversatio: non quod ex ea honestum prodeat, sed per eam. Nam in conscientia et habitatio eius, et origo. Si quidem claritas eius, testimonium conscientiae. Nihil hac luce clarius, nihil hoc gloriosius testimonio, cum veritas in mente fulget, et mens in veritate se videt. Sed qualem? (1193B) Pudicam, verecundam, pavidam, circumspectam, nihil penitus admittentem quod evacuet gloriam conscientiae attestantis: in nullo consciam sibi, quo erubescat praesentiam veritatis, quo cogatur avertere faciem quasi confusam et repercussam a lumine Dei. Hoc plane, hoc illud decorum est, quod super omnia bona animae divinos oblectat aspectus; et nos nominamus ac definimus honestum.
11. Cum autem decoris huius charitas abundantius intima cordis repleverit, prodeat foras necesse est, tanquam lucerna latens sub modio, imo lux in tenebris lucens, latere nescia. Porro effulgentem, et veluti quibusdam suis radiis erumpentem, mentis simulacrum corpus excipit, et diffundit per membra et sensus, quatenus omnis inde reluceat actio, sermo, aspectus, incessus, risus (si tamen risus) mistus gravitate, et plenus honesti. (1193C) Horum et aliorum profecto artuum sensuumque motus, gestus et usus, cum apparuerit serius, purus, modestus, totius expers insolentiae atque lasciviae, tum levitatis, tum ignaviae alienus, aequitati autem accommodus, pietati officiosus; pulchritudo animae palam erit, si tamen non sit in spiritu eius dolus. Potest enim fieri ut simulentur omnia haec, et non ex abundantia cordis taliter moveantur. Et ut magis eluceat is animae decor, ipsum, si placet, honestum, in quo hunc locandum censuimus. definiatur: Mentis ingenuitas, sollicita servare cum conscientia bona famae integritatem. (1193D) Vel, iuxta Apostolum: Providere bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21) . Beata mens, quae hoc se induit castimoniae decus, et quemdam veluti coelestis innocentiae candidatum, per quem sibi vindicet gloriosam conformitatem, non mundi, sed Verbi, de quo legitur, quod sit candor vitae aeternae (Sap. VII, 26) ; splendor et figura substantiae Dei (Hebr. I, 3) .
12. Ex hoc iam gradu audet quae huiusmodi est, cogitare de nuptiis. Quidni audeat, eo se nubilem, quo similem cernens? Non terret celsitudo, quam sociat similitudo, amor conciliat, professio maritat. Professionis forma haec est: Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae (Psal. CXVIII, 106) . Hanc secuti apostoli aiebant. (1194A) Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) . Simile est illud quod in carnali quidem connubio dictum, Christi et Ecclesiae connubium spirituale signavit: Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Ephes. V, 31, 32): et apud Prophetam gloriatio maritatae, Mihi autem ad haerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII, 28) . Ergo quam videris animam relictis omnibus Verbo votis omnibus adhaerere, Verbo vivere, Verbo se regere, de Verbo concipere quod pariat Verbo; quae possit dicere: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21): puta coniugem, Verboque maritatam. Confidit in ea cor viri sui, sciens fidelem, quae prae se omnia spreverit, omnia arbitretur ut stercora, ut sibi ipsum lucrifaciat. (1194B) Talem noverat, de quo dicebat: Vas electionis est mihi isti (Act. IX, 15) . Prorsus pia mater et fidelis viro suo anima Pauli, cum diceret: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .
13. Sed attende in spirituali matrimonio duo esse genera pariendi, et ex hoc etiam diversas soboles, sed non adversas: cum sanctae matres aut praedicando animas, aut meditando intelligentias pariunt spirituales. In hoc ultimo genere interdum exceditur, et seceditur etiam a corporeis sensibus, ut sese non sentiat quae Verbum sentit. Hoc fit, cum mens ineffabilis Verbi illecta dulcedine, quodam modo se sibi furatur, imo rapitur atque elabitur a seipsa, ut Verbo fruatur. Aliter sane afficitur mens fructificans Verbo, aliter fruens Verbo. Illic sollicitat necessitas proximi, hic invitat suavitas Verbi. Et quidem laeta in prole mater; sed in amplexibus sponsa laetior. Chara pignora filiorum; sed oscula plus delectant. (1194C) Bonum est salvare multos; excedere autem et cum Verbo esse, multo iucundius. At quando hoc, aut quandiu hoc? Dulce commercium; sed breve momentum, et experimentum rarum. Hoc est quod supra post alia memini me dixisse, quaerere utique animam Verbum, quo fruatur ad iucunditatem.
14. Pergat quis forsitan quaerere a me etiam, Verbo frui quid sit? Respondeo: Quaerat potius expertum a quo id quaerat. Aut si et mihi expertri daretur, putas me posse eloqui quod ineffabile est? Audi expertum: Sive, inquit, mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus vobis (II Cor. V. 13) . Hoc est: Aliud mihi cum Deo, solo arbitro Deo; aliud vobiscum mihi. (1194D) Illud licuit experiri, sed minime loqui: ita hoc ita condescendo vobis, ut et ego dicere, et vos capere valeatis. O quisquis curiosus es scire quid sit hoc, Verbo frui; para illi non an rem, sed mentem. Non docet hoc lingua, sed docet gratia. Absconditur a sapientibus et prudentibus, et revelatur parvulis. Magna, fratres, magna et sublimis virtus humilitas, quae promeretur quod non docetur, digna adipisci quod non valet addisci, digna a Verbo, et de Verbo concipere, quod suis ipsa verbis explicare non potest. Cur hoc? Non quia sic meritum, sed quia sic placitum coram Patre Verbi sponsi animae, Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.