Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 82

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 1176D) SERMO LXXXII. Qualiter anima similis Deo manens, per peccatum tamen dissimilis facta est in simplicitate, immortalitate et libertate.

(1177A) 1. Quid vobis videtur? possumusne iam regredi ad exponendi ordinem unde digressi sumus; quia patet propinquitas Verbi et animae, pro qua utique demonstranda digressio ipsa facta est? Possemus, ut mihi videtur, nisi parum quid dubietatis in his, quae dicta sunt, adhuc residere sentirem. Nil furari volo. Non libenter praetereo quod vobis utile putem. Et quomodo id audeam, de his praesertim quae vobis accipio? (1177B) Scio hominem aliquid aliquando inter loquendum ex his quae suggerebat Spiritus, etsi non infideli, minus tamen fidenti animo retentantem et reservantem sibi, ut haberet quod diceret denuo tractaturus; et ecce vox ad eum, ut quidem ei visum est: « Donec istud tenebis, aliud non accipies. » Quid si retinuisset, non providendo suae inopiae, sed fraternis profectibus invidendo? nonne merito et hoc ipsum, quod videbatur habere, auferretur ab eo? Quod quidem longe a servo vestro semper faciat Deus, sicut et semper fecit. Sic mihi iugiter abundare dignetur fons ille indeficiens sapientiae salutaris, quomodo sine invidia vobis communicavi, et refudi quidquid mihi infundere hactenus dignatus est ipse. Si ego vos fraudo, a quo iam non verear ipse fraudari? Ne a Deo quidem. (1177C)

2. Est itaque in his quae dicta sunt aliquid, quod, ut vereor ego, offendiculum dare queat, si non complanetur. Et, ni fallor, sunt de hic stantibus, quibus scrupulum movit quod dicere volo. Trina illa Verbi similitudo, quam animae assignavimus, imo qua insignitam advertimus, recolitisne quod etiam inseparabiliter inesse illi visa fuerit nobis? (1177D) Id quidem videatur aliquibus Scripturarum testimoniis obviare, ut verbi gratia, est illud in psalmis: Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13, 21) ; et item illud: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal. CV, 20) , sed et quod aperte dictum est in persona Dei: Existimasti inique, quod ero tui similis (Psal. XLIX, 21) : et pleraque alia, quae similitudinem Dei in homine post peccatum deletam concorditer asseverare videntur. Quid ergo dicemus ad haec? Tria illa in Deo minime esse, et sic alia quaerenda, in quibus similitudinem assignemus? aut esse quidem in Deo, sed non in anima, et ne sic quidem in his similitudinem inveniri? aut esse et in anima, sed posse etiam non inesse, ac per hoc non inseparabilia esse? Absit! (1178A) Et in Deo, et in anima sunt, et semper insunt; nec est quod nos aliquid horum dixisse poeniteat, ita totum subnixum est indubitata et absolutissima veritate. Sed quod Scriptura loquitur de dissimilitudine facta, non quia similitudo ista deleta sit loquitur, sed quia alia superducta. Non plane anima nativam se exuit formam, sed superinduit peregrinam. Illa addita, non ista perdita est: et quae supervenit, obscurare ingenitam potuit, sed non exterminare. Denique: Obscuratum est insipiens cor illorum, ait Apostolus (Rom. I, 21); et propheta: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? (Thren. IV, 1.) Obscuratum aurum plangit, sed aurum tamen; mutatum colorem optimum, sed non fundamentum coloris evulsum. (1178B) Manet in fundamento prorsus inconcussa simplicitas, sed minime apparet duplicitate operta humanae dolositatis, simulationis, hypocrisis.

3. Quam incongrue simplicitati duplicitas admiscetur! quam indigne tali fundamento talis structura committitur! Huiusmodi sibi versutiam serpens induerat, cum se, ut deciperet, consiliarium exhibebat, simulabat amicum. Huiusmodi quoque seducti ab eo paradisi incolae induerant sibi, cum pudendam iam nuditatem tegere conarentur, et umbra frondosi ligni, et frondium succinctoriis, et verbis excusatoriis (Gen. III) . Quam late extunc et deinceps omnem posteritatem haereditarium hypocrisis virus infecit! Quem dabis de filiis Adam qui quod est, non dico velit, sed vel patiatur videri? (1178C) Sed perseverat nihilominus in omni anima cum originali duplicitate generalis simplicitas, ut de collatione confusio augeatur: perseverat aeque immortalitas, sed fusca et tetra, irruente tenebrosa corporeae mortis caligine. Nam, etsi non privatur vita, vitae tamen beneficium suo corpori iam non sufficit vindicare. Quid, quod ne suam quidem spiritualem duntaxat vitam retinet sibi? Anima nempe quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Nonne morte ista duplici incursante, illa qualiscunque immortalitas, quam retentat, tenebrosa satis redditur, et misella? (1178D) Adde quod appetentia terrenorum, quae quidem omnia ad interitum sunt, densat tenebras, ita ut in anima sic vivente nilla parte aliqua nisi pallida facies et imago quaedam mortis apparere cernatur. Cur non enim quae immortalis est, similia sibi immortalia appetit et aeterna, ut quod est appareat, et quod facta est vivat? Caeterum, contraria sapit et quaerit, et mortalitas sese degeneri conversatione conformans, immortalitatis candorem quodam mortiferae consuetudinis piceo colore denigrat. Quidni mortalium appetitus immortalem mortali similem, immortali dissimilem faciet? (1179A) Qui tangit picem, ait Sapiens, inquinabitur ab ea (Eccli. XIII, 1) . Fruendo mortalibus mortalitatem se induit, et vestem immortalitatis incidente mortis similitudine decoloravit, non exuit.

4. Evam attende, quomodo eius anima immortalis, immortalitatis suae gloriae fucum mortalitatis invexit, mortalia utique affectando. Utquid enim, cum immortalis esset, mortalia non contempsit et transitoria, contenta sibi similibus, immortalibus et aeternis? Vidit, inquit, lignum quod esset pulchrum oculis, et aspectu delectabile, ac suave ad vescendum (Gen. III, 6) . Non est tua, o mulier, ista suavitas, ista delectatio, istaque pulchritudo: et si tua pro parte luti, non tua solius, sed communis cunctis animantibus terrae. Tua, quae vere tua est, aliunde, et alia est: nam aeterna est de aeternitate. (1179B) Quid tu animae tuae aliam formam, imo deformitatem imprimis alienam? Enimvero quod delectat habere, id etiam perdere timet: et timor color est. Is libertatem dum tingit, tegit, et eam nihilominus sibimet reddit dissimilem. Quam dignius sua origine nihil cuperet, ubi nihil metueret, ac per hoc a servili timore isto ingenitam sibi defenderet libertatem, manentem in vigore et decore suo! Heu! non ita est! mutatus est color optimus. Fugitas, et latitas: audis vocem Domini Dei, et abscondis te. Cur hoc, nisi quia quem amabas times, et libertatis speciem forma servilis exclusit? (1179C)

5. Sed et voluntaria illa necessitas, et contraria lex inflicta membris, de qua proximo sermone disserui, eidem incubat libertati, et liberam natura creaturam per propriam ipsius voluntatem, dum allicit, subiicit servituti, implens faciem eius ignominia, ita ut vel carne serviat legi peccati, et non volens. Quia ergo naturae ingenuitatem morum probitate defensare neglexit; iusto auctoris iudicio factum est, non quidem ut libertate propria nudaretur; sed tamen superindueretur, sicut diploide, confusione sua (Psal. CVIII, 29) . Et bene sicut diploide, ubi veste veluti duplicata, manente libertate propter voluntatem, servilis nihilominus conversatio necessitatem probat. (1179D) Hoc de simplicitate, hoc de immortalitate animae advertere est: et nil tibi in ea, si bene consideres, apparebit, quod non sit istiusmodi similitudinis pariter et dissimilitudinis diploide adopertum. Annon diplois, ubi non innata, sed affixa, et quadam quasi acu peccati assuta est simplicitati fraus, immortalitati mors, necessitas libertati? Neque enim essentiae simplicitati praescribit duplicitas cordis; non naturae immortalitati mors, aut voluntaria peccati, aut necessaria corporis; non arbitrii libertati necessitas voluntariae servitutis. Ita bonis naturae mala adventitia, dum non succedunt, sed accedunt, turpant utique ea, non exterminant; conturbant, non deturbant. (1180A) Inde anima dissimilis Deo, inde dissimilis est et sibi; inde comparata iumentis insipientibus, et similis facta est illis; inde quod legitur commutasse gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum; inde homines, tanquam vulpes, duplicitatis et fraudis foveas habent, et quia pares vulpibus se fecerunt, partes vulpium erunt; inde iuxta Salomonem, unus exitus homini, et iumento (Eccle. III, 19) . Quidni similiter exeat, qui similiter vixit? More bestiali incubuit terrenis, morte bestiali excedet terris. Audi aliud. Quid mirum si similem sortimur exitum, qui et similem habemus introitum? Unde enim hominibus, nisi de similitudine bestiali, ille tam intemperans ardor in coitu, tam immoderatus dolor in partu? Ita homo in conceptu et ortu, in vita et morte comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.

6. Quid, quod libera creatura sibi subditum appetitum non regit ut domina, sed sequitur et obsequitur ut ancilla? (1180B) Nonne et in hoc se assimilat et annumerat caeteris animantibus, quae natura non in libertatem vocavit, sed condidit in servitutem servire suo ventri, appetitui obedire? Nonne tali merito confunditur perhiberi vel existimari similis Deus? Ideoque ait: Existimasti inique, quod ero tui similis; et infert: Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21) . Non est sese videntis animae, Deum existimare similem sibi, animae duntaxat, qualis mea est, peccatricis et iniquae. Eiusmodi namque arguitur: Existimasti inique, ait; et non dicit: Existimasti, anima; vel, existimasti, homo, quod ero tui similis. (1180C) Sed, si statuatur iniquus ante faciem suam, et contra vultum quemdam morbidum putidumque interioris hominis sui sistatur, ut dissimulare aut declinare non queat impuritatem conscientiae suae, sed videat vel invitus sordes peccatorum suorum, vitiorum inspiciat deformitatem; nequaquam iam poterit existimare Deum fore similem sibi, sed quasi diffidens pro tanta dissimilitudine quam videbit, puto exclamabit, et dicet: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.) quod quidem dictum pro voluntaria illa et novitia dissimilitudine. Nam manet prima similitudo: et ideo illa plus displicet, quod ista manet. O quantum bonum ista, quantumque malum illa! Ex mutua tamen collatione utraque res in genere suo plus eminet.

7. Cum ergo anima tantam in se una rerum distantiam cernit, quidni clamet, inter spem et desperationem utique posita: Domine, quis similis tui? (1180D) Trahitur in desperationem pro tanto malo; sed revocatur in spem a tanto bono. Inde est ut quo sibi plus displicet in malo quod in se videt, eo se ardentius ad bonum, quod aeque in se conspicit, trahat, cupiatque fieri ad quod facta est, simplex et recta, et timens Deum, ac recedens a malo. Quidni recedere possit, ad quod accedere potuit? quidni accedere, a quo recedere potuit? Quod tamen utrumque dixerim de gratia praesumendum, non de natura, sed ne de industria quidem. Nempe sapientia vincit malitiam (Sap. VII, 30) , non industria, vel natura. Nec deest occasio praesumendi: ad Verbum est conversio eius. Non est apud Verbum otiosa animae generosa cognatio, de qua triduo iam tractamus, et cognationis testis similitudo perseverans. (1181A) Dignanter admittit in societatem Spiritus similem in natura. Et certe de ratione naturae, similis similem quaerit. Vox requirentis: Revertere, Sunamitis; revertere, ut intueamur te (Cant. VI, 12) . Intuebitur similem, qui dissimilem non videbat; sed et se intuendum praestabit. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2) . Puta ergo de difficultate magis, quam de impossibilitate venire illam percunctationem: Domine, quis similis tibi?

8. Aut, si hoc magis probas, vox est admirantis. Admiranda prorsus et stupenda illa similitudo, quam Dei visio comitatur, imo quae Dei visio est; ego autem dico in charitate. Charitas illa visio, illa similitudo est. (1181B) Quis non stupeat charitatem Dei spreti et revocantis? Merito iniquus arguitur ille, qui supra inductus est, Dei similitudinem usurpans sibi, cum diligendo iniquitatem, neque possit se diligere, neque Deum: sic enim habes: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6) . Facta igitur de medio iniquitate, quae eam quae ex parte est dissimilitudinem facit, erit unio spiritus, erit mutua visio, mutuaque dilectio. Siquidem veniente quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est; eritque ad alterutrum casta et consummata dilectio, agnitio plena, visio manifesta, coniunctio firma, societas individua, similitudo perfecta. (1181C) Tunc cognoscet anima, sicut cognita est (I Cor. XIII, 10, 12) ; tunc amabit, sicut amata est; et gaudebit sponsus super sponsam, cognoscens et cognitus, diligens et dilectus, Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.