Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 81

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 1171A) SERMO LXXXI. De convenientia et similitudine animae cum Verbo secundum identitatem essentiae, et vitae immortalitatem, et arbitrii libertatem.

(1171B) 1. Quaesitum est ante de affinitate animae ad Verbum, atque id quidem necessarie. Quae enim conventio tantae maiestati et tantae paupertati, ut more et amore sponsorum, veluti ex aequo, sese complecti referantur sublimitas illa, et illa humilitas? Nam si vere id dicimus, valde laeta fiducia est; si falso, valde punienda audacia. Propterea ergo de convenientia horum quaerendum fuit: quae quidem iam multa inventa est, sed non omnis. Quis enim, vel nimis hebes, non videat quam se e vicino respiciant imago et quod ad imaginem est? (1171C) Quorum utique unum uni, et alterum alteri sermo, si recolitis, assignavit hesternus. Nec de imagine tantum, sed etiam de similitudine demonstrata ibidem propinquitas est, nisi quod ipsa similitudo in quo vel in quibus potissimum constet necdum a nobis est declaratum. Age, iam intendamus declarationi huic, ut quo anima plenius suam agnoscet originem, eo amplius erubescat vitam habere degenerem; imo vero quod peccato vitiatum deprehenderit in natura, studeat reformare industria; ut digne suo genere, Dei quidem munere, sese regens, ad amplexus Verbi fidenter accedat. (1171D)

2. Advertat igitur ex hac divinae ingenuitate similitudinis inesse sibi illam suae substantiae naturalem simplicitatem, qua hoc est illi esse quod vivere, etsi non quod bene, quodve beate vivere, ut sit similitudo, non aequalitas. Gradus propinquus, gradus tamen. Neque enim unius excellentiae parisve fastigii sunt, hoc habere esse quod vivere, et item habere hoc esse quod beate vivere. Ergo si Verbi est illud propter sublimitatem, hoc animae propter similitudinem, salva quidem eminentia Verbi, palam est affinitas naturarum, palam animae praerogativa. Et ut quod dicitur planius fiat, soli Deo id est esse, quod beatum esse: atque hoc primum et purissimum simplex. (1172A) Secundum autem simile est huic, id videlicet habere esse quod vivere; atque hoc animae est. Ex hoc, etsi inferiori gradu, ascendi potest, non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum: non quia vel tunc sit hoc esse, quod beatum esse illi qui eo pervenerit; quatenus ita glorietur pro similitudine, ut tamen pro disparitate habeat semper, unde omnia ossa eius dicant: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10) . Bonus tamen animae gradus, ex quo, et solo, ad beatam ascenditur vitam.

3. Sunt namque viventia, et horum genera duo, quae sentiunt, et quae non sentiunt. Porro insensibilibus sensibilia praeferuntur, atque utrisque vita, qua vivitur et sentitur. Non stabunt pariter in gradu uno vita et vivens; multo minus vita, et quae sunt sine vita. (1172B) Vita anima est vivens quidem, sed non aliunde quam se ipsa; ac per hoc non tam vivens, quam vita, ut proprie de ea loquamur. Inde est quod infusa corpori vivificat illud, ut sit corpus de vitae praesentia, non vita, sed vivens. Unde liquet, ne vivo quidem corpori id vivere esse, quod esse, cum esse et minime vivere possit. Multo minus quae vitae expertia sunt, ad hunc gradum assurgent. Sed nec omne quod vita dicitur, vel est, continuo valebit pertingere huc. Est pecorum, est et arborum vita, sensu altera vigens, altera carens. At neutri tamen idem esse quod vivere est: cum, ut quidem multorum opinio est, ante in elementis, quam vel illa in membris, vel ista in ramis exstiterint, At secundum hoc cum desinunt vivificare, simul vivere cessant, sed non et esse. (1172C) Solvuntur pariter et dissolvuntur, tanquam non alligatae tantum, sed et colligatae. Neque enim unum simplex est quaeque harum; sed ex pluribus constans. Et propterea non redigitur in nihilum, sed dissilit in partes, ut et ad suum quodque recurrat principium; verbi causa, aer ad aerem, ignis ad ignem, et reliqua in hunc modum. Nequaquam igitur tali vitae idem esse et vivere est, quae est et quando non vivit.

4. Porro nihil horum, quibus non hoc esse quod vivere sit, ad bene beateque vivendum quandoque proficiet vel emerget: quippe quod neque ad hunc inferiorem gradum potuit pervenire. (1172D) Sola, quae in ipso stare cognoscitur anima hominis, in eo dignitatis creata est, vita a vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali, ut non sit longe a summo gradu, ubi scilicet id esse quod beate vivere est, in quo solus stat beatus, et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium. Accepit [alias, accipit] itaque in sui conditione anima, etsi non esse, posse tamen esse beata; summo proinde gradui, quantum licet, appropians, non pertingens tamen. Neque enim vel ipsi, ut supra diximus, hoc erit aliquando esse quod beatam esse, nec quando beata erit. Fatemur similitudinem, aequalitatem renuimus. Verbi causa, vita Deus, vita et anima est; similis quidem, sed dispar. Porro similis, quod vita, quod se ipsa vivens, quod non tantum vivens, sed et vivificans, sicut et ille haec omnia est. (1173A) Dispar vero, quantum a creante creata. Dispar, quod, ut nisi creata ab illo non esset, sic nisi ab ipso vivificata non viveret. Non viveret dico, sed spirituali vita, non naturali. Nam naturali quidem, etiam quae non spiritualiter vivit, immortaliter vivat necesse est. At qualis vita, in qua satius foret non nasci, quam non ab ea mori! Mors potius est: et ideo gravior, quia peccati, non naturae Denique mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22) . Ita ergo quae secundum carnem vivit anima, vivens mortua est; quippe cui bonum erat omnino non vivere, quam sic vivere. A qua nimirum vitali quadam morte minime unquam resurget, nisi per verbum vitae, imo per Verbum vitam, viventem utique et vivificantem. (1173B)

5. Alias autem immortalis est anima, et in hoc nihilominus Verbo similis quidem, sed non aequalis. Nam in tantum superexcellit immortalitas Deitatis, ut Apostolus dicat de Deo: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16) . Quod ego reor pro eo dictum, quod solus sit natura incommutabilis Deus, qui ait: Ego Dominus, et non mutor (Malach. III, 6) . Vera namque et integra immortalitas tam non recipit mutationem, quam nec finem, quod omnis mutatio quaedam mortis imitatio sit. Omne etenim quod mutatur, dum de uno ad aliud transit esse, quodam modo necesse est moriatur quod est, ut esse incipiat quod non est. Quod si tot mortes quot mutationes, ubi immortalitas? (1173C) Et huic vanitati subiecta est ipsa creatura non volens, sed propter eum qui subiecit eam in spe (Rom. VIII, 20) . Attamen immortalis anima est; quoniam cum ipsa sibi vita sit; sicut non est quo cadat a se, sic non est quo cadat a vita. Verum cum constet suis affectibus mutari eam; agnoscat ita se Deo in immortalitate similem, ut sciat sibi deesse non modicam immortalitatis partem, soli cedens absolutam perfectamque immortalitatem, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Non mediocris tamen animae dignitas praesenti disputatione comperta est, quae gemina quadam vicinitate naturae Verbo appropiare videtur, simplicitate essentiae, et perpetuitate vitae.

6. Sed enim adhuc unum occurrit, quod minime praeteribo: nec enim minus insignem similemve minus Verbo animam facit, et forte etiam plus. (1173D) Arbitrii libertas haec est, plane divinum quiddam praefulgens in anima, tanquam gemma in auro. Ex hac nempe inest illi inter bonum quidem et malum, nec non inter vitam et mortem, sed et nihilominus inter lucem et tenebras, et cognitio iudicii, et optio eligendi; et si qua sunt alia, quae similiter circa animi habitum sese e regione respicere videantur. Nihilominus inter ipsa censorius quidam arbiter (is animae oculus) diiudicat et discernit, sicut arbiter in discernendo, ita in eligendo liber. Unde et liberum nominatur arbitrium, quod liceat versari in his pro arbitrio voluntatis. Inde homo ad promerendum potis. (1174A) Omne etenim quod feceris bonum malumve, quod quidem non facere liberum fuit, merito ad meritum reputatur. Et, ut merito laudatur, non is tantum qui potuit facere mala, et non fecit, sed et qui potuit non facere bona, et fecit; ita malo non caret merito tam is qui potuit non facere mala, et fecit, quam is qui potuit facere bona, et non fecit. Ubi autem non est libertas, nec meritum. Propterea quae sunt carentia ratione animalia, nihil merentur; quia sicut deliberatione, ita et libertate carent. Sensu aguntur, feruntur impetu, rapiuntur appetitu. Neque enim iudicium habent, quo se diiudicent sive regant, sed ne instrumentum quidem iudicii, id est rationem. Inde est quod non iudicantur, quia non iudicant. Quanam quippe ratione ab his exigatur ratio, quam non acceperunt? (1174B)

7. Hanc vim a natura solus homo non patitur, et ideo solus inter animantia liber. Et tamen interveniente peccato patitur quamdam vim et ipse, sed a voluntate, non a natura, ut ne sic quidem ingenita libertate privetur. Quod enim voluntarium, et liberum. Et quidem peccato factum est ut corpus quod corrumpitur, aggravet animam; sed amore, non mole. Nam quod surgere anima per se iam non potest quae per se cadere potuit, voluntas in causa est, quae corrupti corporis vitiato ac vitioso amore languescens et iacens, amorem pariter iustitiae non admittit. (1174C) Ita nescio quo pravo et miro modo ipsa sibi voluntas, peccato quidem in deterius mutata, necessitatem facit: ut nec necessitas, cum voluntaria sit, excusare valeat voluntatem; nec voluntas cum sit illecta, excludere necessitatem. Est enim necessitas haec quodammodo voluntaria. Est favorabilis vis quaedam, premendo blandiens, et blandiendo premens: unde sese rea voluntas, ubi semel peccato consenserit, nec excutere iam per se, nec excusare tamen ullatenus de ratione queat. Inde querula illa vox veluti gementis sub onere necessitatis huius: Domine, inquit, vim patior, responde pro me. Sed rursus sciens quod non iuste causaretur adversus Dominum, cum voluntas sua ipsius potius in causa foret, attende quid secutus intulerit: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim? (1174D) (Isa. XXXVIII, 14, 15.) Premebatur iugo, non alio tamen, quam voluntariae cuiusdam servitutis; et erat pro servitute quidem miserabilis, sed pro voluntate inexcusabilis. Voluntas enim est, quae se, cum esset libera, servam fecit peccati, peccato assentiendo: voluntas nihilominus est, quae se sub peccato tenet, voluntarie serviendo.

8. Vide quid dicas, ait aliquis mihi. Tune voluntarium dicis, quod iam necessarium constat esse? Verum quidem est, quod voluntas se ipsam addixerit: sed non ipsa se retinet; magis retinetur et nolens. Bene hoc saltem das, quia retinetur. Sed vigilanter retine voluntatem esse, quam retineri fateris. Itaque voluntatem nolentem dicis? Non utique voluntas retinetur non volens. (1175A) Voluntas enim volenti est, non nolentis. Quod si volens retinetur, ipsa se retinet. Quid ergo dicet, aut quid respondebit ei, cum ipsa fecerit? Quid fecit? Servam se fecit: unde dicitur: Qui facit peccatum servus est peccati (Ioan. VIII, 34) . Propterea, cum peccavit (peccavit autem cum peccato obedire decrevit), servam se fecit. Sed fit libera, si non adhuc facit. Facit autem, in eadem servitute se retinens. Neque enim non volens voluntas tenetur: voluntas enim est. Ergo quia volens, servam se ipsam non modo fecit, sed et facit. Merito proinde quod saepe memorandum est, quid respondebit illi, cum ipsa fecerit, ipsa et faciat.

9. Sed non me, inquis, decredere facies necessitatem quam patior, quam in memetipso experior, contra quam et assidue luctor. (1175B) Ubinam, quaeso, hanc necessitatem sentis? Nonne in voluntate? Non ergo parum firmiter vis, quod et necessario vis. Multum vis quod nolle nequeas, nec multum obluctans. Porro ubi voluntas, et libertas. Quod tamen dico de naturali, non de spirituali, qua libertate, ut dicit Apostolus, Christus nos liberavit (Galat. IV, 31) . Nam de illa idem ipse dicit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17) . Ita anima miro quodam et malo modo sub hac voluntaria quadam ac male libera necessitate, et ancilla tenetur, et libera: ancilla, propter necessitatem; libera, propter voluntatem: et quod magis mirum, magisque miserum est, eo rea quo libera, eoque ancilla quo rea, ac per hoc eo ancilla quo libera. Miser ego homo, quis me liberabit a calumnia huius pudendae servitutis? (1175C) Miser, sed liber. Liber, quia homo; miser, quia servus. Liber, quia similis Deo; miser, quia contrarius Deo. O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi? Posuisti enim, cum non prohibuisti. Alioquin ipse me posui, et factus sum mihimetipsi gravis (Iob VII, 20) . Iustissime quidem, ut hostis tuus hostis sit et meus; et qui tibi repugnat, repugnet et mihi. Ego vero qui tibi, ego qui mihimet contrarius factus sum, atque in membris meis invenio quod contradicat, et menti meae, et legi tuae; quis me liberabit de manibus meis? Non enim quod volo, hoc ago, sed me, non alio prohibente, et quod odi, illud facio (Rom. VII, 15) , sed me, non alio compellente. (1175D) Atque utinam prohibitio haec, et haec compulsio, ita esset violenta, ut non esset voluntaria; forsitan enim sic possem excusari: aut certe ita esset voluntaria, ut non violenta; profecto enim sic possem corrigi. Nunc vero nusquam exitus misero patet, quem et voluntas, ut dixi, inexcusabilem, et incorrigibilem necessitas facit. Quis me eripiet de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui? (Psal. LXX, 4.)

10. Quaerit quis, de quo querar? De me. Ego ille peccator, ille exlex, ille iniquus. Peccator, quia peccavi; exlex, quia voluntate persisto agere contra legem. Nam mea voluntas ipsa est lex in membris meis, legi divinae recalcitrans. (1176A) Et quoniam lex Domini lex mentis meae, sicut scriptum est: Lex Dei eius in corde ipsius (Psal. XXXVI, 31) ; per hoc et mihi ipsi mea ipsius voluntas contraria invenitur, quae est iniquitas maxima. Cui enim non iniquus, qui mihi sum? Qui sibi nequam, ait, cui bonus? (Eccli. XIV, 5) Fateor, non sum bonus, quia non est in me bonum. Consolabor me tamen, quia et sanctorum vox ista est: Scio quia non est in me bonum, inquit. Discernit tamen quod dicit: In se. In carne sua interpretans, propter contradictoriam legem, quae in ea est. Nam habet legem et in mente, eaque melior. Annon lex Dei bona? Quod si malus propter legem malam, quomodo non propter bonam bonus? An mala sua est quae est in carne sua, et ideo de mala malus; et minime bonus de bona? Non est ita. Lex Dei eius in mente ipsius, atque ita in mente, ut sit et mentis. (1176B) Testis est ipse qui ait: Invenio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Nunquid suum quod carnis suae est, et non suum quod mentis suae est? Ego dico et plus. Quidni dicam, quod idem ipse magister dicit? Nam mente quidem serviens legi Dei, carne autem legi peccati; quid magis suum fateatur evidenter ostendit, cum malum quod in carne est, ita a se alienum censet, ut dicat: Itaque iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et ideo fortassis signanter aliam dixerit legem inventam in membris suis, quod alienam hanc, et quasi adventitiam reputaret. (1176C) Unde et adhuc ego aliquid audeo amplius, haud temere quidem: Paulum videlicet non iam malum, propter malum quod in carne habet; magis autem bonum, propter bonum quod in mente habet. Annon bonus, qui consentit legi Dei, quoniam bona est? Nam, etsi se itidem fateatur servire legi peccati, carne hoc facit, non mente. Cum autem mente quidem serviat legi Dei, carne autem legi peccati; quidnam potissimum horum Paulo imputandum putes, tu videris. Nam mihi fateor facile persuasum, quod mentis quam quod carnis est, pluris esse, non solum mihi, sed et ipsi Paulo, ut iam dictum est, qui ait: Si autem quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 18, 23, 25, 20) .

11. Sed de libertate ista sufficiant. (1176D) In libello, quem de Gratia et Libero Arbitrio scripsi, diversa fortassis de imagine et similitudine disputata leguntur; sed, ut arbitror, non adversa. Legistis illa, ista audistis: quaenam magis probetis [alias probanda], vestro iudicio derelinquo; vel si quid melius utrisque sapitis, in hoc gaudeo et gaudebo. At quoquo modo illa se habeant, tria quaedam impraesentiarum praecipua commendata tenetis; simplicitatem, immortalitatem, libertatem. Et hoc vobis liquido apparere iam arbitror, animam pro ingenita atque ingenua similitudine, quae in his tam eximie claret, non parvam cum Verbo habere affinitatem, sponso Ecclesiae Iesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.