Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 80

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 1166B) SERMO LXXX. De imagine sive Verbo Dei, et anima quae ad imaginem est, subtilis disputatio: et de errore Gilleberti Pictavensis episcopi.

(1166C) 1. Quidam vestrum, ut comperi, minus aequo animo ferunt, quod ecce iam per aliquot dies, dum stupori et admirationi sacramentorum inhaerere delectat, sermo quem ministramus, aut nullo fuerit, aut exiguo admodum moralium sale conditus. Id quidem praeter solitum. Sed num quae dicta sunt, revisere licet? Non procedo, nisi prius revolvam omnia. Eia, dicite, si recordamini, a quonam Scripturae loco coeperit defraudatio haec, ut rursum inde adoriar. Meum est resarcire damna, imo Domini, de quo totum praesumimus. Quo itaque repetendum principio? An inde: In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea? (Cant. III, 1.) Ni fallor, inde. Abhinc tantum et deincps cura una fuit mihi, harum allegoriarum densa discussa caligine, ponere in lucem Christi et Ecclesiae secretas delicias. Igitur redeamus ad indaganda moralia. Nec enim mihi poterit esse pigrum, quod vobis commodum fuerit. (1166D) Atque hoc ita congrue fiet, si quae dicta sunt in Christo et in Ecclesia, Verbo animaeque eadem nihilominus assignemus.

2. Sed dicit mihi aliquis: Quid tu duo ista coniungis? quid enim animae et Verbo? Multum per omnem modum. Primo quidem, quod naturarum tanta cognatio est, ut hoc imago, illa ad imaginem sit. Deinde, quod cognationem similitudo testetur. Nempe non ad imaginem tantum, sed ad similitudinem facta est. In quo similis sit quaeris? Audi de imagine prius. Verbum est veritas, est sapientia, est iustitia: et haec imago. Cuius? Iustitiae, sapientiae et veritatis. (1167A) Est enim imago haec iustitia de iustitia, sapientia de sapientia, veritas de veritate, quasi de lumine lumen, de Deo Deus. Harum rerum nihil est anima, quoniam non est imago. Est tamen earumdem capax, appetensque et inde fortassis ad imaginem. Celsa creatura, in capacitate quidem maiestatis, in appetentia autem rectitudinis insigne praeferens. Legimus quia Deus hominem rectum fecit (Eccle. VII, 30) , quod et magnum capacitas, ut dictum est, probat. Oportet namque id quod ad imaginem est, cum imagine convenire, et non in vacuum participare nomen imaginis, quemadmodum nec imago ipsa solo vel vacuo nomine vocitatur imago. (1167B) Habes vero de eo qui imago est, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6) . Ubi tibi utique eius et in forma Dei innuitur rectitudo, et in aequalitate maiestas: ut dum rectitudini rectitudo, et magnitudo magnitudini comparatur, consonanter sibi altrinsecus respondere appareat quod ad imaginem est, et imaginem; sicut imago quoque nihilominus in utroque respondet illi cuius imago est. Nempe ipse est, de quo sanctum David audistis in psalmis canentem, nunc quidem: Magnus Dominus noster, et magna virtus eius (Psal. CXLVI, 5) ; nunc vero: Rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo (Psal. XCI, 16) . Ab isto recto et magno Deo habet imago eius, ut et ipsa recta, et magna sit: habet anima, quae ad imaginem est. (1167C)

3. Sed dico: Nihilne ergo amplius habet imago ab anima quae ad imaginem est, quia et huic magnum rectumque assignamus? Et plurimum. Haec ad mensuram accepit, illa ad aequalitatem. An non plus hoc? Adverte et aliud. Huic utrumque aut creatio, aut dignatio contulit; illi generatio. Atque id magnificentius esse non dubium est. Sed ne hoc quidem eminentius esse quis abnuat, quod cum a Deo huic, illi et de Deo utrumque sit, id est de Dei substantia. Est enim consubstantialis Deo imago sua, et omne quod eidem suae imagini impertiri videtur, ambobus est substantiale, non accidentale. Adhuc unum attende, in quo imago non parum eminet. Magnum et rectum (ista duo natura a sese discrepare quis nesciat?) in imagine unum sunt. Neque hoc solum: unum sunt et cum imagine. (1167D) Imagini enim non modo id rectum est esse, quod magnum esse, sed etiam id magnum rectumque esse, quod esse. Animae non ita. Et magnitudo eius, et rectitudo ipsius diversae ab ea, diversae ab invicem sunt. Si enim, ut supra docui, eo anima magna est, quo capax aeternorum; eo recta, quo appetens supernorum: quae non quaerit nec sapit quae sursum sunt, sed quae super terram, non plane est recta, sed curva, cum tamen pro huiusmodi magna esse non desinat, manens utique etiam sic aeternitatis capax. Neque enim illius aliquando non capax erit, etiamsi nunquam capiens fuerit, ut sit quomodo scriptum est: Verumtamen in imagine pertransit homo (Psal. XXXVIII, 7) ; ex parte tamen, ut eminentia Verbi appareat de ipsa integritate. (1168A) Quo enim a magno rectove Verbum cadat, quod sic ea utique habet, ut sit quae habet? Vel ideo ex parte, ne si toto privaretur, non superesset spes salutis. Nam si desinat magna esse, et capax. Quippe de capacitate, ut dixi, aestimatur animae magnitudo. Quid vero sperare posset, cuius capax non foret.

4. Itaque per magnitudinem, quam retentat etiam perdita rectitudine, in imagine pertransit homo, uno quasi claudicans pede, et factus filius alienus. De talibus enim reor dictum: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 48) . Pulchre appellati sunt filii alieni: nam filii, propter retentam magnitudinem; alieni, propter amissam rectitudinem. (1168B) Nec dixisset, claudicaverunt, sed: Corruerunt, aut quidpiam simile, si ex toto homines [alias hominis] imaginem exuissent. Nunc vero secundum magnitudinem quidem in imagine pertransit homo; quantum vero ad rectitudinem, veluti claudicans, conturbatur et deturbatur ab imagine, Scriptura ita dicente: Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur. Frustra omnino: nam sequitur: Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7) . Cur ignorat, nisi quia inclinans se ad haec infima et terrena, thesaurizat sibi terram? Prorsus ignorat de his quae terrae committit, cui congregabit ea, tineaene demolienti, an furi effodienti; hosti diripienti, an igni devoranti. (1168C) Et inde misero homini incurvanti se, et incubanti his quae in terra sunt, flebilis vox illa de psalmo: Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar (Psal. XXXVII, 7) . In semetipso siquidem experitur veritatem illius sententiae Sapientis: Deus rectum hominem fecit, ipse autem se implicuit doloribus multis (Eccle. VII, 30) . Et continuo vox ludibrii ad eum: Incurvare ut transeamus (Isa. LI, 23).

5. Sed unde venimus huc? Nempe inde, cum docere vellemus, rectum magnumque (quo gemino bono definieramus imaginem) nec in anima esse unum, nec cum anima, quemadmodum in Verbo et cum Verbo ea unum esse fideli aeque assertione docuimus. (1168D) Et de rectitudine quidem ex his quae dicta sunt, liquet quod diversa et ab anima sit, et ab animae magnitudine: quandoquidem ea etiam non existente, et anima manet, et magna. Verum magnitudinis animaeque diversitas unde docebitur? Non enim inde potest, unde rectitudinis animaeque monstrata est, cum non sicut rectitudine, ita et magnitudine sua privari anima possit. Non est tamen sua magnitudo anima. Nam etsi anima non invenitur absque magnitudine sua, ipsa tamen et extra animam reperitur. Quaeris ubi? In angelis. Inde quippe magni sunt angeli, unde animae magnitudo comprobatur, ex captu videlicet aeternitatis. Quod si eo constitit animam discrepare a rectitudine sua, quod ea carere possit: quidni aeque liqueat esse diversam et a sua magnitudine, quam sibi propriam vindicare non possit? (1169A) Cum itaque nec illa in omni, nec ista in sola sit anima, patet utramque indifferenter differre ab ea. Item, Nulla forma est id cuius est forma. Est autem magnitudo forma animae. Nec enim ideo non forma, quia inseparabilis est illi. Hoc siquidem sunt substantiales differentiae omnes, hoc non modo proprie propria, sed et propria quaedam, hoc etiam aliae innumerabiles formae. Non igitur sua magnitudo anima, non magis quam sua nigredo corvus, quam suus candor nix, quam sua risibilitas seu rationalitas homo: cum tamen nec corvum sine nigredine, nec sine candore nivem, nec hominem, qui non et risibilis sit et rationalis, unquam reperias. Ita et anima, et animae magnitudo, etsi inseparabiles, diversae tamen ab invicem sunt. (1169B) Quomodo non diversae, cum haec in subiecto, illa subiectum et substantia sit? Sola summa et increata natura, quae est Trinitas Deus, hanc sibi vindicat meram singularemque suae essentiae simplicitatem, ut non aliud et aliud, non alibi quoque et alibi, sed ne modo quidem et modo inveniatur in ea. Nempe in semet manens, quod habet est, et quod est, semper et uno modo est. In ea et multa in unum, et diversa in idem rediguntur, ut nec de numerositate rerum sumat pluralitatem, nec alterationem de varietate sentiat. Loca omnia continet, et quaeque suis ordinat locis nusquam contenta locorum. Tempora sub ea transeunt, non ei. Futura non exspectat, praeterita non recogitat, praesentia non experitur. (1169C)

6. Recedant a nobis, charissimi, recedant novelli, non dialectici, sed haeretici, qui magnitudinem, qua magnus est Deus, et item, bonitatem, qua bonus, sed et sapientiam, qua sapiens et iustitiam, qua iustus, postremo divinitatem, qua Deus est, Deum non esse impiissime disputant. Divinitate, inquiunt, Deus est, sed divinitas non est Deus. Forsitan non dignatur Deus esse, quae tanta est ut faciat Deum. Sed si Deus non est, quid est? Aut enim Deus est, aut aliquid quod non est Deus, aut nihil. Equidem non das Deum esse, sed ne nihilum quidem, ut opinor, dabis, quam usque adeo necessariam Deo esse fateris, ut non modo absque ea Deus esse non possit, sed ea sit. Quod si aliquid est quod non est Deus: aut minor erit Deo, aut maior, aut par. At quomodo minor, qua Deus est? (1169D) Restat ut aut maiorem fatearis, aut parem. Sed si maior, ipsa est summum bonum, non Deus; si par, duo sunt summa bona, non unum: quod utrumque catholicus refugit sensus. Iam de magnitudine, bonitate, iustitia, sapientiaque, idem per omnia, quod de divinitate, sentimus: unum in Deo sunt, et cum Deo. Nec enim aliunde bonus quam unde magnus, nec aliunde iustus aut sapiens quam unde magnus et bonus, nec aliunde denique simul haec omnia est quam unde Deus, et hoc quoque nonnisi se ipso.

7. Sed dicit haereticus: Quid? (1170A) Deum divinitate esse negas? Non, sed eamdem divinitatem, qua est, Deum nihilominus assero, ne Deo excellentius aliquid esse assentiar. Nam et magnitudine dico magnum, sed quae ipse est, ne maius aliquid Deo ponam; et bonitate fateor bonum, sed non alia quam ipse est, ne melius ipso aliquid mihi videar invenisse; et de caeteris in hunc modum. Securus et libens pergo inoffenso, ut aiunt, pede in eius sententiam qui dicebat: « Deus nonnisi ea magnitudine magnus est quae est quod ipse. Alioquin illa erit maior magnitudo quam Deus. » Augustinus hic est, validissimus malleus haereticorum. (1170B) Si quid itaque de Deo proprie dici possit, rectius congruentiusque dicetur: Deus est magnitudo, bonitas, iustitia, sapientia, quam: Deus est magnus, bonus, iustus aut sapiens.

8. Unde non immerito nuper in concilio quod papa Eugenius Remis celebravit, tam ipsi quam caeteris episcopis perversa visa est et omnino suspecta expositio illa in libro Gilleberti episcopi Pictavensis quo super verba Boetii de Trinitate, sanissima quidem atque catholica, commentabatur hoc modo: « Pater est veritas, id est verus; Filius est veritas, id est verus; Spiritus sanctus est veritas, id est verus. Et hi tres simul non tres veritates, sed una veritas, id est unus verus. » O obscuram perversamque explanationem! Quam verius saniusque per contrarium ita dixisset: Pater est verus, id est veritas; Filius est verus, id est veritas; Spiritus sanctus est verus, id est veritas. (1170C) Et hi tres unus verus, id est una veritas. Quod quidem fecisset, si sanctum dignaretur Fulgentium imitari, qui ait: « Una quippe veritas unius Dei, imo una veritas unus Deus non patitur servitium atque culturam creatoris creaturaeque coniungi. » Bonus corrector, qui veracissime de veritate loqueretur, qui pie catholiceque sentiret de vera et mera divinae simplicitate substantiae, in qua nihil esse possit, quod ipsa non sit, et ipsa Deus. Quanquam manifestius in nonnullis locis aliis a rectitudine fidei liber ille praefati episcopi visus est discrepare; quorum, verbi causa, adhuc unum pono. (1170D) Nam dicente auctore, « Cum dicitur, Deus, Deus, Deus, pertinet ad substantiam: » noster commentator intulit, « Non quae est, sed qua est. » Quod absit, ut assentiat catholica Ecclesia, esse videlicet substantiam, vel aliquam omnino rem qua Deus sit, et quae non sit Deus! (1171A)

9. Sed haec minime iam contra ipsum loquimur; quippe qui in eodem conventu sententiae episcoporum humiliter acquiescens, tam haec quam caetera digna reprehensione inventa proprio ore damnavit; sed propter eos qui adhuc librum illum, contra apostolicum utique promulgatum ibidem interdictum, transcribere et lectitare feruntur, contentiosius persistentes sequi episcopum, in quo ipse non stetit, et erroris quam correctionis magistrum habere malentes. Non solum autem sed et propter vos, occasione accepta de differentia imaginis et animae, quae ad imaginem facta est, operae pretium credidi excursum hunc facere: ut si qui forte ex aquis furtivis, quae dulciores videntur (Prov. IX, 17) , aliquando aliquid biberint, sumpto antidoto, evomant illud, et purgato mentis stomacho, ad id quod secundum promissionem nostram dicendum de similitudine superest accedentes, puriora iam in gaudio non de nostris hauriant, sed de fontibus Salvatoris, sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.