Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 8

This is the stable version, checked on 8 Maii 2020. Template changes await review.

SERMO VIII. Quomodo per osculum oris Dei significatur Spiritus sanctus, quem Ecclesia sibi petit dari ad notitiam sanctae Trinitatis.

(0810D) 1. Hodie vobis, sicut hesterna promissione tenetis, de summo, id est de oris osculo, disputare propositum est. Audite attentius quod sapit suavius, et gustatur rarius, et intelligitur difficilius. Mihi videtur, ut paulo altius inchoem, ineffabile quoddam atque inexpertum omni creaturae osculum designasse, qui ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, aut cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) . Pater enim diligit Filium, et singulari dilectione amplectitur, summus aequalem, aeternus coaeternum, unus unicum. (0811A) Sed enim non minori ipse a Filio affectione astringitur: quippe pro cuius amore et moritur, ipso attestante cum ait: Ut sciant omnes quia diligo Patrem, surgite, eamus (Ioan. XIV, 31); haud dubium quin ad passionem. Illa itaque mutua gignentis genitique cognitio pariter et dilectio, quid nisi osculum est suavissimum, sed secretissimum?

2. Ego pro certo ad tantum et tam sanctum divini amoris arcanum ne ipsam quidem angelicam admitti arbitror creaturam. (0811B) Etenim, Paulo hoc ipsum sapiente, pax illa exsuperat omnem, etiam angelicum, sensum (Philipp. IV, 7) . Unde nec ista, quanquam multum praesumens, audet tamen dicere: Osculetur me ore suo; soli illud scilicet reservans Patri: sed aliquid minus postulans: Osculetur me, inquit, osculo oris sui. Videte novam sponsam novum osculum accipientem, non tamen ab ore, sed ab osculo oris. Insufflavit, inquit, eis, haud dubium quin Iesus apostolis, id est primitivae Ecclesiae, et dixit: Accipite spiritum sanctum (Ioan. XX, 22) . Osculum profecto fuit. Quid? corporeus ille flatus? Non, sed invisibilis Spiritus: qui propterea in illo dominico flatu datus est, ut per hoc intelligeretur et ab ipso pariter tanquam a Patre procedere, tanquam vere osculum, quod osculanti osculatoque commune est. Itaque sufficit sponsae, si osculetur ab osculo sponsi, etiamsi non osculetur ab ore. Nec enim exiguum quid aut vile putat osculari ab osculo: quod non est aliud nisi infundi Spiritu sancto. (0811C) Nempe si recte Pater osculans, Filius osculatus accipitur, non erit ab re osculum Spiritum sanctum intelligi, utpote qui Patris Filiique imperturbabilis pax sit, gluten firmum, individuus amor, indivisibilis unitas.

3. De ipso igitur audet sponsa, ipsumque infundi sibi fidenter sub osculi nomine petit. Tenet quippe aliquid, unde non desit occasio praesumendi. Dicens enim Filius: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius; adiecit, aut cui voluerit Filius revelare. Non autem diffidit sponsa quin sibi velit, si cui voluerit. Petit ergo audenter dari sibi osculum, hoc est Spiritum illum, in quo sibi et Filius reveletur et Pater. Alter enim sine altero nequaquam innotescit. (0811D) Unde est illud: Qui videt me, videt et Patrem meum (Ioan. XIV, 9) ; et illud Ioannis, Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui autem confitetur Filium, et Patrem habet (I Ioan. II, 23) . Ex quibus liquido constat, quia nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre agnoscitur. Merito proinde non in alterius tantum, sed in utriusque cognitione constituit summam beatitudinem qui dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3) . Denique et qui sequuntur Agnum, referuntur habere nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV, 1) : quod est de utriusque notitia gloriari. (0812A)

4. Sed dicit aliquis: Ergo et Spiritus sancti agnitio non est necessaria, ut cum dixerit esse vitam aeternam nosse et Patrem et Filium, de Spiritu sancto tacuerit? Est utique: sed ubi Pater et Filius perfecte agnoscitur, utriusque bonitas, quae Spiritus sanctus est, quomodo ignoratur? Neque enim integre homo homini innotescit, quandiu latet, utrumnam bonae an malae sit voluntatis. Quanquam et cum dictum est: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Iesum Christum; profecto si missio illa beneplacitum tam Patris benigne mittentis, quam Filii voluntarie obedientis demonstrat, non omnino tacitum est de Spiritu sancto, ubi tantae utriusque gratiae mentio facta est. Utriusque siquidem amor et benignitas Spiritus sanctus est. (0812B)

5. Trinae ergo huius agnitionis infundi sibi gratiam, quantum quidem capi in carne mortali potest, sponsa petit, cum osculum petit. Petit autem a Filio; quia Filii est cui voluerit revelare. Revelat ergo Filius se ipsum cui vult, revelat et Patrem. Revelat autem sine dubio per osculum, hoc est per Spiritum sanctum, Apostolo teste, qui ait: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II, 10) . At vero dando Spiritum per quem revelat, etiam ipsum revelat; dando revelat, et revelando dat. (0812C) Porro revelatio, quae per Spiritum sanctum fit, non solum illustrat ad agnitionem, sed etiam accendit ad amorem, dicente Paulo: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) . Et ideo forsan de his qui cognoscentes Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, non legitur quod Spiritu sancto revelante cognoscerent; quia cum cognoscerent, non amaverunt. Sic quippe habes: Deus enim illis revelavit. Nec adiunctum est: Per Spiritum suum, ne sibi sponsae osculum mentes impiae usurparent, quae contentae ea quae inflat, eam quae aedificat (I Cor. VIII, 1) nescierunt. Denique ipse Apostolus dicat per quid cognoverunt. Per ea, inquit, quae facta sunt, intellecta conspexerunt. Unde et constat quia nec perfecte cognoverunt, quem minime dilexerunt. Si enim integre cognovissent, bonitatem qua pro eorum redemptione in carne nasci et mori voluit non ignorassent. (0812D) Audi denique quid eis de Deo revelatum fuerit: Sempiterna, ait, virtus eius et divinitas (Rom. I, 19-21) . Vides quia quod sublimitatis, quod maiestatis est, in praesumptione spiritus, non Dei, sed sui rimati sint; quod autem mitis sit et humilis corde, non intellexerint. Nec mirum, quia et caput eorum Behemoth nihil humile; sed, sicut de eo legitur, omne sublime videt (Iob XLI, 25) . Quo contra David non ambulabat in magnis, neque in mirabilibus super se (Psal. CXXX, 1, 2) , ne scrutator maiestatis opprimeretur a gloria (Prov. XXV, 27).

6. Vos quoque, ut caute in arcanis sensibus pedem figatis, mementote semper, quod Sapiens admonet: Altiora, inquit, te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22) . In spiritu ambulate in illis, et non in sensu proprio. Doctrina Spiritus non curiositatem acuit, sed charitatem accendit. (0813A) Merito proinde sponsa, quem diligit anima sua inquirens, non se suae carnis sensibus credit, non curiositatis humanae inanibus ratiociniis acquiescit; sed petit osculum, id est Spiritum sanctum invocat, per quem accipiat simul et scientiae gustum, et gratiae condimentum. Et bene scientia, quae in osculo datur, cum amore recipitur; quia amoris indicium osculum est. Scientia ergo quae inflat, cum sine charitate sit, non procedit ex osculo. Sed nec qui telum Dei habent, et non secundum scientiam, sibi ullatenus arrogent illud. Utrumque enim munus simul fert osculi gratia, et agnitionis lucem, et devotionis pinguedinem. Est quippe Spiritus sapientiae et intellectus, qui instar apis ceram portantis et mel, habet omnino et unde accendat lumen scientiae, et unde infundat saporem gratiae. (0813B) Neuter ergo se osculum percepisse putet, sive qui veritatem intelligit, nec diligit; sive qui diligit, nec intelligit. Sane in osculo isto nec error locum habet, nec tepor. (0813C) Quamobrem geminae gratiae sacrosancti osculi suscipiendae paret e regione duo labia sua quae sponsa est, intelligentiae rationem, sapientiae voluntatem, ut de pleno osculo glorians mereatur audire: Diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in aeternum (Psal. XLIV, 3) . Itaque Pater Filium osculans, plenissime illi arcana suae divinitatis eructat, et spirat suavitatem amoris, Scriptura hoc significante, cum ait: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3) . Cui sane sempiterno singulariterque beato complexui, nulli omnino, ut iam dictum est, creaturae interesse donatur, solo utriusque Spiritu teste ac conscio mutuae agnitionis et dilectionis. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? (Rom. XI, 34.)

7. Sed dicat mihi fortasse aliquis: Tibi ergo unde innotuit, quod nulli fateris creditum creaturae? Profecto Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ioan. I, 18) , dixerim, non mihi misero et indigno, sed plane Ioanni amico sponsi, cuius haec verba sunt; non solum autem, sed et Ioanni evangelistae, utique discipulo quem diligebat Iesus. Placita enim fuit Deo et anima illius, digna prorsus nomine et dote sponsae, digna sponsi amplexibus, digna denique quae recumberet super pectus Domini. (0813D) Hausit Ioannes de sinu Unigenti, quod de paterno hauserat ille. Nec solus ipse tamen, sed et omnes, quibus idem aiebat magni consilii angelus: Vos dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ioan. XV, 15) . Hausit et Paulus, cuius evangelium non est ab homine, neque per hominem illud accepit, sed per revelationem Iesu Christi (Galat. I, 11, 12) . Profecto hi omnes tam feliciter, quam veraciter dicere-possunt: Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis. Et illa enarratio quid eis nisi osculum fuit? Sed osculum de osculo, et non de ore. Audi siquidem osculum de ore. Ego et Pater unum sumus; item: Ego in Patre, et Pater in me est (Ioan. X, 30, 38) . Osculum est ore ad os sumptum; sed nemo appropiat. (0814A) Osculum plane dilectionis et pacis; sed dilectio illa supereminet omni scientiae, et pax illa omnem sensum exsuperat. Verumtamen quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, Paulo revelavit Deus per Spiritum suum, hoc est per osculum oris sui. Igitur Filium in Patre, et Patrem esse in Filio, osculum de ore est. Quod autem legitur: Non enim accepimus spiritum huius mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12) ; osculum sane de osculo est.

8. Et ut apertius alterutrum distinguamus, qui plenitudinem capit, osculum de ore sumit; qui vero de plenitudine, osculum de osculo recipit. (0814B) Magnus quidem Paulus: sed quantumlibet sursum porrigat os, etiamsi se usque ad tertium coelum extendat, citra os Altissimi tamen necesse est ut remaneat, et modo suo contentus in se subsistat; et cum pertingere ad vultum gloriae non valebit, condescendi sibi, et ex alto transmitti osculum humiliter petat. Qui vero non rapinam arbitratur esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6) , ita ut audeat dicere: Ego et Pater unum sumus; quia ex aequo coniungitur, ex aeque complectitur, non osculum de loco inferiori mendicat, sed pari celsitudine os ori coniungit [alias, os ore contingit], et singulari praerogativa osculum de ore sumit. Christo igitur osculum est plenitudo, Paulo participatio; ut cum ille de ore, iste tantum de osculo osculatum se glorietur. (0814C)

9. Felix tamen osculum, per quod non solum agnoscitur Deus, sed et diligitur Pater: qui nequaquam plene cognoscitur, nisi cum perfecte diligitur. Quae in vobis anima sensit aliquando in secreto conscientiae suae Spiritum Filii clamantem: Abba, Pater? (Galat. IV, 6) . Ipsa, ipsa, paterno se diligi praesumat affectu, quae eodem se spiritu, quo et Filius, affectam sentit. Confide, quaecunque es illa, confide nihil haesitans. In spiritu Filii filiam cognosce te Patris, sponsam Filii vel sororem. Utroque vocabulo eam, quae huiusmodi est, invenies appellari. Ad manum est unde id probem: non multum laborabo. Vox sponsi est ad ipsam: Veni in hortum meum, soror mea sponsa (Cant. V, I) . Soror siquidem est, quia ex uno Patre; sponsa, quia in uno Spiritu. (0814D) Nam si carnale matrimonium constituit duos in carne una, cur non magis spiritualis copula duos coniunget in uno spiritu? Denique qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Sed audi etiam de Patre, quam amanter quamque dignanter et filiam eam nominat, et nihilominus tanquam nurum propriam ad Filii blandos invitat amplexus. Audi, inquit, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. (Psal. XLIV, 11, 12) . Ecce a quo ista flagitat osculum. O sancta anima, reverentiam habe, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et fortasse non osculandus, sed adorandus cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.