Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 77

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 1155C) SERMO LXXVII. De malis pastoribus Ecclesiae; item quomodo beati in coelo simul cum angelis adiutorio sunt electis adhuc peregrinantibus.

1. Eia expediti sumus! Diximus hesterno sermone, quales in via hac qua ambulamus, vellemus habere duces, non quales habemus. Longe dissimiles experimur. Non omnes sunt amici spousi, quos hodie sponsae hinc inde assistere cernis, et qui, ut vulgo aiunt, eam quasi addextrare videntur. Pauci admodum sunt, qui non quae sunt quaerant, ex omnibus charis eius. (1155D) Diligunt numera, nec possunt pariter diligere Christum; quia manus dederunt mammonae. Intuere quomodo incedunt nitidi et ornati, circumamicti varictatibus, tanquam sponsa procedens de thalamo suo. Nonne si quempiam talium repente eminus procedentem aspexeris, sponsam potius putabis, quam sponsae custodem? Unde vero hanc illis exubere existimas rerum affluentiam, vestium splendorem, mensarum luxuriem, congeriem vasorum argenteorum et aureorum, nisi de bonis sponsae? Inde est quod illa pauper, et inops, et nuda relinquitur, facie miseranda, inculta, bispida, exsangui. (1156A) Propter hoc non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare; non est custodire, sed perdere; non est defendere, sed exponere; non est instituere, sed prostituere; non est pascere gregem, sed mactare et devorare, dicente de illis Domino: Qui devorant plebem meam, ut cibum panis (Psal. XIII, 4; LII, 5) ; et: Quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt (Psal. LXXVIII, 7) , et in alio propheta: Peccata populi mei comedent (Osee IV, 8); quasi dicat: Peccatorum pretia exigunt, et peccantibus debitam sollicitudinem non impendunt. Quem dabis mihi de numero praepositorum, qui non plus invigilet subditorum vacuandis marsupiis, quam vitiis extirpandis? ubi qui orando flectat iram; qui praedicet annum placabilem Domino? Leviora loquimur; graviora gravius manet iudicium. (1156B)

2. Sine causa tamen vel his, vel illis immoramur, quia non audiunt nos. Sed etsi litteris forsitan mandentur ista quae dicimus, dedignabuntur legere; aut si forte legerint, mihi indignabuntur, quamvis rectius sibi hoc facerent. Propterea relinquamus istos, non inventores sponsae, sed venditores; et inquiramus potius illios, a quibus sponsa se inventam loquitur. Et quidem illorum isti sortiti sunt ministerii locum, sed non zelum. Successores omnes cupiunt esse, imitatores pauci. O utinam tam vigiles reperirentur ad curam, quam alacres currunt ad cathedram! Vigilarent utique, sollicite servantes ab illis inventam, sibi creditam. (1156C) Imo vero evigilarent pro semetipsis, nec sinerent de se dici: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt (Psal. XXXVII, 12) . Iusta omnino querimonia, nec ad ullam iustius, quam ad nostram referenda aetatem. Parum est nostris vigilibus quod non servant nos, nisi et perdant. Alto quippe demersi oblivionis somno, ad nullum Dominicae comminationis tonitruum expergiscuntur, ut vel suum ipsorum periculum expavescant. Inde est ut non parcant suis, qui non parcunt sibi, perimentes pariter et pereuntes.

3. Sed enim quinam illi sunt vigiles, a quibus se inventam perhibet sponsa? Nempe apostoli, atque apostolici viri. Vere hi sunt qui custodiunt civitatem, id est eam ipsam quam invenerunt. (1156D) Ecclesiam, eoque vigilantius, quo nunc temporis gravius periclitantem conspiciunt, a malo utique domestico et intestino, sicut scriptum est: Et inimici hominis domestici eius (Mich. VII, 6) . Neque enim pro qua usque ad sanguinem restiterunt, suo derelinquunt patrocinio destitutam, sed protegunt et custodiunt eam die ac nocte, hoc est, in vita et in morte sua. Et si pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius (Psal. CXV, 15) , non ambigo ego quin etiam tanto in morte potentius id agant, quanto in ipsa amplius confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17) .

4. Sic ista asseria, ait quis, ac si oculis tuis videris ea; sunt autem ab humanis seclusa conspectibus. (1157A) Cui ego: Si tu tuorum oculorum testimonium fidele putas, testimonium Dei maius est. Ait vero: Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes: tota die et tota nocte, in perpetuum non tacebunt (Isa. LXII, 6) . Sed de angelis, inquis, id dictum est. Non abnuo: omnes sunt administratorii spiritus (Hebr. I, 14) . At quis me prohibeat itidem et de istis sentire, qui potentia quidem minime iam ipsis angelis impares sunt, affectu autem et misericordia eo nobis forsitan germaniores existunt, quo natura coniunctiores? Iunge et tolerantiam earumdem passionum et miseriarum, in quibus nos pro tempore adhuc versamur. Nihilne amplius miserationis pro nobis vel sollicitudinis operabitur in mentibus sanctis, quod et se transisse per eas procul dubio meminerunt? (1157B) Nonne illa ipsorum vox est: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium? (Psal. LXV, 12.) Quid? ipsi transierunt, et nos in mediis ignibus vel fluctibus derelinquent, nec saltem manum porrigere dignabuntur periclitantibus filiis? Non est ita. Bene tecum agitur, o mater Ecclesia, bene tecum agitur in loco peregrinationis tuae: de coelo et de terra venit auxilium tibi. Qui custodiunt te, non dormitant, neque dormiunt. Custodes tui angeli sancti, vigiles tui spiritus et animae iustorum. Non errant qui te ab utrisque inventam spiritibus senserint, ab utrisque pariter custodiri. Et est huius sollicitudinis ratio quibusque sua: his quidem, quod sine te non consummentur; illis vero, quod nisi de te ad sui plenitudinem minime restaurentur. (1157C) Nam quis nesciat, Satana cadente de coelo et eius complicibus, numerum supernae multitudinis parte non modica imminutum? De te itaque omnes consummationem exspectant, alii numeri, alii desiderii sui. Agnosce proinde vocem in psalmo: Me exspectant iusti, donec retribuas mihi (Psal. CXLI, 8) .

5. Et advertendum, quod non ista illos, sed illi istam potius invenisse referuntur, utque ego suspicor ad hoc ipsum studio destinati. Nam quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Denique habes loquentem in Evangeliis: Ite, ecce ego mitto vos (Luc. X, 3) ; et: Ite, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15) . Ita est. Illa quaerebat sponsum, et sponsum non latebat. (1157D) Nempe qui in hoc ipsum excitaverat eam ut se quaereret, et dederat illi cor ad praecepta, et legem vitae et disciplinae, dummodo esset qui instrueret et doceret viam prudentiae. Et misit in occursum eius plantatores et rigatores, qui eam enutrirent, et confirmarent in omni certitudine veritatis, hoc est, indicarent illi certamque redderent de dilecto; quia veritas est quam quaerit, et quam vere diligit anima eius. Et revera quis fidus verusve animae amor, nisi utique is, quo veritas adamatur? Rationis sum compos, veritatis sum capax; sed utinam non forem, si amor veri defuerit. Horum quippe ramorum is fructus est, et ego radix. Non sum securus a securi, si absque eo inveniar. In illo nimirum naturae munere illud divinae imaginis enitere insigne haud dubium est, ex quo caeteris praestet animantibus. (1158A) Inde est quod audet anima mea ad dulces castosque assurgere veritatis amplexus, et sic in amore ipsius tota securitate ac suavitate quiescere, si tamen inveniat gratiam in oculis tanti sponsi, ut dignam reputet, quae ad hanc pertingat gloriam; imo ipse eam sibi exhibeat non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi. Quanti putas esse discriminis, quave dignum poena, tantum Dei donum otiosum tenere? Verum hoc alias.

6. Nunc vero sponsa quem quaerebat, minime reperit; et quos non quaerebat, reperta est ab ipsis. Audiant hoc, qui sine duce et praeceptore vias vitae ingredi non formidant; ipsi sibi in arte spirituali existentes et discipuli pariter et magistri. (1158B) Non sufficit hoc: etiam coacervant discipulos sibi, caeci duces caecorum. Quam multi ex hoc a recto tramite periculosissime aberrasse comperti sunt! Nimirum ignorantes astutias Satanae et cogitationes ipsius, factum est ut qui spiritu coeperant, carne consummarentur, abducti turpiter, lapsi damnabiliter. Videant proinde qui eiusmodi sunt, quomodo caute ambulent, et de sponsa exemplum sumant, quae non prius ad eum, quem desiderabat, ullo modo valuit pervenire, quam sibi occurrerent, quorum magisterio uteretur ad cognoscendum de dilecto, certe ad discendum timorem Domini. Seductori dat manum, qui dare dissimulat praeceptori. Et qui dimittit oves in pascua absque custode, pastor est non ovium, sed luporum. (1158C)

7. Nunc iam videamus de sponsa, quomodo se dicat inventam. Mihi enim insuete satis verbum inventionis posuisse videtur. Nam ita hoc dicit, ac si uno de loco Ecclesia venerit. Venit autem ab Oriente et Occidente, iuxta verbum Domini (Matth. VIII, 11) , et a cunctis finibus terrae. Sed neque aliquando congregata est in unum locum, ubi ab apostolis seu ab angelis inveniretur deducenda vel dirigenda ad eum, quem diligit anima sua. Fueritne prius inventa quam collecta? Non; quia nec erat. Quamobrem si collectam, si congregatam, si certe, quod magis vocabulo Ecclesiae competit, convocatam a praedicatoribus se dixisset, transissem simpliciter, minime in aliquo cunctabundus. (1158D) Coadiutores enim Dei sunt, quem et audiere loquentem: Qui non colligit mecum, dispergit (Matth. XII, 30) . Sed neque hoc mihi ab re videbitur, si dixerit quis ab eis fundatam sive aedificatam. Siquidem hoc fecerunt una cum illo, qui in Evangeliis loquitur: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) ; et: Quia fundata est supra firmam petram (Matth. VII, 25) . Nunc vero nihil horum loquens, sed praeter solitum quidem perhibens se inventam, cunctari aliquantum nos facit, atque in suspicionem adducit latere loco, quod sit diligentius intuendum.

8. Volebam, fateor, praeterire, meque subducere huic scrutinio, cui sufficere non sentirem. (1159A) Caeterum reminiscens in quantis aeque dubiis et obscuris, vobis quidem sursum corda levantibus, etiam supra spem meam adiutum me senserim, pudet diffidentiae: et reprehendens timorem meum, adorior non quidem temere, quod timide refugiebam. Aderit, ut confido, solitum adiutorium: quod si minus, apud benevolos tamen auditores non erit otiosum quod volui. Verum hoc habebit sequens sermo principium; nam praesentem hic claudimus. Ipse autem det vobis ea quae dicuntur non solum tenere memoriter, sed et ardenter diligere, et efficaciter adimplere sponsus Ecclesiae Iesus Christus, Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.