(PL 183 1150B) SERMO LXXVI. De claritate sponsi, in qua coaequalis Patri sedet a dextris gloriae eius: et qualiter boni pastores debent esse solliciti, vigiles et discreti circa pascendas animas sibi commissas.
(1150C) 1. Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea (Cant. III, 2) . Adhuc ut parvula sapit. Puto, arbitrata est egressum de tumulo publicum mox petiisse, ut solito doceret populos, ac sanaret infirmos, et ut manifestaret gloriam suam in Israel, si forte reciperent resurgentem de morte, qui se recepturos promittebant descendentem de cruce. (1150D) Verum ille perfecerat opus, quod sibi dederat Pater ut faceret: quod sane ista intellexisse debuerat vel ex voce pendentis, illa scilicet, qua illico exspiraturus ait: Consummatum est (Ioan. XIX, 30) . Non erat iam quod se denuo crederet turbis, quae nec sic forsitan erant in eum crediturae. Et festinabat ad Patrem, qui sibi diceret: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) . Fortius nempe atque divinius, cum exaltatus fuerit a terra, omnia trahet ad se ipsum. Haec autem per vicos et plateas quaerendum putavit, fruendi avida, sed ignara mysterii. Iterum ergo frustrata repetit dicens: Quaesivi illum, et non inveni; ut sermo impleretur quem dixit: Quia vado ad Patrem, et iam non videbitis me (Ioan. XVI, 16) .
2. Dicat forsitan ista: Quomodo ergo credent in eum, quem non videbunt? Quasi fides ex visu sit, et non potius ex auditu. (1151A) Quid magni est credere quod videris? et tuis non negare oculis fidem quid laudis meretur? Sed si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; et patientia meritum est. Beati denique qui non viderunt, et crediderunt (Ioan. XX, 29) . Proinde ut non evacuetur meritum fidei, subducat se visui, dans virtuti locum. Etiam et tempus est ut iam in suum sese recipiat . Quaeris, in quem suum? In dexteram Patris. Neque enim rapinam arbitrabitur esse se aequalem Deo, cum sit in forma Dei (Philipp. II, 6) . Ergo is sit Unigeniti locus; in quo omnis eius iniuria propulsata videatur. Sedeat sane iuxta, non infra, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. In hoc apparebit maiestatis aequalitas, si nec inferiorem Patre, nec posteriorem suspexeris. (1151B) At ista interim nihil horum advertit: sed quasi ebria prae amore hac illacque discurrens, quaerit oculis, quem iam oculus non contingit, sed fides. Non enim existimat Christum aliter oportere intrare in gloriam suam, nisi prius resurrectionis gloria palam mundo innotescente confutetur impietas, exsultent fideles, glorientur discipuli, populi convertantur, demumque ab universis glorificetur ipse, cum ex praesentia resurgentis cunctis claruerit veritas praedicentis. Falleris, o sponsa. Oportet quidem haec fieri, sed in tempore. (1151C)
3. Nunc vero interim vide, ne forte id dignum magis et supernae consentaneum iustitiae sit; si non detur sanctum canibus, et margaritae porcis: si potius, secundum Scripturam, tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10) ; si non fraudetur fides merito, quae tunc sane probatior esse dignoscitur, cum creditur quod non videtur; si penes ipsam servetur dignis, quod occultatur indignis, ut qui in sordibus sunt sordescant adhuc, et iusti iustificentur magis (Apoc. XXII, 11) , si non dormitent prae taedio. Coeli et coeli coelorum tabescant et confundantur ab exspectatione sua, si non ipse Pater omnipotens diutius iam frustretur a desiderio cordis sui; si non demum Unigenitus ultra ab introitu gloriae suae, quod vel solum indignissimum est, aliquatenus retardetur. Quanti putas aestimanda sit gloria quantacunque mortalium, ut ab ea, quae a Patre suo ab aeterno parata est, debeat eum vel ad modicum retinere? (1151D) Adde quod nulla ratione in longius protrahi decet ipsius Filii petitionem. Quam dicam petitionem quaeris? Nempe illam, qua dicit: Pater, clarifica Filium tuum. Quod tamen eum petiisse senserim, non ut supplicem, sed ut praescium. Libere petitur, quod in potestate petentis accipere est. Ergo dispensatoria est Filii petitio, non necessaria, quippe donantis cum Patre, quidquid a Patre acceperit.
4. Ubi et hoc dicendum, quia non solum Pater clarificat Filium, sed et Filius clarificat Patrem: ne quis dicat Filium minorem Patre, quasi qui a Patre clarificetur, cum et ipse clarificet Patrem, dicente Filio: Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Sed forte adhuc submittendum putes Filium, quod quasi inglorius videatur a Patre recipere claritatem, quam demum Patri refundat. (1152A) Audi quia non est ita: Clarifica me, inquit, Pater, claritate quam habui, priusquam mundus fieret, apud te (Ioan. XVII, 1, 5) . Si ergo claritas Filii posterior non est, utpote quae ab aeterno est, ex aequo se clarificant Pater et Filius. Et si ita est, ubi Patris primatus? Aequalitas profecto est, ubi coaeternitas est. Et usque adeo aequalitas, ut una sit claritas amborum, sicut ipsi unum sunt. Unde mihi videtur dicendo rursum: Pater, clarifica nomen tuum, non sane aliud petere, quam se clarificari, in quo, et per quem nomen Patris procul dubio clarificaretur: et responsum accepit a Patre: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Ioan. XII, 28) . Quae quidem ipsa Patris responsio non parva Filii glorificatio fuit. (1152B) Caeterum abundantius ad fluenta Iordanis, augustiusque clarificatus dignoscitur, et Ioannis testimonio, et columbae designatione, et voce Patris dicentis: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 14, 16, 17) . Sed et in monte coram tribus discipulis nihilominus magnificentissime clarificatus est, tum voce eadem denuo ad se caelitus delapsa, tum mira illa eximiaque transfiguratione corporis sui, tum etiam prophetarum attestatione duorum, qui ibidem apparuerunt cum eo loquentes (Matth. XVII, 2, 5).
5. Superest ergo ut iuxta promissum Patris semel adhuc clarificetur, eaque erit plenitudo gloriae, cui non queat amplius addi. Sed ubi illa dabitur benedictio? (1152C) Non enim, ut ista suspicata est, in plateis, vel vicis, nisi forte in illis, de quibus dicitur: Plateae tuae, Ierusalem, sternentur auro mundo, et per omnes vicos tuos alleluia cantabitur (Tob. XIII, 22) . In his revera illam recepit a Patre Filius claritatem, cui non poterit similis inveniri, ne in coelestibus quidem. Cui enim aliquando angelorum dictum est: Sede a dextris meis? (Hebr. I, 13.) Non modo antem de numero angelorum, sed nec de superioribus quidem reliquis beatorum ordinibus omnino quis repertus idoneus est ad capessendam superexcellentem hanc gloriam. Ad neminem prorsus illorum facta est vox illa gloriae singularis, nemini vocis in se efficientiam experiri datum. Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, profecto desiderant in eum prospicere, non se illi comparare praesumunt. (1152D) Igitur Domino meo singulariter a Domino et dictum, et datum est, sedere a dextris gloriae ipsius, utpote in gloria coaequali, in essentia consubstantiali, pro generatione consimili, maiestate non dispari, aeternitate non posteriori. Ibi, ibi illum qui quaeret inveniet, et videbit gloriam eius: non gloriam quasi unius caeterorum, sed plane gloriam quasi Unigeniti a Patre (Ioan. I, 14) .
6. Quid facies, o sponsa? Putas, potes sequi eum illuc? aut te ingerere audes vel vales huic tam sancto arcano, tamque arcano sanctuario, ut Filium in Patre, et Patrem intuearis in Filio? Non utique. Ubi est ille, tu non potes venire modo, venies autem postea. Age tamen, sequere, quaere; nec te inaccessibilis illa claritas vel sublimitas a quaerendo deterreat, ab inveniendo desperare faciat. (1153A) Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22) . Prope est, inquit, verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8) . Crede, et invenisti. Nam credere invenisse est. Norunt fideles inhabitare Christum per fidem in cordibus suis (Ephes. III, 17) . Quid propius est? Quaere ergo secura, quaere devota. Bonus est Dominus animae quaerenti se (Thren. III, 25) . Quaere votis, sequere actibus, fide inveni. Quid non inveniat fides? Attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, apprehendit novissima; ipsam denique aeternitatem suo illo vastissimo sinu quodam modo circumcludit. Fidenter dixerim, aeternam beatamque Trinitatem, quam non intelligo, credo; et fide teneo, quam non capio mente. (1153B)
7. Sed dicit aliquis: Quomodo credet sine praedicante, cum fides ex auditu sit, auditus per verbum praedicationis? (Rom. X, 14, 17.) Deus hoc providebit. Et ecce iam praesto sunt qui novam sponsam, coelesti nupturam sponso, de quibus oportet, instruant et informent, fidem doceant, formam pietatis ac religionis tradant. Audi namque quid adiiciat: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Qui enim vigiles hi? Nempe illi quos Salvator in Evangelio beatos pronuntiat, si, cum venerit, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37) . Quam boni vigiles, qui nobis dormientibus ipsi pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus nostris! (1153C) Quam boni custodes, qui vigilantes animo, atque in orationibus pernoctantes, hostium insidias sagaciter explorant, anticipant consilia malignantium, deprehendunt laqueos, eludunt tendiculas, retiacula dissipant, machinamenta frustrantur? Hi sunt fratrum amatores et populi Christiani, qui multum orant pro populo et universa sancta civitate. Hi sunt, qui multum solliciti pro sibi commissis Dominicis ovibus, cor suum tradunt ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illos, et in conspectu Altissimi deprecantur. (1153D) Et vigilant, et deprecantur, scientes suam insufficientiam in custodienda civitate, et quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXXVI, 1) .
8. Porro cum Dominus ita praecipiat: Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XVI, 38) ; liquet quod absque duplici hoc exercitio fidelium, studioque custodum, non potest esse secura civitas, non sponsa, non oves. Horum differentiam quaeris? Unum sunt. Civitas propter collectionem, sponsa propter dilectionem, oves propter mansuetudinem. Vis scire hoc sponsam, quod civitatem esse? Vidi, inquit, civitatem sanctam Ierusalem novam descendentem de coelo a Deo, paratam tanquam sponsam ornatam viro suo (Apoc. XXI, 2) . Identidem tibi hoc et de ovibus liquido apparebit, si recorderis, primus ille custos (Petrum loquor), cum sibi primo oves committerentur, quam attente simul de amore commonitus sit. Quod utique tanta cura sapiens creditor non fecisset, nisi se sentiret sponsum, id sibi utique ex intimo respondente conscientia. Audite haec, amici sponsi, si tamen amici. (1154A) At parum dixi, amici: amicissimi sint oportet, qui privilegio tantae familiaritatis donantur. Non otiose toties repetitum est: Petre, amas me? (Ioan. XXI, 15-17). in commissione ovium. Et ego quidem id significatum perinde puto, ac si illi dixisset Iesus: Nisi testimonium tibi perhibente conscientia quod me ames, et valde perfecteque ames, hoc est, plus quam tua, plus quam tuos, plus quam etiam te, ut huius repetitionis meae numerus impleatur, nequaquam suscipias curam hanc, nec te intromittas de ovibus meis, pro quibus sanguis utique meus effusus est. Terribilis sermo, et qui possit etiam impavida quorumvis tyrannorum corda concutere. (1154B)
9. Propterea attendite vobis quicunque opus ministerii huius sortiti estis; attendite, inquam, vobis, et pretioso deposito quod vobis creditum est. Civitas est: vigilate ad custodiam, concordiamque. Sponsa est: studete ornatui. Oves sunt: intendite pastui. Et haec tria ad illam Domini trinam sciscitationem forte non incongrue pertinere dicentur. Porro custodia civitatis ut sit sufficiens, trifaria erit; a vi tyrannorum, a fraude haereticorum, a tentationibus daemonum. Sponsae vero ornatus in bonis operibus, et moribus, et ordinibus. At pastus ovium communiter quidem in pascuis Scripturarum, tanquam in haereditate Domini; sed est distinctio in illis. (1154C) Nam sunt mandata, quae duris atque carnalibus animis imponuntur ex lege vitae et disciplinae: et sunt olera dispensationum, quae infirmis et pusillis corde de respectu misericordiae apponuntur: et sunt consiliorum solida fortiaque, quae ex intimis sapientiae proponuntur sanis, et qui exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Parvulis namque, tanquam agniculis, adhortationis lac potus datur, non esca. Ad haec boni sollicitique pastores impinguare pecus non cessant bonis laetisque exemplis, et suis magis quam alienis. Nam si alienis et non suis; ignominia est illis, et pecus ita non proficit. (1154D) Si enim, verbi causa, ego qui videor inter vos pastoris gerere curam, vobis apposuero Moysi mansuetudinem, patientiam Iob, misericordiam Samuelis, David sanctitatem, et si qua sunt eiusmodi exempla bonorum, immitis ipse et impatiens, atque immisericors et minime sanctus: sermo, ut vereor, minus sapide eveniet, et vos minus avide capietis. Verum hoc supernae pietati relinquo, ut quod minus vobis ex nobis est, ipsa suppleat; et quod perperam, ipsa corrigat. Nunc vero bonus pastor hoc quoque curabit, ut secundum Evangelium inveniatur habere sal in semetipso (Marc. IX, 49) ; sciens quia sermo sale conditus quantum placuerit ad gratiam, tantum proderit ad salutem. Haec interim de custodia civitatis, atque ornatu sponsae, nec non et pastu ovium dicta sint. (1155A)
10. Volo tamen adhuc eadem paulo expressius designare propter eos, qui dum avide nimis honoribus inhiant, minus provide gravibus se supponunt oneribus, exponunt periculis: ut sciant ad quid venerint, sicut scriptum est: Amice, ad fuit venisti? (Matth. XXVI, 50.) Ni fallor, ad solam civitatis custodiam, ut quantum satis est procuretur, opus est viro forti, spirituali, fideli: forti ad propulsandas iniurias, spirituali ad deprebendendas insidias, fideli qui non quae sua sunt quaerat. Porro autem ad mores honestandos vel corrigendos, quod utique ad decorem pertinet sponsae, quis non liquido agnoscat pernecessariam fore cum multa quidem diligentia disciplinae censuram? (1155B) Ea propter omnis, cui hoc opus incumbit, oportet ferveat zelo illo, quo accensus praecipuus ille aemulator sponsae Domini aiebat: Aemulor vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2) . Iam quomodo in pascua divinorum educet eloquiorom greges Dominicos pastor idiota? Sed et si doctus quidem fuerit, non sit autem bonus, verendum ne non tam nutriat doctrina uberi, quam sterili vita noceat. Tenere itaque et in hac parte hoc onus subitur absque scientia pariter, vitaque laudabili. Sed ecce, quod non laudamus, finis indicitur, ubi non erat finis. Evocantur in materiam alteram, et cui hanc cedere indignum. Angor undique, et quod aegrius feram ignore, avelli ab ista, an distendi in illa: nisi quod utrolibet simul utrumque molestius. O servitutem! o necessitatem! non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Notate tamen ubi desinimus, ut quam cito in id redire liberum erit, inde mox ordiamur, in nomine sponsi. (1155C) Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui super omnia Deus benedictus in saecula, Amen.