Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 7

This is the stable version, checked on 8 Maii 2020. Template changes await review.

SERMO VII. De amore ardenti quo anima diligit Deum. Item de attentione tempore orationis vel psalmodiae procuranda.

1. Ipse mihi laborem suscito, qui vos sponte provoco ad quaerendum. Quia enim ego primi osculi occasione spirituales Dei pedes propriis definitionibus ac nominibus, et quidem ex abundanti, demonstrare curavi; vos pergitis inquirere et de manu, quae secundo loco osculanda proponitur. (0807A) Annuo, gero vobis morem; insuper non manum, sed manus ostendo, propriisque distinguo vocabulis. Latitudo una, altera fortitudo dicatur: quod et tribuat affluenter, et defendat potenter quod dederit. Utramque profecto osculabitur qui ingratus non fuerit, Deum utique bonorum omnium sicut largitorem, ita et conservatorem recognoscens et confitens. Satis de duobus osculis dictum esse reor: videamus et de tertio.

2. Osculetur, inquit, me osculo oris sui (Cant. I, 1) . Quis dicit? Sponsa. Quaenam ipsa? Anima sitiens Deum. Sed pono diversas affectiones, ut ea quae proprie sponsae congruit, distinctius elucescat. Si servus est, timet a facie Domini; si mercenarius, sperat de manu Domini; si discipulus, aurem parat magistro; si filius, honorat patrem; quae vero osculum postulat, amat. (0807B) Excellit in naturae donis affectio haec amoris, praesertim cum ad suum recurrit principium, quod est Deus. Nec sunt inventa aeque dulcia nomina, quibus Verbi, animaeque dulces ad invicem exprimerentur affectus, quemadmodum sponsus et sponsa: quippe quibus omnia communia sunt, nil proprium, nil a se divisum habentibus. Una utriusque haereditas, una domus, una mensa, unus torus, una etiam caro. Denique propter hanc relinquet ille patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) . Haec quoque iubetur nihilominus oblivisci populum suum, et domum patris sui; ut concupiscat ille decorem eius (Psal. XLIV, 11, 12) . Si ergo amare specialiter sponsis ac principaliter convenit, non immerito sponsae nomine censetur anima quae amat. (0807C) Amat autem quae osculum petit. Non petit libertatem, non mercedem, non haereditatem, non denique vel doctrinam, sed osculum; more plane castissimae sponsae ac sacrum spirantis amorem, nec omnino valentis flammam dissimulare quam patitur. Vide enim quale praeripiat sermonis exordium. Magnum quid a magno petitura, nullo tamen, ut assolet, utitur blanditiarum fuco; nullis circumvolutionibus ad id quod desiderat ambit. Non facit prooemium, non captat benevolentiam; sed ex abundantia cordis repente prorumpens, nude frontoseque satis: Osculetur me, ait, osculo oris sui. (0807D)

3. An non tibi quasi dicere manifeste videtur: Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? (Psal. LXXII, 25.) Amat profecto caste, quae ipsum quem amat, quaerit; non aliud quidquam ipsius. Amat sancte, quia non in concupiscentia carnis, sed in puritate spiritus. Amat ardenter, quae ita proprio debriatur amore, ut maiestatem non cogitet. Quid enim? respicit terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32) ; et ista se ab eo postulat osculari! Ebriane est? Ebria prorsus. (0808A) Et forte tunc, cum ad ista prorupit, exierat de cella vinaria, quo se nimirum introductam postmodum gloriatur (Cantic. I, 3; II, 4) . Nam et David de quibusdam dicebat Deo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9) . O quanta amoris vis! quanta in spiritu libertatis fiducia! Quid manifestius, quam quod perfecta charitas foras mittit timorem? (I Ioan. IV, 18.)

4. Verecunde tamen non ad ipsum sponsum sermonem dirigit, sed ad alios, tanquam de absente: Osculetur me, inquiens, osculo oris sui. Grandis quippe res petitur, et opus est verecundia comitari precem, commendari petentem. Itaque per domesticos et intimos, accessus ad intima quaeritur, ambitur ad desideratum. Quinam illi? (0808B) Credimus angelos sanctos astare orantibus, offerre Deo preces et vota hominum: ubi tamen sine ira et disceptatione levari puras manus perspexerint. Probat hoc angelus ita loquens ad Tobiam: Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas; ego obtuli orationem tuam Domino (Tob. XII, 12) . Puto id vobis satis et ex aliis Scripturae testimoniis persuasum. (0808C) Nam quod psallentibus quoque dignanter admisceri sancti angeli soleant, quid eo manifestius quod Psalmista ait: Praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum? (Psal. LXVII, 26.) Unde et dicebat: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII, 1) . Doleo proinde aliquos vestrum gravi in sacris vigiliis deprimi somno, nec coeli cives revereri, sed in praesentia principum tanquam mortuos apparere, cum vestra ipsi alacritate permoti, vestris interesse solemniis delectentur. Vereor, ne vestram desidiam quandoque abominantes, cum indignatione recedant, et incipiat unusquisque vestrum sero cum gemitu dicere Deo. Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi; et illud: Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria (Psal. LXXXVII, 9, 19) ; item: Qui iuxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII, 12, 13) . Pro certo enim si se a nobis boni spiritus elongaverint, impetus malignorum quis sustine it? (0808D) Dico ergo his qui eiusmodi sunt: Maledictus qui opus Dei facit negligenter (Ierem. XLVIII, 10) . Dicit quoque, non ego, sed Dominus: Utinam te calidum aut frigidum invenissem! (0809A) sed quia te tepidum inveni, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15, 16) . Ea propter attendite principes vestros, cum statis ad orandum vel psallendum, et state cum reverentia et disciplina; et gloriamini, quia angeli vestri quotidie vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10) . Nimirum missi in ministerium propter nos, qui haereditatem capiimus salutis (Hebr. I, 14) , devotionem nostram in superna ferunt, referunt gratiam. Usurpemus officium quorum sortimur consortium, ut in ore infantium et factentium perficiatur laus (Psal. VIII, 3) . Dicamus eis: Psallite Deo nostro, psallite; atque audiamus eos vicissim respondentes: Psallite regi nostro, psallite.

5. Laudem ergo cum coeli cantoribus in commune ducentes, utpote cives sanctorum et domestici Dei, psallite sapienter (Psal. XLVI, 7, 8) . Cibus in ore, psalmus in corde sapit. Tantum illum terere non negligat fidelis et prudens anima quibusdam dentibus intelligentiae suae, ne si forte integrum glutiat et non mansum, frustretur palatum sapore desiderabili, et dulciori super mel et favum. (0809B) Offeramus cum apostolis in coelesti convivio et in Dominica mensa favum mellis (Luc. XXIV, 42) . Mel in cera, devotio in littera est. Alloquin littera occidit, si absque spiritus condimento glutieris (II Cor. III, 6) . Si autem cum Apostolo psallas spiritu, psallas et mente (I Cor. XIV, 15) ; cognosces et tu de illius veritate sermonis, quem dixit Iesus: Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Ioan. VI, 64) ; et item quem legimus dicente Sapientia: Spiritus meus super mel dulcis (Eccli. XXIV, 27) .

6. Sic delectabitur in crassitudine anima tua, sic holocaustum tuum pingue fiet. (0809C) Sic placabis regem, sic placebis principibus, sic denique totam tibi curiam benevolam reddes; et odorati odorem suavitatis in coelestibus, de te quoque dicent: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cant. III, 6) ? Principes, inquit, Iuda, duces eorum, principes Zabulon, principes Neptalim (Psal. LXVII, 28); hoc est confitentium, continentium, contemplantium. Norunt siquidem principes nostri Regi suo acceptam esse psallentium confessionem, continentium fortitudinem, contemplantium puritatem: et solliciti sunt exigere a nobis istiusmodi primitias spiritus, quae profecto non aliud sunt, quam primi et purissimi fructus sapientiae. (0809D) Quod enim non ignoratis, Iudas laudans vel confitens, et Zabulon habitaculum fortitudinis, Neptalim cervus emissus interpretatur: qui nimirum agilitatis suae saltibus exprimit speculantis excessus, sed et opaca penetrare nemorum, ut ille sensuum, consuevit. Scimus autem qui dixerit: Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23) .

7. Verum si non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9); nonne pernecessariam habetis continentiae virtutem, per quam fiat ut non regnet peccatum in vestro mortali corpore? Porro continentia non habet meritum apud Deum, quae gloriam requirit humanam. Ideoque maxime opus est etiam puritate intentionis, qua soli mens vestra Deo et placere appetat, et valeat inhaerere. Neque enim aliud est inhaerere Deo, quam videre Deum; quod solis mundicordibus singulari felicitate donatur. (0810A) Cor mundum habebat David, qui dicebat Deo: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9) ; item: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) . Videndo adhaerebat, et adhaerendo videbat. Animae ergo in his exercitatae coelestes sese nuntii familiares exhibent et frequentes, praesertim si frequenter orantem persenserint [alias prospiciant]. Quis dabit mihi per vos, o benigni principes, petitiones meas innotescere apud Deum? Non enim Deo, cui etiam cogitatio hominis confitetur, sed apud Deum; hoc est, ipsis qui cum Deo sunt, tam beatis virtutibus, quam carne solutis spiritibus. Quis suscitabit me de terra inopem, et de stercore eriget pauperem, ut sedeam cum principibus et solium gloriae teneam? Non ambigo quin gratanter in palatio colligant, quem dignanter in sterquilinio visitant. (0810B) Denique laetati sunt de conversione: et in assumptione non agnoscent?

8. Hos itaque puto inter orandum alloqui sponsam, et ipsis, tanquam sponsi domesticis ac sodalibus, desiderium cordis sui aperire, cum ait: Osculetur me osculo oris sui. Et vide familiare amicumque colloquium animae in carne suspirantis cum coelestibus potestatibus. Gestit in oscula, petit quod cupit; non tamen nominat quem amat; quia illos nosse non dubitat, utpote de quo sibi frequens cum illis soleat esse confabutatio. (0810C) Propterea non dicit: Osculetur me ille vel ille; sed: Osculetur me tantum; sicut et Maria Magdalena non exprimebat ex nomine quem quaereret, sed tantum aiebat ei quem putabat hortulanum: Domine, si tu sustulisti eum (Ioan. XX, 15) . Quem eum? Non aperit; quia palam omnibus esse credit, quod a suo corde nec ad momentum recedere potest. Ita ergo et ista loquens sodalibus sponsi sui, tanquam consciis et quibus se noverat manifestam, tacito nomine repente in haec de dilecto verba prorumpit: Osculetur me osculo oris sui. De quo iam osculo nolo vos diutius protrahere, sed sermone crastino audietis quidquid orantibus vobis suggerere mihi inde dignabitur unctio docens de omnibus. Neque enim hoc secretum revelat caro et sanguis; sed is qui scrutatur profunda Dei Spiritus sanctus, qui a Patre Filioque procedens, cum ipsis pariter vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.