Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 56

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 1046C) SERMO LVI. Quod peccata et vitia sunt tanquam parietes, mediantes inter Deum et peccatorem.

(1046D) 1. En ipse stat post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos (Cant. 9) . Secundum litteram quidem videtur dicere, quia is qui cum saltibus adventare prospiciebatur, appropiasset usque ad contubernium sponsae, et stans post parietem curiosius introspiceret per fenestras et rimas, et verecunde non praesumeret sese ingerere. Secundum spiritum autem appropiasse quidem nihilominus intelligitur, sed aliter, ita sane quemadmodum et a coelesti sponso agi oportuit, et a Spiritu sancto dici. Nil quippe quod vel auctorem dedeceat, vel narratorem, verus et spiritualis intellectus admittet. Ergo appropiavit parieti, cum adhaesit carni. (1047A) Caro paries est, et appropiatio Sponsi Verbi incarnatio. Porro cancellos et fenestras per quas respicere perhibetur sensus, ut opinor, carnis et humanos dicit affectus, per quos experimentum cepit omnium humanarum necessitatum. Denique languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4) . Humanis ergo affectionibus sensibusque corporeis pro foraminibus usus est et fenestris, ut miserias hominum homo factus experimento sciret, et misericors fieret. Sciebat et ante, sed aliter. Sciebat denique virtutem obediendi ipse Dominus virtutum, et tamen, teste Apostolo, didicit ex his quae passus est obedientiam (Hebr. V, 8) . In hunc modum et misericordiam didicit, etsi misericordia Domini ab aeterno. (1047B) Docet hoc quoque idem gentium Doctor, ubi eum asserit tentatum per omnia pro similitudine absque peccato, ut misericors fieret (Hebr. IV, 15) . Videsne factum esse quod erat, et quod noverat didicisse, et sibi apud nos quaesisse rimas et fenestras, per quas calamitates nostras diligentius exploraret? Tot autem in nostro ruinoso et pleno rimarum pariete invenit foramina, quot nostrae infirmitatis et corruptionis in suo corpore sensit experimenta.

2. Sic itaque sponsus post parietem stans, et per fenestras et cancellos respiciens erat. Et bene stans, quia solus revera in carne stetit, qui carnis peccatum non sensit. (1047C) Possumus et hoc fideliter sapere, quia stetit per divinitatis potentiam, qui per carnis infirmitatem occubuit, dicente ipso: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41) . Ego autem puto etiam illud huic sententiae suffragari, quod sanctus David in hoc mysterio, utpote propheta Domini et prophetans, de Domino loquebatur; et quidem Moysen loquens, sed Dominum intuens. Ipse enim verus est Moyses, qui vere per aquam venit, et non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Ait itaque memoratus propheta: Dixit ut disperderet eos (Patrem siquidem loquebatur), si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne disperderet eos (Psal. CV, 23) . Quonam modo, quaeso, Moyses stetit in confractione? (1047D) quemadmodum, inquam, aut stetit, si confractus est: aut si stetit, quomodo confractus est? At ego tibi ostendo, si vis, qui vere stetit in confractione. Ego alium novi neminem qui hoc potuerit, nisi Dominum meum Iesum, qui certe in morte vivebat, qui corpore fractus in cruce, divinitate stabat cum Patre; in uno nobiscum supplicans, in altero cum Patre propitians. Et stabat post parietem, dum, quod iacebat in illo manifestum erat in carne, et quo stabat in ipso quasi post carnem latebat; sane unus idemque homo manifestus, et Deus absconditus.

3. Sed et unicuique nostrum, qui desideramus adventum ipsius, puto illum nihilominus post parietem stare, dum corpus hoc nostrum, quod certe peccati est, abscondat interim nobis faciem eius, et praesentiam intercludat. (1048A) Denique: Quandiu sumus in hoc corpore, inquit, peregrinamur a Domino (II Cor. V. 6) . Non quia in corpore, sed quia in corpore hoc, quod utique de peccato est, et sine peccato non est. Et ut scias quoniam obstant non corpora, sed peccata, audi Scripturam: Peccata nostra, inquit, separant inter nos et Deum (Isai. LIX, 2) . Et utinam unus mihi tantum obstet paries corporis, solumque obicem patiar id quod est in carne peccatum, et non multae intersint maceriae vitiorum. Vereor enim ne etiam praeter illud quod in natura est, quam plurima de propria iniquitate adiecerim, quorum a me interiectu nimium elongaverim Sponsum; ita, ut, si verum dicere velim, post parietes magis mihi illum stare fatear, non post parietem. (1048B)

4. Sed dico hoc planius. Sponsus quidem aequaliter atque indifferenter praesto ubique est, divinae utique praesentia maiestatis, et magnitudine virtutis suae. Gratiae tamen exhibitione seu inhibitione quibusdam longe, quibusdam prope esse dicitur, angelorum duntaxat et hominum, id est rationalium creaturarum. Denique longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155) . Et sanctus David nihilominus dicit: Utquid, Domine, recessisti longe? (Psal. IX, 1.) Caeterum a sanctis pia dispensatione ad tempus et non ex toto, sed iuxta aliquid aliquando longe se facit. (1048C) Peccatoribus autem de quibus dicitur: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII, 23) ; et item: Inquinatae sunt viae illorum in omni tempore (Psal. IX, 5) ; semper, valdeque longe est, atque in ira hoc, et non in misericordia. Quamobrem orat ad Deum sanctus, et ait: Ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI, 9) ; sciens quia et in misericordia potuerit declinare. Prope est ergo Dominus sanctis et electis suis, etiam cum longe esse videtur; et non aequaliter omnibus, sed aliis plus, aliis minus, pro meritorum diversitate. Nam etsi prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, et iuxta est his qui tribulato sunt corde; non tamen omnibus forsitan, ita ut dicere possint quia ipse stat post parietem. Sponsae vero quam prope est, qui uno tantum pariete dividitur. Propterea cupit dissolvi, et rupto medio pariete cum illo esse quem post parietem esse confidit. (1048D)

5. Ego autem, quoniam peccator sum, dissolvi non cupio, sed formido, sciens quia mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22) . Quomodo non pessima mors, ubi non subvenit Vita? Formido exire, et in ipso contremisco portus ingressu, dum non confido prope assistere qui excipiat exeuntem. Quid enim? securene exeo, si non Dominus custodiat exitum meum? Heu! ero ludibrio daemonum intercipientium me: non assistente qui redimat, neque qui salvum faciat. Nil tale verendum erat animae Pauli. cui ab aspectu et amplexu Dilecti unus tantummodo paries obsistebat, videlicet lex peccati, quam inveniebat in membris suis. Ipsa est carnis concupiscentia, qua carere omnino non potuit, donec in carne fuit. (1049A) Hoc sane uno interiecto pariete non longe peregrinabatur a Domino; unde et optabat clamans: Quis me liberabit de corpore mortis huius? (Rom. VII, 24.) Sciens se mortis compendio continuo ad vitam perventurum. Hac ergo Paulus se fatebatur una lege teneri, scilicet concupiscentia, quam carni suae immobiliter insitam tolerabat invitus; de caetero: Nihil, inquit, mihi conscius sum (I Cor. IV, 4) .

6. Verum quis similis Paulo, qui non videlicet huic interdum consentiat concupiscentiae ad obediendum peccato? Noverit proinde is qui peccato consenserit, et alterum sibi se opposuisse parietem, ipsum utique pravum illicitumque consensum: nec potest gloriari qui huiusmodi est, quia stet sibi post parietem Sponsus, quando iam parietes intersint, non paries. (1049B) Multo minus si consensus pervenerit ad affectum, cum tertius quoque iam paries sponsi arceat impediatque accessum, actus videlicet ipse peccati. Quid, si et consuetudo forte peccatum in usum, aut usus etiam in contemptum perduxerit? sicut scriptum est: Impius cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3) . Nonne si ita exieris, millies ante a rugientibus praeparatis ad escam poteris devorari, quam pervenire ad Sponsum, non uno siquidem iam, sed tanta a te parietum numerositate interclusum? Primus, concupiscentia; secundus, consensus; tertius, actus; quartus, consuetudo; quintus, contemptus. (1049C) Cura ergo concupiscentiae priori totis resistere viribus, ut non pertrahat in consensum; et omnis deinceps malignitatis fabrica evanescit: nec est omnino quod Sponsum prohibeat appropinquare tibi, praeter solum parietem corporis, quatenus gloriari possis et tu dicens de illo, quia en ipse stat post parietem.

7. Sed et hoc tibi tota vigilantia providendum, ut apertas semper inveniat fenestras et cancellos quosdam confessionum tuarum, per quos te intus benigne respiciat, quoniam respectus eius profectus tuus. Aiunt cancellos angustiores esse fenestras, quales utique hi qui libros describunt, aptare sibi solent ad recipiendum lumen paginis. Unde et puto cancellarios eos appellari, qui chartis conscribendis ex officio deputantur. (1049D) Cum ergo sint duo genera compunctionis, unum in moerore pro nostris excessibus, alterum in exsultatione pro divinis muneribus, quoties sane eam, quae sine angustia cordis minime fit, peccatorum scilicet meorum facio confessionem; videor mihi cancellum, id est, angustiorem aperire fenestram. (1050A) Nec dubium quin libenter per istam respiciat is, qui stat post parietem pius explorator, quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19) . Denique et hortatur ad hoc ipsum: Dic tu, inquiens, iniquitates tuas prior, ut iustificeris (Isai. XLIII, 26) . Quod si interdum corde dilatato in charitate, pro consideratione divinae dignationis ac miserationis, libet animum laxare in vocem laudis, et gratiarum actionem, puto me non iam angustam, sed amplissimam stanti post parietem Sponso aperire fenestram, per quam, ni fallor, tanto libentius respicit, quanto amplius sacrificium laudis honorificat eum. Ad manum est de Scripturis utramque hanc approbare confessionem; sed scientibus ista loquor, et non estis superfluis onerandi, qui vix necessariis indagandis sufficitis. Tanta quippe sunt sacramenta epithalamii huius, et laudem praeconia, quae in eo decantantur Ecclesiae et sponso eius Iesu Christo Domino nostro, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.