(PL 183 1044B) SERMO LV. Qualiter homo per veram poenitentiam potest evadere iudicium Dei.
(1044C) 1. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum (Cant. II, 9) . Ex praecedenti versiculo pendet. Quem enim salientem et properantem modo descripserat, consequenter comparat capreae hinnuloque cervorum. Apte quidem, quod hoc genus animantium cursu velox, et saltu agile sit. Porro sermo de sponso est, et sermo sponsus est. Et Propheta dicit de Deo quia velociter currit sermo eius (Psal. CXLVII, 15) ; sane congruens huic loco, ubi sponsus, qui sermo Dei est, saliens transiliensque describitur, similis proinde factus capreae hinnuloque cervorum. (1044D) Et haec ratio similitudinis. Adde tamen, ne nulla similitudinis ipsius vel anima proportiuncula vacet, quia caprea quidem non modo cursus pernicitate, sed et acumine visus eminet. Quod utique proprie illam respicit narrationis partem, qua sponsus, non solum saliens, sed et transiliens apparere refertur; quia nisi acuto et perspicaci intuitu non posset omnino, praesertim inter currendum, discernere in quos salire, et quos transilire deberet. Alioquin poterat sufficere, ad designandam festinantis velocitatem, de solo hinnulo comparatio; is quippe rapidiori se ferre noscitur cursu. (1045A) Nunc vero quoniam sponsus iste, etsi ardenter amans, cursim ruere in dilectae videatur amplexus, nihilominus tamen gressus, vel potius saltus suos prudenti consideratione dirigere novit, cautus ubi oporteat figere pedem: oportuit profecto cum hinnulo etiam de caprea similitudinem dari, quatenus et per illum desiderium salvantis, et per hanc eligentis exprimeretur iudicium. (1045B) Christus nempe iustus et misericors, salvator et iudex: et quia amat, vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4) ; et quia iudicat, novit qui sunt eius (II Tim. II, 19) , et ipse scit quos elegit a principio (Ioan. XIII, 18) .
2. Igitur duo haec bona sponsi, misericordiam scilicet et iudicium, in his duobus animantibus commendata a Spiritu sancto nobis interim sentiamus, ut in testimonium integritatis et perfectionis fidei nostrae, nos quoque Prophetam imitantes, misericordiam et iudicium cantemus Domino (Psal. C, 1) . Ego autem non dubito, et alia de horum natura ab his quidem, qui talium curiosi et gnari sunt, posse monstrari, quae sponso aptari utiliter et congruenter queant: sed haec, ut arbitror, sufficere possunt ad dandam rationem adductae similitudinis. Pulchre tamen Spiritus sanctus non de cervo, sed de hinnulo cervorum similitudinem dedit, in quo et Patrum fecit mentionem, e quibus Christus secundum carnem, et infantiae meminit Salvatoris. (1045C) Ut hinnulus quippe apparuit parvulus qui natus est nobis (Isai. IX, 6) . Verum tu qui adventum desideras Salvatoris, time scrutinium iudicis, time oculos capreae, time illum qui per prophetam dicit: Et erit in die illa, et ego scrutabor Ierusalem in lucernis (Sophon. I, 12) . Acuto visu est; nihil inscrutatum relinquet oculus eius. Scrutabitur renes et corda (Psal. VII, 10) , ipsaque cogitatio hominis confitebitur ilii (Psal. LXXV, 11) . Quid tutum in Babylone, si Ierusalem manet scrutinium? Puto enim hoc loco prophetam Ierusalem nomine designasse illos, qui in hoc saeculo vitam ducunt religiosam, mores supernae illius Ierusalem conversatione honesta et ordinata pro viribus imitantes; et non veluti hi, qui de Babylone sunt, vitam in perturbatione vitiorum, scelerumque confusione vastantes. Denique illorum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, et non egent scrutinio, sed supplicio. (1045D) Mea autem, qui videor monachus et Ierosolymita, peccata certe occulta sunt, nomine et habitu monachi adumbrata: et idcirco necesse erit subtili ea investigari discussione, et quasi admotis lucernis de tenebris in lucem prodi.
3. Possumus afferre aliquid et de psalmo ad confirmandum id quod dicitur de scrutanda Ierusalem. Ait namque sub persona Domini: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo (Psal. LXXIV, 3) . Vias iustorum, ni fallor, et actus eorum discussurum se examinaturum dicit. Verendum valde cum ad hoc ventum fuerit, ne sub tam subtili examine multae nostrae iustitiae, ut putantur, peccata appareant. (1046A) Unum est tamen, si nosmetipsos diiudicaverimus, non utique iudicabimur (I Cor. XI, 31) . Bonum iudicium, quod me illi districto divinoque iudicio subducit et abscondit. Prorsus horreo incidere in manus Dei viventis; voto vultui irae iudicatus praesentari, non iudicandus. Spiritualis homo omnia diiudicat, et ipse a nemine iudicatur (I Cor. II, 15) . Iudicabo proinde mala mea, iudicabo et bona. Mala melioriribus curabo corrigere actibus, diluere lacrymis, punire ieiuniis, caeterisque sanctae laboribus disciplinae. In bonis de me humiliter sentiam, et, iuxta praeceptum Domini, servum me inutilem reputabo, qui quod facere debui, tantum feci (Luc. XVII, 10) . Dabo operam nec lolia pro granis, nec paleas cum granis offerre. Scrutabor ego vias meas et studia mea, quo is qui scrutaturus est Ierusalem in lucernis, nihil inscrutatum in me sive indiscussum inveniat. Neque enim iudicaturus est bis in idipsum. (1046B)
4. Quis mihi det ita ad liquidum prosequi et persequi universa delicta mea, ut nullo oporteat vereri oculos capreae, in nullo ad lumen contingat erubescere lucernarum? Et nunc videor, sed non video: praesto est oculus cui omnia patent, etsi non patet ipse. Erit quando cognoscam, sicut et cognitus eum: at nunc quidem cognosco ex parte non tamen ex parte; cognitus, sed ex toto. Vereor aspectum exploratoris illius, qui post parietem stat. Hoc enim Scriptura addit de illo, quem pro acumine visus capreae assimilavit: En ipse stat, inquit, post parietem, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. De quo suo loco videbimus. Hunc ergo vereor occultum occultorum exploratorem. (1046C) Sponsa nihil veretur, quia nihil sibi conscia est. Quid denique vereatur, amica, columba, formosa? Nempe subinde habes: En dilectus meus, inquit, loquitur mihi. Nihil non loquitur; et ideo formido aspectum, quoniam non habeo testimonium. Tu quid audis de te, o sponsa? Quid tibi loquitur dilectus tuus? Surge, inquit, propera, amica mea, columba mea, formosa mea (Cant. II, 9, 10) . Verum hoc quoque alteri servabo principio, nec brevitate arctabo ea quae diligentiam desiderantia sunt; ne forte et de hoc reus inveniar, si quominus vos inveniamini in hac parte aedificati ad intelligentiam et amorem sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.