Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 50

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 1020C) SERMO L. De duplici charitate, scilicet actuali et affectuali; et eius ordinatione.

1. Vos forsitan exspectatis tractari sequentia, explicitum putantes versiculum, qui novissime tractabatur. (1020D) Verum ego aliud molior: habeo enim quod adhuc vobis apponam de fragmentis hesterni convivii, quae mihi collegeram ne perirent. Peribunt autem, si nulli apposuero: nam si voluero ea habere solus, ipse peribo. Nolo proinde vestram illis, quam bene novi, fraudare ingluviem: praesertim cum sint de ferculo charitatis, eo dulcia quo subtilia; eo sapida quo minuta. Alioquin contra charitatem est valde nimis de ipsa charitate fraudare. Itaque hic sum: Ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4) .

2. Est charitas in actu, est et in affectu. (1021A) Et de illa quidem quae operis est, puto datam esse legem hominibus, mandatumque formatum: nam in affectu quis ita habeat, ut mandatur? Ergo illa mandatur ad meritum, ista in praemium datur. Cuius initium quidem, profectumque vitam quoque praesentem experiri divina posse gratia non negamus; sed plane consummationem defendimus futurae felicitati. Quomodo ergo iubenda fuit, quae implenda nullo modo erat? Aut si placet tibi magis de affectuali datum fuisse mandatum, non inde contendo, dummodo acquiescas et tu mihi, quod minime in vita ista ab aliquo hominum possit, vel potuerit adimpleri. (1021B) Quis enim sibi arrogare id audeat, quod se Paulus ipse fatetur non comprehendisse? (Philipp. III, 13.) Nec latuit praeceptorem, praecepti pondus hominum excedere vires; sed iudicavit utile ex hoc ipso suae illos insufficientiae admoneri, et ut scirent sane, ad quem iustitiae finem niti pro viribus oporteret. Ergo mandando impossibilia, non praevaricatores homines fecit, sed humiles, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo (Rom. III, 19, 20) . Accipientes quippe mandatum, et sentientes delictum, clamabimus in coelum, et miserebitur nostri Deus: et sciemus in illa die, quia non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. III, 5) .

3. Atque hoc dixerim, siquidem consenserimus affectualem legem fuisse mandatam. (1021C) Sed actuali id potius convenire inde vel maxime apparere videtur, quod cum dixisset Dominus: Diligite inimicos vestros, mox de operibus infert: Benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI, 27) . Item Scriptura: Si esuriet inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum datu (Rom. XII, 20) . Et hic de actu habes, non de affectu. Sed audi item Dominum etiam de sui dilectione mandantem: Si diligitis me, inquit, sermones meos servate (Ioan. XIV, 15) . Atque hic quoque ad opera mittimur per iniunctam observantiam mandatorum. Supervacue autem de opere monuisset, si in affectione iam fuisset dilectio. (1021D) Sic te ergo necesse est et illud accipere, quod iuberis diligere proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 39) , etsi non ita aperte expressum sit. An non denique satis tibi esse iudices ad implendum istud de proximi dilectione mandatum, si id perfecte observes, in quo omni homini recte de lege naturae praescribitur: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris? (Tob. IV, 16.) Et item illud: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite aliis (Matth. VII, 12) .

4. Neque hoc dico, ut sine affectione simus, et corde arido solas moveamus manus ad opera. Legi inter alia, quae scribit Apostolus magna et gravia hominum mala, hoc quoque annumeratum, sine affectione scilicet esse (Rom. I, 31) . Sed est affectio quam caro gignit; et est quam ratio regit, et est quam condit sapientia. Prima est, quam Apostolus legi Dei dicit non esse subiectam, nec esse posse (Rom. VIII, 7); secunda, quam perhibet e regione consentientem legi Dei, quoniam bona est (Rom. VII, 16) ; nec dubium distare inter se contentiosam et consentaneam. (1022B) Longe vero tertia ab utraque distat, quae et gustat, et sapit quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9) , primam eliminans, secundam remunerans. Nam prima quidem dulcis, sed turpis; secunda sicca, sed fortis; ultima pinguis, et suavis est. Igitur per secundam opera fiunt, et in ipsa charitas sedet, non illa affectualis, quae sale sapientiae condita pinguescens magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini; sed quaedam potius actualis, quae etsi nondum dulci illo amore suaviter reficit, amore tamen amoris ipsius vehementer accendit. Non diligamus, ait, verbo, neque lingua, sed opere et veritate (I Ioan. III, 18) .

5. Vides quomodo caute medius incedit inter vitiosum atque affectuosum amorem, ab utroque pariter hanc distinguens actualem et salutiferam charitatem? (1022C) Nec linguae mentientis in hac dilectione recipit fictum, nec rursum afficientis exigit sapientiae gustum. Opere, inquit, diligamus et veritate: quod videlicet moveamur ad bene operandum magis quodam vividae veritatis impulsu, quam sapidae illius charitatis affectu. Ordinavit in me charitatem. Quam putas harum? Utramque, sed ordine opposito. Nam actualis inferiora praefert, affectualis superiora. Etenim in bene affecta mente non dubium, verbi causa, quin dilectioni hominis Dei dilectio praeponatur, et in hominibus ipsis perfectiores infirmioribus, coelum terrae, aeternitas tempori, anima carni. Attamen in bene ordinata actione saepe, aut etiam semper, ordo oppositus invenitur. (1022D) Nam et circa proximi curam et plus urgemur, et pluries occupamur; et infirmioribus fratribus diligentiori sedulitate assistimus; et paci terrae magis quam coeli gloriae iure humanitatis et ipsa necessitate intendimus; et temporalium inquietudine curarum vix aliquid sentire de aeternis permittimur; et languoribus nostri corporis, postposita animae cura, pene continue inservimus; et ipsis denique infirmioribus membris nostris abundantiorem honorem, iuxta sententiam Apostoli, circumdamus (I Cor. XII, 23) : per hoc quodam modo facientes verbum Domini, de quo habes: Erunt novissimi primi, et primi novissimi (Matth. XX, 16) . Orantem denique hominem cum Deo loqui quis dubitet? Quoties tamen inde charitate iubente abducimur et avellimur, propter eos qui nostra indigent opera vel loquela? quoties pie cedit negotiorum tumultibus pia quies? quoties bona conscientia ponitur codex, ut operi manuum insudetur? quoties pro administrandis terrenis, iustissime ipsis supersedemus celebrandis missarum solemniis? Ordo praeposterus: sed necessitas non habet legem. (1023B) Agit ergo suum actualis charitas ordinem iuxta patrisfamilias iussionem, incipiens a novissimis (ibid., 8) . Pia certe et iusta, quae non sit acceptrix personarum; nec pretia consideret rerum, sed hominum necessitates.

6. At non ita affectualis: nam a primis ipsa ducit ordinem. Est enim sapientia, per quam utique quaeque res sapiunt prout sunt: ut, verbi gratia, quae pluris natura habet, pluris quoque ipsa affectio sentiat, minora minus, minima minime. Et illum quidem ordinem charitatis veritas facit; hunc autem veritatis charitas vindicat sibi. Nam et vera in hoc est charitas, ut qui indigent amplius, accipiant prius: et rursus in eo chara apparet veritas, si ordinem tenemus affectu, quem illa ratione. (1023C) Tu ergo si diligas Dominum Deum tuum toto corde, tota anima, tota virtute tua (Matth. XXII, 37) ; et amorem amoris illum, quo contenta est charitas actualis, affectu ferventiori transiliens, ipso cominus divino amore, ad quem is est gradus, accepto in plenitudine spiritu, totus ignescas: sapit tibi profecto Deus, etsi non digne omnino prout est (quod utique impossibile est omni creaturae), certe prout tuum sapere est. Deinde sapies etiam ipse tu tibi prout es, cum te senseris nil habere prorsus, unde te ames, nisi in quantum Dei es: quippe qui totum unde amas, in illum effuderis. (1023D) Sapies, inquam, tibi prout es, cum ipso experimento amoris tui, et affectionis quam ad te ipsum habebis, nihil dignum te esse invenies, quod vel a te ipso ametur, nisi propter ipsum, sine quo ipse es nihil.

7. Iam vero proximus, quem vere te oportet diligere tanquam te ipsum, ut tibi et ipse sapiat prout est, haud aliud profecto sapiet tibi, quam tu tibi, qui hoc est quod tu: est enim homo. (1024A) Qui itaque te non diligis, nisi quia diligis Deum; consequenter omnes qui similiter diligunt eum, diligis tanquam te ipsum. Porro inimicum hominem, quoniam nihil est, pro eo quod non diligit Deum; non potest quidem diligere tanquam te ipsum, qui Deum diligis; diliges tamen ut diligat. Non est autem id ipsum, diligere ut diligat, et diligere quia diligit. Proinde ut tibi et ipse sapiat prout est, sapiet tibi, non quidem quod est, qui utique nihil est; sed quod futurus forsitan est. quod est prope nihili, quippe quod adhuc pendet sub dubio. Etenim de quo constat quod ad amorem Dei non sit deinceps rediturus, sapiat tibi necesse est, non prope iam nihil, sed nihil ex toto, utpote quod in aeternum nihil est. (1024B) Illo igitur excepto, qui non modo iam non diligendus, insuper et odio habendus est, secundum illud: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) De caetero nulli vel inimicissimo homini negari quantulumcunque affectum charitas sane in hac parte ambitiosa permittit. Quis sapiens, et intelliget haec? (1024C)

8. Da mihi hominem, qui ante omnia quidem ex toto se diligat Deum; se vero et proximum, in quantum diligunt ipsum; inimicum autem, tanquam aliquando forsitan dilecturum; porro parentes carnis suae germanius, propter naturam; spirituales vero eruditores suos profusius, propter gratiam; atque in hunc modum ad caetera quaeque Dei ordinato intendat amore, despiciens terram, suspiciens coelum, utens hoc mundo tanquam non utens, et inter utenda et fruenda intimo quodam mentis sapore discernens, ut transitoria transitorie, et ad id duntaxat quod opus, et prout opus est curet, aeterna desiderio amplectatur aeterno: talem, inquam, da mihi hominem, et ego audacter illum sapientem pronuntio, cui nimirum quaeque res revera sapiunt prout sunt, et cui in veritate atque securitate competit gloriari, et dicere, quia ordinavit in me charitatem. Sed ubi ille, aut quando ista? Quod flens dico, quousque odoramus, et non gustamus, prospicientes patriam, et non apprehendentes, suspirantes, et de longe salutantes? O veritas exsulum patria, exsilii finis? video te, sed intrare non sinor carne retentus, sed nec dignus admitti, peccatis sordens. (1024D) O Sapientia, quae attingis a fine usque ad finem fortiter in instituendis et continendis rebus; et disponis omnia suaviter in beandis et ordinandis affectibus! dirige actus nostros, prout nostra temporalis necessitas poscit; et dispone affectus nostros, prout tua veritas aeterna requirit, ut possit unusquisque nostrum secure in te gloriari et dicere, quia ordinavit in me charitatem. (1025A) Tu es enim Dei virtus et Dei sapientia, Christus sponsus Ecclesiae, Dominus noster, super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.