Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 45

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

SERMO XLV. De duplici pulchritudine animae; et qualiter anima loquitur ad Dei-Verbum, et Verbum ad animam: et quae sint eorum linguae.

(0999C) 1. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra; oculi tui columbarum (Cantic. I, 14) . Pulchre, optime, ex amore, sponsae praesumptio; ex amore, indignatio sponsi. Hoc rei exitus probat. Etenim praesumptionem correptio, correptionem emendatio, emendationem remuneratio secuta est. Adest dilectus, amovetur magister, rex disparet, dignitas exuitur, reverentia ponitur. Cedit quippe fastus, ubi invalescit affectus. Et sicut quondam quasi amicus ad amicum Moyses loquebatur (Exod. XXXIII, 11) , et Dominus respondebat: ita et nunc inter Verbum et animam, ac si inter duos vicinos, familiaris admodum celebratur confabulatio. Nec mirum. Ex uno amoris fonte utrique influit diligere invicem, confoveri pariter. (0999D) Ergo dulciora melle volant hinc inde verba, mutui in se totius suavitatis feruntur aspectus, sancti indices amoris. Denique is iilam amicam nuncupat, pulchram pronuntiat, pulchram iterat, eadem ab illa vicissim recipiens. Nec otiosa iteratio, quae amoris confirmatio est, et fortassis aliquid innuit requirendum.

2. Quaeramus geminam animae pulchritudinem: hoc enim mihi videtur innuere. Decor animae humilitas est. Non a me ipso hoc dico, cum propheta prior dixerit: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9) ; humili herba et pectoris purgativa humilitatem significans. Hac se post gravem lapsum rex et propheta lavari confidit, et sic niveum quemdam innocentiae recuperare candorem. (1000A) Verum in eo qui graviter peccavit, etsi amanda, non tamen admiranda humilitas. At si quis innocentiam retinet, et nihilominus humilitatem iungit, nonne is tibi videtur geminum animae possidere decorem? Sancta Maria sanctimoniam non amisit, et humilitate non caruit: et ideo concupivit Rex decorem eius, quia humilitatem innocentiae sociavit; denique: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48) . Ergo beati qui custodiunt vestimenta sua munda, videlicet simplicitatis et innocentiae, si tamen et decorem induere humilitatis adiiciant. Profecto audiet quae huiusmodi invenitur: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Utinam vel semel dicas animae meae, Domine Iesu: Ecce tu pulchra es. Utinam mihi humilitatem custodias! nam primam vestem ego male servavi. (1000B) Servus tuus sum ego. Nec enim audeo profiteri amicum, qui testimonium decoris mei cum repetitione non audio. Sufficit mihi si semel audiam. Sed quid, si et hoc in quaestione sit? Scio quid faciam: venerabor amicam servus, cumulatum in ea decorem deformis homunculus admirabor; gaudebo ad vocem sponsi, tantam nihilominus pulchritudinem admirantis. Quis scit, si saltem ex hoc inventurus sim gratiam in oculis amicae, ut gratia ipsius et ipse inveniar inter amicos? Denique amicus sponsi stat, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. En vox eius in auribus dilectae: audiamus et gaudeamus. Adsunt sibi, loquuntur pariter; stemus simul: nulla nos huic subducat colloquio saeculi cura, nulla illecebra corporis. (1000C)

3. Ecce, inquit, tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Ecce admirationis vox est, reliquum laudis. Merito admiranda, cui sanctitas amissa humilitatem non attulit, sed servata admisit. Merito pulchra reperitur, cui neutra defuit pulchritudo. Rara avis in terris, aut sanctitatem non perdere, aut humilitatem sanctimonia non excludi: et ideo beata quae utramque retinuit. Denique probatum est: nihil sibi conscia est, et correptionem non abnuit. Nos et cum magna delinquimus, vix ferimus reprehendi; haec autem aequo animo audit contra se amaritudines nihil peccans. Nam, si desiderat videre claritatem sponsi, quid mali est? magis et laudis est. (1000D) Et tamen increpata poenitentiam agit, et dicit: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commo rabitur (Cantic. I, 12) : hoc est: Sufficit mihi, nolo iam scire nisi Iesum, et hunc crucifixum. Magna humilitas! Actu innocens suscipit poenitentis affectum; et quae non habet unde poeniteat, habet tamen ut poeniteat. Cur ergo, inquis, increpata est, si nihil mali fecit? Sed enim audi nunc dispensationem et prudentiam sponsi. Sicut Abrahae olim obedientia sane tentata est, ita et nunc humilitas sponsae. Et quomodo ille impleta obedientia tunc audivit: Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12) : sic et huic modo quasi sub aliis verbis dicitur: Nunc cognovi quod humilis sis; hoc enim est quod ait: Ecce tu pulchra es. Et ideo praeconium iterat, ut gloriae sanctitatis additum signet humilitatis decorem. (1001A) Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Nunc cognovi quod pulchra sis, non solum ex meo amore, sed etiam ex tua humilitate. Non dico nunc pulchram inter mulieres, nec pulchram in genis, nec in collo, sicut ante dicebam: sed pulchram simpliciter fateor, non utique pulchram ex comparatione, non cum distinctione, non ex parte.

4. Et addit: Oculi tui columbarum. Aperte adhuc commendatur humilitas. Ad hoc siquidem respicit, quod illa reprehensa de alta inquisitione sua, continuo non cunctata est ad simpliciora descendere, ita ut diceret: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Multum profecto distat inter vultum gloriae, et fasciculum myrrhae: et ideo magnum humilitatis insigne, inde huc acquiescere revocari. (1001B) Ergo oculi tui columbarum. Iam, inquit, non ambulas in magnis, neque in mirabilibus super te: sed instar simplicissimae volucris contenta es simplicioribus, nidificans in foraminibus petrae, meis vulneribus immorans, et libenter ea quae sunt de me duntaxat incarnato et passo, oculo intuens columbino.

5. Aut certe quia in specie avis huius Spiritus sanctus apparuit (Matth. III, 16) , spiritualis magis quam simplex in ea intuitus columbae nomine commendatur. (1001C) Et si hoc placeat, oportet referas capitulum praesens ad id quod paulo ante sodales muraenulas ei facere aureas promiserunt (Cantic. I, 10) , non intendentes, ut tunc docui, ornare aures corporis, sed informare auditum cordis (supra, serm. 41, n. 2-4) . Potuit itaque fieri, ut fide, quae est ex auditu, corde amplius mundato, ad videndum quod ante non poterat, instructior redderetur. Et quoniam de acceptis muraenulis in visu acutiori ad intelligentiam spiritualem visa est profecisse; placuit sponso, cui semper, quod in se est, placet magis videri in spiritu; et annumerans id quoque eius laudibus, ait: Oculi tui columbarum. Iam me, inquit, intuere in spiritu, quia spiritus ante faciem tuam Christus Dominus (Thren. IV, 20) . Et habes unde id possis, quia oculi tui columbarum. Ante non habebas, et ideo reprimenda fuisti: sed nunc copiam habeto vivendi, quia oculi tui columbarum, id est spirituales. (1001D) Non sane copiam quam petebas: nec enim vel modo adhuc ad illam potes, sed quae tamen interim sufficere possit. Sane ducenda es de claritate in claritatem: et propterea vide, ut potes, modo; et cum plus poteris, plus videbis.

6. Non puto, fratres, non puto mediocrem hanc, neque communem esse omnibus visionem, etsi sit inferior illa, qua videndus est in futuro. Denique ex his quae sequuntur advertite. Sequitur enim: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, ecce tu pulcher. Vides quam in excelso stat, et in sublime mentis verticem extulit, quae universitatis Dominum quadam sibi proprietate vindicet in dilectum. Attende enim quomodo non simpliciter, Dilecte; sed, dilecte mi, inquit, ut proprium designaret. (1002A) Magna visio prorsus, de qua ista in id fiduciae et auctoritatis excrevit, ut omnium Dominum, dominum nesciat, sed dilectum. Existimo enim nequaquam hac vice eius sensibus importatas imagines carnis, aut crucis, aut alias quascunque corporearum similitudines infirmitatum. In his namque, iuxta prophetam, non erat ei species neque decor (Isai. LIII, 2) . Haec autem eum intuita, nunc pulchrum decorumque pronuntiat, in visione meliori illum sibi apparuisse significans. Ore enim ad os, sicut quondam cum sancto Moyse (Exod. XXXIII, 11) , loquitur cum sponsa; et palam, non per aenigmata et figuras, Deum videt. Talem denique ore pronuntiat, qualem et mente conspicatur, visione plane sublimi et suavi. Regem in decore suo viderunt oculi eius, non tamen ut regem, sed ut dilectum. (1002B) Viderit sane eum quis super solium excelsum et elevatum; et alius quoque facie ad faciem sibi apparuisse testatus sit: mihi tamen videtur eminentia in hac parte esse apud sponsam, quod ibi visus legitur Dominus, hic dilectus. Sic enim habes: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum (Isai. VI, 1) ; et item: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30) . Sed si ego Dominus, inquit, ubi est timor meus? (Malach. I, 6.) Quod si illis facta est revelatio cum timore; quia ubi Dominus, ibi timor: ego profecto, si optio daretur, tanto libentius, tantoque charius sponsae amplecterer visionem, quanto in meliori affectione, quae est amor, factam adverto. (1002C) Nam timor poenam habet, perfecta autem charitas foras mittit timorem (I Ioan. IV, 18) . Multum sane interest apparere terribilem in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 15) , et apparere speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 5) . Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Verba ista plane amorem resonant, non timorem.

7. Sed forte ascendunt cogitationes in corde tuo, et quaeris dubius apud te, dicens: Qua ratione verba Verbi facta ad animam referuntur, et rursum animae ad Verbum, ut illa audierit vocem loquentis sibi, et perhibentis quod pulchra sit, vicissimque idem praeconium suo mox reddiderit laudatori? Quomodo possunt haec fieri? Nam verbo loquimur, non verbum loquitur. (1002D) Itemque anima non habet unde loquatur, nisi os corporis sibi verba formaverit ad loquendum. Bene quaeris: sed attende spiritum loqui, et spiritualiter oportere intelligi quae dicuntur. Quoties proinde audis vel legis, Verbum atque animam pariter colloqui, et se invicem intueri; noli tibi imaginari quasi corporeas intercurrere voces, sicut nec corporeas colloquentium apparere imagines. Audi potius quid tibi sit in huiusmodi cogitandum. Spiritus est Verbum, spiritusque anima, et habent linguas suas, quibus se alterutrum alloquantur, praesentesque indicent. Et Verbi quidem lingua favor dignationis eius: animae vero, devotionis fervor. Elinguis est anima atque infans quae hanc non habet, et non potest ipsi ullatenus sermocinatio esse cum Verbo. (1003A) Ergo huiuscemodi linguam suam cum Verbum movet, volens ad animam loqui, non potest anima non sentire. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12) . Et rursum cum suam anima [alias male animam] movet, Verbum latere multo minus poterit; non solum quia ubique est praesens, sed propter hoc magis, quod, nisi ipso stimulante, devotionis lingua minime ad loquendum movetur.

8. Verbo igitur dicere animae, pulchra es, et appellare amicam, infundere est unde et amet, et se praesumat amari. Ipsi vero Verbum vicissim nominare dilectum, et fateri pulchrum; quod amat et quod amatur, sine fictione et fraude adscribere illi, et mirari dignationem, et stupere ad gratiam. (1003B) Siquidem pulchritudo illius dilectio eius; et ideo maior, quia praeveniens. Medullis proinde cordis et intimarum vocibus affectionum tanto amplius atque ardentius clamitat sibi diligendum, quanto id prius sensit diligens quam dilectum. Itaque locutio Verbi infusio doni, responsio animae cum gratiarum actione admiratio. Et idcirco plus diligit, quod se sentit in diligendo victam: et ideo plus miratur, quod praeventam agnoscit. Unde non contenta est semel dicere pulchrum, nisi repetat et decorum, eminentiam decoris illa repetitione designans.

9. Aut certe in utraque Christi substantia dignum expressit omni admiratione decorem, in altera naturae, in altera gratiae. (1003C) Quam pulcher es angelis tuis, Domine Iesu, in forma Dei, in die aeternitatis tuae, in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus, splendor et figura substantiae Patris, et quidem perpetuus minimeque fucatus candor vitae aeternae! Quam mihi decorus es! Domine mi, in ipsa tui huius positione decoris! Etenim ubi te exinanivisti, ubi naturalibus radiis lumen indeficiens exuisti; ibi pietas magis emicuit, ibi charitas plus effulsit, ibi amplius gratia radiavit. Quam clara mihi oriris Stella ex Iacob (Num. XXIV, 17) , quam lucidus Flos de radice Iesse egrederis (Isai. XI, 1) , quam iucundum lumen in tenebris visitasti me, Oriens ex alto! (Luc. I, 78.) Quam spectabilis et stupendus etiam Virtutibus supernis in conceptu de Spiritu, in ortu de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae fluentis, in coruscationibus miraculorum, in revelationibus sacramentorum! (1003D) Quam denique rutilans post occasum, Sol iustitiae, de corde terrae resurgis! quam formosus in stola tua demum (Isai. LXIII, 1) , Rex gloriae, in alta coelorum te recipis! Quomodo non pro his omnibus omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tui (Psal. XXXIV, 10) .

10. Haec ergo similiaque puta in dilecto intuentem sponsam advertisse, cum diceret: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Neque haec sola, sed insuper aliquid procul dubio de naturae decore superioris, quod nostrum omnino praetervolat intuitum, et effugit experimentum. Ergo iteratio utriusque decorem substantiae designavit. (1004A) Audi deinde quomodo tripudiat ad aspectum affatumque dilecti, et coram ipso nuptiali carmine quae amoris sunt gratulabunda decantat. Sequitur enim: Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Sed servemus recentiori principio sponsae cantilenam, ut et nos de quiete facti alacriores, liberius exsultemus et laetemur in ea ad laudem et gloriam sponsi ipsius Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.