(PL 183 0984C) SERMO XLI. Qualiter sponsa recipit interim magnam consolationem de contemplatione divinae claritatis, antequam perveniat ad claram eius visionem.
1. Collum tuum sicut monilia (Cant. I, 9) . Solet ornari collum monilibus, non ipsis comparari. (0984D) Sed hoc illae faciant, quibus quia de proprio non inest decor, aliunde necesse est ut mendicent, unde se speciosas mentiantur. Nam sponsae collum ita in se ipso formosum, et tam decenter quasi natura formatum est, ut extrinsecus non requirat ornatum. Quid enim opus est peregrinorum fucos adhibere colorum, cui propria, et tanquam innata sufficit pulchritudo, in tantum ut ipsorum quoque, quae ad ornandum quaeruntur monilium possit adaequare nitorem? Hoc nempe intelligi voluit, qui minime quidem a collo, ut assolet, pendere monilia, sed ipsum potius esse sicut monilia dixit. Non iam invocandus est nobis Spiritus sanctus, ut sicut spirituales sponsae genas sua dignatione tribuit invenire, ita etiam ipsius spirituale collum demonstrare dignetur. (0985A) Et meo quidem intellectui (quia mihi incumbit loqui quae sentio) nihil interim verisimilius probabiliusve elucet, quam ipsum animae intellectum colli nomine designari. Tu quoque idem, ut arbitror, approbabis, si advertas similitudinis rationem. Annon siquidem tibi videtur colli quodam modo vice fungi intellectus, per quem tua anima traiicit in se spiritus vitalia alimenta, atque in quaedam transfundit viscera morum, affectumque suorum? Hoc ergo sponsae collum, id est purus et simplex intellectus, eum nuda et aperta veritate satis per se ipsum reniteat, non indiget ornamento; sed ipsum magis, tanquam pretiosum monile, animam decenter exornat, ac proinde simile monilibus ipsis describitur. Bonum monile veritas, bonum puritas sive simplicitas, bonum plane monile sapere ad sobrietatem. (0985B) Philosophorum vel haereticorum intellectus non habet hunc in se puritatis, veritatisque nitorem: et ideo multam curam gerunt ipsum colorare et fucare phaleris verborum, et versutiis syllogismorum, ne, si nudus appareat, falsi etiam appareat turpitudo.
2. Sequitur: Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Si, faciam, singulariter, et non pluraliter, faciemus, dixisset, absolute et indubitanter hoc etiam loqui sponsum pronuntiassem. (0985C) Nunc autem vide ne forte magis sodalibus eius congruentiusque assignemus, sponsam quasi consolantibus tali promissione, quod donec perveniat ad visionem eius, cuius sic flagrat desiderio, facturi sint illi muraenulas pulchras et pretiosas, quae sunt aurium ornamenta. Atque hoc propterea, ut opinor, quia fides ex auditu; et quandiu per fidem ambulatur et non per speciem, danda opera potius instruendo auditui, quam visui exserendo [alias, exercendo]. Frustra namque intenditur oculus qui non sit fide mundatus, cum solis qui mundo corde sunt, videndi copia promittatur (Matth. V, 8) . Scriptum vero est: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9) . Quia ergo fides ex auditu, et ex illa visus purgatio est, merito illi ornandis auribus intendebant, dum auditus, sicut ratio docuit, visus sit preparatio. Tu, inquiunt, o sponsa, intuendae dilecti inhias claritati; sed hoc alterius temporis est. (0985D) Damus autem in praesentiarum ornamenta auribus tuis, quod erit tibi interim consolatio, erit et praeparatio ad hoc ipsum quod postulas, ac si illud prophetae ei dicant: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11) . Videre desideras, sed audi prius. Gradus est auditus ad visum. Proinde audi, et inclina aurem tuam ornamentis quae tibi facimus, ut per auditus obedientiam ad gloriam pervenias visionis. Nos auditui tuo damus gaudium et laetitiam. Nam visui non est nostrum dare (in quo gaudii plenitudo et tui desiderii adimpletio est), sed illius quem diligit anima tua. Ipse ut gaudium tuum plenum sit, ostendet se ipsum tibi; ipse adimplebit te laetitia cum vultu suo. Tu interim accipe ad consolationem muraenulas has de manu nostra; caeterum delectationes in dextera eius usque in finem.
3. Advertendum cuiusmodi ei muraenulas offerunt: Aureas, inquit, et vermiculatas argento. (0986A) Aurum divinitatis est fulgor, aurum sapientia quae desursum est. Hoc auro fulgentia quaedam quasi veritatis signacula spondent se figuraturos hi, quibus id ministerii est, superni aurifices, atque internis animae auribus inserturos. Quod ego non puto esse aliud, quam texere spirituales quasdam similitudines, et in ipsis purissima divinae sapientiae sensa animae contemplantis conspectibus importare, ut videat, saltem per speculum et in aenigmate, quod nondum facie ad faciem valet ullatenus intueri. (0986B) Divina sunt, et nisi expertis prorsus incognita quae effamur; quomodo videlicet in hoc mortali corpore, fide adhuc habente statum, et necdum propalata perspicui substantia luminis, iam tamen [alias, interim] purae interdum contemplatio veritatis partes suas agere intra nos vel ex parte praesumit; ita ut liceat usurpare etiam alicui nostrum, cui hoc datum desuper fuerit, illud Apostoli: Nunc cognosco ex parte: item, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 12, 9) . Cum autem divinius aliquid raptim et veluti in velocitate corusci luminis interluxerit menti spiritu excedenti, sive ad temperamentum nimii splendoris, sive ad doctrinae usum, continuo, nescio unde, adsunt imaginatoriae quaedam rerum inferiorum similitudines, infusis divinitus sensis convenienter accommodatae, quibus quodam modo adumbratus purissimus ille ac splendidissimus veritatis radius, et ipsi animae tolerabilior fiat, et quibus communicare illum voluerit, capabilior, Existimo tamen ipsas formari in nobis sanctorum suggestionibus angelorum, sicut econtrario contrarias et malas ingeri immissiones per angelos malos non dubium est.
4. Et fortassis hinc illud est speculum atque aenigma, ut dixi, per quod videbat Apostolus (I Cor. V, 12) , ex istiusmodi puris pulchrisque imaginationibus angelorum quasi manibus fabricatum: quatenus et Dei esse, quod purum et absque omni phantasia corporearum imaginum cernitur, sentiamus; et elegantem quamlibet similitudinem, qua id digne vestitum apparuerit, ministerio deputemus angelico. (0986D) Quod signasse expressius videtur alia interpretatio, dicens: Similitudines auri fabri faciemus tibi, cum distinctionibus argenti (Cant. I, 10, iuxta LXX . Unum est, cum distinctionibus argenti, et vermiculatas argento. In quo mihi significare videtur non modo similitudines intus per angelos suggeri, sed nitorem quoque eloquii per ipsos extrinsecus ministrari, quo congrue atque decenter ornatae, et facilius ab auditoribus capiantur, et delectabilius. Quod si dixeris: Quid eloquio et argento! dicit tibi propheta: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7) . Ita ergo illi coelestes administratorii spiritus peregrinanti in terris sponsae faciunt muraenulas aureas, vermiculatas argento. (0987A)
5. Vide autem quomodo illa aliud cupit, et aliud accipit: et nitenti ad contemplationis quietem labor praedicationis imponitur; et sitienti sponsi praesentiam, filiorum sponsi pariendorum, alendorumque sollicitudo iniungitur. Neque nunc tantum accidit illi hoc; sed et alia vice, ut memini, cum sponsi amplexus et oscula suspiraret, responsum est ei: Qua meliora sunt ubera tua vino (Cant. I, 1) ; ut ex hoc se intelligeret matrem, atque ad dandum lac parvulis, nutriendumque filios revocari. Fortassis et in aliis cantici huius locis hoc ipsum tu quoque, nisi piger sis ad inquirendum, per te ipsum advertere poteris. (0987B) An non res ista quondam in sancto patriarcha Iacob praefigurabatur, cum frustratus optatis diuque exspectatis Rachelis amplexibus, pro sterili et decora fecundam et lippam invitus atque ignarus accepit? (Gen. XXIX, 23, 23.) Ita ergo nunc sponsa scire cupiens et inquirens, ubi in meridianis horis dilectus pascat et cubet, muraenulas pro eo reportat aureas, vermiculatas argento; id est, sapientiam cum eloquentia; haud dubium quin ad praedicationis opus.
6. Docemur ex hoc sane, intermittenda plerumque dulcia oscula propter lactantia ubera; nec cuiquam sibi, sed omnibus esse vivendum. Vae qui bene de Deo et sentire, et eloqui acceperunt, si quaestum aestiment pietatem; si convertant ad inanem gloriam, quod ad lucra Dei acceperant erogandum; si alta sapientes, humilibus non consentiant. Paveant quod in propheta legitur, dicente Domino: Dedi eis aurum meum et argentum meum; ipsi autem de argento et auro meo operati sunt Baal (Ose. II, 8) . Tu ergo audi quid sponsa, accepta hinc quidem increpatione, inde vero promissione, responderit. (0987C) Neque enim vel de promissis extollitur, vel pro repulsa irascitur; sed, sicut scriptum est: Corripe sapientem, et amabit te (Prov. IX, 8) ; et item quod ad donationes et promissiones spectat: Quanto maior es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20) ; quod ex eius responsione melius utrumque patebit. Sed ipsa, si placet, discussio in aliud sermonis principium differatur, et de iis quae dicta sunt, glorificemus Sponsum Ecclesiae Dominum nostrum Iesum Christum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.