Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 36

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 0966D) SERMO XXXVI. Quod scientia litterarum sit bona ad instructionem, sed scientia propriae infirmitatis sit utilior ad salutem.

(0967A) 1. En ego meae promissioni; en ego desideriis vestris; en ego etiam Deo pro debito famulatu. Triplici, ut videtis, ratione urgeor ad loquendum; pacti veritate, charitate fraterna, timore Domini. Si tacuero, os meum condemnabit me. Quid, si loquar? Profecto vereor idem iudicium, ne loquentem videlicet, et non facientem, identidem os meum condemnet me. Iuvate me orationibus vestris, ut semper possim et loqui quae oportet, et opere implere quae loquor. (0967B) Non ignoratis hodiernum nobis propositum esse sermonem de ignorantia, vel potius de ignorantiis; quoniam duae, si meministis, propositae sunt, nostri una, et altera Dei: quas et monuimus ambas esse cavendas, quod ambae damnabiles sint. Superest ut clarius hoc ipsum faciam, edisseram plenius. Sed prius quaerendum existimo, sitne ignorantia omnis damnabilis: Et mihi quidem videtur non esse: neque enim omnis ignorantia damnat; sed multa et innumera esse, quae nescire liceat absque diminutione salutis. Verbi gratia, si ignoras fabrilem artem, seu carpentariam, aut caementariam, et quaecunque istiusmodi sunt artes, quae ad usus vitae huius praesentis ab hominibus exercentur, nunquid impedit ad salutem? (0967C) Etiam absque omnibus illis artibus, quae liberales dicuntur (quamvis honestioribus utilioribusque studiis et discantur et exerceantur), quamplurimi hominum salvi facti sunt, placentes moribus atque operibus: quantos enumerat Apostolus in Epistola ad Hebraeos, factos dilectos, non in scientia litterarum, sed in conscientia pura et fide non ficta (Hebr. XI) . Omnes placuerunt Deo in vita sua, vitae meritis, non scientiae. Petrus, et Andreas, et filii Zebedaei, caeterique condiscipuli omnes, non de schola rhetorum aut philosophorum assumpti sunt; et nihilominus tamen Salvator per ipsos operatus est salutem in medio terrae. Non in sapientia, quae in ipsis esset plus quam in cunctis viventibus (Eccle. I, 16) (quemadmodum sanctus aliquis de semetipso confessus est), sed in fide et lenitate ipsorum salvos fecit illos, etiam et sanctos, etiam et magistros. (0967D) Denique notas mundo fecerunt vias vitae, et non in sublimitate sermonis, aut in doctis humanae sapientiae verbis, sed sicut placuit Deo per stultitiam praedicationis eorum salvos facere credentes, quia mundus eum in sua sapientia non cognovit (I Cor. II, 1; I, 17, 21) .

2. Videar forsitan nimius in suggillatione scientiae, et quasi reprehendere doctos, ac prohibere studia litterarum. Absit! Non ignoro quantum Ecclesiae profuerint et prosint litterati sui, sive ad refellendos eos qui ex adverso sunt, sive ad simplices instruendos. (0968A) Denique legi: Quia tu repulisti scientiam, repellam et ego te, ut non fungaris mihi sacerdotio (Osee IV, 6) : legi: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII. 3) . Sed et scio ubi legerim: Scientia inflat (I Cor. VIII, 1) : et rursum: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccli. I, 18) . Vides quia differentia est scientiarum, quando alia inflans, alia contristans est. Tibi vero velim scire quaenam harum videatur utilior seu magis necessaria ad salutem, illane quae tumet an quae dolet. Sed non dubito quin dolentem tumenti praeferas, quia sanitatem, quam tumor simulat, dolor postulat. (0968B) Qui autem postulat, propinquat saluti; quoniam qui petit accipit (Luc. XI, 10) . Denique qui sanat contritos corde, exsecratur inflatos, dicente Sapientia, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. IV, 6) . Et Apostolus aiebat: Dico autem per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3) . Non prohibet sapere, sed plus sapere quam oportet. Quid est autem sapere ad sobrietatem? Vigilantissime observare quid scire magis priusve oporteat. Tempus enim breve est. Est autem, quod in se est, omnis scientia bona, quae tamen veritate subnixa sit: sed tu qui cum timore et tremore tuam ipsius operari salutem pro temporis brevitate festinas, ea scire potius ampliusque curato quae senseris viciniora saluti. Nonne medici corporum medicinae portionem definiunt eligere in sumendis cibis, quid prius, quid posterius, et ad quem modum quidque sumi oporteat? (0968C) Nam, etsi bonos constat esse cibos, quos Deus creavit, tu tamen ipsos tibi, si in sumendo modum et ordinem non observes, reddis plane non bonos. Ergo quod dico de cibis, hoc sentite et de scientiis.

3. Sed melius mitto vos ad Magistrum. Non est enim nostra ista sententia, sed illius; imo et nostra, quoniam Veritatis. Qui se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit quomodo oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2) . Vides quoniam non probat multa scientem, si sciendi modum nescierit. Vides, inquam, quomodo fructum et utilitatem scientiae in modo sciendi constituit? Quid ergo dicit modum sciendi? Quid, nisi ut scias quo ordine, quo studio, quo fine quaeque nosse oporteat? (0968D) Quo ordine, ut id prius, quod maturius ad salutem: quo studio, ut id ardentius, quod vehementius ad amorem: quo fine, ut non ad inanem gloriam, aut curiositatem, aut aliquid simile, sed tantum ad aedificationem tuam vel proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant; et turpis curiositas est. Et sunt qui scire volunt, ut sciantur ipsi; et turpis vanitas est. Qui profecto non evadent subsannantem satyricum, et ei qui eiusmodi est decantantem: Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. (PERSIUS, satyra 1, vers. 27.) Et sunt item qui scire volunt ut scientiam suam vendant; verbi causa, pro pecunia, pro honoribus: et turpis quaestus est. Sed sunt quoque qui scire volunt, ut aedificent; et charitas est. Et item qui scire volunt, ut aedificenfur: et prudentia est. (0969A)

4. Horum omnium soli ultimi duo non inveniuntur in abusione scientiae, quippe qui ad hoc volunt intelligere ut bene faciant. Denique: Intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10) . Reliqui omnes audiant: Scienti bonum et non facienti, peccatum est ei (Iac. IV, 17) ; ac si per similitudinem dicat: Sumenti cibum et non digerenti, perniciosum est ei. Cibus siquidem indigestus, et qui bonam non habet decoctionem malos generat humores, et corrumpit corpus, et non nutrit. (0969B) Ita et multa scientia ingesta stomacho animae, quae est memoria, si decocta igne charitatis non fuerit, et sic per quosdam artus animae, mores scilicet atque actus, transfusa atque digesta, quatenus ipsa de bonis quae noverit, vita attestante et moribus, bona efficiatur; nonne illa scientia reputabitur in peccatum, tanquam cibus conversus in pravos noxiosque humores? An non malus humor peccatum? an non mali humores pravi mores? At non inflationes et tortiones in conscientia sustinebit qui huiusmodi est, sciens videlicet bonum et non faciens? An non responsum mortis et damnationis toties in semetipso habebit, quoties in mentem venerit sermo quem dixit Deus, quia servus sciens voluntatem Domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47) . Et vide ne forte in persona talis animae propheta plangeret, dicens: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Ierem. IV, 19) . Nisi quod ipsa ingeminatio geminum videtur innuere sensum, ut praeter hunc quem diximus, etiam alium requiramus. (0969C) Puto enim quod in sua persona potuit hoc dixisse Propheta, quod videlicet scientia plenus, et aestuans charitate, et omnino effundere cupiens, non inveniret qui curaret audire; et sic quasi oneri sua sibi scientia erat, quam communicare non poterat. Plangit itaque pius Ecclesiae doctor tam illos qui scire contemnunt quomodo sit vivendum, quam illos qui scientes, male nihilominus vivunt. Et hoc pro eo quod eumdem sermonem Propheta repetit.

5. Advertisne iam quam verum sensit Apostolus, quia scientia inflat? Volo proinde animam primo omnium scire se ipsam, quod id postulet ratio et utilitatis et ordinis. (0969D) Et ordinis quidem, quoniam quod nos sumus primum est nobis; utilitatis vero, quia talis scientia non inflat, sed humiliat. et est quaedam praeparatio ad aedificandum. Nisi enim super humilitatis stabile fundamentum, spirituale aedificium stare minime potest. Porro ad se humiliandum nihil anima invenire vivacius seu accommodatius potest, quam si se in veritate invenerit: tantum non dissimulet, non sit in spiritu eius dolus, statuat se ante faciem suam, nec se a se avertere abducatur. (0970A) Nonne se ita intuens clara luce veritatis, inveniet se in regione dissimilitudinis: et suspirans misera, quam iam latere non poterit quod vere misera sit, nonne cum Propheta clamabit ad Dominum: In veritate tua humiliasti me? (Psal. CXVIII, 75.) Nam quomodo non vere humiliabitur in hac vera cognitione sui, cum se perceperit oneratam peccatis, mole huius mortalis corporis aggravatam, terrenis intricatam curis, carnalium desideriorum faece infectam, caecam, curvam, infirmam, implicitam multis erroribus, expositam mille periculis, mille timoribus trepidam, mille difficultatibus anxiam, mille suspicionibus obnoxiam, mille necessitatibus aerumnosam, proclivem ad vitia, invalidam ad virtutes? Unde huic iam extollentia oculorum, unde levare caput? (0970B) Nonne magis convertetur in aerumna sua, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4) . Convertetur, inquam, ad lacrymas, convertetur ad planctus et gemitus, convertetur ad Dominum, et in humilitate clamabit: Sana animum meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5) . Porro conversa ad Dominum recipiet consolationem, quia Pater est misericordiarum, et Deus totius consolationis.

6. Ego quandiu in me respicio, in amaritudine moratur oculus meus. Si autem suspexero et levavero oculos ad divinae miserationis auxilium; temperabit mox amaram visionem mei visio laeta Dei, cui et dico: Ad me ipsum anima mea conturbata est, propterea memor ero tui (Psal. XLI, 7) . Nec mediocris Dei visio, pium et deprecabilem experiri, sicut revera benignus et misericors est, et praestabilis super malitia (Ioel II, 13) , quippe cuius natura bonitas, et cui proprium est misereri semper et parcere. (0970C) Tali itaque experimento et tali ordine salubriter innotescit Deus, cum prius se homo noverit in necessitate positum, et clamabit ad Dominum, et exaudiet eum, et dicet: Eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15) . Atque hoc modo erit gradus ad notitiam Dei cognitio tui; et ex imagine sua, quae in te renovatur, ipse videbitur, dum tu quidem revelata facie gloriam Domini cum fiducia speculando, in eamdem imaginem transformaris de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

7. Sed iam demum adverte quomodo utraque cognitio sit tibi necessaria ad salutem, ita ut neutra carere valeas cum salute. Nam, si ignoras te, non habebis timorem Dei in te, non humilitatem. (0970D) An vero sine timore Dei et sine humilitate de salute praesumas, tu videris. Bene fecistis grunniendo significare quod minime ita sapiatis, imo quod non ita desipiatis, ne in eo quod planum est immoremur. Sed attendite caetera. An potius pausandum est nobis propter somnolentos? Putabam me uno sermone implere quod promisi de duplici ignorantia; et fecissem, nisi fastidiosis longior videretur. Quosdam siquidem oscitantes, quosdam et dormitantes intueor. (0971A) Nec mirum: praecedentis noctis vigiliae (longissimae quippe fuerunt) excusant eos. Verum illis quid dicam, qui et tunc dormierunt, et modo nihilominus dormiunt? Sed non pergo nunc ulterius exagitare verecundiam eorum: sufficit tetigisse. Puto quod melius deinceps vigilabunt, nostrae observationis cauterium verituri. In hac spe gerimus eis hac vice morem; et quod continuandum ratio exigebat, eorum charitate, pendente licet disputatione, partimur, facientes finem, ubi non erat finis. Ipsi vero super sibi facta indulgentia nobiscum glorificent Sponsum Ecclesiae, Iesum Christum Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.