Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 35

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 0962A) SERMO XXXV. De increpatione dura, quam facit sponsus ad sponsam; et duplici ignorantia nimium pavenda et fugienda.

(0962B) 1. Si te, inquit, ignoras, egredere (Cant. I, 7) . Dura et aspera increpatio, quod dicit, egredere. Hoc quippe verbum servi audire solent a valde irascentibus et indignantibus dominis, vel ancillae a dominabus suis, cum graviter illas offenderint: Exi hinc, exi a me, egredere a conspectu meo et a domo ista. Hoc ergo verbo aspero et amaro satis, nimiumque increpatorio utitur modo sponsus contra dilectam, sub conditione tamen, si se ipsam ignoraverit. Nil quippe validius efficaciusve ad terrendum potuit in eam intendere, quam ut egredi minaretur. Quod et tu advertere potes, si bene attendas unde quo egredi iubeatur. (0962C) Unde enim, quo putas, nisi de spiritu ad carnem, de bonis animi ad saecularia desideria, de interna requie mentis ad mundi strepitum, et inquietudinem curarum exteriorum? In quibus omnibus non est nisi labor et dolor, atque afflictio spiritus. (0962D) Quae enim anima semel a Domino didicit et accepit intrare ad se ipsam, et in intimis suis Dei praesentiam suspirare, et quaerere faciem eius semper: spiritus est enim Deus; et qui quaerunt eum, oportet eos in spiritu ambulare, et non in carne, ut secundum carnem vivant: talis, inquam, anima nescio an vel ipsam gehennam ad tempus experiri horribilius poenaliusve ducat, quam post spiritualis studii huius gustatam semel suavitatem exire denuo ad illecebras, vel potius ad molestias carnis, sensuumque inexplebilem repetere curiositatem, dicente Ecclesiaste: Oculus non impletur visu, nec auris auditu (Eccle. I, 8) . Audi enim hominem expertum quae loquimur: Bonus es, inquit, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te (Thren. III, 25) . Ab hoc bono si quis avertere sanctam illam animam conaretur, puto haud secus accepisset, quam si se de paradiso, et ab ipso introitu gloriae conspiceret deturbari. (0963A) Audi adhuc et alium similem huic: Tibi dixit cor meum, ait, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8) . Unde et dicebat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) ; et item loquens ad animam suam dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi (Psal. CXIV, 7) . Dico ergo vobis: Nihil est quod in tantum formidet, quisquis hoc beneficium semel accepit, quam ne gratia derelictus, necesse habeat denuo egredi ad carnis consolationes, imo desolationes; rursumque carnalium sensuum sustinere tumultus.

2. Terribilis proinde et nimis formidolosa comminatio: Egredere, et pasce haedos tuos. Quod est: Indignam te noveris illa tua familiari et suavi rerum contemplatione coelestium, intelligibilium, divinarum. (0963B) Quamobrem egredere de sanctuario meo, corde tuo, ubi secretos sacrosque veritatis ac sapientiae sensus dulciter haurire solebas; et magis tanquam una de saecularibus, pascendis et oblectandis tuae carnis sensibus intricare. Haedos quippe (qui peccatum significant, et in iudicio collocandi sunt a sinistris) dicit vagos et petulantes corporis sensus, per quos peccatum, tanquam mors per fenestras, intravit ad animam. Cui et bene congruit quod sequitur in Scriptura: Iuxta tabernacula pastorum. Non enim supra, sicut agni, sed iuxta tabernacula pastorum haedi pascuntur. Pastores siquidem, qui veri pastores sunt, licet tabernacula habeant de terra et in terra, corpora videlicet sua, in diebus quibus nunc militant; non tamen de terra, sed de coelestibus pascuis greges Dominicos pascere consueverunt: neque enim suam eis, sed Domini praedicant voluntatem. (0963C) At haedi, qui sunt corporis sensus, coelestia non requirunt; sed iuxta tabernacula pastorum, in omnibus videlicet bonis sensibilibus huius mundi, quae est regio corporum, sumunt, unde sua desideria non tam satient quam irritent.

3. Turpis mutatio studiorum! (0963D) ut cui ante studii fuerat, peregrinantem et exsulem animam suam sacris meditationibus, tanquam coelestibus pascere bonis, Dei beneplacitum et mysteria voluntatis eius inquirere, penetrare devotione coelos, et mente supernas circuire mansiones, salutare patres atque apostolos et choros prophetarum, martyrumque admirari triumphos, ac stupere pulcherrimos ordines angelorum: nunc omnibus his omissis, turpi se mancipet corporis servituti ad obediendum carni, ad satisfaciendum ventri et gulae, ad mendicandum in universa terra, unde ex ea quae praeterit mundi huius figura, suam semper famelicam curiositatem aliquatenus consoletur. Exitus aquarum deducant oculi mei super huiusmodi animam, quae cum nutriretur in croceis, demum amplexatur stercora (Thren. IV, 5) . Pavit enim, iuxta beati viri sententiam, sterilem quae non habebat filios, et viduae non benefecit (Iob XXIV, 21) . Et vide, quia non simpliciter, egredere; sed, egredere, inquit, et abi post greges sodalium tuorum, et pasce haedos tuos. In quo, ut mihi videtur, magnae cuiusdam rei nos admonet. Quid istud? Heu! (0964A) quod egregia creatura, iam olim facta de grege, et nunc in peius miserabiliter proruens, non saltem inter greges remanere permittitur, sed post abire iubetur. Quomodo, inquis? Quomodo legis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13) . Ecce quomodo de grege facta est egregia creatura. Puto, dicerent iumenta, si loqui fas esset: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III, 22) . Cum in honore esset, inquit. In quo honore, quaeris? Habitabat in paradiso, et in loco voluptatis conversatio eius. (0964B) Nihil molestiae, nihil indigentiae sentiebat, odoriferis stipatus malis, fulcitus floribus, gloria et honore coronatus, et constitutus super opera manuum Plasmatoris; magis autem ob insigne divinae similitudinis praecellebat; et erat illi sors et societas cum plebe angelorum, et cum omni militia coelestis exercitus.

4. Sed mutavit istam gloriam Dei in similitudinem vituli comedentis fenum. Inde est quod panis angelorum factus est fenum positum in praesepio, appositum nobis tanquam iumentis. Verbum quippe caro factum est (Ioan. I, 14) , et iuxta prophetam: Omnis caro fenum. At fenum istud minime desiccatum est, nec ex eo cecidit flos, quia requievit super ipsum Spiritus Domini. Propter hoc namque aliquando finis venit universae carnis, quia spiritus recesserat vitae. Denique ait: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI, 3) . Carnis nomine hoc loco vitium designari intellige, non naturam: nec enim spiritum natura expungit, sed vitium. (0964C) Propter vitium ergo omnis caro fenum, et omnis gloria eius tanquam flos feni. Exsiccatum est, inquit, fenum, et cecidit flos; sed non ille flos qui de virga et radice Iesse ascendit, eo quod requievit super eum Spiritus Domini (Isai. XI, 1, 2) ; nec illud fenum quod Verbum factum est, pro eo quod sequitur in propheta, Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8) . Si enim fenum Verbum, et Verbum in aeternum manet, fenum quoque necesse est maneat in aeternum. Alioquin quomodo vitam praebet aeternam, si ipsum minime manet in aeternum? Ait enim: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et quem panem dicat, aperit cum subiungit: Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Ioan. VI, 52) . Quomodo ergo aeternum non est, quo aeternaliter vivitur? (0964D)

5. Sed recole nunc mecum vocem Filii ad Patrem loquentis in psalmo: Non dabis, inquit, Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) . Haud dubium quin de corpore dicat, quod in sepulcro iacebat exanime. Hoc enim sanctum et angelus qui nuntiavit Virgini, locutus est dicens: Et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) . Quo ergo pacto sanctum fenum poterat videre corruptionem, quod de incorrupti uteri perpetuo virore vernantibus pascuis ortum, etiam avidos angelorum in se figere possit obtutus, insatiabiliter oblectandos? Perdat sane fenum viriditatem, si Maria virginitatem amiserit. Ergo cibus hominis mutavit se in pabulum pecoris, homine mutato in pecus. (0965A) Heu tristis et lacrymosa mutatio! ut homo paradisi accola, terrae dominus, coeli civis, domesticus Domini sabaoth, frater beatorum spirituum, et coelestium cohaeres virtutum, repentina se conversione invenerit et propter infirmitatem iacentem in stabulo, et propter similitudinem pecorinam indigentem feno, et propter indomitam feritatem alligatum praesepio, sicut scriptum est: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9) . Agnosce tamen, o bos, possessorem tuum; et tu, asine, praesepe domini tui; ut prophetae Dei fideles inveniantur, qui ista sunt Dei mirabilia praelocuti. (0965B) Cognosce, pecus, quem non cognovisti homo; adora in stabulo quem fugiebas in paradiso; honora praesepium cuius contempsisti imperium; comede fenum, quem panem, et panem angelicum fastidisti.

6. Sed quaenam causa, inquis, tantae deiectionis? Profecto quod homo cum in honore esset, non intellexit. Quid non intellexit? Non dicit: Nos dicamus. (0965C) Positus in honore non intellexit quod limus esset, honoris fastigio delectatus; et continuo in se expertus est, quod tanto post tempore homo de filiis captivitatis et prudenter advertit, et veraciter protulit, dicens: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3) . Vae misero, quod non fuit qui iam tunc diceret ei: Quid superbis, terra et cinis? (Eccli. X, 9.) Hinc egregia creatura gregi admista est, hinc bestiali similitudine Dei similitudo mutata est, hinc societas cum iumentis pro consortio angelorum inita est. Vides quam sit fugienda nobis haec ignorantia, de qua tot millia malorum universo nostro generi provenerunt? Ait enim propterea hominem iumentis insipientibus comparatum, quia non intellexit. Cavenda proinde omnimodis ignorantia, ne forte, si adhuc sine intellectu, et post vexationem, inventi fuerimus, multo plura et graviora prioribus mala inveniant nos, dicaturque de nobis: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Ierem. LI, 9) . Merito quidem, quod nec vexatio dederit intellectum auditui. (0965D)

7. Et vide ne forte etiam hinc sponsus, cum dilectam ab ignorantia tanto increpationis tonitruo deterreret, propterea minime dixerit: Egredere cum gregibus; aut: Egredere ad greges; sed: Egredere, ait, post greges sodalium tuorum. Utquid hoc? Sane ut secundam proinde ignorantiam priore magis pavendam pudendamque ostenderet, quod illa hominem bestiis parem fecisset, ista et posteriorem. Nam homines quidem merito ignorantiae ignorati, id est reprobati, et ad tremendum illud iudicium stare, et igni perpetuo tradi habent, non autem et pecudes. Nec dubium fore deterius his qui sic erunt, quam his qui omnino non erunt. (0966A) Melius ei fuerat, inquit, si natus non fuisset homo ille (Marc. XIV, 21) . Non utique si natus non fuisset omnino, sed si natus non fuisset homo; sed, verbi gratia, aut pecus, aut alia quaepiam creatura: quae quoniam iudicium non haberet, ad iudicium non veniret, ac per hoc nec ad supplicium. Sciat ergo anima rationalis, quae se ob priorem ignorantiam erubescit, pecudes habere sodales in perfruendis utique bonis terrae; non etiam similiter socias habituram in perferendis tormentis gehennae; et tum demum etiam ab ipsis gregibus suorum sodalium iumentorum cum dedecore exturbandum; nec iam vel cum ipsis ituram, sed plane post, quando illis nihil mali sentientibus, ipsa malis omnibus exponetur: a quibus non liberabitur in aeternum, siquidem secundo ignorare adiecerit. Egreditur itaque homo, et solitarius abit post greges sodalium suorum, cum solus in inferno inferiori retruditur. Annon tibi posteriorem videtur tenere locum, qui ligatis manibus et pedibus proiicitur in tenebras exteriores? (0966B) Et erunt profecto novissima hominis illius peiora prioribus, quando qui prius bestiis aequabatur, nunc et postponitur.

8. Puto quod et in praesenti vita, si bene advertas, posteriorem ire pecoribus hominem iudicabis. An non siquidem tibi videtur ipsis bestiis quodam modo bestialior esse homo ratione vigens, et ratione non vivens? Nam pecus quidem si se ratione non regat, excusationem habet a natura, a qua hoc ei penitus munus negatum est; non habet homo, cui ab ipsa speciali praerogativa donatum est. Merito proinde eo ipso censetur homo egredi, et post ire gregalibus animantibus, quod solum hoc animal conversatione degeneri iura naturae transgrediens, rationis compos rationis expertia moribus et affectibus imitatur. (0966C) Convincitur ergo ire post greges homo, et nunc quidem depravatione naturae, postmodum autem et extremitate poenae.

9. Ecce sic maledicetur homo qui ignorantiam Dei habere inventus fuerit. Dei dicam, an sui? Utrumque sine dubio: utraque ignorantia damnabilis est, utralibet sufficit ad perditionem. Vis scire quia ita est? Sed de Dei minime dubitas, si tamen constat tibi non aliam vitam esse aeternam, quam ut Patrem cognoscas Deum verum, et quem misit Iesum Christum (Ioan. XVII, 3) . Audi ergo sponsum liquido et aperte in anima etiam animae ignorantiam condemnantem. Quid enim dicit? Non utique si Deum, sed: Si ignoras te, inquit, etc. (0966D) Patet ergo quia ignorans ignorabitur (I Cor. XIV, 38) , sive se, sive Deum ignorare contingat. De qua utraque ignorantia erit nobis, si tamen Deus manum apponit, utilis admodum disputatio. Non modo tamen; ne fatigati, et non praemissa ex more oratione, aut ego minus diligenter rem necessariam prosequar, aut vos minus attente, quae nonnisi magno suscipienda sunt desiderio, audiatis. Etenim si corporis cibus, cum absque appetitu et satiatus illum sumis, non modo non prodest, sed et nocet plurimum; multo magis panis animae cum fastidio sumptus, non scientiae nutrimentum, sed magis tormentum conscientiae importabit. Quod a nobis avertat sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.