Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 34

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

SERMO XXXIV. In quo tractatur de humilitate et patientia.

(0960A) 1. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post greges sodalium tuorum, et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum (Cant. I, 7) . Olim sanctus Moyses, quoniam multum praesumebat de gratia et familiaritate, quam invenerat apud Deum, aspirabat ad quamdam visionem magnam, ita ut diceret Deo: Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi te ipsum. Accepit autem pro ea visionem longe inferiorem, ex qua tamen ad ipsam quam volebat, posset aliquando pervenire (Exod. XXXIII, 13-23) . Filii quoque Zebedaei in simplicitate cordis sui ambulantes, magnum aliquid et ipsi ausi sunt, sed ad gradum nihilominus sunt reducti, per quem fuerat ascendendum (Matth. XX, 21-23) . Ita et modo sponsa, quoniam rem grandem postulare videtur, reprimitur sane austeriori responsione, sed plane utili et fideli. Oportet namque humiliter sentire de se nitentem ad altiora, ne, dum supra se attollitur, cadat a se, nisi in se firmiter per veram humilitatem fuerit solidatus. (0960B) Et quia nisi humilitatis merito maxima minime obtinentur, propterea qui provehendus est, correptione humiliatur, humilitate meretur. (0960C) Tu ergo cum te humiliari videris, habeto id signum in bonum omnino argumentum gratiae propinquantis. Nam sicut ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18) , ita ante exaltationem humiliatur, Sane utrumque legis, Deum scilicet et superbis resistere, et humilibus dare gratiam (Iac. IV, 6) Nonne denique servum suum Iob, cum post insignem triumphum, tantam et tam probatam ipsius patientiam larga remunerandam benedictione censeret, prius in multis et districtis percunctationibus humiliare curavit, et sic parare viam benedictioni (Iob XXXVIII, sqq.).

2. At parum est cum per se ipsum humiliat nos Deus, si tunc libenter accipimus, nisi quando et per alium hoc facit, sapiamus similiter. Quamobrem accipite huius rei mirabile documentum de sancto David. Aliquando maledictum est illi et a servo; at ille nec cumulatam iniuriam sensit, quia praesensit gratiam. Quid mihi, ait, et vobis, filii Sarviae? (II Reg. XVI, 10.) O vere hominem secundum cor Dei, qui se ulciscenti, potius quam exprobranti succensendum putavit! Unde et secura conscientia loquebatur: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4) . Vetuit ergo prohiberi maledicum conviciantem, quaestum aestimans maledicta. (0960D) Et addit: Dominus misit illum ad maledicendum David (II Reg. XVI, 10) . Prorsus secundum cor Dei, qui de corde Dei ferebat sententiam. Saeviebat lingua maledica, et ille intendebat quid in occulto ageret Deus. Vox maledicentis in auribus, et animus inclinabat se ad benedictionem. Nunquid in ore blasphemi Deus? Absit! Sed eo usus est ad humiliandum David. Nec latuit Prophetam; quippe cui incerta et occulta sapientiae suae manifestaverat Deus (Psal. L, 8) , et ideo dicit: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas (Psal. CXVIII, 71) .

3. Vides quia humilitas iustificat nos? Humilitas dixi; et non: Humiliatio. Quanti humiliantur, qui humiles non sunt? Alii cum rancore humiliantur, alii patienter, alii et libenter. Primi rei sunt, sequentes innoxii, ultimi iusti. (0961A) Quanquam et innocentia portio iustitiae est, sed consummatio eius apud humilem; qui autem dicere potest: Bonum mihi quia humiliasti me, is vere humilis est. Non potest hoc dicere qui invitus tolerat; minus, qui murmurat. Neutri horum promittimus gratiam, quod humiliatur: etsi sane longe hi duo a se differant, et alter quidem in patientia sua possideat animam suam, alter in suo murmure pereat. Sed enim etsi unus iram, neuter tamen gratiam promeretur; quoniam non humiliatis, sed humilibus Deus dat gratiam. Est autem humilis, qui humiliationem convertit in humilitatem, et ipse est qui dicit Deo: Bonum mihi quod humiliasti me. Nemini prorsus, quod patienter fert, bonum est, sed plane molestum. (0961B) Scimus autem quod hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7) . Unde et cum ieiunamus, iubemur caput nostrum ungere oleo, et faciem lavare (Matth. VI, 17) , ut nostrum scilicet opus bonum spirituali quodam gaudio condiatur, et holocaustum nostrum pingue fiat. Etenim sola gratiam, quam praefert, meretur laeta et absoluta humilitas. Quae enim coacta fuerit vel extorta, qualis utique est in viro patiente illo qui possidet animam suam; haec, inquam, humilitas, etsi vitam obtinet propter patientiam, propter tristiam tamen gratiam non habebit. Non enim congruit ei, qui eiusmodi est, illud Scripturae: Glorietur humilis in exaltatione sua (Iac. I, 9) ; quoniam non sponte humiliatur, neque libenter.

4. Vis autem videre humilem recte gloriantem, et vere dignum gloria? (0961C) Libenter, inquit, gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 9) . Non dicit patienter se ferre infirmitates suas; sed et gloriari, et libenter gloriari in illis, probans etiam sibi bonum esse, quod humiliatur; nec sufficere omnino, ut possideat animam suam tanquam patienter humiliatus, nisi et gratiam accipiat tanquam sponte humiliatus. Generalem vero hinc audi regulam: Omnis qui se humiliat, ait, exaltabitur (Luc. XIV, 11) . Significat profecto, non omnem exaltandam esse humilitatem, sed eam tantum, quae de voluntate venit, non ex tristitia, nec ex necessitate. Nec enim per contrarium omnis qui exaltatur, humiliandus erit; sed tantum qui se exaltat, humiliabitur, nimirum ob voluntariam vanitatem. (0961D) Ita ergo non qui humiliatur, sed qui sponte se humiliat, exaltabitur; utique ob meritum voluntatis. Esto enim quod humilitatis materia per alium ministratur, verbi gratia, probra, damna, supplicia; non tamen idcirco recte ab alio, quam a semetipso humiliatus ille dicetur, qui illa omnia tacita et laeta conscientia, causa Dei subeunda decreverit.

5. Sed quo progredimur? Patienter, ut sentio, sustinetis excessum in verbo de humilitate et patientia; sed revertamur ad locum, de quo digressi sumus. (0962A) Id namque incidit nobis ex occasione responsi, quo grandia praesumentem sponsam reprimendam censuit sponsus, et non ad insipientiam illi; sed ut sane ex eo probabilioris et maioris humilitatis daretur occasio, per quam dignior potiorum, atque eorum ipsorum quae petebat, capacior efficeretur. Verumtamen quia adhuc in ianuis sumus praesentis capituli, discussionis eius initium principio, si placet, sermonis alterius ordiamur, praesertim ne verba sponsi vel recenseantur cum taedio, vel audiantur. Quod ipse avertat a servis suis Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.