Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 33

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

(PL 183 0951B) SERMO XXXIII. De his quae semper sectanda sunt a mente devota. Quid sit meridies, et de quatuor generibus tentationum semper evitandis.

1. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6) . Et alius quidam: Indica, inquit, mihi cur me ita iudices (Iob X, 2) . Ubi non sane sententiam causatur, sed scrutatur causam, erudiri flagellis petens, non erui. (0951C) Item alius precatur, dicens: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me (Psal. XXIV, 4) . Quas dixerit vias vel semitas, manifestat alibi: Deduxit me, inquit, super semitas iustitiae (Psal. XXII, 3) . Ergo tria ista anima curiosa Dei non cessat inquirere; iustitiam, et iudicium, et locum habitationis gloriae sponsi: tanquam viam in qua ambulet, cautelam qua ambulet, et ad quam ambulet mansionem. De qua mansione sic habes in propheta: Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabilem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4); et iterum: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8) . Porro de reliquis duobus: Iustitia et iudicium, ait, praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15) . Merito tria ista mens devota requirit, utpote sedem Dei, et sedis praeparationem. (0951D) Et pulchre in sponsae praerogativam concurrunt pariter omnia ad consummationem virtutum, ut de forma iustitiae sit formosa, de iudiciorum notitia cauta, de desiderio praesentiae seu gloriae sponsi casta. Talem prorsus decet esse sponsam Domini, pulchram, eruditam et castam. Ergo petitio quam ultimam posui; istius est loci. Petit siquidem ab eo quem diligit anima sua, indicari sibi ubi pascat, et ubi cubet in meridie.

2. Et primo adverte quam eleganter amorem spiritus a carnis discernat affectu, dum dilectum exprimere magis ipsa affectione, quam nomine volens, non simpliciter: Quem diligo; sed: O, inquit, quem diligit anima mea, spiritualem designans dilectionem. Deinde quidnam eam in loco pascuae adeo delectet, diligenter attende. (0952A) Sed nec illud praetereat te de hora meridiana, et quod is potissimum exploratur locus, in quo qui pascit, cubat simul: quod est magnae securitatis indicium. Arbitror enim ob hoc additum, Cubat, quod eo loci minime necesse sit stare, et vigilare super custodiam gregis, quando grex, etiam cubante pastore et pausante sub umbris, libere nihilominus discurrat in pascuis. Felix regio, in qua pro libitu oves ingrediuntur et egrediuntur, et non est qui exterreat. (0952B) Quis mihi tribuat videre vos, meque pariter in montibus pasci una cum illis nonaginta novem quae illic relictae leguntur, cum pastor earum dignanter ad unam descendit quae erraverat? (Matth. XVIII, 12.) Secure procul dubio cubat prope, qui et longe recedere minime dubitavit, sciens quia in tuto eas relinqueret. Merito sponsa illo suspirat, merito inhiat loco pascuae simul et pacis, sed quietis, sed securitatis, sed exsultationis, sed admirationis, sed stuporis. Nam et me miserum, heu! longe agentem et de longe salutantem, en ipsa eius recordatio ad lacrymas provocat, plane iuxta affectionem et vocem dicentium: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI, 1) . Libet exclamare et me cum sponsa pariter et cum Propheta: Lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te (Psal. CXLVII, 12-14) . Quis non illic vehementer cupiat pasci et propter pacem, et propter adipem, et propter satietatem? (0952C) Nihil ibi formidatur, nihil fastiditur, nihil deficit. Tuta habitatio paradisus, dulce pabulum Verbum, opulentia multa nimis aeternitas.

3. Habeo et ego Verbum, sed in carne; et mihi apponitur veritas, sed in sacramento. Angelus ex adipe frumenti saginatur, et nudo saturatur grano; me oportet interim quodam sacramenti cortice esse contentum, carnis furfure, litterae palea, velamine fidei. Et haec talia sunt quae gustata afferunt mortem, si non de primitiis spiritus quantulumcunque accipiant condimentum. (0952D) Prorsus mors mihi in olla, nisi ex prophetae farina dulcoretur (IV Reg. IV, 40, 41) . Denique absque spiritu et sacramentum ad iudicium sumitur, et caro non prodest quidquam, et littera occidit, et fides mortua est. Sed spiritus est qui vivificat, ut vivam in eis. At quantalibet sane abundantia spiritus pinguescant ista, non pari omnino iucunditate sumitur cortex sacramenti et adeps frumenti, fides et species [alias mendose, spes], memoria et praesentia, aeternitas et tempus, vultus et speculum, imago Dei et forma servi. Nempe in omnibus his fides locuples mihi, intellectus pauper. Nunquid vero par sapor intellectui fideique, cum sit in meritum ista, ille in praemium? Vides ergo tantum distare inter pabula, quantum et inter loca; et sicut exaltantur coeli a terra, ita habitantes in eis, bonis potioribus abundare? (0953A)

4. Festinemus proinde, filii, festinemus ad locum tutiorem, ad pastum suaviorem, ad uberiorem et fertiliorem agrum. Festinemus ut habitemus sine metu, abundemus sine defectu, epulemur sine fastidio. Tu enim, Domine sabaoth, qui cum tranquillitate iudicas omnia, etiam cum securitate aeque omnia ibi pascis. Idem ipse et Dominus exercituum, et pastor ovium. Ergo et pascis, et cubas pariter, sed non hic. Denique stabas cum e coelo prospiceres unam ex tuis oviculis (Stephanum loquor) a lupis circumdari super terram (Act. VII, 55) . Et propterea, quaeso, indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie; hoc est tota die: etenim illa meridies tota est dies, et ipsa nesciens vesperam. Et ideo melior dies illa in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11) , quia nescit occasum. (0953B) At matutinum forsitan habuit, cum primum videlicet dies sanctificatus illuxit nobis, per viscera utique misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I, 78) . Vere tunc suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui (Psal. XLVII, 10) , cum in medio umbrae mortis exortus matutini lux orta est nobis, et mane vidimus gloriam Domini. Quanti reges et prophetae voluerunt videre, et non viderunt? Quare? nisi quia nox erat, et necdum venerat illud exspectatum mane, cui fuerat repromissa misericordia? (0953C) Unde et orabat quis dicens: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi (Psal. CXLII, 8) .

5. Fuit namque quaedam huius aurora diei, ex quo sol iustitiae per archangelum Gabrielem nuntiatus est terris, et Virgo Deum in utero de Spiritu sancto concepit et peperit Virgo, ac deinceps, quoad in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Nam usque adeo per totum id temporis lux pusilla, et tanquam lux revera aurorae apparuit, ut diem esse interim apud homines pene universitas ignoraret. Denique si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8) . Et utique ipsis paucis discipulis dicebatur: Adhuc modicum lumen in vobis est (Ioan. XII, 35) ; eo quod aurora esset et initium, vel potius indicium diei, dum Sol adhuc absconderet radios suos, et minime eos spargeret super terram. (0953D) Paulus quoque dicebat, quoniam nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12) , significans esse tunc adhuc adeo modicum lumen, ut propinquasse, quam venisse diem dicere maluerit. Quando autem hoc dicebat? Profecto quando Sol reversus ab inferis, iam se ad alta coeli sustulerat. Quanto magis cum adhuc similitudo carnis peccati instar densae nubis operiret auroram, iuxta omnes nimirum nostri corporis passiones, ita ut neque amara mors, nec crux probrosa defuerit? quanto magis, inquam, tunc exigua tenuisque admodum lux fuit, et quae de aurorae magis, quam de Solis prodire praesentia videretur?

6. Erat ergo aurora, et ipsa subobscura satis, tota illa Christi videlicet conversatio super terram, usque dum occumbens et rursum exoriens, solaris suae praesentiae lumine clariori fugavit auroram, et mane facto absorpta est nox in victoria. (0954A) Denique habes: Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto iam sole (Marc. XVI, 2) . Annon mane fuit, quando ortus est Sol? Attulit autem novum de resurrectione decorem, et sereniorem solito lucem, quoniam etsi noveramus eum secundum carnem, sed nunc iam non novimus (II Cor. V, 16) . Est scriptum in Propheta: Decorem induit, induit fortitudinem, et praecinxit se (Psal. XCII, 1) ; quod carnis infirma, tanquam nubila quaedam excusserit, stolam gloriae induens. Sane extunc elevatus est Sol, et sensim demum diffundens suos radios super terram, coepit paulatim ubique clarior apparere, fervidiorque sentiri. (0954B) Verum quantumlibet incalescat et invalescat, multiplicet et dilatet radios suos per omnes huius nostrae mortalitatis curriculum (erit enim nobiscum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) ; non tamen ad meridianum perveniet lumen, nec in illa sui plenitudine videbitur modo, in qua videndus est postea, ab his duntaxat, quos hac visione ipse dignabitur. O vero meridies, plenitudo fervoris et lucis, solis statio, umbrarum exterminatio, desiccatio paludum, fetorum depulsio! O perenne solstitium, quando iam non inclinabitur dies! o lumen meridianum, o vernalis temperies, o aestiva venustas, o autumnalis ubertas; et, ne quid videar praeteriise, o quies et feriatio hiemalis! Aut certe, si hoc magis probas, sola tunc hiems abiit et recessit. (0954C) Hunc locum, inquit, tantae claritatis et pacis et plenitudinis indica mihi, ut quemadmodum Iacob adhuc in corpore manens vidit Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima eius (Gen. XXXII, 30) ; vel certe sicut Moyses vidit eum, non per figuras et aenigmata, seu per somnia, uti prophetae alii, sed modo plane praecellenti atque inexperto caeteris, sibi noto et Deo (Num. XII, 6-8) ; vel sicut Isaias revelatis oculis cordis vidit eum super solium excelsum et elevatum (Isa. VI, 1) ; vel etiam quomodo Paulus raptus in paradisum audivit verba ineffabilia (II Cor. XII, 4) , et Dominum suum Iesum Christum vidit oculis suis; ita ego quoque te in lumine tuo et in decore tuo per mentis excessum merear contemplari pascentem uberius, quiescentem securius. (0954D)

7. Nam et hic pascis, sed non in saturitate; nec cubare licet, sed stare et vigilare oportet propter timores nocturnos. Heu! nec clara lux, nec plena refectio, nec mansio tuta: et ideo indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Beatam me dicis cum esurio et sitio iustitiam (Matth. V, 6) . Quid hoc ad illorum felicitatem, qui repleti sunt in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5) , qui epulantur et exsultant in conspectu Dei, et delectantur in laetitia? (Psal. LXVII, 4.) Sed et si quid patior propter iustitiam, nihilominus beatam pronuntias (Matth. V, 9) . Et certe pasci ubi timeas pati, iucunditatem habet, sed non securitatem. Porro autem pasci et pati simul, nonne molesta iucunditas est? (0955A) Omnia mihi hic cedunt citra perfectum, plura praeter votum, et tutum nihil. Quando adimplebis me laetitia cum vultu tuo? (Psal. XV, 11.) Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8) . Vultus tuus meridies est. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Scio satis ubi pascas non cubans; indica mihi ubi pascas et cubes. Non ignoro ubi aliis temporibus pascere soleas; sed scire velim ubi in meridie pascas. (0955B) Nam in tempore quidem mortalitatis meae, et in loco peregrinationis meae consuevi sane sub tua custodia pasci, et pascere in lege, et prophetis, et psalmis de te; nec non in evangelicis pascuis, et apud apostolos similiter requievi; frequenter etiam de gestis sanctorum, et verbis, et scriptis eorum, victum mihi atque attinentibus mihi mendicavi ut potui; frequentius autem (quoniam is magis ad manum fuit) manducavi panem doloris, et vinum compunctionis bibi; et factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI, 4.) Nisi quod de mensa tua; siquidem parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5) : de ipsa, inquam, tuae quidem beneficio miserationis, accipio, in quo utcunque respiro, quoties tristis est anima mea, et quoties conturbat me. Haec pascua novi et frequentavi te secuta pastorem; sed indica, quaeso, etiam quae non novi. (0955C)

8. Sunt quidem et alii pastores, qui dicunt se esse sodales tuos, et non sunt, habentes greges suos, et fines suos pabulo mortis refertos, in quibus pascunt nec tecum, nec per te, quorum utique terminos non intravi, nec appropiavi eis. Ipsi sunt qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic est (Marc. XIII, 21) ; promittentes sapientiae et scientiae pascua uberiora, et creditur eis, et confluunt ad eos multi, et faciunt eos filios gehennae duplo quam se. Cur hoc, nisi quia non est ibi meridies et perspicua lux, ut liquido veritas cognoscatur; facileque pro ea recipitur falsitas propter verisimilitudinem, quae non facile in obscuro a vero discernitur, praesertim quia aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior? (0955D) (Prov. IX, 17.) Et propterea quaeso, ut indices mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est in manifesto, ne seducta incipiam vagari post greges sodalium tuorum, quemadmodum et ipsi vagi sunt, nulla stabiles certitudine veritatis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7) . Haec sponsa propter philosophorum et haereticorum varia et vana dogmata.

9. Mihi vero videtur non solum propter ea, sed et propter dolos invisibilium potestatum, sicut sunt seductorii spiritus, sedentes in insidiis, et parantes sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: propter hos, inquam, et maxime, videtur mihi illa meridies optanda etiam nobis, ut clara luce deprehendamus astutias diaboli, atque angelum Satanae illum, qui se transfigurat in angelum lucis (II Cor. XI, 14) , ab angelo nostro facillime discernamus. (0956A) Non enim aliter nos custodire sufficimus ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 6) , nisi in meridiano aeque lumine. Quod quidem daemonium idcirco meridianum dictum existimo, quia sunt aliqui de numero malignorum, qui cum merito tenebrosae obstinataeque voluntatis suae nox et nox perpetua sint, diem tamen se ad fallendum simulare noverunt, nec modo diem, sed et meridiem, sicut eorum princeps non contentus esse aequalis Deo, etiam adversatur, et extollitur supra id quod dicitur, aut quod colitur Deus (II Thess. II, 4) . Itaque nisi cordi illius, quem forte aliquod istiusmodi daemonium meridianum tentandum acceperit, oriens ex alto illuxerit verus meridies, qui falsum convincat et prodat, non poterit omnino caveri, sed tentabit et supplantabit sine dubio sub specie boni, pro bono scilicet malum incauto et improvido persuadens. (0956B) Et tunc meridies, id est maior claritas, apparet, tentans, cum quasi boni maioris imaginem praefert.

10. Quoties, verbi causa, suggessit anticipare vigilias, quo ad solemnia fratrum illuderet dormitanti? Quoties, produci ieiunia, ut divinis obsequiis eo inutilem redderet, quo imbecillem? Quoties bene proficientibus in coenobiis invidens, obtentu quasi maioris puritatis eremum petere persuasit, et cognoverunt miseri tandem, quam verus sit sermo quem frustra legerant: Vae soli, quoniam si ceciderit, non habet sublevantem? (Eccle. IV, 10.) Quoties ad opus manuum plus, quam opus fuerat, incitavit; et fractum viribus, caeteris regularibus exercitiis invalidum reddidit? (0956C) Quam multis exercitationem corporis, quae iuxta Apostolum ad modicum valet (I Tim. IV, 8) , non modicam persuasit, et pietate fraudavit? Denique ipsi experti estis, quomodo quidam, ad verecundiam illorum dico, qui ante inhiberi non poterant (ita in spiritu vehementi ad omnia ferebantur), post ad tantam ignaviam devenerunt, ut secundum illud Apostoli, cum spiritu coeperint, nunc carne consummentur (Galat. III, 3) : quam turpe iniere foedus cum suis corporibus, quibus crudele ante indixerant bellum. Videas, proh pudor! importune superflua quaeritare, qui prius necessaria obstinatissime recusabant. (0956D) Quanquam si qui in sua forte invicti obstinatione perdurant, indiscretius abstinentes, et singularitate notabili conturbantes eos, cum quibus habitare debent unius moris in domo; haud scio sane an se existiment pietatem retinere, cum huiusmodi mihi videantur et longius abiecisse. Nam qui sapientes in oculis suis decreverunt apud se nec consilio acquiescere, nec praecepto, videant quid respondeant, non mihi, sed dicenti: Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Praemiserat autem quia melior est obedientia quam victima et auscultare magis quam offerre adipem arietum (I Reg. XV, 22, 23) , id est abstinentiam contumacium. Unde Dominus per Prophetam: Nunquid manducabo, ait, carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Psal. XLIX, 13) ? significans minime sibi accepta fore ieiunia superborum vel immundorum. (0957A)

11. Sed sane vereor, ne damnantes superstitiosos, videamur frena laxare gulosis; et audiant illi ad periculum sui, quod ad remedium his dicitur. Quamobrem audite, utraque pars, quatuor esse tentationum genera, et ipsa nobis ita prophetico sermone describi. Scuto, inquit, circumdabit te veritas eius; non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 5, 6) . Attendite nihilominus et vos alii, quod omnibus spero profuturum. (0957B) Illud omnes in nobis sentimus et sensimus qui conversi sumus ad Dominum, quod sancta Scriptura dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1) . Itaque primordia nostrae conversionis, iuxta communis quidem experientiae rationem, primus exagitat timor, quem intrantibus statim horror vitae ingerit arctioris, et insuetae austeritas disciplinae. Atque is timor nocturnus dicitur, vel quia nox in Scripturis designare solet adversa, vel quoniam propter quod adversa pati aggredimur, id nondum revelatum est. Si enim dies ille luceret, in cuius lumine pariter et labores et praemia videremus; timor omnino quorumvis laborum nullus esset prae desiderio praemiorum. (0957C) dum clara luce appareret quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) . Nunc vero quoniam abscondita sunt ab oculis nostris, et nox est interim in hac parte; tentamur nimirum a timore nocturno, et pro bonis quae non videmus, formidamus quae impraesentiarum sunt adversa tolerare. Vigilandum proinde et orandum primo intrantibus contra hanc primam tentationem, ne subito praeoccupati a pusillanimitate spiritus et tempestate, a bono coepto, quod absit! resiliant.

12. Superata autem hac tentatione, armemus nos nihilominus et adversus hominum laudes, quae de laudabili potissimum vita sumunt materiam. Alioquin patebimus vulneri a sagitta volante in die, quae est inanis gloria. Fama siquidem volat; et ideo in die, quia ex operibus lucis. (0957D) Si haec exsufflatur tanquan inanis aura, restat ut solidius aliquid afferatur de divitiis et honoribus saeculi, si forte qui non curat laudes, appetat dignitates. Et vide, si non hic ordo tentandi servatus est in Domino nostro, cui post suggestum ad solam vanitatem praecipitium, ostensa sunt omnia regna mundi atque oblata (Matth. IV, 6, 8) . Tu ergo exemplo Domini et ista renue. Aliter necesse est circumveniri te a negotio perambulante in tenebris, quod est hypocrisis. Etenim ista de ambitione descendit, et in tenebris habitatio eius: quippe abscondit quod est, et quod non est mentitur. Negotiatur autem omni tempore, formam retinens pietatis ad sese occultandum, virtutem autem eius vindicans, et emens honores. (0958A)

13. Postrema tentatio est daemonium meridianum, quod solea maxime insidiari perfectis, qui videlicet, tanquam viri virtutum, omnia superaverint; voluptates, favores, honores. Quid enim iam superest ei qui tentat, in quo possit pugnare palam adversus huiusmodi? Venit proinde occultus, qui manifestus non audet; et quem satis expertus est apertum omne horrere malum, falso bono supplantare molitur. Qui autem dicere possunt cum Apostolo: Non enim ignoramus astutias eius (II Cor. II, 11) ; quo plus proficiunt, eo magis solliciti sunt cavere a laqueo isto. Hinc est quod Maria angelica salutatione turbatur (Luc. I, 29) , dolum, nisi fallor, suspicans; et Iosue non prius amicum angelum suscipit, quam esse amicum noverit. Denique sciscitatur, suusne sit, an adversariorum (Iosue V, 13-15) , tanquam qui expertus sit daemonii meridiani versutias. (0958B) Apostoli quoque aliquando cum laborarent in remigando, vento adversante et iactante naviculam, videntes Dominum ambulantem super mare, et putantes esse phantasma, ita ut clamarent prae timore, nonne apertam meridiani suspicionem daemonii praetenderunt? Et recordamini Scripturae dicentis, quia quarta vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Quarto igitur, id est supremo demum loco, haec tentatio formidetur, et quo se in summo stare quis viderit, eo sibi vigilantius ab incursu et daemonio meridiano cavendum intelligat. (0958C) Porro discipulis verus se manifestavit meridies in eo quod audierunt: Ego sum, nolite timere (Matth. XIV, 25-27) ; et falsi suspicio ab eis depulsa est. Utinam et nobis, quoties palliata falsitas molitur irrepere, emittat lucem suam et veritatem suam ad prodendam illam oriens ex alto verus meridies, et dividat lucem a tenebris, ut non notemur a propheta tanquam ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20).

14. Adhuc, nisi taedio fuerit longitudo sermonis, has quatuor tentationes tentabo suo ordine assignare ipsi corpori Christi, quod est Ecclesia. Et ecce quam brevius possum percurro. Videte primitivam Ecclesiam, si non primo pervasa est acriter nimis a timore nocturno. Erat enim nox, quando omnis qui interficeret sanctos, arbitrabatur obsequium se praestare Deo. Hac autem tentatione devicta et sedata tempestate, inclyta facta est, et iuxta promissionem ad se factam, in brevi posita in superbiam saeculorum. (0958D) Et dolens inimicus quod frustratus esset, a timore nocturno convertit se callide ad sagittam volantem in die, et vulneravit in ea quosdam de Ecclesia. Et surrexerunt homines vani, cupidi gloriae, et voluerunt sibi facere nomen: et exeuntes de Ecclesia, diu eamdem matrem suam afflixerunt in diversis et perversis dogmatibus. Sed haec quoque pestis depulsa est in sapientia sanctorum, sicut et prima in patientia martyrum.

15. En tempora ista libera quidem Deo miserante ab utraque illa malitia; sed plane foeda a negotio perambulante in tenebris. Vae generationi huic a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis! si tamen hypocrisis dici debet, quae iam latere prae abundantia non valet, et prae impudentia non quaerit. (0959A) Serpit hodie putida tabes per omne corpus Ecclesiae, et quo latius, eo desperatius; eoque periculosius, quo interius. Nam si insurgeret apertus inimicus haereticus, mitteretur foras et aresceret; si violentus inimicus, absconderet se forsitan ab eo. Nunc vero quem eiiciet, aut a quo abscondet se? Omnes amici, et omnes inimici; omnes necessarii, et omnes adversarii; omnes domestici, et nulli pacifici; omnes proximi, et omnes quae sua sunt quaerunt. Ministri Christi sunt, et serviunt Antichristo. Honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt. Inde is quem quotidie vides meretricius nitor, histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis et calcaribus, et plus calcaria quam altaria fulgent. (0959B) Inde splendidae mensae et cibis, et scyphis; inde commessationes et ebrietates; inde cithara, et lyra, et tibia; inde redundantia torcularia, et promptuaria plena, eructantia ex hoc in illud. Inde dolia pigmentaria, inde referta marsupia. Pro huiusmodi volunt esse et sunt ecclesiarum praepositi, decani, archidiaconi, episcopi, archiepiscopi. Nec enim haec merito cedunt, sed negotio illi, quod perambulat in tenebris.

16. Olim praedictum est, et nunc tempus impletionis advenit: Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Isai. XXXVIII, 17) . Amara prius in nece martyrum, amarior post in conflictu haereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugare, non fugere eos potest; ita invaluerunt, et multiplicati sunt super numerum. (0959C) Intestina et insanabilis est plaga Ecclesiae; et ideo in pace amaritudo eius amarissima. Sed in qua pace? Et pax est, et non est pax. Pax a paganis, et pax ab haereticis; sed non profecto a filiis. Vox plangentis in tempore isto: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2) . Spreverunt et maculaverunt me a turpi vita, a turpi quaestu, a turpi commercio, a negotio denique perambulante in tenebris. Superest ut iam de medio fiat daemonium meridianum ad seducendos si qui in Christo residui sunt, adhuc permanentes in simplicitate sua. Siquidem absorbuit fluvios sapientium, et torrentes potentium, et habet fiduciam ut Iordanis influat in os eius (Iob XL, 18) , id est simplices et humiles qui sunt in Ecclesia. (0959D) Ipse enim est Antichristus, qui se non solum diem, sed et meridiem mentietur, et extolletur supra id quod dicitur, aut quod colitur Deus: quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 4, 8) , utpote verus et aeternus Meridies, sponsus et advocatus Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.