Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 32

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

SERMO XXXII. Qualiter Christus suscipitur ab anima sancta tanquam sponsus, et ab anima infirma tanquam medicus. Item de differentia cogitationum, unde oriantur.

1. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6) . Hic sumus, hinc progredimur. (0945D) Sed antequam tractari incipiat visio ista et allocutio, recapitulandum breviter arbitror de aliis visionibus quae praecesserunt, quomodo nobis aptari spiritualiter possint pro votis et meritis singulorum, ut apprehensis illis, si tamen hoc datum fuerit, facilior et in huius discussione eluceat intellectus. Verum id difficillimum. Nam etsi illa verba, quibus ipsae visiones seu similitudines describuntur, sonare corpora atque corporea videantur; spiritualia tamen sunt quae nobis ministrantur in his, ac per hoc in spiritu quoque causas et rationes earum oportet inquiri. (0946A) Et quis idoneus investigare et comprehendere tam multos animae affectus profectusque, quibus haec de praesentia sponsi tam multiformis gratia dispensatur? Tamen si intremus ad nos, et Spiritus sanctus in lumine suo dignetur ostendere nobis, quod opere suo non dedignatur assidue actitare in nobis, puto non omnino non in his sine intellectu remansuros. (0946B) Confido enim non accepisse nos spiritum huius mundi, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12) .

2. Ergo si cui nostrum cum sancto Propheta adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) , et, ut loquar manifestius, si quis in nobis est ita desiderii vir, ut cupiat dissolvi et cum Christo esse, cupiat autem vehementer, ardenter sitiat, assidue meditetur; is profecto non secus quam in forma sponsi suscipiet verbum in tempore visitationis, hora videlicet qua se astringi intus quibusdam brachiis sapientiae, atque inde sibi infundi senserit sancti suavitatem amoris. Siquidem desiderium cordis eius tribuetur ei, etsi adhuc peregrinanti in corpore, ex parte tamen, idque ad tempus, et tempus modicum. Nam cum vigiliis, et obsecrationibus, et multo labore et imbre lacrymarum quaesitus adfuerit, subito dum teneri putatur elabitur; et rursum lacrymanti et insectanti occurrens, comprehendi patitur, sed minime retineri, dum subito iterum quasi e manibus evolat. (0946C) Etsi institerit precibus et fletibus devota anima, denuo revertetur, et voluntate labiorum eius non fraudabit eam; sed rursum mox disparebit, et non videbitur, nisi iterum toto desiderio requiratur. Ita ergo et in hoc corpore potest esse de praesentia sponsi frequens laetitia, sed non copia; quia etsi visitatio laetificat, sed molestat vicissitudo. Et hoc tandiu necesse est pati dilectam, donec semel posita corporeae sarcina molis, avolet et ipsa levata pennis desideriorum suorum, libere iter carpens per campos contemplationis, et mente sequens expedita dilectum quocunque ierit. (0946D)

3. Nec tamen vel in transitu praesto erit sic omni animae, nisi illi duntaxat, quam ingens devotio, et desiderium vehemens, et praedulcis affectus sponsam probat, et dignam, ad quam gratia visitandi accessurum Verbum decorem induat, formam sponsi accipiens. Qui enim nondum invenitur ita affectus, sed compunctus magis actuum recordatione suorum, loquens in amaritudine animae suae dicit Deo: Noli me condemnare (Iob. X, 2) ; aut forte etiam adhuc periculose tentatur a propria concupiscentia abstractus et illectus: hic talis non sponsum requirit, sed medicum; ac per hoc non oscula quidem vel amplexus, sed tantum remedia vulneribus accipiet suis, in oleo utique et unguentis. Annon saepenumero sic sentimus, et sic experimur orantes, nos, qui nostris quotidie adhuc excessibus tentamur praesentibus, mordemur praeteritis? (0947A) A quanta me amaritudine frequenter liberasti adveniens, Iesu bone? Quoties post anxios fletus, inenarrabiles gemitus et singultus, sauciam conscientiam meam unxisti unctione misericordiae tuae, et oleo laetitiae perfudisti? Quoties me oratio, quem pene desperantem suscepit, reddidit exsultantem, et praesumentem de venia? (0947B) Qui similiter afficiuntur, ecce hi sciunt, quod vere medicus sit Dominus Iesus, qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum (Psal. CXLVI, 3) . Qui experti non sunt, credant inde eidem ipsi dicenti: Spiritus Domini unxit me, ad evangelizandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde (Isa. LXI, 2; Luc. IV, 17, 21) . Si adhuc dubitant, accedant certe et probent, et sic in semetipsis discant quid sit: Misericordiam volo, et non sacrificium (Matth. IX, 13) . Sed videamus et reliqua.

4. Sunt qui in studiis spiritualibus fatigati, et versi in teporem, atque in defectu quodam spiritus positi, ambulant tristes vias Domini, corde arente et taedente accedunt ad quaeque iniuncta, frequenter murmurant; longos dies, longas conqueruntur et noctes, loquentes cum sancto Iob: Si dormiero, dicam: Quando consurgam? (0947C) et rursum exspectabo vesperam (Iob VII, 4) . Ergo ubi contingit tale aliquid pati, si misertus Dominus appropiet nobis in via qua ambulamus, et incipiat loqui de coelo qui de coelo est, nec non favorabile quidpiam cantare nobis de canticis Sion, narrare etiam de civitate Dei, de pace civitatis, de aeternitate pacis, de statu aeternitatis: dico vobis, erit pro vehiculo animae dormitanti et pigritanti laeta narratio, ita ut pellat omne fastidium ab animo audientis, et a corpore fatigationem. An tibi aliud vel pati, vel petere ille videtur, qui ait: Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis? Et nonne cum obtinuerit, clamabit: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est? (Psal. CXVIII, 97, 28.) Sunt enim quaedam verba Verbi sponsi ad nos, nostrae meditationes de ipso et eius gloria, elegantia, potentia, maiestate. (0947D) Non solum autem, sed et cum avida mente versamus testimonia eius et iudicia oris eius, et in lege eius meditamur die ac nocte; sciamus pro certo adesse sponsum, atque alloqui nos, ut non fatigemur laboribus, sermonibus delectati. (0948A)

5. Tu ergo, cum tibi aliqua talia volvi animo sentis, non tuam putes cogitationem, sed illum agnosce loquentem, qui apud prophetam dicit: Ego qui loquor iustitiam (Isa. LXIII, 1) . Simillima enim sunt nostrae cogitata mentis sermonibus Veritatis in nobis loquentis; nec facile quis discernit, quid intus pariat cor suum, quidve audiat, nisi qui prudenter advertit Dominum in Evangelio loquentem, quia de corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19) ; et illud: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX, 4.) Et: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Ioan. VIII, 44) . Apostolus autem: Non quod sufficientes, inquit, simus cogitare aliquid a nobis tanquam ex nobis (subaudis [Tiraq. subaudi] bonum); sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5) . Cum ergo mala in corde versamus, nostra cogitatio est; si bona, Dei sermo est. Illa cor nostrum dicit, haec audit. Audiam, ait, quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam (Psal. LXXXIV, 9) . Itaque pacem, pietatem, iustitiam Deus in nobis loquitur; nec talia nos cogitamus ex nobis, sed in nobis audimus. Caeterum homicidia, adulteria, furta, blasphemiae, et his similia, de corde exeunt (Matth. XV, 19) : nec audimus ea, sed dicimus. (0948B) Denique dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1) . Et propter hoc irritavit impius Deum, quia dixit in corde suo: Non requiret (Psal. IX, 13) . Sed est praeterea quod corde quidem sentitur, non tamen cordis est verbum. Nec enim de corde exit, sicut nostra cogitatio, sed neque illud est quod ad cor fieri diximus, verbum videlicet Verbi, cum sit malum. Immittitur autem a contrariis potestatibus, sicut fiunt immissiones per angelos malos; quale, verbi causa, fuit quod legitur misisse in cor diabolus, ut traderet Dominum Iudas Simonis Iscariotis (Ioan. XIII, 2) .

6. Verum quis ita vigil et diligens observator motionum internarum suarum, sive in se, sive et ex se factarum, ut liquido ad quaeque illicita sensa cordis sui discernat inter morbum mentis, et morsum serpentis? (0948C) Ego nulli hoc mortalium possibile puto, nisi qui illuminatus a Spiritu sancto speciale accepit donum illud quod Apostolus inter caetera charismata quae enumerat, nominat discretionem spirituum (I Cor. XII, 10) . Quantumlibet enim quis, secundum Salomonem, omni custodia servet cor suum (Prov. IV, 23) , et omnia quae intra se moventur vigilantissima intentione observet; etiamsi diuturnum forte in his habuerit exercitium et frequens experimentum, non poterit tamen ad purum in se dignoscere discernereve ab invicem malum innatum, et malum seminatum. Nam delicta quis intelligit? Nec multum refert nostra scire, unde inest nobis malum, dummodo inesse sciamus: vigilandum potius et orandum undecunque sit, ne consentiamus. (0948D) Denique orat propheta contra utrumque malum, dicens: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14) . Et ego, non possum tradere vobis quod non accepi. Non autem accepi, fateor, unde assignem certam notionem inter partum cordis, et seminarium hostis. Quippe utrumque malum, utrumque a malo; utrumque in corde, sed non utrumque de corde. Hoc totum certum mihi in me, etsi incertum quid cordi, quid hosti tribuam. Et id quidem, ut dixi, absque periculo.

7. Sed sane est ubi periculose, imo damnabiliter erratur, atque ibi merito nobis certa praefigitur regula, ne quod Dei est in nobis, demus nobis, putantes Verbi visitationem nostram esse cogitationem. (0949A) Ergo quantum distat bonum a malo, tantum ista duo a se: quoniam nec de Verbo malum, nec de corde exiet bonum, nisi quod prius forte de Verbo conceperit; quia non potest bona arbor malos fructus facere, nec arbor mala fructus bonos (Matth. VII, 18) . At satis dictum esse credo quid Dei, quid nostrum in nostro sit corde; nec superflue, ut arbitror, sed ut sciant inimici gratiae, absque gratia nec ad cogitandum bonum sufficere cor humanum, sed sufficientiam ipsius ex Deo esse; Dei vocem, bonum quod cogitatur, non cordis prolem existere. Tu ergo si vocem eius audis, non iam nescias unde veniat, aut quo vadat; sciens quia a Deo exit, et ad cor vadit. (0949B) Vide autem quomodo verbum quod egreditur de ore Dei non revertatur ad eum vacuum, sed prosperetur et faciat omnia ad quae misit illud, ut dicere possis et tu, quia gratia Dei in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10) . Felix mens, cui Verbum individuus comes, ubique se affabile praebet, cuius indesinenter oblectata suavitate facundiae, a carnis molestiis et vitiis sese vindicet omni hora, redimendo tempus a diebus malis (Ephes. V, 16) . Non lassabitur, non molestabitur; quoniam, sicut dicit Scriptura: Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21) .

8. Iam vero magni Patrisfamilias seu regnae maiestatis schema apparere existimo his qui, accedentes [alias, ascendentes] ad cor altum, de maiori spiritus libertate et puritate conscientiae magnanimores facti, consueverunt audere maiora, inquieti prorsus et curiosi secretiora penetrare, et apprehendere sublimiora, et tentare perfectiora, non modo sensuum, sed et virtutum. Hi enim pro fidei magnitudine digni inveniuntur qui inducantur in omnem plenitudinem; nec est omnino in omnibus apothecis sapientiae a quo Deus scientiarum Dominus arcendos censeat cupidos veritatis, vanitatis non conscios. (0949D) Talis erat Moyses, qui audebat dicere Deo: Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi te ipsum (Exod. XXXIII, 13, 18) . Talis Philippus, qui sibi et suis condiscipulis Patrem flagitabat ostendi (Ioan. XIV, 8): talis et Thomas, qui nisi sua manu tangeret vulnus et fossum latus, credere recusabat (Ioan. XX, 25) . Pusilla fides, sed de magnitudine animi miro modo descendens. (0950A) Talis quoque David, qui et ipse dicebat Deo: Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8) . Tales itaque magna audent, quoniam magni sunt: et quae audent, obtinent iuxta verbum promissionis ad ipsos, quod est istiusmodi: Quemcunque locum calcaverit pes vester, vester erit (Deut. XI, 24) . Magna siquidem fides magna meretur; et quatenus in bonis Domini fiduciae pedem porrexeris, eatenus possidebis. (0950B)

9. Denique Moysi ore ad os loquitur Deus; et palam, non per aenigmata et figuras Dominum videre meretur, cum prophetis aliis tantum in visione apparere se dicat, et per somnium loqui (Num. XII, 6-8) . Philippo quoque secundum petitionem cordis sui ostensus est Pater in Filio, in eo procul dubio quod incontinenti audivit: Philippe, qui videt me, videt et Patrem; et, Quia ego in Patre, et Pater in me est (Ioan. XIV, 9, 10) . Sed et Thomae iuxta desiderium cordis eius palpandum se praebuit (Ioan. XX, 27) , et voluntate labiorum eius non fraudavit eum. Quid David? (0950C) nonne et ipse voto se non omnino fraudari significat, ubi ait non daturum se somnum oculis suis, nec palpebris suis dormitationem, donec inveniret locum Domino? (Psal. CXXXI, 4, 5.) Igitur istiusmodi magnis spiritibus magnus occurret Sponsus, et magnificabit facere cum eis, emittens lucem suam, et veritatem suam, eosque deducens et adducens in montem sanctum suum, et in tabernacula sua, ita ut dicat qui eiusmodi est: Quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 49) . Regem in decore suo videbunt oculi eius (Isa. XXXIII, 17) ; praeeuntem se ad speciosa deserti, ad flores rosarum, et lilia convalium, ad amoena hortorum, irrigua fontium, ad delicias cellariorum, et odoramenta aromatum, postremo ad ipsa secreta cubiculi.

10. Isti sunt thesauri sapientiae et scientiae penes sponsum absconditi, haec vitae pascua praeparata in refectionem animarum sanctarum. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis. Hoc solum admonitus sit, ne solus habere velit quae possunt sufficere pluribus. Propterea enim fortassis post ista omnia sponsus, tanquam pastor apparere describitur, ut proinde admoneatur assecutor tantorum munerum pascendi gregis simpliciorum, qui scilicet tam non valent per semetipsos apprehendere ista, quam non audent sine pastore oves exire in pascua. (0950D) Denique hoc ipsum sponsa prudenter advertens postulat sibi indicari ubi ipse pascat et cubet sub meridiano fervore, parata (ut quidem ex hoc intelligi datur) pasci et pascere cum illo, et sub illo. Nec enim tutum arbitratur longe agere gregem a summo Pastore, nimirum ob incursiones luporum, eorum maxime qui veniunt ad nos in vestimentis ovium: et propterea satagit in eisdem cum ipso pariter pascere pascuis, et cubare umbris. Et causam ponit: Ne incipiam, inquiens, vagari post greges sodalium tuorum. Ipsi sunt qui se volunt videri amicos sponsi, et non sunt: et cum suos, non illius greges pascere cura sit eis; hinc inde tamen insidiantes dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic est (Marc. XIII, 21) , videlicet ut multos seducant, et abducant a Christi gregibus, et socient suis. Hoc pro litterae textu. (0951B) Iam vero spiritualem sensum qui in ea latet sub alio sermonis principio exspectate, quidquid illud erit, quod mihi inde vobis orantibus sua misericordia partiri dignabitur sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.