SERMO XXXI. De excellentia divinae visionis; et quomodo in praesenti sanctis viris gustus divinae praesentiae variatur, pro variis animae desideriis.
(0940C) 1. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6) . Studiosis mentibus Verbum sponsus frequenter apparet, et non sub una specie. Quid ita? Profecto quoniam nondum videtur sicuti est. Nempe illa visio stat, quia forma stat quae tunc videtur; est enim: nec ullam capit ex eo quod est, fuit, vel erit, mutationem. Tolle nempe: Fuit et Erit; unde iam transmutatio aut vicissitudinis obumbratio? At quidquid veniens ex eo quod Fuit non cessat tendere in id quod Erit, transitum sane habet per Est, sed omnino non est. Nam quomodo est, quod nunquam in eodem statu permanet? Solum proinde vere est, quod nec a Fuit praeciditur, nec ab Erit expungitur; sed solum atque inexpugnabile remanet ei Est, et manet quod est. (0940D) Nec fuit sane tollit illi esse ab aeterno; nec Erit esse in aeternum: ac per hoc sibi vindicat verum esse, id est increabile, interminabile, invariabile. Cum igitur ipse qui sic est, imo qui non sic aut sic est, videtur sicuti est; stat, ut dixi, illa visio, quia nulla eam interpolat vicissitudo. Et tunc ille de Evangelio unus omnibus, qui sic vident, denarius redditur (Matth. XX, 9) in una specie quae offertur. Nam et quod apparet, ut invariabile in se est, ita invariabiliter intuentibus praesto est; et quibus apparet, nil videre desiderabilius volunt, nil possunt delectabilius. Quando ergo illa vel fastidiet aviditas, vel se subtrahet suavitas, vel fraudabit veritas, vel deficiet aeternitas? (0941A) Quod si in aeternum extenditur videndi copia pariter et voluntas; quomodo non plena felicitas? Nil quippe aut deest iam semper videntibus, aut superest semper volentibus.
2. At talis visio non est vitae praesentis, sed in novissimis reservatur, his duntaxat qui dicere possunt: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2) . Et nunc quidem apparet quibus vult; sed sicuti vult, non sicuti est. Non sapiens, non sanctus, non propheta videre illum, sicuti est, potest, aut potuit in corpore hoc mortali; poterit autem in immortali; qui dignus habebitur. Itaque videtur et hic, sed sicut videtur ipsi, et non sicuti est. (0941B) Nam neque hoc luminare magnum (solem loquor istum, quem quotidie vides) vidisti tamen aliquando sicuti est, sed tantum sicut illuminat, verbi causa aerem, montem, parietem. Quod nec ipsum quidem aliquatenus posses, si non aliqua ex parte ipsum lumen corporis tui, pro sui ingenita serenitate et perspicuitate, coelesti lumini simile esset. Non denique alterum membrum corporis capax est luminis, ob multam utique dissimilitudinem. Sed nec ipse oculus, cum turbatus fuerit, lumini propinquabit, nimirum ob amissam similitudinem. Qui ergo turbatus, nullatenus serenum solem videt propter dissimilitudinem; serenus aliquatenus videt propter nonnullam similitudinem. Profecto si pari prorsus puritate vigeret, videret omnino inoffensa acie eum sicuti est, propter omnimodam similitudinem. (0941C) Ita et solem iustitiae illum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, videre in hoc mundo, sicut illuminat, illuminatus potest, tanquam iam in aliquo similis; sicuti est, omnino non potest, tanquam nondum perfecte similis. Propterea dicit: Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur (Psal. XXXIII, 6) . Ita sane, sed si quantum satis est illuminamur, ut revelata facie speculantes gloriam Dei, in eamdem imaginem transformemur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18) .
3. Ergo accedendum ad eum, non irruendum, ne irreverens scrutator maiestatis opprimatur a gloria (Prov. XXV, 27) . Nec locis sane accedendum, sed claritatibus; ipsisque non corporeis, sed spiritualibus, tanquam a Domini Spiritu. (0941D) A Domini plane, et non a nostro, quamvis in nostro. Qui itaque clarior, ille propinquior; esse autem clarissimum, pervenisse est. Porro iam praesentibus non aliud est videre sicuti est, quam esse sicuti est, et aliqua dissimilitudine non confundi. Sed id tunc, ut dixi. Interim vero tanta haec formarum varietas, atque numerositas specierum in rebus conditis, quid nisi quidam sunt radii Deitatis, monstrantes quidem quia vere sit a quo sunt, non tamen quid sit prorsus definientes? Itaque de ipso vides, sed non ipsum. (0942A) Cum autem de eo, quem non vides, caetera vides, scis indubitanter existere quem oportet inquirere, ut inquirentem non fraudet gratia, negligentem ignorantia non excuset. Verum hoc genus videndi commune. In promptu enim est, iuxta Apostolum, omni utenti ratione, invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicere (Rom. I, 20) .
4. Alius procul dubio ille modus, quo quondam Patribus crebra illa atque ambitiosa divinae praesentiae familiaritas dignanter indulta est, quanquam nec ipsis sicuti est, sed sicut dignata est. (0942B) Nec uno omnibus modo, sed, ut ait Apostolus, multifarie multisque modis (Hebr. I, 1) ; cum ipse in se sit unus, dicente ipso ad Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) . Et haec demonstratio, non quidem communis; sed tamen foris facta est, nimirum exhibita per imagines extrinsecus apparentes, seu voces sonantes. Sed est divina inspectio, eo differentior ab his quo interior, cum per se ipsum dignatur invisere Deus animam quaerentem se, quae tamen ad quaerendum toto se desiderio et amore devovit. Et hoc signum istiusmodi adventus eius, sicut ab eo qui expertus est edocemur: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius (Psal. XCVI, 3) . Oportet namque ut sancti desiderii ardor praeveniat faciem eius ad omnem animam, ad quam est ipse venturus, qui omnem consumat rubiginem vitiorum, et sic praeparet locum Domino. (0942C) Et tunc scit anima quoniam iuxta est Dominus, cum se senserit illo igne succensam, et dixerit cum propheta, De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me (Thren. I, 13) : et illud, Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4).
5. Tali animae suspiranti frequenter, imo sine intermissione oranti, et afflictanti se prae desiderio, cum interdum desideratus ille, qui ita quaeritur, miseratus occurrit; puto illi de propria experientia convenire ut dicat cum sancto Ieremia: Bonus es, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te (Thren. III, 25) . Sed et angelus eius, qui unus est de sodalibus sponsi, in hoc ipsum deputatus, minister profecto et arbiter secretae mutuaeque salutationis; is, inquam, angelus quomodo tripudiat, quomodo collaetatur et condelectatur, et conversus ad Dominum dicit: Gratias ago tibi, Domine maiestatis, quia desiderium cordis eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti cam! (0943A) Ipse est qui in omni loco sedulus quidam pedisequus animae non cessat sollicitare eam, et assiduis suggestionibus monere, dicens, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: et rursum, Exspecta Dominum, et custodi viam eius (Psal. XXXVI, 4, 34) ; item, Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3) . Ad Dominum autem: Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima ista ad te, Deus (Psal. XLI, 2) . Desideravit te in nocte, sed et spiritus tuus in praecordiis eius de mane vigilavit ad te (Isai. XXVI, 9) . Et iterum: Tota die expandit ad te manus suas (Psal. LXXXVII, 10) , dimitte illam quia clamat post te (Matth. XV, 23) : convertere aliquantulum, et deprecabilis esto super eam (Psal. LXXXIX, 13) . Respice de coelo, et vide, et visita desolatam. Fidelis paranymphus, qui mutui amoris conscius, sed non invidus, non suam quaerit, sed Domini gratiam: discurrit medius inter dilectum et dilectam, vota offerens, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque, licet raro, repraesentat eos pariter sibi, sive hanc rapiens, sive illum adducens: siquidem domesticus est et notus in palatio, nec veretur repulsam, et quotidie videt faciem Patris. (0943B)
6. Vide autem tu ne quid nos in hac Verbi animaeque commistione corporeum seu imaginatorium sentire existimes. Id loquimur quod Apostolus dicit, quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Excessum purae mentis in Deum, sive Dei pium descensum in animam, nostris quibus possumus exprimimus verbis, spiritualibus spiritualia comparantes. Itaque in spiritu fit ista coniunctio, quia spiritus est Deus, et concupiscit decorem animae illius quam forte adverterit in spiritu ambulantem, et curam carnis non perficientem in desiderio, praesertim si sui amore flagrantem conspexerit. (0943C) Non ergo sic affecta et sic dilecta, contenta erit omnino vel illa quae multis per ea quae facta sunt, vel illa quae paucis per visa et somnia facta est manifestatio sponsi, nisi et speciali praerogativa intimis illum affectibus atque ipsis medullis cordis coelitus illapsum suscipiat, habeatque praesto quem desiderat non figuratum, sed infusum; non apparentem, sed afficientem; nec dubium quin eo iucundiorem quo intus, non foris. Verbum nempe est, non sonans, sed penetrans; non loquax, sed efficax; non obstrepens auribus, sed affectibus blandiens. Facies est non formata, sed formans; non perstringens oculos corporis, sed faciem cordis laetificans: grata quippe amoris munere, non colore.
7. Non tamen adhuc illum dixerim apparere sicuti est, quamvis non omnino aliud hoc modo exhibeat quam quod est. Neque enim vel sic continue praesto erit, quamvis devotissimis mentibus, sed nec uniformiter omnibus. (0943D) Oportet namque pro variis animae desideriis divinae gustum praesentiae variari, et infusum saporem supernae dulcedinis diversa appetentis animi aliter atque aliter oblectare palatum. Denique advertisti in hoc amatorio carmine quoties mutaverit vultum, et in quanta multitudine dulcedinis suae coram dilecta dignatus sit transformari; et quomodo nunc quidem instar verecundi sponsi sanctae animae secretos petat amplexus, et osculis delectetur; nunc vero in oleo et unguentis medicum exhibere appareat, nimirum propter teneras et infirmas animas istiusmodi adhuc indigentes fomentis et medicamentis: unde et delicato adolescentularum nomine designantur. (0944A) Si mussitet quis, audiet quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12) . Nunc rursum quasi viator quispiam itinerantibus sponsae simul atque adolescentulis sese associans, iucundissimis confabulationibus suis a labore viae omnem relevat comitatum, ita ut eo discedente loquantur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum loqueretur nobis in via? (Luc. XXIV, 32.) Facundus comes, qui in sermonum et morum suavitate suorum, tanquam in quadam suaveolentia spirantium unguentorum, post se currere faciat universos: unde et dicunt, In odore unguentorum tuorum curremus (Cantic. I, 3) . Item aliquando occurrens, quasi praedives aliquis paterfamilias, qui in domo sua abundet panibus; imo tanquam rex magnificus et potens, qui sponsae pauperis videatur pusillanimitatem erigere, provocare cupiditatem, demonstrans illi omnia desiderabilia gloriae suae, divitias torcularium ac promptuariorum, hortorum et agrorum copias, demum etiam introducens eam in ipsa secreta cubiculi. Nimirum confidit in ea cor viri sui, et non est ex omnibus quod ab illa existimet abscondendum, quam redemit inopem, probavit fidelem, amplexatur amabilem. Atque ita non cessat, sive hoc, sive illo modo interno, iugiter apparere conspectui quaerentium se, ut sermo impleatur, quem dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .
8. Et in his omnibus suavis et mitis, et multae misericordiae. (0944C) Nam in osculis quidem affectuosum et blandum, in oleo autem et in pigmentis atque unguentis clementem et affluentem visceribus pietatis et compassionis: porro in via hilarem, affabilem, plenum gratiae et solatii; in ostensione vero divitiarum ac possessionum munificum se ac largum pro regia liberalitate remuneratorem demonstrat. Ita per omnem huius carminis textum reperies Verbum istiusmodi similitudinibus adumbrari. Unde ego puto id significatum apud prophetam, ubi ait, Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; in umbra eius vivemus inter gentes (Thren. IV, 20) : quod scilicet videamus nunc per speculum et in aenigmate, et necdum facie ad faciem. At istud sane donec vivimus inter gentes: nam inter angelos aliter; quando iam indifferenti omnino felicitate cum ipsis videbimus eum et nos, sicuti est, hoc est in forma Dei, et non in umbra. (0944D) Quomodo namque apud veteres quidem umbram figuramque dicimus exstitisse, nobis autem per gratiam Christi in carne praesentis ipsam per se illucescere veritatem; ita nos quoque respectu futuri saeculi in quadam interim veritatis umbra vivere non negabit, nisi qui non acquiescit Apostolo dicenti, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9); et illud, Non arbitror me comprehendisse (Philipp. III, 13) . Quomodo enim non est distinctio eius qui per fidem ambulat, et illius qui per speciem? Ergo iustus ex fide vivit (Habac. II, 4) , beatus exsultat in specie: et ideo sanctus homo vivit interim in umbra Christi, sanctus angelus in splendore vultus gloriae gloriatur. (0945A)
9. Et bona fidei umbra, quae lucem temperat oculo caliganti, et oculum praeparat luci; scriptum est enim: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9) . Fides itaque lucem non exstinguit, sed custodit. Quidquid sane est illud quod videt angelus, hoc mihi umbra fidei servat, fideli sinu repositum, in tempore revelandum. Annon expedit tenere vel involutum, quod nudum non capis? Denique et Mater Domini vivebat in umbra fidei, cui dictum est: Et beata quae credidisti. Habuit et de Christi corpore umbram, quae audivit: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35, 45) . Nec enim vilis umbra, quae de virtute Altissimi formatur. Et vere virtus in carne Christi, quae virgini obumbravit, ut quod impossibile erat mortali feminae, obiectu tamen involucri vivifici corporis ferret praesentiam maiestatis, et lucem sustineret inaccessibilem. (0945B) Virtus plane, in qua omnis contraria fortitudo debellata est; et virtus et umbra fugans daemones, tutans homines; aut certe virtus vegetans, umbra refrigerans.
10. Vivimus proinde in umbra Christi, qui per fidem ambulamus, et carne ipsius pascimur ut vivamus. Caro enim Christi vere est cibus (Ioan. VI, 56) . Et vide ne propterea etiam nunc describatur hoc loco apparens, tanquam in schemate pastorali, ubi illum sponsa, quasi unum quempiam de pastoribus videtur alloqui, dicens: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Bonus Pastor, qui animam suam dat pro ovibus suis (Ioan. X, 11) : animam pro illis, carnem illis; illam in pretium, istam in cibum. Res mira! ipse pastor, ipse pascua est, ipse redemptio. (0945C) Verum sermo in longum pergit, quoniam locus amplus est, et grandia continens, et non explicabitur paucis; atque hac necessitate videtur mihi iam rumpendus potius quam finiendus. Oportet autem, ut, quoniam materia pendet, memoria vigilet; quatenus ubi pausatum erit, inde mox resumatur et pertractetur, prout Dominus dabit, Iesus Christus sponsus Ecclesiae, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.